Arator Subdiaconus
ca. 490 - post 544
|
Epistola ad Florianum abbatem
Textus:Arator Subdiaconus,De actibus apostolorum libri IIcum tribus epistolised. H. J. Arntzen,Zütphen 1769 (= MPL 68)
|
_______________________________________________________
|
|
Domino sancto ac venerabili et in Christi gratia spiritaliter eruditoFloriano abbati, Arator subdiaconus s.
Qui meriti florem, maturis sensibus ortum,Nominis ore tui iam, Floriane, tenes;Nam, primaevus adhuc, senibus documenta dedisti,E quibus in coelum vita pararet iter; | |
5 | Ad carmen concurre meum, pedibusque labantiPorrige de placido saepe favore manum.Ieiuno sermone quidem, sed pinguia gestaScripsimus, ac pelagi pondere gutta fluit.Inter grandiloquos per mille volumina libros |
10 | Maxima cum teneas, et breviora lege.Naturaeque modo, variam quam condidit Auctor,Concordent studiis celsa vel ima tuis.Quae genuit tigres, quae nutrit terra leones,Formicis, apibus praebuit ipsa sinum. |
15 | Et si respicias, dispenset ut omnia rector,Ingenium mites, vim meruere truces.Ipsaque continuum virtus infracta laboremDeserit, et varias quaerit habere vices.Loricam solitus membris imponere miles, |
20 | Gymnasii gaudet nudus adire locum.Et, qui ferratas acies atque agmina vincunt,Imbelles feriunt per sua tela feras.Ergo gradum retinens, et prisca volumina linquens,Cede dies operi, quod pia causa iuvet. |