BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Arator Subdiaconus

ca. 490 - post 544

 

De actibus apostolorum

 

Epistula dedicatoria

ad Vigilium papam

 

_________________________________________________________

 

 

 

Domino sancto ac beatissimo atque apostolico et in toto orbe primo

omnium sacerdotum, papae Vigilio, Arator subdiaconus s.

 

Moenibus undosis bellorum incendia cernens,

Pars ego tunc populi, tela paventis, eram.

Publica libertas, Vigili, sanctissime papa,

Advenis incluso solvere vincla gregi.

5

De gladiis rapiuntur oves, pastore ministro,

Inque humeris ferimur, te revocante, piis.

Corporeum satis est sic evasisse periclum,

At mihi plus animae nascitur inde salus.

Ecclesiam subeo dimissa naufragus aula;

10

Perfida mundani desero vela freti.

Transferor ad niveas Petri, sine turbine, caulas,

Et fruor optati iam statione soli.

Littoris ille sinus ad carbasa nostra paravit,

Fluctibus in mediis, cui via sicca fuit.

15

Esse reus potero, grates si reddere cessem.

Unius officio displicuere novem.

Sensibus ardor inest horum celebrare labores,

Quorum voce fides obtinet orbis iter.

Versibus ergo canam, quos Lucas rettulit actus,

20

Historiamque sequens carmina vera loquar.

Alternis reserabo modis, quod littera pandit,

Et res si qua mihi mystica corde datur.

Metrica vis sacris non est incognita libris;

Psalterium lyrici composuere pedes;

25

Hexametris constare sonis in origine linguae

Cantica, Hieremiae, Iob quoque dicta ferunt.

Hoc tibi, magne Pater, cum defero munus amoris,

Respice, quod meritis debita solvo tuis.

Te duce tiro legor, te dogmata disco magistro;

30

Si quid ab ore placet, laus monitoris erit.