<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   I I I
D e   P r o p h e t i s

____________________________________



1.
Ex omni igitur Prophetarum codice quinto sanctus Hieronymus primum adnotationes faciens propter tyrones et parvulos competenter eos et breviter explanavit; quas vobis in adnotato nuper codice Domino praestante dereliqui. in quo botrionum formulae ex ipsis adnotationibus forsitan competenter appositae sunt, quatenus vinea Domini caelesti ubertate completa suavissimos fructus intulisse videatur. maturis autem et aliqua iam meditatione valentibus supradictus vir alias copiosas atque planissimas expositiones Christo Domino largiente profudit; qui Prophetarum abstrusos et latebrosos sermones modo per varietates translationum, modo resolutis enigmatum nodis ita facit intellegi, ut magnum arcanum caelestis Regis humanis sensibus pius doctor aperiat.

2.
Nam Esaiam, qui aperte referendo Christi ecclesiaeque mysteria «non tam propheta quam evangelista dicendus est», decem et octo libris mirabiliter supradictus sanctus Hieronymus explanavit.

3.
Hieremiam vero, qui «civitatis suae ruinas quadruplici flevit alfabeto», quadraginta quinque omeliis Attico sermone Origenes exposuit; ex quibus xiiii translatas inveni vobisque dereliqui. quem etiam sanctus Hieronymus viginti libris commentatus esse monstratur; ex quibus sex tantum nos potuimus invenire, residuos vero adhuc Domino iuvante perquirimus.

4.
Ezechielem vero, cuius in Hebreo sermo «nec omnino disertus nec ammodum rusticus est», xiiii libris sanctus Hieronymus explanavit; idemque Danihel qui, licet apud Hebreos nequaquam prophetico choro recipitur, sed inter eos adnumeratur qui Agiographa conscripserunt, tribus libris a supra memorato sancto Hieronymo noscitur explanatus.

5.
Residuos vero xii Prophetas, quos sermo vulgus propter brevitatem librorum suorum Minores appellat, xx libris supradictus sanctus Hieronymus commentatus esse dinoscitur, id est: Osee libris tribus, Abdiam libro uno, Amos libris tribus, Iohel libro uno, Ionam libro uno, Naum libro uno, Abbacum libris duobus, Sofoniam libro uno, Aggeum libro uno, Zachariam libris tribus, Micheam libris duobus, Malachiam libro uno. de quibus ut nihil linqueretur ambiguum, nomina quoque eorum quemadmodum Latina lingua intellegi debeant, etymologiis propriis pulcherrimo decore patefecit. sic nobis ager Dominicus, quasi quibusdam laboriosis mercennariis exaratus et caelesti rore complutus, spiritales fructus Domino largiente concessit.

6.
Dicitur etiam et sanctum Ambrosium Prophetarum commenta eloquii soliti dulcedine confecisse; quae tamen adhuc nullatenus potui reperire. quae vobis magno studio quaerenda derelinquo, ut expositio multiplicata peritorum copiosam vobis doctrinam et animae felicissimam conferat sospitatem.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>