BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Dionysius Exiguus

ca. 470 - ca. 545

 

Epistola Proterii ad Leonem papam

 

453

 

Textus:

Proterii, episcopi Alexandrini, epistola ad Leonem papam.

in: Patrologiae cursus completus, Series Latina,

vol. LXVII, col. 23 sqq., ed. J.-P. Migne, Paris 1848

Versio digitalis: Corpus Corporum (Universität Zürich)

 

________________________________________________________________________________

 

 

 

(0507A)

Proterii, episcopi Alexandrini,

(† 457)

epistola ad Leonem papam.

(ca. 400-461)

(0507B)

Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti Leoni Proterius in Domino salutem.

Piissimus et fidelissimus imperator noster Marcianus litteris nuper ad nos venerabilibus usus est, quibus asseruit aestimare quosdam non diligenter ascriptam diem festi paschalis, quae per octavam indictionem futuram, Domino praestante, celebranda est. Verumtamen non velut a se commotus hoc indicavit, sed quia scripta tuae sanctitatis acceperit. Et praecipiebat oportere nos causam diligenter inquirere, adhibita nimis tenuissima scrutatione, quae multum sollicitudinis ac studii contineret. (0507C) Quapropter negligendum non fuit, quominus statim negotium ventilarem; quando ex illo iam tempore quo commonitorium tuae venerationis accepi, plurimam curam rei huius habuerim; nunc legales libros inspiciens, nunc antiquorum doctorum instituta contingens ; ex quibus possibile est huiusmodi computum investigare solertius. Sumens etiam et centenalem cursum Paschae, descriptum a beatissimo Patre et coepiscopo nostro Theophilo, omnemque decurrens, ita reperi diligenter integreque compositum, ut, quicunque ille sit, auctoritatem scripturae huius quolibet modo reprehendere ac vituperare non possit. (0508B) Erat enim inconsequens virum ita vigilantem Deoque charissimum, divinarum etiam ditatum scientia Scripturarum, in negotio tam magno ac necessario, praetermisso diligentiae labore, potuisse delinquere. Sed forte, sicut tua sanctitas scribit, mendosi codicis, aut librarii error est; et propterea nos oporteret diem sanctae illius festivitatis transferre, quod absit. Celebretur autem ita potius, ut centenarius annorum cursus eiusdem beatissimi Patris nostri et coepiscopi Theophili continet; qui antiquorum paginis omnino concordat, id est, die mensis Pharmothi, iuxta Aegyptios, qui est VIII cal. Mai. Et nos enim, et tota Aegyptia regio, atque Oriens universus, sic ipsum diem celebraturi sumus, Deo praestante. (0508C)

Ut autem non arbitremur absolute, quae nobis videntur, scribere seu velle firmare, inseruimus etiam causas huic epistolae, quibus tua sanctitas forte aestimet, non se debere reprehendere Aegyptiorum Ecclesiae veritatem, quae mater huiusmodi laboris exstitit, diligenterque conscripsit. Olim quidem Dominus per Moysen tempus paschale significavit, dicens: Custodi mensem novorum, primum hunc esse pronuntians; sicut iterum dicit: Mensis iste vobis initium mensium, primus erit in mensibus anni; et facies pascha Domino Deo tuo XIV die mensis primi. (0509A) Sed qui haec per Moysen locutus est Dominus, plenitudo legis existens, quando dignatus est homo fieri, quinta sabbatorum, decima quarta luna mensis primi, in coenaculo cum discipulis pascha manducans, paulo post a Iuda traditur: et sequenti die, XV luna crucifigitur, id est sexta feria; et ad inferos descendens, ad dispensationes salutis nostrae perficiens, vespere sabbati, lucescente dominico, resurrexit a mortuis; in quo die lunam primi mensis iuxta Hebraeos, exstitisse manifestum est. Nos ergo Christiani, non solum XIV lunam in Pascha requirimus (hoc enim Iudaei facientes, sine festivitate sunt); sed etiam resurrectionis diem Redemptoris nostri, qui est XVII luna praefati primi mensis novorum, sollicitius observamus. Quod si eodem modo plenilunium semper occurreret, quinta sabbatorum, quando Salvator pascha cum discipulis manducavit, omne tolleretur ambiguum. (0509B) Quia vero lunae circulus ad solis cursum inaequalis est, et XIV luna paschalis in die dominico saepe contingit, non est autem possibile tunc festum celebrare; sed nec pridie, sabbato, luna XIII ieiunium solvere; in septimanam sequentem differendum est; maxime cum habeamus intra eam XV lunam, quando, sicut scripsit Apostolus, pascha nostrum immolatus est Christus. Decima quarta namque luna primi mensis iuxta Hebraeos, ut superius dictum est, Iesus pascha typicum manducavit; sequenti vero sexta feria, XV luna, ut ovis occisionis cruci pro nobis affixus est; et vespere sabbati, lucescente dominico, XVII luna, resurrexit a mortuis.

Quia ergo in solemnitate futura paschali, per VIII indictionem, XXII die Pharmothi mensis novorum, qui est XV cal. Maii, occurrit XIV luna die dominico, in septimanam differre convenit subsequentem. (0509C) Habentes enim intra eam triduanum mysterium, hoc est XV lunam, quando crucifixus est Christus, quartaedecimae cohaerentem; nec non et XVI et sequentem decimam septimam; vigesimo quidem octavo die mensis Pharmothi, qui est IX cal. Maii, ieiunia solvemus vespere sabbatorum. Sequenti vero lucescente dominico, XXIX die mensis ipsius Pharmothi, qui est VIII cal. Maii, festivitatem sincerissime celebrabimus.

Nam et priscis temporibus, si quando die dominico, decima quarta luna reperta est, in sequentem septimanam est dilata festivitas. (0510A) Sicut in octogesimo nono et nonagesimo tertio anno a Diocletiani probatur imperio. Sic enim et tunc beatissimi Patres nostri fecisse declarantur (Anno Christi 373) . In octogesimo nono quidem anno ab imperio Diocletiani, superstite beatae memoriae Patre nostro et episcopo Athanasio, cum XIV luna paschalis XXVIII die mensis Phamenoth, id est, nono calend. Aprilium die, provenisset, die dominico; in subsequentem translatum est hebdomadem; ita ut quinta die mensis Pharmothi, hoc est, pridie calendarum Aprilium, celebraretur Pascha dominicum. (0510B) In nonagesimo autem tertio anno ab imperio eiusdem Diocletiani, cum XIV luna paschalis XIV die mensis Pharmothi, qui est V idus Aprilis, die dominico contigisset, in sequentem item septimanam dilatio facta est: ita ut dominicum pascha XXI die mensis Pharmothi, qui est XVI calend. Maii, solemniter ageretur. In centesimo quoque tertio anno ab imperio praefati Diocletiani (Anno Christi 387) , cum luna paschalis decima quarta Pharmothi XXIII die, qui est XIV calend. Maii, esset die dominico superventura; iterum septimana quaesita est, et dominicum pascha die mensis ipsius Pharmothi, qui est VII calend. Maii, constat esse celebratum, propter angustiam temporis imminentem. Item cum in centesimo sexagesimo anno (Anno Christi 444) a Diocletiani imperio, 14 luna paschalis Pharmothi XXIII die, qui est XIV calend. Maii, occurrerit, tertia feria septimanae, et dominicum Pascha XXVIII die mensis ipsius Pharmothi, qui est nono calendas Maii, nos celebrasse meminimus. (0510C)

Necesse est igitur, in CCLV anno a Diocletiani imperio, in futuro paschali festo indictionis octavae, vigesimo secundo die Pharmothi, qui est XV calend. Maii luna decima quarta, occurrente die dominico, in proximam septimanam, iuxta praecedentem formam, convenienter extendi, ut XXIX die mensis Pharmothi, qui est VIII calend. Maii, dominicum celebremus Pascha, propter apprehendentem rursus angustiam; sicut Patres nostri fecerunt, decimas quartas lunas occurrentes die dominico, differentes. (0511A) Nam si XXII die mensis Pharmothi, qui est XV calendas Maii, luna XIV, sicut dixi, saepius occurrente dominico die, Pascha celebremus, inveniemus pridie, id est sabbato, XXI die mensis eiusdem, qui est XVI calendas Maii, XIII luna tunc existente, non rite ieiunia solvere. Nec enim in decima tertia luna comeditur pascha. Unde quia XXII die mensis Pharmothi, qui est decimo quinto calendas Maii, dominico die, decima quarta luna contingit; non autem convenit die dominico ieiunare, quia hoc Manichaeorum est proprium: consequens est in proximam tendere septimanam, intra quam, ut diximus, habemus et XV lunam, quando crucifixus est Dominus, et XVI lunam, simul et XVII lunam, quando resurrexit a mortuis. Ita ut XXVIII die mensis Pharmothi, qui est IX calend. (0511B) Maii, vespere sabbati ieiunia pro more solvamus, et sequenti dominico, XXIX die mensis ipsius, qui est VIII calend. Maii, festum paschale celebremus.

Illud etiam necessario vobis innotescimus, quod in futuro anno CCLXV ab imperio Diocletiani, XIV luna rursus occurrente, XVIII die mensis Pharmothi, qui est XIV calend. Maii, dominicum Pascha XXVIII die mensis ipsius, qui est VII cal. Maii, Deo praestante celebrabitur.

Sed nonnulli subtilitatem paschalis computi forsitan ignorantes, Iudaicis seducti fabulis, aestimabunt nos in secundum mensem recedere, si festivitatem eatenus exigamus, nescio prorsus unde hoc asserentes. Nam XIV luna ipsius mensis occurrente XXII die mensis Pharmothi, qui est XV cal. Maii, quomodo querelam sustinebimus, quod in secundo mense Pascha celebremus? (0511C) Iudaei namque ignorantes Dominum, tempus quoque Paschae ignorant. Unde saepius a primo mense recedunt, et in XII mense Pascha celebrare se aliquatenus arbitrantur. Sed beatissimi patres nostri cyclum decemnovennalem certius affigentes, quem violari impossibile est, velut crepidinem ac fundamentum, et regulam, hunc decemnovennalem computum statuerunt: non iuxta Iudaeorum nunc indoctas atque ineptas actiones; neque secundum exterorum putativam fictamque prudentiam, sed secundum gratiam Spiritus sancti instituti, in revolutione saepe memorati decemnovennalis circuli decimas quartas paschales lunas diligentius adnotarunt. (0511D)

His itaque confectis, illud etiam oportet attendere, quod errent nimium qui primi mensis initium lunaris cursus a XXV die mensis Phamenoth, qui est XII calend. (0512A) Aprilis, omnino esse constituunt: eo quod tunc initium verni temporis, ab his qui hoc invenire valuerunt cum omni diligentia praefixum esse videatur, et manifeste quidem secundum cursum solis, XXV die mensis Phamenoth, qui est XII cal. Aprilis, aequinoctium esse cognoscitur. Sed non oportet ab hoc aequinoctio primi mensis exordium, iuxta cursum lunae, prorsus affigere. Alioquin per omnia solis circulo lunae discursus concordare debuerat. Verum quia cunctis habentibus intellectum certum est quod velocissimum lunae motum cursus solis minime consequatur, age iam nunc breviter, Deo praestante, dubios instruamus, quod in secundum mensem nullo modo possimus excedere. Si enim in aequinoctio, id est XXV die mensis Phamenoth, qui est XII cal. Aprilis, iuxta cursum lunae, mensis constitueretur initium, rationis esset opinari nonnullos, in secundum mensem nos posse recedere. (0512B) Nunc autem, quia XIV luna primi mensis per octavam indictionem, quae ventura est XXII die mensis Pharmothi, qui est XV cal. Maii, invenitur, certum est quod initium eiusdem mensis primi iuxta lunae cursum nono die Pharmothi, qui est pridie nonas Aprilis occurrat. Cum ergo decima quarta luna, XXII die mensis Pharmothi inveniatur, qui est XV calendas Maii, dominicum pascha XXIX die mensis ipsius Pharmothi, qui est VIII cal. Maii, celebrantes, in secundum mensem minime recedimus, eum lunam tunc XXI indubitate habeamus. Quomodo igitur excurremus in mensem secundum, quandoquidem initium primi mensis iuxta lunae cursum, sicut paulo ante dictum est, IX die mensis Pharmothi, qui est pridie non. Aprilis, existat, et XIV luna, XXII die mensis ipsius, id est XV cal. Maii proveniat? (0512C) Hoc autem ita declarato, certum est quod in secundum mensem nullatenus excurramus, XXIX die mensis Pharmothi, qui est VIII cal. Mai. , dominicum pascha celebrantes.

Cognoscant itaque per tuam sanctitatem, qui in illis partibus ambigunt, quod legitime per octavam indictionem Pascha peragimus. Propterea enim scripsi, Patrum et in hoc ecclesiasticas formulas subsequens, et exinde occasiones rei huius assumens. Sic namque et praecessores nostri, si quando dubietas orta est, praedicere festinabant, ut ubique consonanter ageretur sancta festivitas. (0512D) Quod etiam nunc iuxta priscam consuetudinem credimus in Domino praedicari in ecclesiis unam fidem, unum baptisma, et unam solemnitatem sacratissimam paschalem ab omnibus Christianis ubique celebrari in Christo Iesu Domino nostro; quia in ipso vivimus, et movemur, et sumus. (0513A)

Transferre vero hanc epistolam in Latinae vocis eloquium, non satis certum esse putavimus; ne forte graecissantes potius apud nos, nec iam valentes haec diligenter exprimere, laederent veritatem, propter informem sermonem atque incongruum, et qui forte non ita possit ardenter scienterque transferri, sicut causa poscebat. (0514A) Saluta eam, quae tecum est, fraternitatem. Te, quae nobiscum est, salutat in Domino.

Et alia manu: Valere te et nostri meminisse, domine, precor, dilectissime et desideratissime frater.