|
- C a p i t u l u m X X V I
D e n o t i s
a f f i g e n d i s
- ____________________________________
- 1.
- Illud etiam indicandum esse curavimus, ut vos labor noster instrueret et qualicumque munusculo studium vestrae sanctitatis ornaret: praestante Domino quantum aut senes aut longa peregrinatione fatigatus relegere praevalui, quibusdam codicibus Patrum praesentes notas minio designatas, quae sunt indices codicum, singulis quibusque locis, ut arbitror, competenter impressi. nam expositionibus Octateuchi hanc dedimus notam OCT alteram Regum REG, tertiam Psalterii PSL, quartam Salomonis SAL, quintam Prophetarum PROP, sextam Agiographorum AGI, septimam Evangeliorum EV, octavam Epistulis Apostolorum AP, nonam Actibus Apostolorum et Apocalypsi AAA. quas in primordiis codicum, quos tamen sub ipso studio transire praevalui, semper ascripsi, ut vos illas in textu positas sine ambiguitate possitis agnoscere, si paginas singulas studiosa mente curratis.
- 2.
- Tunc si placet, qui tamen plurima lectione praesumitis, per tractatores probatissimos imitatio vobis facilis subiacebit. ita fiet ut aliud inde genus expositionis acutissimum pulcherrimumque nascatur, et quod forsitan priores nostri in commentis suis minime dilucidaverunt, ibi aliquatenus reperiatur esse declaratum. - idiomata quoque legis divinae, id est, proprias dictiones, tali PP caractere signavimus, ut ubicumque reperta fuerint, verba ipsa nulla praesumptione violentur.
|