<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Eugippius
ca. 465 - post 533

 
 
   
   



V i t a
s a n c t i   S e v e r i n i


P a s c h a s i i   e p i s t o l a
a d   E u g i p p i u m


______________________________


      Domino sancto
      semperque carissimo
      Eugippio presbytero
      Paschasius diaconus

      [1] Frater in Christo carissime, dum nos peritiae tuae facundia et otii felicitate perpendens amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris iacturam dilectionis contemplatione sustineo. [2] Direxisti commemoratorium, cui nihil possit adicere facundia peritorum, et opus, quod ecclesiae possit universitas recensere, brevi reserasti compendio, dum beati Severini finitimas Pannoniorum provincias incolentis vitam moresque verius explicasti et quae per illum divina virtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posterorum - nesciunt facta priorum praeterire cum saeculo -, ut omnes praesentem habeant et secum quodam modo sentiant commorari, quibus eum relatio pervexerit lectionis. [3] Et ideo, quia tu haec, quae a me narranda poscebas, elocutus es simplicius, explicasti facilius, nihil adiciendum labori vestro studio nostro credidimus: siquidem aliter audita narramus, aliter experta depromimus. Facilius virtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quae suggeruntur crebrius conversatione docentium. [4] Divinis charismatibus inspiratus scis, bonorum mentibus excolendis quantum gesta sanctorum utilitatis impertiant, quantum fervoris attribuant, quantum puritatis infundant. De qua re apostolicae vocis auctoritas latius innotescens: «Forma», inquit, «estote gregi», et beatus Paulus Timotheo praecipit: «Forma esto fidelibus». Unde idem apostolus iustorum catalogum summa brevitate contexens ab Abel incipiens insignium virorum pergit narrare virtutes. [5] Sic et ille fidelissimus Mattathias morti gloriosissimae iam propinquans filiis suis hereditario iure sanctorum exempla distribuit, quorum certaminibus admirandis celebrius excitati animas suas pro legibus sempiternis sanctitatis fervore contemnerent. Nec paterna liberos fefellit instructio; tantum enim profuerunt memoratis facta maiorum, ut apertissima fide armatos principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque daemonicas longe lateque diruerent civicamque coronam sertis decorati perennibus splendenti patriae providerent. [6] Unde et nos ornamentis sponsae Christi quiddam fraterno ministerio provideri gaudemus, non quod ullis, ut credo, temporibus defuerit clarior vita maiorum, sed quod domum magni regis plurimorum vexilla trophaeorum habere conveniat. Non enim vera virtus excluditur numerositate virtutum, sed optatis successibus eatenus ampliatur.

 
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>