B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Boethius
ca. 480 - 524
     
   


P h i l o s o p h i a e   c o n s o l a t i o n i s
l i b r i   q u i n q u e


L i b e r   q u i n t u s

____________________________________________


      1. p.
      [1] Dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda vertebat. [2] Tum ego: Recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de providentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior. [3] Quaero enim, an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere.
      [4] Tum illa: Festino, inquit, debitum promissionis absolvere viamque tibi, qua patriam reveharis, aperire. [5] Haec autem etsi perutilia cognitu, tamen a propositi nostri tramite paulisper aversa sunt verendumque est, ne deviis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.
      [6] Ne id, inquam, prorsus vereare. Nam quietis mihi loco fuerit ea, quibus maxime delector, agnoscere; [7] simul, cum omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.
      [8] Tum illa: Morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: Si quidem, inquit, aliquis eventum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus vocem esse decerno. Quis enim coercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest? [9] Nam nihil ex nihilo exsistere vera sententia est, cui nemo umquam veterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio, sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. [10] At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse videbitur. Quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est, qualem paulo ante definivimus.
      [11] Quid igitur, inquam, nihilne est, quod vel casus vel fortuitum iure appellari queat? An est aliquid, tametsi vulgus lateat, cui vocabula ista conveniant?
      [12] Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et brevi et veri propinqua ratione definivit.
      Quonam, inquam, modo?
      [13] Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis, quam quod intendebatur, obtingit, casus vocatur; ut, si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inveniat, [14] hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse. Verum non de nihilo est, nam proprias causas habet, quarum inprovisus inopinatusque concursus casum videtur operatus. [15] Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. [16] Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione provenit. [17] Neque enim vel qui aurum obruit vel qui agrum exercuit, ut ea pecunia reperiretur, intendit; sed uti dixi, quo ille obruit, hunc fodisse convenit atque concurrit. [18] Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his, quae ob aliquid geruntur, eventum. [19] Concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili conexione procedens, qui de providentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.

      1. c. (metrum: distichon dactylicum)
Rupis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequentum
      Pectoribus figit spicula pugna fugax,
Tigris et Euphrates uno se fonte resolvunt
      Et mox abiunctis dissociantur aquis.
5
Si coeant cursumque iterum revocentur in unum,
      Confluat, alterni quod trahit unda vadi;
Convenient puppes et vulsi flumine trunci
      Mixtaque fortuitos implicet unda modos,
Quos tamen ipsa vagos terrae declivia casus
10
      Gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
Sic, quae permissis fluitare videtur habenis,
      Fors patitur frenos ipsaque lege meat.

      2. p.
      [1] Animadverto, inquam, idque, uti tu dicis, ita esse consentio. [2] Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas, an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit?
      [3] Est, inquit; neque enim fuerit ulla rationalis natura, quin eidem libertas adsit arbitrii. [4] Nam quod ratione uti naturaliter potest, id habet iudicium, quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandave dinoscit. [5] Quod vero quis optandum esse iudicat, petit; refugit vero, quod aestimat esse fugiendum. [6] Quare, quibus in ipsis inest ratio, etiam volendi nolendique libertas. Sed hanc non in omnibus aequam esse constituo. [7] Nam supernis divinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta voluntas et efficax optatorum praesto est potestas. [8] Humanas vero animas liberiores quidem esse necesse est, cum se in mentis divinae speculatione conservant, minus vero, cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam, cum terrenis artubus colligantur. [9] Extrema vero est servitus, cum vitiis deditae rationis propriae possessione ceciderunt. [10] Nam ubi oculos a summae luce veritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque, quam invexere sibi, adiuvant servitutem et sunt quodam modo propria libertate captivae. [11] Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens providentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.

      2. c. (metrum: tetrameter dactylicus)
Πάντ' ἐφορᾶν καὶ πάντ' ἐπακούειν
Puro clarum lumine Phoebum
Melliflui canit oris Homerus;
Qui tamen intima viscera terrae
5
Non valet aut pelagi radiorum
Infirma perrumpere luce.
Haud sic magni conditor orbis.
Huic ex alto cuncta tuenti
Nulla terrae mole resistunt,
10
Non nox atris nubibus obstat.
Quae sint, quae fuerint veniantque,
Uno mentis cernit in ictu.
Quem, quia respicit omnia solus,
Verum possis dicere solem.

      3. p.
      [1] Tum ego: En, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor.
      [2] Quaenam, inquit, ista est? Iam enim quibus pertubere, coniecto.
      [3] Nimium, inquam, adversari ac repugnare videtur praenoscere universa deum et esse ullum libertatis arbitrium. [4] Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, evenire necesse est, quod providentia futurum esse praeviderit. [5] Quare si ab aeterno non facta hominum modo, sed etiam consilia voluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim vel factum aliud ullum vel quaelibet exsistere poterit voluntas, nisi quam nescia falli providentia divina praesenserit. [6] Nam si aliorsum, quam provisae sunt, detorqueri valent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta, quod de deo credere nefas iudico.
      [7] Neque enim illam probo rationem, qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissolvere. [8] Aiunt enim non ideo quid esse eventurum, quoniam id providentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam providentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem; [9] neque enim necesse esse contingere, quae providentur, sed necesse esse, quae futura sunt, provideri, quasi vero, quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas providentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse eventum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre.
      [10] Etenim si quispiam sedeat, opinionem, quae eum sedere coniectat, veram esse necesse est atque e converso rursus, si de quopiam vera sit opinio, quoniam sedet, eum sedere necesse est. [11] In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at vero in altero veritatis; [12] sed non idcirco quisque sedet, quoniam vera est opinio, sed haec potius vera est, quoniam quempiam sedere praecessit. [13] Ita cum causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.
      [14] Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, providentur, non vero ideo, quoniam providentur, eveniunt; nihilo minus tamen a deo vel ventura provideri vel provisa necesse est evenire, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. [15] Iam vero quam praeposterum est, ut aeternae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse dicatur? [16] Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura, quoniam sunt eventura, providere quam putare, quae olim acciderunt, causam summae illius esse providentiae?
      [17] Ad haec sicuti, cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita, cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur, ut eventus praescitae rei nequeat evitari.
      [18] Postremo si quid aliquis aliorsum, atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae veritate longe diversa. [19] Quare si quid ita futurum est, ut eius certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse praesciri qui poterit? [20] Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id, quod ab ea concipitur, esse aliter, atque concipitur, nequit. [21] Ea namque causa est, cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est, uti eam sese habere scientia comprehendit. [22] Quid igitur? Quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? [23] Nam si inevitabiliter eventura censet, quae etiam non evenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est, sed etiam voce proferre. [24] At si ita, uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque vel fieri ea vel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum, nihil stabile comprehendit? [25] Aut quid hoc refert vaticinio illo ridiculo Tiresiae: «Quicquid dicam, aut erit aut non?» [26] Quid etiam divina providentia opinione praestiterit, si uti homines incerta iudicat, quorum est incertus eventus? [27] Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus, quae futura firmiter ille praescierit.
      [28] Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas divina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit eventum.
      [29] Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur, liquet. [30] Frustra enim bonis malisque praemia poenaeve proponuntur, quae nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum. [31] Idque omnium videbitur iniquissimum, quod nunc aequissimum iudicatur, vel puniri improbos vel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri cogit certa necessitas. [32] Nec vitia igitur nec virtutes quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio. Quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex providentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit, ut vitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem. [33] Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid enim vel speret quisque vel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa conectit?
      [34] Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi. Si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem vicem divinae gratiae promeremur, qui solus modus est, quo cum deo colloqui homines posse videantur illique inaccessae luci prius quoque, quam impetrent, ipsa supplicandi ratione coniungi; [35] quae si recepta futurorum necessitate nihil virium habere credantur, quid erit, quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? [36] Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.

      3. c. (metrum: dimeter anapaesticus)
Quaenam discors foedera rerum
Causa resolvit? Quis tanta deus
Veris statuit bella duobus,
Ut, quae carptim singula constent,
5
Eadem nolint mixta iugari?
An nulla est discordia veris
Semperque sibi certa cohaerent?
Sed mens caecis obruta membris
Nequit oppressi luminis igne
10
Rerum tenues noscere nexus?
Sed cur tanto flagrat amore
Veri tectas reperire notas?
Scitne, quod appetit anxia nosse?
Sed quis nota scire laborat?
15
At si nescit, quid caeca petit?
Quis enim quicquam nescius optet,
Aut quis valeat nescita sequi,
Quove inveniat? Quis repertam
Queat ignarus noscere formam?
20
An, cum mentem cerneret altam,
Pariter summam et singula norat?
Nunc membrorum condita nube
Non in totum est oblita sui
Summamque tenet singula perdens.
25
Igitur quisquis vera requirit,
Neutro est habitu; nam neque novit
Nec penitus tamen omnia nescit,
Sed, quam retinens meminit, summam
Consulit alte visa retractans,
30
Ut servatis queat oblitas
Addere partes.

      4. p.
      [1] Tum illa: Vetus, inquit, haec est de providentia querela Marcoque Tullio, cum divinationem distribuit, vehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita. [2] Cuius caliginis causa est, quod humanae ratiocinationis motus ad divinae praescientiae simplicitatem non potest admoveri; quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui. [3] Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea, quibus moveris, expendero.
      [4] Quaero enim, cur illam solventium rationem minus efficacem putes, quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat. [5] Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea, quae praesciuntur, non evenire non possunt? [6] Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est, quod voluntarii exitus rerum ad certum cogantur eventum? [7] Etenim positionis gratia, ut, quid consequatur, advertas, statuamus nullam esse praescientiam. [8] Num igitur, quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio veniunt, ad necessitatem cogantur?
      Minime.
      [9] Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit, ut opinor, eadem voluntatis integra atque absoluta libertas.
      [10] Sed praescienta, inquies, tametsi futuris eveniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse ventura. [11] Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret. Omne etenim signum tantum, quid sit, ostendit, non vero efficit, quod designat. [12] Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat. Alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse, quae non est. [13] Iam vero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis, sed ex convenientibus necessariisque causis esse ducendam.
      [14] Sed qui fieri potest, ut ea non proveniant, quae futura esse providentur? Quasi vero nos ea, quae providentia futura esse praenoscit, non esse eventura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eveniant, nihil tamen, ut evenirent, sui natura necessitatis habuisse; [15] quod hinc facile perpendas licebit. Plura etenim, dum fiunt, subiecta oculis intuemur, ut ea, quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera. [16] Num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit?
      Minime. Frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta moverentur.
      [17] Quae igitur, cum fiunt, carent exsistendi necessitate, eadem, prius quam fiant, sine necessitate futura sunt. [18] Quare sunt quaedam eventura, quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. [19] Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod, quae nunc fiunt, prius quam fierent, eventura non fuerint. Haec igitur etiam praecognita liberos habent eventus. [20] Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his, quae fiunt, ita praescientia futurorum nihil his, quae ventura sunt, necessitatis importat. [21] Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum, quae necessarios exitus non habent, ulla possit esse praenotio. [22] Dissonare etenim videntur, putasque, si praevideantur, consequi necessitatem; si necessitas desit, minime praesciri nihilque scientia comprehendi posse nisi certum; [23] quodsi, quae incerti sunt exitus, ea quasi certa providentur, opinionis id esse caliginem, non scientiae veritatem. Aliter enim, ac sese res habeat, arbitrari ab integritate scientiae credis esse diversum.
      [24] Cuius erroris causa est, quod omnia, quae quisque novit, ex ipsorum tantum vi atque natura cognosci aestimat, quae sciuntur. [25] Quod totum contra est. Omne enim, quod cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem. [26] Nam ut hoc brevi liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter visus, aliter tactus agnoscit. Ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic vero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit. [27] Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur. [28] Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio vero solam sine materia iudicat figuram. [29] Ratio vero hanc quoque transcendit speciemque ipsam, quae singularibus inest, universali consideratione perpendit. [30] Intellegentiae vero celsior oculus exsistit; supergressa namque universitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur.
      [31] In quo illud maxime considerandum est; nam superior comprehendendi vis amplectitur inferiorem, inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. [32] Neque enim sensus aliquid extra materiam valet vel universales species imaginatio contuetur vel ratio capit simplicem formam, sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma, quae subsunt, etiam cuncta diiudicat, sed eo modo, quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, conprehendit. [33] Nam et rationis universum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. [34] Ratio quoque, cum quid universale respicit, nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia vel sensibilia comprehendit. [35] Haec est enim, quae conceptionis suae universale ita definit: Homo est animal bipes rationale. [36] Quae cum universalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione vel sensu, sed in rationali conceptione considerat. [37] Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus visendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili, sed imaginaria ratione iudicandi.
      [38] Videsne igitur, ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum, quae cognoscuntur, utantur? [39] Neque id iniuria; nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est, ut suam quisque operam non ex aliena, sed ex propria potestate perficiat.

      4. c. (metrum: glyconeus)
Quondam porticus attulit
Obscuros nimium senes,
Qui sensus et imagines
E corporibus extimis
5
Credant mentibus imprimi,
Ut quondam celeri stilo
Mos est aequore paginae,
Quae nullas habeat notas,
Pressas figere litteras.
10
Sed mens si propriis vigens
Nihil motibus explicat,
Sed tantum patiens iacet
Notis subdita corporum
Cassasque in speculi vicem
15
Rerum reddit imagines,
Unde haec sic animis viget
Cernens omnia notio?
Quae vis singula perspicit,
Aut quae cognita dividit?
20
Quae divisa recolligit
Alternumque legens iter
Nunc summis caput inserit,
Nunc decedit in infima,
Tum sese referens sibi
25
Veris falsa redarguit?
Haec est efficiens magis
Longe causa potentior
Quam quae materiae modo
Impressas patitur notas.
30
Praecedit tamen excitans
Ac vires animi movens
Vivo in corpore passio,
Cum vel lux oculos ferit
Vel vox auribus instrepit.
35
Tum mentis vigor excitus,
Quas intus species tenet,
Ad motus similes vocans
Notis applicat exteris
Introrsumque reconditis
40
Formis miscet imagines.

      5. p.
      [1] Quodsi in corporibus sentiendis, quamvis afficiant instrumenta sensuum forinsecus obiectae qualitates animique agentis vigorem passio corporis antecedat, quae in se actum mentis provocet excitetque interim quiescentes intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua vi subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea, quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt, in discernendo non obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt. [2] Hac itaque ratione multiplices cognitiones diversis ac differentibus cessere substantiis. [3] Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit, quales sunt conchae maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur. Imaginatio vero mobilibus beluis, quibus iam inesse fugiendi appetendive aliquis videtur affectus. [4] Ratio vero humani tantum generis est sicut intellegentia sola divini; quo fit, ut ea notitia ceteris praestet, quae suapte natura non modo proprium, sed ceterarum quoque notitiarum subiecta cognoscit.
      [5] Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud universale dicentes; quod sese intueri ratio putet? [6] Quod enim sensibile vel imaginabile est, id universum esse non posse; aut igitur rationis verum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae, quod sensibile sit ac singulare, quasi quiddam universale consideret. [7] Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in universitatis ratione conspicere, illa vero ad universitatis cognitionem aspirare non posse, quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum vero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum? In huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique vis inest, nonne rationis potius causam probaremus?
      [8] Simile est, quod humana ratio divinam intellegentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit non putat intueri. [9] Nam ita disseris: Si qua certos ac necessarios habere non videantur eventus, ea certo eventura praesciri nequeunt. [10] Harum igitur rerum nulla est praescientia; quam si etiam in his esse credamus, nihil erit, quod non ex necessitate proveniat. [11] Si igitur, uti rationis participes sumus, ita divinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicavimus, sic divinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus. [12] Quare in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio videbit, quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam, quae certos exitus non habent, certa tamen videat ac definita praenotio neque id sit opinio, sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.

      5. c. (metrum: tetrameter dactylicus et adoneus)
Quam variis terras animalia permeant figuris!
Namque alia extento sunt corpore pulveremque verrunt
Continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum.
Sunt, quibus alarum levitas vaga verberetque ventos
5
Et liquido longi spatia aetheris volatu.
Haec pressisse solo vestigia gressibusque gaudent
Vel virides campos transmittere vel subire silvas.
Quae variis videas licet omnia discrepare formis,
Prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus.
10
Unica gens hominum celsum levat altius cacumen,
Atque levis recto stat corpore despicitque terras.
Haec, nisi terrenus male desipis, admonet figura:
Qui recto caelum vultu petis exserisque frontem,
In sublime feras animum quoque, ne gravata pessum
15
Inferior sidat mens corpore celsius levato.

      6. p.
      [1] Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne, quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc, quantum fas est, quis sit divinae substantiae status, ut, quaenam etiam scientia eius sit, possimus agnoscere.
      [2] Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. [3] Quid sit igitur aeternitas consideremus. Haec enim nobis naturam pariter divinam scientiamque patefacit. [4] Aeternitas igitur est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet. [5] Nam quicquid vivit in tempore, id praesens a praeteritis in futura procedit, nihilque est in tempore constitutum, quod totum vitae suae spatium pariter possit amplecti. Sed crastinum quidem nondum apprehendit, hesternum vero iam perdidit; in hodierna quoque vita non amplius vivitis quam in illo mobili transitorioque momento. [6] Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat vitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est, ut aeternum esse iure credatur. [7] Non enim totum simul infinitae licet vitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum, transacta iam non habet. [8] Quod igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur, idque necesse est et sui compos praesens sibi semper adsistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem. [9] Unde non recte quidam, qui, cum audiunt visum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori mundum fieri coaeternum putant. [10] Aliud est enim per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis vitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod divinae mentis proprium esse manifestum est.
      [11] Neque deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate naturae. [12] Hunc enim vitae immobilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem et, cum totam pariter vitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso, quod aliquo modo numquam esse desinit, illud, quod implere atque exprimere non potest, aliquatenus videtur aemulari alligans se ad qualemcumque praesentiam huius exigui volucrisque momenti; quae, quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit, id praestat, ut esse videantur. [13] Quoniam vero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit, eoque modo factum est, ut continuaret eundo vitam, cuius plenitudinem complecti non valuit permanendo. [14] Itaque si digna rebus nomina velimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum vero dicamus esse perpetuum.
      [15] Quoniam igitur omne iudicium secundum sui naturam, quae sibi subiecta sunt, comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status, scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens omnia, quasi iam gerantur, in sua simplici cognitione considerat. [16] Itaque si praevidentiam pensare velis, qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri, sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis. [17] Unde non praevidentia, sed providentia potius dicitur, quod porro a rebus infimis constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat.
      [18] Quid igitur postulas, ut necessaria fiant, quae divino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse, quae videant? [19] Num enim, quae praesentia cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus?
      Minime. [20]
      Atqui si est divini humanique praesentis digna collatio, uti vos vestro hoc temporario praesenti quaedam videtis, ita ille omnia suo cernit aeterno. [21] Quare haec divina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat, qualia in tempore olim futura provenient. [22] Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie ventura dinoscit; sicuti vos, cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem videtis, quamquam simul utrumque conspectum, tamen discernitis et hoc voluntarium, illud esse necessarium iudicatis. [23] Ita igitur cuncta dispiciens divinus intuitus qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem praesentium, ad condicionem vero temporis futurarum. [24] Quo fit, ut hoc non sit opinio, sed veritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse conoscit, quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat.
      [25] Hic si dicas, quod eventurum deus videt, id non evenire non posse, quod autem non potest non evenire, id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas, fatebor rem quidem solidissimae veritatis, sed cui vix aliquis nisi divini speculator accesserit. [26] Respondebo namque idem futurum, cum ad divinam notionem refertur, necessarium, cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. [27] Duae sunt etenim necessitates, simplex una, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut, si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est. [28] Quod enim quisque novit, id esse aliter, ac notum est, nequit. Sed haec condicio minime secum illam simplicem trahit. [29] Hanc enim necessitatem non propria facit natura, sed condicionis adiectio. Nulla enim necessitas cogit incedere voluntate gradientem, quamvis eum tum, cum graditur, incedere necessarium sit. [30] Eodem igitur modo, si quid providentia praesens videt, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem.
      [31] Atqui deus ea futura, quae ex arbitrii libertate proveniunt, praesentia contuetur; haec igitur ad intuitum relata divinum necessaria fiunt per condicionem divinae notionis, per se vero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt. [32] Fient igitur procul dubio cuncta, quae futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio; quae quamvis eveniant, exsistendo tamen naturam propriam non amittunt,, qua prius quam fierent etiam non evenire potuissent.
      [33] Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter divinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eveniet? [34] Hoc scilicet, quod ea, quae paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo, quae dum fiunt, non fieri non possunt, eorum tamen unum prius quoque, quam fieret, necesse erat exsistere, alterum vero minime. [35] Ita etiam, quae praesentia deus habet, dubio procul exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit, illud vero de potestate facientium. [36] Haud igitur iniuria diximus haec, si ad divinam notitiam referantur, necessaria, si per se considerentur, necessitatis esse nexibus absoluta, sicuti omne, quod sensibus patet, si ad rationem referas, universale est, si ad se ipsa respicias singulare.
      [37] Sed si in mea, inquies, potestate situm est mutare propositum, evacuabo providentiam, cum, quae illa praenoscit, forte mutavero. [38] Respondebo, propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et, an facias quove convertas, praesens providentiae veritas intuetur, divinam te praescientiam non posse vitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum, quamvis te in varias actiones libera voluntate converteris.
      [39] Quid igitur, inquies? Ex meane dispositione scientia divina mutabitur, ut, cum ego nunc hoc, nunc illud velim, illa quoque noscendi vices alternare videatur?
      [40] Minime.
      Omne namque futurum divinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac revocat nec alternat, ut aestimas, nunc hoc, nunc aliud praenoscendi vice, sed uno ictu mutationes tuas manens praevenit atque complectitur. [41] Quam comprehendendi omnia visendique praesentiam non ex futurarum proventu rerum, sed ex propria deus simplicitate sortitus est.
      [42] Ex quo illud quoque resolvitur, quod paulo ante posuisti, indignum esse, si scientiae dei causam futura nostra praestare dicantur. [43] Haec enim scientiae vis praesentaria notione cuncta complectens rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil vero posterioribus debet.
      [44] Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas, nec iniquae leges solutis omni necessitate voluntatibus praemia poenasque proponunt. [45] Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus, visionisque eius praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia, malis supplicia dispensans. [46] Nec frustra sunt in deo positae spes precesque, quae cum rectae sunt, inefficaces esse non possunt. [47] Aversamini igitur vitia, colite virtutes, ad rectas spes animum sublevate, humiles preces in excelsa porrigite. [48] Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.