|
- C a p i t u l u m X I
D e q u a t t u o r
S y n o d i s r e c e p t i s
- ____________________________________
- 1.
- Dicamus nunc quemammodum universalia sanctaque concilia fidei nostrae salutaria sacramenta solidaverint, ut ibi cognoscentes verae religionis arcanum pestiferos vitemus errores. primo loco Nicaena synodus legitur constituta; deinde Constantinopolitana, tertia Ephesena prior, quarta Calchedonensis, quas merito sancta probat Ecclesia: quae tanta fidei nostrae lumina praestiterunt, ut in nullum perversitatis scopulum, si tamen protegente Domino custodimur, caecatis mentibus incidere debeamus. nam sanctissimi Patres, iniuriam rectae fidei non ferentes, regulas quoque ecclesiasticas ibidem statuere maluerunt, et inventores novarum heresum pertinaces divino gladio perculerunt, decernentes nullum ulterius debere novas incutere quaestiones, sed probatorum veterum auctoritate contentos sine dolo et perfidia decretis salubribus oboedire. sunt enim nonnulli qui putant esse laudabile, si quid contra antiquos sapiant et aliquid novi, unde periti videantur, inveniant.
- 2.
- Calchedonensis autem synodi testis est codex Encyclius, qui eius reverentiam tanta laude concelebrat, ut sanctae auctoritati merito iudicet comparandam. quem codicem, id est totius orbis epistularum, a viro disertissimo Epiphanio fecimus in Latinum de Graeco sermone converti.
- 3.
- Sed quoniam sacras litteras in novem codicibus cum introductoribus et paene cum omnibus Latinis expositoribus suis, ut datum est, Domino iuvante collegimus, nunc videamus quemadmodum lex divina tribus generibus divisionum a diversis Patribus fuerit intimata; quam tamen veneranter et concorditer suscipit universarum Ecclesia regionum.
|