|
|
- E x p o s i t i o V i r g i l i a n a e
c o n t i n e n t i a e s e c u n d u m
p h i l o s o p h o s m o r a l i s
- ________________________________________
- Expetebat quidem, Leuitarum sanctissime, nostri temporis qualitas grande silentium, ut non solum mens expromptare desisset quod didicit, quantum etiam obliuionem sui efficere debuit quia uiuit; sed quia nouo caritatis dominatui fulcitur et in amoris praecepto contemptus numquam admittitur, ob hanc rem Uirgilianae continentiae secreta phisica tetigi uitans illa quae plus periculi possent praerogare quam laudis. Uae inquam nobis, aput quos et nosse aliquid periculum est et habere. Ob quam rem bucolicam georgicamque omisimus, in quibus tam misticae interstinctae sunt rationes, quo nullius pene artis in isdem libris interna Uirgilius praeterierit uiscera. Denique in prima egloga, secunda et tertia phisice trium uitarum reddidit continentiam; in quarta uaticinii artem adsumpsit; in quinta pontificalia designauit; in sexta artem musicam cum suis perfectissimis posuit numeris, in parte uero eiusdem eglogae phisiologiam secundum Stoicos exposuit; septima botanicen dinamin tetigit; octaua apotelesmaticen musicorum et magicam designauit, in parte uero extrema tetigit eufemesin, quam etiam in nona egloga prosecutus est, in octaua quidem ubi dicit:
«Aspice, corripuit tremulis altaria flammis
sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit.
Nescio quid certum est et Hilas in limine latrat»,
(Verg. ecl. VIII 105 sqq.)
in nona uero egloga ubi dicit: «de caelo tactas memini praedicere quercus» (Verg. ecl. I 17), [et] iterum: «lupi Moerim uidere priores» (Verg. ecl. IX 54). Primus uero georgicorum est omnis astrologus et in parte postrema eufemeticus, secundus phisiognomicus et medicinalis, tertius omnis aruspicinam continet, quam quidem et in sexto tetigit, dum dicit:
«Et summas carpens media inter cornua setas
ignibus inponit sacris libamina prima»;
(Verg. Aen. VI 245 sqq.)
quartus uero ad plenissimam rationem est musicus cum sua apotelesmatice in fine carminis dicta.
Ergo doctrinam mediocritatem temporis excedentem omisimus, ne, dum quis laudem quaerit nominis, fragumen repperiat capitis. Esto ergo contentus, mi domine, leuiori fasciculo quem tibi Hesperidum florulentis decerpsimus hortulis; aurea enim mala si expetis, esto Euristeus alio fortiori, qui ut Alcides suam pro nihilo reputet uitam. Poteris enim ex his tacite multa colligere quae ad instrumentum tui proficiant desiderii. Ego uero Chrisippi ellebori rancidulo acrore postposito cum Musis aliquid blandius fabulabor.
Uos, Eliconiades, neque enim mihi sola uocanda est
Calliope, conferte gradum, date praemia menti.
Maius opus moueo; nec enim mihi sufficit una.
Currite, Pierides, uos enim mea maxima cura,
Parrasias niueo conpellite pectine cordas.
Haec tam parua precatio credo quod Uirgilianis satisfecerit Musis. Cede mihi nunc personam Mantuani uatis, quo fugitiuos eius in lucem deducamus amfractus. Nam. ecce ad me etiam ipse Ascrei fontis bractamento saturior aduenit, quales uatum imagines esse solent, dum adsumptis ad opus conficiendum tabulis stupida fronte arcanum quiddam latranti intrinsecus tractatu submurmurant. Cui ego: Seponas quaeso caperatos optutus, Ausonum uatum clarissime, rancidamque altioris salsuram ingenii iocundioris quolibet mellis sapore dulciscas: nam non illa in tuis operibus quaerimus, in quibus aut Pitagoras modulos aut Eraclitus ignes aut Plato ideas aut Ermes astra aut Crisippus numeros aut endelecias Aristoteles inuersat, nec illa quae aut Dardanus in dinameris aut Battiades in paredris aut Campester in catabolicis infernalibusque cecinerunt, sed tantum illa quaerimus leuia, quae mensualibus stipendiis grammatici distrahunt puerilibus auscultatibus. Tum ille contracto rugis multiplicibus supercilio: «Putabam, inquit, uel te homuncule creperum aliquid desipere, in cuius cordis uecturam meas onerosiores exposuissem sarcinulas, at tu telluris glabro solidior adipatum quidpiam ruptuas.» Cui ego: Serua ista quaeso tuis Romanis, quibus haec nosse laudabile competit et inpune succedit; nobis uero erit maximum, si uel extremas tuas praestringere contingerit fimbrias. Ad haec ille: «Quatenus, inquit, in his tibi discendis non adipata grassedo ingenii quam temporis formido periculosa reluctat, de nostro torrentis ingenii impetu breuiorem urnulam praelibabo, quae tibi crapulae plenitudine nausiam mouere non possit. Ergo uaciuas fac sedes tuarum aurium, quo mea commigrare possint eloquia». Itaque compositus in dicendi modum erectis in iotam duobus digitis tertium pollicem comprimens ita uerbis exorsus est: «In omnibus nostris opusculis fisici ordinis argumenta induximus, quo per duodena librorum uolumina pleniorem humanae uitae monstrassem statum. Denique ideo talem dicendi exordium sumpsimus: «arma uirumque cano» (Verg. Aen. I 1), in armis uirtutem, in uiro sapientiam demonstrantes; omnis enim perfectio inuirtute constat corporis et sapientia ingenii». Ad haec ego: Si me tuae orationis adserta non fallunt, uates clarissime, ideo etiam diuina lex nostrum mundi redemptorem Christum uirtutem et sapientiam cecinit, quod perfectum hominis diuinitas adsumpsisse uideretur statum. Ad haec ille: «Uideris ipse quid te uera maiestas docuerit; nobis interim quid uisum sit edicamus. Et quamuis oportuerit secundum dialecticam disciplinam primum personam edicere sicque personae congruentia enarrare, quo prima poneretur substantia, deinde accidens substantiae, ut primum uirum, sic etiam arma edicere, uirtus enim in subiecto est corpore: sed quia laudis est adsumpta materia, ante meritum uiri quam ipsum uirum ediximus, quo sic ad personam ueniretur iam recognita meriti qualitate; solet quippe etiam in epistolis hoc ipsud communis obseruare loquacitas, quo primum «domino merito», sic ponatur nominis uocitatio. Sed quo cognoscas me plenius laudis adsumpsisse materiam, uide quid in sequentibus dictum sit, et quod «fato profugus» (Verg. Aen. I 2) et «ui superum»(Verg. Aen. I 4), quo intenderemus fortunae fuisse culpam, non uirtutis debilitatem ut fugiret et deos quam sapientiam esse culpabiles ut pericula sustentaret, illam nihilominus Platonis antiquam firmantes sententiam, ubi ait: νοῦς
ἀνθρώπινος
θεός· οὗτος
ἐὰν ἀγαθός,
θεὸς εὖ ἐρ<γαζό>μενος (Hermes Trismeg. ed. Parthey c. 12, 1 sq.), id est: sensus hominis deus est; is si bonus est, deus est propitius; nam et Carneades in libro Telesiaco ita ait: πᾶσα τύχη
αἴσθησιν
φρονίμοις κατοικεῖ, id est: omnis fortuna in sensu habitat sapientis. Nam identidem ideo uirtutem primum dici uoluimus et sic sapientiam, quod quamuis sapientia uirtutem regat, tamen in uirtute animae sapientia floret. Defectus enim uirtutis egritudo est sapientiae hoc uidelicet pacto, quia quidquid sapientiae consultatio agendum inuenerit, si ad subrogandum posse uirtus deficiat, curtata in suis effectibus sapientiae plenitudo torpescit. Nam ut ab armis inciperem, - sciui enim quod uiri uocabulum significatio sexus sit, non honoris; si uiri primum nomen ponerem: multi uiri sunt, non tamen omnes laudandi; ergo uirtutem primum posui, pro qua uirum laudandum adsumpsi Homerum uidelicet secutus qui ait: μῆνιν ἄειδε
θεὰ Πηληιάδεω
Ἀχιλῆος (Hom. Il. I 1), ante iracundiam uiri quam ipsum uirum significans. Nam et ipse sub figura Mineruae uirtutem monstrans dicit uerticem Acilli detentum (cf. Hom. Il. I 197)». Cui ego: Nec in hoc iusta te fefellit oratio: diuina enim sapientia uestris supereminentior sensibus tale sumpsit principium dicens: «Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum» (Psalm. 1,1). Denique ut bonae uitae perfectissimus institutor profeta prouocans ad bene uiuendi certamen ante praemium beatitudinis quam sudorem certaminis posuit. Tum ille: «Gaudeo, inquit, mi omuncule, his subrogatis sententiis, quia etsi non nobis de consultatione bonae uitae ueritas obtigit, tamen ceca quadam felicitate etiam stultis mentibus suas scintillas sparsit. Ergo ut dicere coeperamus, uirtus substantia est, sapientia uero quae substantiam regit, sicut et Sallustius ait: «nam nostra omnis uis in animo et corpore sita est» (Sall. de coniur. Cat. 1,2). Nam ut tuis saturantius aliquid adhuc satisfaciamus ingeniis, trifarius in uita humana gradus est, primum habere, deinde regere quod habeas, tertium uero ornare quod regis. Ergo tres gradus istos in uno uersu nostro considera positos, id est: «arma», «uirum» et «primus»: «arma», id est uirtus, pertinet ad substantiam corporalem, «uirum», id est sapientia, pertinet ad substantiam sensualem, «primus» uero, id est princeps, pertinet ad substantiam censualem, quo sit ordo huiusmodi: habere, regere, ornare. Ergo sub figuralitatem historiae plenum hominis monstrauimus statum, ut sit prima natura, secunda doctrina, tertia felicitas. Hos ergo gradus uiuaciter intuere: quo sit ut supra diximus prima uirtus animi naturaliter data quae proficiat - neque enim eruditur nisi quod erudibile nascitur -, secunda doctrina quae naturam ornat cum proficit, ut est aurum; est enim natura in auro productionis et decoris, sed ad perfectionem malleo proficit excudentis. Ita et ingenium natum est prouectibile; proficit quia natum fuit; accedit felicitas ut prode sit quod proficit. Ergo et infantibus quibus haec nostra materia traditur isti sunt ordines consequendi, quia omne honestum docibile nascitur, eruditur ne naturae uaeet commoditas, oraatur etiam ne donum doctrinae inane sit; unde et Plato trifarium humanae uitae instruens ordinem ait: «Omne bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur» (Tertull. de pud. 1); nascitur quidem ex natura, eruditur ex doctrina, cogitur ex utilitate. Omisso ergo antilogii circuitu coepti operis adgrediamur exordium. Sed ut sciam me non arcaicis expromtare fabulam auribus, primi nostri libri continentiam narra; tunc demum haec tibi, si uisum fuerit, reserabimus». Cui ego: Si me scolarum praeteritarum non fallit memoria, primum Iuno Eolum petit, quo naufragium Troianis inportet. Dehinc cum septem nauibus euadit. Libico in litore accipitur. Matrem uidit nec agnoscit. Nube caua cum Acate contegitur. Dehinc picturis animum aduocat. Posthaec cena acceptus citharae sono mulcetur. Habes breuiter decursam primi libri continentiam. Quid de his senseris, audire desidero. Tum ille: «Naufragium posuimus in modum periculosae natiuitatis, in qua et maternum est pariendi dispendium uel infantum nascendi periculum. In qua necessitate uniuersaliter humanam uoluitur genus. Nam ut euidentius hoc intellegas, a Iunone, quae dea partus est, hoc naufragium generatur. Nam et Eolum inmittit; Eolus enim Grece quasi eonolus, id est saeculi interitus; unde et Homerus ait: οὐλομένη μετὰ μυρία Ἀχαιοῖς ἄλγε' ἔδωκεν (cf. Hom. Il. I 2). Nam uide quid etiam ipso Eolo promittatur. Deiopea in coniugium; demos enim Grece puplicum dicitur, iopa uero oculi uel uisio; ergo nascentibus in mundo seculare est periculum; cui quidem perfectionis puplica a dea partus promittitur uisio. Nam et cum septem nauibus euadit, quo ostendatur septenum arithmeticum numerum armonicum esse partui. Cuius formulam, si uidetur, breuiter explanabo». Cui ego: Saturanter haec [inquam] in libro fisiologo quem nuper edidimus de medicinalibus causis et de septenario et de nouenario numero omnem arithmeticae artis digessimus rationem, eritque perissologiae nota si, quae in uno libro descripsimus, etiam aliis inseramus. Ergo qui ista discere cupit, nostrum fisiologicum perlegat librum. Nunc uero a te quae restant expeto. Tum ille: «Ut dicere coeperam, mox ut terram tangit, matrem uidet nec agnoscit, plenam designantes infantiam quia a partu recentibus matrem uidere datur, non tamen statim cognoscere meritum contribuitur. Dehinc nube conseptus socios cognoscit, adloqui non potest; uide quam euidens crepundiorum mos, dum adest inspiciendi potestas et deest loquendi facultas. Huic quoque Acaten ab initio coniungimus et post naufragium armigerum et in nube aeque conclusum; Acates enim Grece quasi aconetos, id est tristitiae consuetudo. Ab infantia enim erumnis coniuncta est humana natura, sicut Euripides in tragoedia Figeniae ait:
οὐκ ἔστιν οὐδὲν δεινὸν ὧδ' εἰπεῖν ἔπος
οὐδὲ πάθος οὐδὲ συμφορὰ θεήλατος
ἧς οὐκ ἂν ἄραιτ' ἄχθος ἀνθρώπου φύσις,
(Eur. Or. 1-3)
id est: non est aliquid pessimum neque accedentia extrema quod non pertulerit natura humana. Arma uero tristitiae non sunt nisi lacrimae, quibus se ipsa et uindicat et commendat infantia; denique uix nobis quino mense ridere permittitur, dum lacrimae in ipsa uitae ianua profluant. At uero animum pictura inani quod pascit, certum puerile studium refert; infantia enim uidere nouit, sentire uero quid uideat nescit, sicut in picturis est uisibilitas, deest sensibilitas. Dehinc ad epulas accipitur et citharae sono mulcetur; paruulorum quippe mos est nihil amplius quaerere quam delectari sono et saturari cibo. Nam denique nomen eiusdem citharedantis considera; Iopas enim Grece quasi siopas dictus est, id est taciturnitas puerilis. Infantia enim blandiloquiis semper nutricum et cantibus oblectatur; unde et crinitum eum posuimus uertici muliebri simillimum. Tunc etiam Cupidinem uidet; cupere enim ac desiderare aliquid semper accedit infantiae. Nam denique ideo et talem uersum in secundo libro post citharae sonum posuimus: «temperet a lacrimis» (Verg. Aen. II 8).
In secundo uero libro et tertio auocatur fabulis quibus puerilis consueta est auocari garrulitas. Nam in fine tertii libri Ciclopas uidet Achemenide monstrante; acos enim Grece tristitia dicitur, ciclos Grece circulus uocatur. Ergo pueritia, quoniam pes puer Grece dicitur, iam timore nutritorum feriata tristitiam cogitandi nescit et uaginam puerilem exercit. Ob hanc rem etiam Ciclops unum oculum in fronte habere dicitur, quia nec plenum nec rationalem uisum puerilis uagina portat et omnis aetas puerilis in superbia erigatur ut Ciclops. Ideo in capite oculum, quod nihil nisi superbum et uideat et sentiat. Quem sapientissimus Ulixes extinguit, id est: igne ingenii uana gloria cecatur. Ideo eum et Poliphemum diximus quasi apolunta femen, quod nos Latine perdentem famam dicimus. Ergo iuuentutis elationem et famae perditionem aetatis cecitas sequitur. Nam ut ordo se euidenti manifestatione delucidet, tunc patrem sepelit. Adcrescens enim iuuenalis aetas paterni uigoris respuit pondera. Denique Drepanos portus sepelit - Drepanos enim quasi drimipedos, drimos enim acer dicitur, pes uero puer uocatur -, quod puerilis acerbitas paternam respuat disciplinam. Feriatus ergo animus a paterno iudicio in quarto libro et uenatu progreditur et amore torretur, et tempestate ac nubilo, uelut in mentis conturbatione, coactus adulterium perficit. In quo diu commoratus Mercurio instigante libidinis suae male praesumptum amorem relinquit; Mercurius enim deus ponitur ingenii; ergo ingenio instigante aetas deserit amoris confinia. Qui quidem amor contemptus emoritur et in cineres exustus emigrat; dum enim de corde puerili auctoritate ingenii libido expellitur, sepulta in obliuionis cinere fauillescit. In quinto uero paternae memoriae contemplatione adtractus ludis iuuenalibus exercetur. Et quidnam aliut est nisi ut iam prudentior aetas paternae memoriae exempla secuta liberalibus corpus exerceat causis. Nam uide quia et pugillationem exercent, id est: uirtutis artem Entellus et Dares peragunt; entellin enim Grece imperare dicimus, derin cedere; quod et magistri in disciplinis faciunt. Tunc etiam et naues ardescunt, id est instrumenta periculosa, quibus aetas tempestiuis iactationum cursibus flagitatur et uelut procellis periculorum cottidie quatitur. Igne ingenii superexcellente haec omnia consumuntur et scientia astutiae coalescente in fauillam obliuionis sopita commigrant. Sed hoc incendium Beroe efficit quasi ueritatis ordo. Ad uero in sexto ad templum Apollinis adueniens ad inferos discendit; Apollinem deum studii dicimus, ideo et Musis additum; ergo postposito lubricae aetatis naufragio et Palinuro omisso - Palinurus enim quasi planonorus, id est errabunda uisio, unde et in quarto libro de aspectu libidinis ita posuimus: «totumque pererrat luminibus tacitis» (Verg. Aen. IV 363 sq.), nam et in bucolica: «errabunda bouis uestigia» (Verg. ecl. VI 58) - ergo omissis his rebus ad templum Apollinis, id est ad doctrinam studii, peruenitur; ibique de futurae uitae consultatur ordinibus et ad inferos discensus inquiritur, id est: dum quis futura considerat, tunc sapientiae obscura secretaque misteria penetrat. Sepeliat ante et Misenum necesse est; misio enim Grece orreo dicitur, enos uero laus uocatur. Ergo nisi uanae laudis pompam obrueris, numquam. secreta sapientiae penetrabis; uanae enim laudis appetitus numquam ueritatem inquirit, sed falsa in se adulanter ingesta uelut propria reputat. Denique etiam cum Tritone bucino atque conca certatur. Uides enim quam fixa proprietas; uanae enim laudis tumor uentosa uoce turgescit, quem quidem Triton interimit quasi tetrimmenon quod nos Latine contritum dicimus; omnis ergo contritio omnem uanam laudem extinguit. Ideo et Tritona dicta est dea sapientiae; omnis enim contritio sapientem facit». Cui ego: Certior ego hanc tuam comprobo doctor sententiam; nam et nostra salutaris diuinaque praeceptio cor contritum et humiliatum Deum non dispicere praedicat (cf. Psalm. 50, 19). Quae uere certa manifestaque est sapientia. Ad haec ille: «Ut certius tibi planiusque liquescat quod dictum est, Carineum posuimus eius corpus igne cremasse; carin enim Grece gratiam dicimus, eon uero seculum nuncupamus. Gratia ergo saecularis uanae gloriae necesse est sepeliat cineres. Sed tamen non antea discitur cognitio secretorum, nisi quis ramum decerpserit aureum, id est doctrinae atque litterarum discatur studium. Ramum enim aureum pro scientia posuimus memores quia et mater mea ramum se somniat genuisse et Apollo cum ramo depingitur (cf. Donati vita Verg., Sueton. ed. Reifferscheid, p. 55); nam ideo et ramus dictus est apo tes rapsodias, id est a scriptura, sicut Dionisius in Grecis articulationibus memorat (v. Poet. Lat. min. ed. Baehrens III p. 269). At uero aureum quod diximus, claritatem facundiae designare uoluimus memores Platonis sententiam, cuius hereditatem Diogenes Cinicus inuadens nihil ibi plus nisi auream linguam inuenit, ut Tiberianus in libro de deo Socratis memorat. Nam et nos in bucolicis ideo mala aurea decem posuimus, scilicet decem eglogarum politam facundiam; nam et Hercules aurea mala de horto Hesperidum tollit; quattuor enim Esperides dictae sunt, id est Egle, Esper, Medusa et Aretusa, quas nos Latine studium, intellectus, memoria et facundia dicimus, quod primum sit studere, secundum intellegere, tertium memorari quod intellegis, inde ornare dicendo quod terminas. Hinc ergo ornatum aureum studii uirtus rapit». Cui ego: Uerum, inquam, dicis, Maro doctissime; nuper enim me diuinae storiae memoria tetigit, quae ait ex anathemate subreptam esse linguam auream et dextraria pura, nihilominus ex gentili facundia fugatum eloquium (cf. Ios. 7,21). Attamen ergo quae restant eloquere. Tunc ille: «Ergo ut antea diximus ramum aureum, id est doctrinam adeptus inferos ingreditur et secreta scientiae perscrutatur. Sed in uestibulo inferorum luctus, morbos, bella, discordiam, senectutem atque egestatem uidet. Quando ergo omnia in animo aut corde uiri considerantur nisi percepto doctrinae studio et altiori scientia penetrata caligine; tunc enim agnoscitur et inertis somnii uentosa delusio et senectutis propinquior ad mortem uicinia et bellum, auaritiae seminarium, et morbus, indigestionis et inmodestiae soboles, et scandala, ebrietatis germina, et famem, pigritiae et torporis uernaculam. Ergo discendit ad inferos atque illic et poenas malorum et bonorum retributiones et amantum considerans tristes errores oculatus inspicit testis. Denique nauta Carone deportante transit Acherontem. Ideo et hic fluuius uelut aestus habet ebullientes iuuenilium actuum; ideo et cenosus, quia non habent iuuenes digesta liquidaque consilia; Acheron enim Grece sine tempus dicitur, Caron uero quasi ceron, id est tempus, unde et Polidegmonis filius dicitur; Polidegmon enim Grece multae scientiae dicitur. Ergo dum ad tempus multae scientiae quis peruenerit, in temporales gurgitum cenositates morumque feculentias transit. Deinde Tricerberum mellitis resopit offulis; Tricerberi enim fabulam iam superius exposuimus in modum iurgii forensisque litigii positam; unde et Petronius in Euscion ait: «Cerberus forensis erat causidicus» (Petron. ed. Buecheler, fr. VIII). Ergo tunc iurgii calomnia discitur et uenalis lingua in alienis negotiis exercetur, dum studii doctrina proficerit, sicut in aduocatis nunc usque conspicitur. Sed melle sapientiae scandali dulcoratus resipiet rancor. Deinde in secretis considerationibus admissus uirorum fortium contemplatur imagines, id est uirtutis insignia monimentaque considerat. Ibi etiam et Deiphobi inspicit poenam; Deiphobus enim Grece aut quasi dimofobus aut uelut demofobus, id est aut terroris timor aut puplicus timor. Ergo qualislibet timor sit, iuste amputatis et manibus et oculis et auribus pingitur, illa uidelicet ratione quod omnis timor nec quod uideat sentit nec quod audiat scit nec quod gerat sine manibus nouit. Denique et in somnis occiditur a Menelao; Grece enim Menelaus quasi menelau, id est uirtus populi; quae quidem uirtus omnem timorem semper somno deditum interficit. Illic etiam et Dido uidetur quasi amoris atque antiquae libidinis umbra iam uacua. Contemplando enim sapientiam libido iam contemptu emortua lacrimabiliter penitendo ad memoriam reuocatur. At uero dum ad locum illum uenitur, ubi dicimus:
«Porta aduersa ingens solidoque adamante colomnae,
uis ut nulla uirum, non ipsi excindere ferro
caelicolae ualeant, stat ferrea turris ad auras»,
(Verg. Aen. VI 552 sqq.)
uide quam euidentem superbiae atque tumoris imaginem designauimus. Cui etiam turri ideo adamantinas colomnas addidimus, quia hoc genus lapidis indomabile est, sicut etiam in Greco absolues; superbiam enim nec diuinus timor nec humana uirtus nec famae reuocat uerecundia; «ferrea» uero «turris ad auras» elatio erecta et incuruabilis dicitur. Sed elationem quis seruat nisi Tisifone, hoc est furibunda uox. At uero quod diximus: «Quinquaginta atris inmanis hiatibus ydra seuior» (Verg. Aen. VI 576 sq.), illut nihilominus designauimus, quia deterior in superborum corde est tumoris inflatio quam in ore uentosa iactatio; nam illud quod diximus: «Tartarus ipse bis patetinpraeceps tantum» (Verg. Aen. VI 577 sq.), considera plenum superbiae meritum; poena enim superbiae deiectio est; quanto enim elatus contemnit, tanto sprebilitatis deiectione torquetur; ergo exaltatus quis in superbia duplum eliditur. Unde et Porfirius in epigrammate ait:
«Auxilium fortuna tibi, res perfida, Quinte,
et tulit in fronte grande supercilium;
haut aliud credam, puteum puto te quoque, Quinte:
quanto altus magis es, tam mage despiceris.
(v. Optat. Porfyr. rec. L. Mueller XXX p. 31)
Denique ibi etiam Gigantas uidet et Ixionem et Salmoneum, omnes superbiae poena damnatos, nec non et Tantalum; Tantalus enim Grece quasi teantelon, id est uisionem uolens; omnis enim auaritia ieiuna fruendi usu solae uisionis imagine pascitur. Sed his locis iudex Radamantus Gnosius ponitur; Radamantum enim Grece quasi tarematadamonta, id est uerbum domantem, gnoso enim sentire dicitur: ergo qui uerborum impetum dominari scit, hic superbiae et damnator est et contemptor. Denique Aeneas hoc strepitu terretur, uir enim pius superbiae uoces et malorum poenas effugit ac pauescit. Deinde ramum aureum postibus deuotis infigit et ita Elisium ingreditur, quo clareat, dum perfectionem omisso iam labore discendi [suppleas sic fere lac. attigeris facundiae, praecepta dicendi] memoriae quae in cerebro est sicut in postibus perpetue infigenda. Elisium ingreditur campum - elisis enim Grece resolutio dicitur - id est feriatam uitampost magistrianum timorem. Sicut enim inferni Proserpina regina est, ita scientiae regina memoria est, quaein elisis proserpens dominatur perenniter mentibus. Huic ergo doctrinae aureum ramulum dedicatur; de qua memoria Cicero dicere solitus erat tesaurum scientiae (cf. Cic. de orat. I 5, 18). Sed in Elisiis campis primum Museum uidet, quasi Musarum donum, excelsiorem omnibus, qui ei etiam patrem ostendit Anchisen et Letheum fluuium, patrem scilicet ad tenendum grauitatis morem, Letheum uero ad obliuiscendam pueritiae leuitatem. Denique ipsum nomen Anchisae considera; Anchises enim Grece quasi ano scenon, id est patrium habitans; unus Deus enim pater, rex omnium, solus habitans in excelsis, qui quidem scientiae dono monstrante conspicitur. Nam et uide quid filium docet:
«Principio caelum ac terram camposque liquentes
lucentemque globum lunae Titaniaque astra».
(Verg. Aen. VI 724 sq.)
Uides ergo quia sicut Deum creatorem oportuit et de secretis naturae mysteriis docet et reduces iterum animasiterum de uita demonstrans et futura ostendit». Ad haec ego: O uatum Latialis autenta, itane tuum clarissimum ingenium tam stultae defensionis fuscare debuisti caligine? Tune ille qui dudum in bucolicis mystice persecutus dixeras:
«Iam redit et uirgo, redeunt Saturnia regna;
iam noua progenies caelo promittitur alto»,
(Verg. ecl. IV 6 sq.)
nunc uero dormitanti ingenio Academicum quippiam stertens ais: «Sublimes animas iterumque ad tarda reuerti corpora» (Verg. Aen. VI 720 sq.). Numquidnam oportuerat te inter tanta dulcia poma mora etiam ponere tuaeque luculentae sapientiae funalia caligare? Ad haec ille subridens: «Si, inquit, inter tantas Stoicas ueritates aliquid etiam Epicureum non desipissem, paganus non essem; nullo enim omnia uera nosse contingit nisi uobis, quibus sol ueritatis inluxit. Neque enim hoc pacto in tuis libris conductus narrator accessi, ut id quod sentire me oportuerat, disputarem et non ea potius quae senseram lucidarem. Audi ergo quae restant. In septimo uero Caieta nutrice sepulta, id est magistriani timoris proiecta grauidine - unde et Caieta dicta est quasi coactrix aetatis; nam et aput antiquos caiatio dicebatur puerilis cedes; unde et Plautus in Cistolaria comedia ait: «Quid tu amicam times ne te manuleo caiiet?»; nam euidenter monstratur quia in modum disciplinae posita est, dum diximus: «Aeternam moriens famam Caieta dedisti» (Verg. Aen. VII 2); disciplina doctrinae quamuis studendo desciscat, aeternum tamen memoriae semen hereditat. Ergo pedagogantis suspectione sepulta ad desideratam olim peruenitur Ausoniam, id est ad boni crementa, quo omnis sapientum uoluntas auida alacritate festinat, - Ausonia enim apo tu ausenin, id est cremento - siue etiam quod usque in hac aetate crementa sint corporum. Denique tunc et uxorem petit Lauiniam, id est laborum uiam; ab hac enim aetate unusquiuis suis utilitatum emolumentis laborum asciscit suffragia; unde et filia Latini dicta est, nepus Cauni; Latinus enim quasi a latitando dictus, quod omnis labor diuersis in locis latitet, unde et Latona dicta est Luna quod nunc superna celet, nunc inferiora, nunc uniformis latitet; Caunus uero id est quasi camnonus, id est laborans sensus. Nam et Maricam nimpham ducit quasi mericam, id est cogitationem; unde et Homerus ait: στήεσσιν λασίοισι διάνδιχα μερμήριζεν (Hom. Il. I 189). Deinde in octauo Euandri auxilium petit; Euandros enim Grece bonus uir dicitur. Ergo iam perfectio uirilis humanae bonitatis societatem inquirit, a qua bonitatis uirtutes, id est Herculis gloriam, audit, quemadmodum Cacum occiderit, quod nos Latine malum dicimus. Deinde arma Uulcania, id est igniti sensus munimina aduersus omnem malitiae temptamentum induitur; Uulcanus enim quasi bulencauton, id est ardens consilium, dicimus. Ideo illic etiam omnes Romanorum depictae uirtutes sunt, quod in sapientiae consulto munimine felicitates omnes aut conueniunt aut praeuidentur; bene enim agere futurae bonitatis est seminarium; siue etiam is qui bene agit bona sibi fiducialiter repromittit. Ergo sapientia et bona seminat et bona sperat. In nono uero ipsis armis adiutus contra Turnum pugnat; Turnus enim Grece quasi turosnus dicitur, id est furibundus sensus; contra omnem enim furiam sapientiae atque ingenii arma reluptant; unde et Homerus ait: μάχης ἐξ<ήγαγε θοῦρον Ἄρηα> (Hom. Il. V 35). Exhinc etiam Mezentium contemtorem deorum interficit; Deus enim omnia bona fieri et praestat et imperat, sed animus qui est in corpore medius contemnendo bona non complet reluptatque bonis inlesione sua. Cuius ausus ledentes quasi Lausum filium eius uir sapiens interimit; dehinc ipsum animum uincit. Nam quis amicus Turni esse dicitur? Nihilominus Messapus, quasi misonepos quod nos Latine orrens sermonem dicimus; unde et Euripides in tragoedia Figeniae ait: οὐκ ἔστιν <οὐδὲν δεινὸν ὧδ' εἰπεῖν ἔπος> (Eurip. Orest. 1). Superans ergo Messapum uictor tunc demum trutanae aequa lance, morum grauitate, ponderatur ac disponitur. Deinde Iuturna bello discedere praecipitur, quae currum etiam fratris regebat; Iuturna enim in modum perniciei ponitur quod diuturne permaneat. Ergo furibundae mentis pernicies soror est; currum uero eius quod regit et eum de morte protelat, certe, pernicies quod furorem diu producere nouit ne finiatur; nam primum aurigam Metiscum habuit; metiscos enim Greee est ebriosus, ut primum furiam animi ebrietas ducit, dehinc pernicies ad protelandum accedat. Ideo et ipsa inmortalis dicitur, Turnus uero mortalis dicitur; furor enim animi cito finitur, pernicies uero diuturna perseuerat. Ideo et currum eius circumagit, id est in longum tempus protelat; rotae enim in modum temporis ponuntur; unde et Fortuna rotamferre dicitur, id est temporis uolubilitatem.
- ______________________________
- Textus:
Fabii Planciadis Fulgentii V.C. Opera
ed. Rudolf Helm, Leipzig 1898
Versio digitalis:
Angus Graham
Sultan Qaboos University
Oman
|
|