Arator Subdiaconus
ca. 490 - post 544
|
Epistola ad Parthenium
Textus:Arator Subdiaconus,De actibus apostolorum libri IIcum tribus epistolised. H. J. Arntzen,Zütphen 1769 (= MPL 68)
|
_______________________________________________________
|
|
Domino illustri, magnificentissimo atque praecelso Parthenio magistroofficiorum atque patricio, Arator subdiaconus.
Si tibi, magne, velim fasces memorare parentum,Vix daret in tergo pagina lecta modum.A proavis atavisque potens, tu stemmata vincisMoribus, et meritis cedit origo tuis. | |
5 | Optime Partheni, positum cui nomen ab aevoLaus magis est animi, qua, verecunde, places.Nuntia venturum signavit lingua pudorem,Utque decus geminis, quod vocitaris adest.Cingula plura geris, sed quae tu grandia reddis, |
10 | Nam tibi quisque datur, mox sibi crescit honos.Quis bona tanta canat? breviter loquor, omnia tecum,Quae faciunt magnos singula, solus habes.Tu, facunde, sonas Rhodani Rhenique catervis;Regia dulcisonum te probat aula virum. |
15 | Te multis opulenta quidem Germania doctumSuscipit, et patrio gaudet amore tibi.Gloria de tanto cui maxima fulget alumno,Qualem Romuleo dat toga densa foro.Vidi ego te, vidi iuvenem sermone diserto |
20 | Hesperios proceres aequiparare senes,Quo directus eras, legati munere functus,Ut libertatis posceres actor opem.Mulsisti Geticas verbis felicibus aures,Iuveruntque tuum publica vota solum. |
25 | Nil auditor ovans potuit rex ille negare,Cuius in arbitrio tunc ea causa fuit.Haec ubi fama volans celeri dispergere cursuCoepit, et assidua sustulit aure caput;Exiit in populos solidae pinguedo loquelae, |
30 | Stipabatque tuos anxia turba gradus;Ut quoties motis aperires flumina labris,Curreret aestivam ceu positura sitim.Has ego divitias avidus contingere linguae,Qua velut unda Tagi, tu pretiose, fluis, |
35 | His quoniam Laribus tenebamur in urbe Ravennae,Hospes hians aderam nocte dieque tibi.Quos mihi tu libros, quae nomina docta sonabas!Quanta simul repetens codicis instar eras! CaesarisHistorias ibi primum, te duce, legi, |
40 | Quas ut ephemeridas condidit ipse sibi.Cantabas placido dulcique lepore poetas,In quibus ars fallax, pompa superba fuit:Sed tamen ad visos remeabas, optime, vates,Quorum metra fides ad sua iura trahit. |
45 | Qualis in Hyblaeis Ambrosius eminet hymnis,Quos posito cunis significastis, apes.Qualis in haec eadem Decentius arte manavit,Arvernisque canis, Sidoniana chelys.Cura mihi dudum fuerat puerilibus annis, |
50 | Versibus assiduum concelebrare melos.Scribere quas etiam simulavit fabula partes,Et per inane fretum sub levitate rapi.Quae cum nostra tibi fragilis cecinisset arundo,Et mihi, chare, tuus saepe faveret amor; |
55 | O utinam malles, dixisti, rectius huiusAd Domini laudes flectere vocis iter!Et, quia nomen habes, quo te vocitamus, Arator,Non abstrusa tibi sit, sed aperta segesConstitui, fateor, si quando forte mererer |
60 | Ingenii fructus ad meliora sequi,Quo te cunque loci contingeret esse, virorumMaxime, transmitti, quod modularer, opus.Iam stimulat promissa dies, ut debita tandemContractusque meos solvere, docte, velim. |
65 | Sume, quod ex nitido libavimus aequore carmen,Et licet exiguas suscipe gratus aquas.Oceanus rerum spatio manet altus in illo,De quo vix laticem traximus ore brevem.Namque ego, Romanae caulis permixtus amoenis |
70 | Ecclesiae, tonso vertice factus ovis,Pascua laeta videns, et aprica volumina Christi,Quaerebam gustu tangere cuncta meo.Et nunc, Davidicis assuetus floribus, odasMandere, nunc Genesin mens cupiebat edax. |
75 | Cumque simul violas et lilia carpere mallem,Quae vetus atque novus congeminavit odor,Incidit ille mihi, quem regula nominat Actus,Messis apostolicae plenus in orbe liber.In quo nos Dominus, Petro piscante, levavit |
80 | De gremio salsi caeruleique maris.Ostensaque dedit coelestis imagine navem,Gentibus assumptis, exsaturare famem.Huius ab historia produxi carmina tiro,Huius ab historia produxi carmina tiro, |
85 | Pastorique meo sedulus ora dedi.Largius auxilio qui fert nova verba canenti,De quo nemo potest, hoc sine, digna loqui.Quae Patri egregio patuerunt tradita papae,Scriniaque Ecclesiae condita rite gerunt. |
90 | Eia age! susceptos celebret collatio libros.Mercedis pretium causa superna dabit.Sunt quia pontifices in relligione magistri,Gallia quos multos dat studiosa bonos.Est ubi Firminus, venerabilis ille sacerdos, |
95 | Pascere qui populum dogmatis ore potest.Huius ad Italiae tendit laudatio fmes,Atque ultra patriam gloria nomen habet.Ne dubita, quin grata forent documenta probatis.Sedis apostolicae quae placuere viro. |
100 | Nec te nempe putes cariturum munere famae,Haec, praelata operi, scripta quod edis ibi.Ibimus ambo simul, quo pagina venerit ista,Partheniumque decus semper in ore feret. |