<<< saeculi indicem



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Eugippius
ca. 465 - post 533

 
 
   
   



p e r s o n a

Eugippius, natus circum annum 465 fortasse in Africa, monachus fuit Favenis (nunc Mautern) in monasterio sancti Severini in Norico Ripensi. Gentibus barbaricis in illam provinciam invadentibus Eugippius se recepit anno 488 Neapolim ibique abbas monasterii Castelli Lucullani electus est. obiit post annum 533. Vitam Severini scripsit anno 511.

Cassiodorus (inst.1,23,1): Convenit etiam ut presbyteri Eugippii opera necessaria legere debeatis, quem nos quoque vidimus, virum quidem non usque adeo saecularibus litteris eruditum, sed Scripturarum divinarum lectione plenissimum. hic ad parentem nostram Probam, virginem sacram, ex operibus sancti Augustini valde altissimas quaestiones ac sententias diversasque res defiorans, in uno corpore necessaria nimis dispensatione collegit et in trecentis triginta octo capitulis collocavit. qui codex, ut arbitror, utiliter legitur, quando in uno corpore diligentia studiosi viri potuit recondi, quod in magna bibliotheca vix praevalet inveniri.


o p e r a

Commemoratorium (Vita sancti Severini) (511)
Excerpta ex operibus sancti Augustini
Regula (deest)
Epistolae


s e c u n d a r i a

bibliographia (germanice)
fontes

 
 
 
 
<<< saeculi indicem