<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   I
D e   O c t a t e u c h o

____________________________________



1.
Primus Scripturarum divinarum codex est Octateuchus, qui initium illuminationis nostrae historica relatione fecit a Genesi. huius principia sanctus Basilius Attico sermone lucidavit, quem Eustathius, vir disertissimus, ita transtulit in Latinum ut ingenium doctissimi viri facundiae suae viribus aequiperasse videatur. qui usque ad hominis conditionem novem libros tetendit, ubi et caeli et terrae naturam, aeris et aquarum vel creaturarum paene omnium qualitates aperuit, ut quod in auctoritate brevitatis studio praetermissum est, tractatum latius minutissime atque clarissime disceretur.

2.
Nam et pater Augustinus, contra Manicheos duobus libris disputans, ita textum Genesis diligenter exposuit, ut paene nihil ibi relinquere probaretur ambiguum; unde contigit ut nolens praestaret nobis heresis confutata quatenus, cum illa fortiter vincitur, catholici diligentius instruantur. quos libros in codice supradicti Basilii, ut opinor, forsitan competenter adiunximus, ut textus praedictae Genesis lucidius legentibus panderetur.

3.
Deinde sanctus Ambrosius, ut est planus atque suavissimus doctor, exinde sex libros eloquentiae suae more confecit, quos appellavit Exameron.

4.
De isdem principiis sanctus quoque Augustinus, disertus atque cautissimus disputator, duodecim volumina conscripsit, quae doctrinarum paene omnium decore vestivit. haec itaque vocavit de Genesi ad litteram; qui quamvis de eadem re tractaverit, de qua beatus Basilius et sanctus Ambrosius celeberrima laude fulserunt, tamen, quod post disertos viros difficile contingere solet, opus suum longe in aliam summitatem Domino largiente perduxit. scripsit etiam contra Manicheum Faustum triginta tres libros, ubi et eius nequissimam pravitatem manifesta ratione convicit, et de libro Genesis iterum mirabiliter disputavit. pari quoque modo duos libros vir praedictus effecit, quibus titulum posuit Contra inimicum legis et prophetarum, ubi simili modo multa de legis divinae quaestionibus enodavit; contra quos ita fervore pietatis incanduit, ut diligentius atque vivacius adversus eos dixerit quam contra hereses alias disputavit. in libris quoque Confessionum posterioribus tribus voluminbus de Genesis explanatione disseruit, confessus altitudinem rei quam totiens repetita expositione tractavit. quaestiones etiam quae in voluminibus sacris ardua difficultate poterant operiri, libris septem necessaria nimis et syllogistica probatione declarat, enisus magister optimus et vir acer ingenio ut quod ad salutem animarum constat esse concessum nequaquam indiscussum mortifera neglegentia linqueretur.

Scripsit etiam de modis locutionum septem alios mirabiles libros, ubi et schemata saecularium litterarum et multas alias locutiones Scripturae divinae proprias, id est, quas communis usus non haberet, expressit, considerans ne compositionum novitate reperta legentis animus nonnullis offensionibus angeretur, simulque ut et illud ostenderet magister egregius, generales locutiones, hoc est schemata grammaticorum atque rethorum, exinde fuisse progressa, et aliquid tamen illis peculiariter esse derelictum, quod adhuc nemo doctorum saecularium praevaluit imitari. dicitur etiam et de septem diebus Genesis septem fecisse sermones, quos sedula cura perquirimus et invenire desideranter optamus.

5.
Item sanctus Ambrosius de Patriarchis septem libros edidit, qui multa loca veteris Testamenti factis quaestionibus suaviter enodavit.

6.
Sanctus etiam Hieronymus uno volumine de libro Geneseos Hebraicas solvit propositas quaestiones, quae per utriusque Testamenti Scripturas divinas tamquam linea uno calamo deducta parili nitore descendunt. haec a catholicis necessario perleguntur, quando tantis quaestionibus resolutis textus planissimus relinquitur et clara luce vulgatur. explanationes quoque Hebreorum nominum et locorum, quae ad magnam intellegentiae partem in librorum veterum auctoritate sunt positae, uno volumine sua nobis in Latinum interpretatione lucidavit. de novo quoque Testamento fecit alterum librum, ubi quaestiones ad eandem legem pertinentes diligentissimus doctor enodavit.

7.
Sanctus quoque Prosper sedula cura legendus est, qui tres libros totius auctoritatis divinae in centum quinquaginta tribus titulis comprehendit, ad instar piscium quos evangelica retia de huius saeculi tempestuosa profunditate traxerunt.

8.
Item in Octateucho eloquentissimae nimis omeliae sunt Origenis in codicibus tribus; quem multorum quidem Patrum sententia designat hereticum, sanctus vero Hieronymus eius aliqua opuscula sermone disertissimo transtulit in Latinum. hunc licet tot Patrum impugnet auctoritas, praesenti tamen tempore et a Vigilio viro beatissimo papa denuo constat esse damnatum; Theophilus autem Alexandrinae ecclesiae pontifex triginta quinque sensus eius heretica pravitate distortos catholica veritate convicit, necnon et Epiphanius Cyprius Salaminae ecclesiae multa eum detestatione persequitur, cum dolore maximo dicta ipsius iniquissima calliditate perversa pontificis auctoritate redarguens. sed quemadmodum legi debeat, in epistula quam scripsit ad Tranquillinum sanctus Hieronymus probabiliter indicavit, ut nec studiosos ab eius necessaria lectione removeat, nec iterum incautos praecipitet ad ruinam. quem quidam non immerito more anethi habendum esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria litterarum, ipse tamen decoctus exsucatusque proicitur. de quo conclusive dictum est «Ubi bene, nemo melius: ubi male, nemo peius», et ideo caute sapienterque legendus est, ut sic inde sucos saluberrimos assumamus, ne pariter eius venena perfidiae vitae nostrae contraria sorbeamus. cui et illud convenienter aptari potest quod Vergilius, dum Ennium legeret, a quodam quid faceret inquisitus respondit - «Aurum in stercore quaero.» quapropter in operibus eiusdem Origenis, quantum transiens invenire praevalui, loca quae contra regulas Patrum dicta sunt achresimi repudiatione signavi, ut decipere non praevaleat qui tali signo in pravis sensibus cavendus esse monstratur. posteriores autem in toto dicunt eum esse fugiendum, propterea quia subtiliter decipit innocentes; sed si adiutorio Domini adhibeatur cautela, nequeunt eius nocere venenosa.

9.
Reliqui etiam vobis praestante Domino, si legere volueritis, omelias praedicti Origenis, id est, in Genesi xvi, in Exodo xii, in Levitico xvi, in Numerorum xxviiii, in Deuteronomio sermones iiii in quibus est minuta nimis et suptilis expositio, in Hiesu Nave xxvi, in Iudicum viiii. in Ruth vero priscas explanationes nequaquam potui reperire, novellas autem virum religiosissimum presbyterum Bellatorem condere persuasi, qui multa de praeconiis huius feminae aliarumque subsequentium duobus libris copiosa laude celebravit; quos libros expositionibus Origenis forsitan competenter adiunxi, ut explanatio totius codicis Octateuchi consummato termino clauderetur.

10.
Sed ut textus memorati Octateuchi quodam nobis compendio panderetur, in principiis librorum de universa serie lectionis titulos eis credidimus imprimendos, a maioribus nostris ordine currente descriptos, ut lector utiliter admonitus salubriter reddatur attentus, et facile unamquamque rem dum quaerit inveniat, quam sibi cognoscit breviter indicatam.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>