B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Boethius
ca. 480 - 524
     
   



T r a c t a t u s   t h e o l o g i c i

T r a c t a t u s   s e c u n d u s

____________________________________________


ANICII MANLII SEVERINI BOETHII
V.C. ET INL. EXCONS. ORD. PATRICII
AD IOHANNEM DIACONUM

UTRUM PATER ET FILIUS ET
SPIRITUS SANCTUS DE DIVINITATE
SUBSTANTIALITER PRAEDICENTUR.


Quaero an pater et filius ac spiritus sanctus de divinitate substantialiter praedicentur an alio quolibet modo; viamque indaginis hinc arbitror esse sumendam, unde rerum omnium manifestum constat exordium, id est ab ipsis catholicae fidei fundamentis. Si igitur interrogem, an qui dicitur pater substantia sit, respondetur esse substantia. Quod si quaeram, an filius substantia sit, idem dicitur. Spiritum quoque sanctum substantiam esse nemo dubitaverit. Sed cum rursus colligo patrem filium spiritum sanctum, non plures sed una occurrit esse substantia. Una igitur substantia trium nec separari ullo modo aut disiungi potest nec velut partibus in unum coniuncta est, sed est una simpliciter. Quaecumque igitur de divina substantia praedicantur, ea tribus oportet esse communia; idque signi erit quae sint quae de divinitatis substantia praedicentur, quod quaecumque hoc modo dicuntur, de singulis in unum collectis tribus singulariter praedicabuntur. Hoc modo si dicimus: «Pater deus est, filius deus est, spiritus sanctus deus est,» pater filius ac spiritus sanctus unus deus. Si igitur eorum una deitas una substantia est, licet dei nomen de divinitate substantialiter praedicari.
      Ita pater veritas est, filius veritas est, spiritus sanctus veritas est; pater filius et spiritus sanctus non tres veritates sed una veritas est. Si igitur una in his substantia una est veritas, necesse est veritatem substantialiter praedicari. De bonitate de incommutabilitate de iustitia de omnipotentia ac de ceteris omnibus quae tam de singulis quam de omnibus singulariter praedicamus manifestum est substantialiter dici. Unde apparet ea quae cum in singulis separatim dici convenit nec tamen in omnibus dici queunt, non substantialiter praedicari sed alio modo; qui vero iste sit, posterius quaeram. Nam qui pater est, hoc vocabulum non transmittit ad filium neque ad spiritum sanctum. Quo fit ut non sit substantiale nomen hoc inditum; nam si substantiale esset, ut deus ut veritas ut iustitia ut ipsa quoque substantia, de ceteris diceretur.
      Item filius solus hoc recipit nomen neque cum aliis iungit sicut in deo, sicut in veritate, sicut in ceteris quae superius dixi. Spiritus quoque non est idem qui pater ac filius. Ex his igitur intellegimus patrem ac filium ac spiritum sanctum non de ipsa divinitate substantialiter dici sed alio quodam modo; si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de omnibus singulariter diceretur. Haec vero ad aliquid dici manifestum est; nam et pater alicuius pater est et filius alicuius filius est, spiritus alicuius spiritus. Quo fit, ut ne trinitas quidem substantialiter de deo praedicetur; non enim pater trinitas (qui enim pater est, filius ac spiritus sanctus non est) nec trinitas filius nec trinitas spiritus sanctus secundum eundem modum, sed trinitas quidem in personarum pluralitate consistit, unitas vero in substantiae simplicitate.
      Quod si personae divisae sunt, substantia vero indivisa sit, necesse est quod vocabulum ex personis originem capit id ad substantiam non pertinere; at trinitatem personarum diversitas fecit, trinitas igitur non pertinet ad substantiam. Quo fit ut neque pater neque filius neque spiritus sanctus neque trinitas de deo substantialiter praedicetur, sed ut dictum est ad aliquid. Deus vero veritas iustitia bonitas omnipotentia substantia inmutabilitas virtus sapientia et quicquid huiusmodi excogitari potest substantialiter de divinitate dicuntur. Haec si se recte et ex fide habent, ut me instruas peto; aut si aliqua re forte diversus es, diligentius intuere quae dicta sunt et fidem si poteris rationemque coniunge.