BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0174C]

Caput XXII

De fabrica monasterii Tarracinensis

per visionem ab eo disposita.

 

Gregorius. Alio quoque tempore a quodam fideli viro fuerat rogatus ut in ejus praedio juxta Tarracinensem  1) urbem missis discipulis suis construere monasterium debuisset. Qui roganti consentiens, deputatis fratribus Patrem constituit, et quis ei secundus esset 2) ordinavit. Quibus euntibus spopondit 3) dicens: Ite, et die illo ego venio, et ostendo vobis in quo loco oratorium, in quo refectorium fratrum, in quo susceptionem hospitum, vel quaeque sunt necessaria, aedificare debeatis. Qui benedictione percepta illico perrexerunt, et constitutum diem magnopere praestolantes, paraverunt omnia quae his qui cum [0174D] tanto Patre venire potuissent, videbantur esse necessaria. Nocte vero eadem qua promissus illucescebat dies, eidem servo Dei quem illic Patrem constituerat, atque ejus praeposito vir Domini in somnis apparuit, et loca singula ubi quid aedificare debuissent 4) [0176A] subtiliter designavit. Cumque utrique a somno surgerent, sibi invicem quod viderant, retulerunt. Non tamen visioni illi omnimodo fidem dantes, virum Dei sicut se venire promiserat, exspectabant. Cumque vir Dei constituto die minime venisset, ad eum cum moerore reversi sunt, dicentes: Exspectavimus, Pater, ut venires sicut promiseras, et nobis ostenderes ubi quid aedificare deberemus, et non venisti. Quibus ipse ait: Quare, fratres, quare ista dicitis? Nunquid sicut promisi, non veni? Cui cum ipsi dicerent: Quando venisti? respondit: Nunquid utrisque vobis dormientibus non apparui, et loca singula designavi? Ite, et sicut per visionem audistis 5), omne habitaculum monasterii ita construite. Qui haec audientes, vehementer admirati, ad praedictum praedium sunt [0176B] reversi, et cuncta habitacula sicut ex revelatione 6) didicerant construxerunt.

[0176C] Petrus. Doceri velim quo fieri ordine potuit ut longe iret, responsum dormientibus diceret, quod ipsi per visionem audirent et recognoscerent.

Gregorius. Quid est quod perscrutans rei gestae ordinem ambigis, Petre? Liquet profecto, quia mobiliolioris  7) naturae est spiritus quam corpus. Et certe Scriptura teste novimus quod propheta ex-Judaea sublevatus (Dan. XXIV, 32) , repente est cum prandio in Chaldaea depositus, quo videlicet prandio prophetam refecit, seque repente in Judaea iterum invenit. Si igitur tam longe Habacuc potuit sub momento corporaliter ire et prandium deferre, quid mirum si Benedictus Pater obtinuit quatenus iret per spiritum, et fratrum quiescentium spiritibus necessaria narraret, ut sicut ille ad cibum corporis corporaliter [0176D] perrexit, ita iste ad institutionem spiritalis vitae spiritaliter pergeret?

Petrus. Manus tuae locutionis tersit a me, fateor, dubietatem mentis; sed velim nosse in communi locutione qualis iste vir fuerit.

 

――――――――

 

1) [0174D] Tarracina Anxur prius dicta, colonia et urbs Latii ad Ufentis fluvii ostia. Tarracinensis autem monasterii vix ulla exstant vestigia. Unitum fuit monasterio Cassin., auctoritate Agapiti II, postquam fuerat longo tempore dirutum. Locus censum adhuc quemdam persolvebat Cassin. monast. sec. superiori. Vide Iter Italicum Mabill., pag. 100 et seq. 

2) [0174D] Longip., et quis eis secundus esset. 

3) [0174D] Lyr. et primus Aud., respondit. 

4) [0172D] [0174D] Al., aedificari debuisset, ut legitur in pl. Norm.  

5) [0175D] Ita magno consensu mss. Praetulerunt editores, ne quidem excepto Mabill. sicut per visionem vidistis. [0176D] Fortasse quod per visionem videre, non audire dicamur. At infra paulo post legitur: quod ipsi per visionem audirent. 

6) [0176D] Nonnulli ed., ex relatione. 

7) [0176D] In vet. ed., nobilioris, quem errorem retinuerunt Bolland, contra mss. Angl., Norm., etc., fidem.