Arator Subdiaconus
ca. 490 - post 544
|
De actibus apostolorum
Liber secundus
|
_________________________________________________________
|
|
Spiritus accensam verbo radiante lucernamSub modio lucere vetans, secernite Saulum,Dixit, in oris opus, quem mox sacravit euntemImposita Petrus ille manu, cui sermo Magistri | |
5 | Omnia posse dedit. Cyprum, Salamiraque linquensPergit adire Paphum, quae fertur amoribus olimDedita, sacrilegae mansisse libidinis antrum,Aligerosque vagos studio coluisse procaci.Hinc operum procedit apex, quia gratia maior |
10 | Ad delicta venit; culpas huic posse remitti,Exemplum iam Paulus erat. Quam splendida laudumMateria est adiecta viro! Primordia castaIn luxus regione serit, fructusque pudicosMultiplicat lascivus ager: cui nescia post haec |
15 | Difficilisque foret, cum sic videatur honestasDe turpi coepisse loco? pars ne qua vacaretA meritis ieiuna, tamen molitur iniquusEloquio certare Magus; contraria semperVirtuti fecere viam: iaculata retorquens |
20 | Ecclesiae bellator ait: fallacia monstrat,Quo pereas genitore satus; confinia mortisIn tenebris patiere tuis, neque cernere solemTempus ad usque datur, rerumque attendere formas,Artificem quibus esse negas; tunc nubila vultum, |
25 | Caeruleis vinxere notis, et pectoris atriVenit in ora color: quaerit iam, calle negato,Quo duce tutus eat, cuius pede gressibus instet,Quis tribuat miseratus opem, vacuasque per aurasErroris palpavit iter. Proconsule Paulus |
30 | Mox dedicit lucere fidem, cui causa videndiNox aliena fuit: non sunt nova, Paule, salutisObsequia, a tenebris lucem bene surgere nosti.Omnia secretam reserant documenta figuram.Si libeat vigili pulsare latentia sensu, |
35 | Iure docens Paulus miracula condere coepitEx oculis, iubar unde sui micat altius oris,Amisso crescente die; sic nuper iniquumSubdere dignus erat, tenebrisque fatentibus hostemVincere, qui caecus meruit sine fine videre. |
40 | Antiochi dictam de nomine visitat urbemPaulus, et extemplo properat dare verba catervisQuas Synagoga tenet; dextraque silentia mandans,Nostis, ait, patribus tellus Aegyptia nostrisQua posuit feritate iugum, crudelibus arvis |
45 | Quos rapuit per signa Deus, quibus omnia cedensMutavit natura vices, cum virga fugavitTerga maris, fluctusque suis stetit exsul ab oris,Pulvereo de calle placens, pontique facultasObsequio est subiecta pedum, redeunte profundo |
50 | Naufragium factura reis, quae vertere iussaPer varios sua iura modos, his stravit arenas,His cumulavit aquas; iustis via, sontibus unda.Cumpercussa silex venis spumavit apertis,Aequoreos enixa lacus, de vertice sicco |
55 | Flumineum largita vadum, non pristina moremGessit origo suum, veterem nec praebuit usum,Dona novella ferens, quam lex aeterna coegitNon innata sequi, disiunctaque semine monstratPosse dari, de rore dapes, de caute liquores. |
60 | Nam ne pauca piis fluerent miracula causis,Saxa vomunt latices, et inundant nubila panes,Aeriusque liquor solidis induruit escis,Quaeque diu vacuas tenuerunt agmina fauces,Frugiferis saturantur aquis, nimbique coloni |
65 | Dant epulas, pluviamque vorant, et manditur imber.Sic invicta manus, sic gratia plena creantisScit querulos nutrire greges, et ponere sacrosIn patria meliore choros, ut ventris amoeniFructus ad aeternae florescat semina vitae. |
70 | Davidica nam stirpe satus, genitrice Maria,Christus adest, quem tota canunt oracula vatumVenturum sub carne Deum, seseque creantemVirgineos intrare sinus. Evolvite, quidquidSabbata vestra tegunt, typicae documenta figurae |
75 | Perspicitis fulgere sacri praesepibus Agni,Cuius ab igne senes hauserunt dicta prophetae,Et dedit ante loqui, quod coepit postea nasci.Clamavit, virtute potens, Baptista Ioannes:Non ego sum, post me veniet, cui tangere non sum |
80 | Calceamenta pedum dignus, neque solvere summamQua ligat excelsas humilis corrigia plantas.Quam bene vox Pauli cecinit praecepta lavacri,Permiscens antiqua novis! nec Epistola cessatHaec iterare docens: Patres baptismate nostri |
85 | In Rubro fulsere freto sub nomine MosiPer legem, cum petra simul sequeretur euntes;Nam petra Chnstus erat. Quid adhuc, gens dura, requiris?In libris sonat ecce tuis: ne credere tardes.Consule signa maris, quae mystica dona susurrant |
90 | Temporibus ventura crucis, cum sanguine IesusTinxit aquas, laterisque uno de vulnere fluxit,Quod vitae tria dona daret: rubor aequoris illeCausa futura fuit; sic Conditor abluit omnes;Sic emit; hic pretii color est in gurgite ponti, |
95 | Apparentque vado miracula debita ligno.Saepius obscuris radios infundere fervensMentibus, haec rursus memoravit in ordinePaulus: Postquam signa Dei, carnis vestitus amictu,Christus ubique dedit, faciens manifesta, quod orbi |
100 | Venerit ipse salus, stimulis agitata furorisImpia turba fremens petit hunc a iure PilatiSuspendi, figique cruci: terrena propago!Vota quod optanti non possent omnia ferre,Sponte salutiferi cesserunt munera Christi, |
105 | Qui libertatis pretium tibi venit ab astris,Perdita restituens, tumulisque iacentia tollens;Respice, quam proprio maneas obnoxia regi;Ne pereas, vult ipse mori; post tristia factaQuin etiam, custode dato, signare sepulcrum |
110 | Ad geminum voluere nefas, Dominoque paratamSurgenti damnare viam: pro caeca voluntas!Quae putat aeternum mortali lege teneri,Et non posse sibi post funera reddere membra,Qui toties aliena levat: meministis ab ore |
115 | Davidicae resonare lyrae: Corrupta vetabisSanctum nosse tuum. Poteratne in pulvere lethiFerre moras, qui vita manet? quem suscitat auctorNil patiens de morte Deus. Mors denique victa est,Vincendi transgressa modum, quae, iudice tacto |
120 | Linquere iussa reos, spoliis vacuata vetustisPer sua bella cadit; veniensque absolvere vinctosNon retinendus erat; sors ultima coepit AverniIam, vita praesente mori, quaeque omnia subdensAnte fuit, tunc ipsa perit; triduoque peracto, |
125 | Lucis iter, quod fecit, adit, quo tota resurgitIn Domino natura suo; de lege videtisLaxari non posse neces; hunc quaerite, cuiusSanguine mundati, regno sociamur herili,In cuius iamparte sumus, sub pignore carnis, |
130 | Quam voluit portare Deus. Tunc dogmata quosdamEcclesiae dant ista viros; vetuere loquelasUlterius proferre pias. O semper inanis!O sterilis Iudaea, tibi! quae semina vitas,Ne fructus afferre queas, quibus ore magistro |
135 | Paulus ait: Vos ista quidem, vos nosse deceret,Ast aliis hoc lumen erit, nam scripta fatentur;Lumen in extremis posui te gentibus esse.Gentiles stupuere globi, fontemque secutiSumere promissae cupiunt novitatis honorem, |
140 | Et lympha genitrice sati meruere renasci.Compellor ratione loci, pro munere tanto,Historiae pulsare fidem, quae prodidit, olimCum populos gentesque duas in ventre RebeccaFerret, et angustis includeret agmina muris, |
145 | Consuleretque rogans oranti corde Tonantem,Responsum meruisse Dei: Prior, inquit, in istisInferior breviorque manet, maiorque minoriServiet, et iuvenis palmae potietur honore.Quidquid in hoc utero fecunda puerpera gessit, |
150 | Ecclesiae conceptus habet, formamque sequentemGentilis concursus agit, qui crescit in alvo,In qua victor erit: quod iam meminisse necesse est,Et studiis celebrare bonis, famulemur ut illi,Cuius ab affectu nos contigit ante vocari |
155 | Quam nasci; qui dona prius quam tempora praestat.Iamque Lycaonios incedens passibus agrosLystram Paulus adit. Fuit hac tunc claudus in urbe,Supplicio comitante satus, vestigia ferreNescius ex utero: membris pars coeperat aegri, |
160 | Se nascente, mori. Comperto dogmate Pauli,Quo monitore piae tendunt ad sidera mentes,Mox voluit divina sequi: bene, claude, iacebas,Has primum graditure vias; petis aethera sensu,Cum necdum movearis humo, pedibusque negatis |
165 | Longius ire vales. Paulus speculatus, in imoPectore quid cuperet, claudique fidelis amoremIn verbo iam stare Dei, sic clarius infit:Surge citus, rectusque tuis imponere plantis!Exsequitur praecepta salus, et calle novello |
170 | Progreditur persona vetus, motuque frequentiPulsat ubique solum, perque omnia currere tentansSaepe timet, quod nescit, iter, modo gressibus ortusAnnoso languore senex; quod ut agmina cernunt,Exclamant, divumque vocant, ac serta ministrant, |
175 | Ut mactanda feri procedat victima tauri.Paulus ad haec tunicam rumpit festinus, apertaSic prohibens ratione viros: Solemnia nobisCur, precor, ista datis? fragili quos corpore constatTerrena sub lege premi: fuit impius olim |
180 | Relligionis honos, cum numina fusa metallisArtifices timuere sui, cum templa dicarentAbscissis de rupe deis; tunc forte libebatInnocuos mactare greges, fibrasque tepentesConsulere, et vocem pecudis morientis in extis |
185 | Quaerere; nunc libeat, vanis cessantibus aris,Aeterno parere Deo, qui semina vitaePraebuit, et variis proventibus arva locavit,Cuius ab imperio plenis consurgit aristisDe grano moriente seges, palmesque recisus |
190 | Vulnere conceptas fecundius evocat uvas,Quo moderante polum, succedunt solibus imbres,Tempora temporibus, quae cum fugitiva recurruntPost sua terga, vagi constantia permanet anni.Discite iam verum, sacra de Virgine natum, |
195 | In terris celebrare Deum, nec vota feratisLanigero damnosa gregi, quos liberat AgnusUnicus, ablutum qui sanguine comparat orbem.His dictis instructa fides: sed corporis ususIn geminum processit opus, duplicemque figuram |
200 | Personat una salus, toto quod in aequore mundiEcclesiae duo sunt populi per verba duorum,Cui plenas captura duas facit esse carinas.Namque haec humano generi collata vicissimClaudorum docuere pedes, quibus astat imago, |
205 | Singula quaeque gerens, populo communis utrique.Quem Petrus antiquis tribuit consurgere plantis,Ad portam vicinus erat; gens venit ab illoCircumcisa loco, Psalmi, Lex atque ProphetaeCui Christi cecinere diem; quem Paulus ab arvis |
210 | Erigit, ad templi nunquam consederat aedes,Longinqua tellure iacens, quia gentibus orsusCoepit ab ore pio solidae vestigia mentisIn turbas proferre rudes, populoque mederi,Quem latuit vox prisca Dei. Sic claudus uterque |
215 | Cum properat, genus omne levat, gentisque salutemPersonae signavit iter, quae gloria rerumContulit, ut Petro Paulum gerat ordo secundum,Qui fundamentis manet architectus in illis.Ut tamen auctoris memoremus ad omnia laudes, |
220 | Hi duo sunt caeci, properantibus undique turbis,Qui Domino dixere simul: Fili optime, David,Da tenebras exire graves, da cernere lucem,Quam nescimus adhuc! Subitum tunc illa medelaeSemper amica manus iubar intulit, atque reliquit |
225 | Nox oculos, exsulque dies illuminat orbes,Expavitque redux inopina crepuscula visus.Hos populos liquet esse duos, quos noxia venaeCaecavit natura suae, clementia Iesu,Cum celebravit iter, cum tempora carnis habere |
230 | Se voluit, de luce novat, purgatque figuram,Quam delicta dabant, moxque integra fulsit imago,Quae meruit sentire Deum: pars iuncta cerebroMaxima sunt oculi, creat hos in munere Christus,Qui caput et splendor rerum est: pars omnibus ima |
235 | Sunt in fine pedes, hos sanat in aggere curaVocis apostolicae, quoniam speciosa vocantur,Quae pacem cunctis portant vestigia terris.Exortum est lumen tenebris per dona magistri;Hi statuunt gressus, quibus est sors tradita verbi, |
240 | Ut vigeat medicina sequens bonitate prioris,Paulatimque salus in totum transeat orbem.Iam rabidas hominum Paulus superaverat iras;Velificante fide, subitas vomuere procellasIudaica de nube doli, non primitus ulli |
245 | Posse lavacra dari, quam circumcisio carnisAccedat de lege Dei: gens dura, quid ultraAd lapides ferrumque vocas? haec umbra figurae,Non species mansura fuit; simulata relinque,Quae iam certa vides; Christi processit ab ore |
250 | Vita manens, omnesque iubet de fonte renasci,Qui veniunt: cur membra secent, partemque resolvant,Cum totum salvare queant? ne quaere vetustoMore premi novitatis opem, deflexaque retroLumina constitui, postquam via rectior omnes |
255 | Dirigit, et caesis illustrat sentibus orbem.Lite sub ambigua Paulus loca tendit ad urbis,Cui radiant monumenta crucis, sanctosque revisitIuris apostolici proceres, quibus omnia praesens,Quae sint gesta, refert. Petrus, cui maxima cura est |
260 | Commissos augere greges, ad pascua cunctos,Se duce, laeta vocans, has explicat are loquelas:Cernitis aeternum saeclis memorata vetustis,Quae populo docili cecinerunt ore prophetae,In nobis complesse Deum, qui maluit emptor |
265 | Omnibus esse salus, nullum discernere passus.In pretio, quo vita redit: mihi iussit apertamGentibus hanc monstrare viam; quid vota morari,Tardarique iuvat? quidve haec aenigmata canaMisceri cum luce nova? quos gratia purgat, |
270 | Ut veniant, lex nulla vetat, coelestis amorisMateria est festina fides, hanc Christus adoptat,Hanc facit esse suam, qua quisque merebitur uti,Circumcisus adest, et iure renascitur undis.Pastorem statuere sequi, placet ergo ministros |
275 | Ire simul, scriptisque piis absolvere gentes,Hoc illis non stare iugum, tamen esse cavendumNe simulacra colant, quorum libamina semperExsecranda forent; ne, suffocata cruoreQuae maculantur, edant; ne, saevior hoste, libido |
280 | Hos impura premat, quos lux baptismate mundat.Clarius ut liqueant huius documenta figurae,Et progressa prius, cur iam discedat imago,Principium meminisse iuvat: Deus inquit, Abraham,Ut testamentum tibi nunc sobolique perenne |
285 | Constituas in carne meum, praeputia ferroCircumcide libens, et foedera necte superna.Secretam scrutemur opem, videamus in istoVulnere pacta Dei, quae testamenta reconditPraescius, ut terris consortia iungat Olympi, |
290 | Quae didicit iurare puer, qui primus ad undamReperit ecclesiae currentem fonte Rebeccam.Corporis ille locus, quo circumciditur Abram,Luxuriam lascivus habet, vitiique ministerNaturae sub lege iacet, pater ipse futurus |
295 | Seminis, unde salus ad vitam pullulat orbis,Evacuat, quod culpa gravat, truncata libidoVirgineum promittit opus; haec namque propagoDivinum concepit iter; hinc sacra Maria estAd partum generata novum, quae, coniugis expers, |
300 | Mater inest, natusque Dei de Virginis alvoEmicat, atque hominem mediator in omnia complet,Hinc terrena levans, illic coelestia praestans.Praeterit ergo vetus, Christo nascente, figura.Haec facies ius omne novat, cultroque fugato, |
305 | Spiritus ardescens cor circumcidit in undis,Qui sanantur aquis, ne figant vulnera membris.Nescius interea curis laxare quietemPaulus in orbe docet, verbique ligonibus omnesExcolit, et fidei cogit flavescere messem, |
310 | Errorum fugiente gelu, quem Spiritus almusHaec Asiae proferre vetat, nec Mysia quivit,Dives agris, huius tunc semina ferre salutis,Fecundo ieiuna solo; vir quippe MacedoIn somnis haec visus ait: Miserere, precamur! |
315 | Illyricos dignare sinus! o gratia quantumImprovisa parat! subito flammantur amore,Qui positum iam tempus habent; sic, nocte fugata.Doctiloquus convertit iter, fructuque loquelaeVescitur esuriens Macedonia, perque soporis |
320 | Dona salutiferam meruit comprendere linguam.Quaestio crebra sonat, si plenus munere largoPraedicat omnipotens: Non veni perdere mundum,Sed salvare magis; faciat quae causa, negariHaec aliis, aliisque dari? cum prodiga Iesu |
325 | In commune velit pietas succurrere cunctis.Suppetit affatim exemplorum copia, nosqueLectio multiplicem docet hac in parte figuram,De qua pauca canam, Luca narrante, relatu.E populo quidam Christo comes ire rogabat, |
330 | Quem secumprodire vetat, qui deinde tacentemSponte vocat; novit mundans interna magister,Quae verbum iam corda ferant, quos obstruat intusError iniquus adhuc, ut tunc doctrina ministretOfficium, cum tuta venit: en sancta quod, inquit, |
335 | Incipiant violare canes, coenoque gravatiIn margaritas vertant contagia porci.Altera res etiam superest in carmine dura,Sed, quibus ex veteri patuerunt omnia fonte,Ore datas tenui facile est advertere guttas. |
340 | Exodus ille liber memorat velamina sacriPontificis, qua nempe queat splendescere veste,Officiique habitum nitido componere cultu,Qui segmentatus mediis altaribus astat,Quas inter species parili numerantur amictu |
345 | In femore exuviae, quibus indumenta pudorisProgrediens ad templa locet, studeatque sacerdos,Renibus obstrictis, mysteria castus adire.Quod statuit lex prisca magis, devinctaque iussitTunc haec membra tegi, quae possidet atra libido, |
350 | Cumproperat libare Deo: laxata relinquensConiugio post sacra tamen, ne parcior ususAd sobolis non staret opus, sterilique maritoConnubii frigeret amor, cum certa propago,Hoc solemne gerens, nullos admitteret unquam |
355 | Externa de stirpe viros, ubi nomine priscoEx adytis perdurat honor, prolesque per aevumSanctificanda redit: vicibus supplenda creandiEcclesiae nunc alma fides sine fme pudicosPontifices iubet esse suos, et quaerit in omni |
360 | Cauta tribu, quos rite probet, nec sanguinis isteSed meriti successus erit: tamen illa figura,Qua sine nulla vetus subsistit littera, demumHac melius novitate manet, variatque recurrensAlterna ratione vices, ne forte sacerdos |
365 | Tunc generare velit, cum necdum mente capacesCernit adesse greges; cumque instat nobilis ardorDiscendique fames, ut apertius ora resolvat,Ne quisquam ieiunus eat; nam semine verbiProlem posse dari Paulus quoque saepius inquit, |
370 | Filioli, dicendo, mei: iuvat ergo parumperEloquium genitale premi, studiumque docentemDispensare suum, laxans pro tempore viresIngenii, strictasque ferens, ne fusa profaniConculcata terant, mundatis sancta reservans. |
375 | Fas vetat inde queri; culpis hoc imputet AdaeVenae poena suae; quid enim rea fauce parentumProgenies sibi iure petat? sator ille benignusNi donare velit, quidquid temerarius error,Corrupto natale, tulit: via sola salutis |
380 | Affectus parcentis erit; miseratio semperConditione caret; praestans indebita, ChristusHis pius accelerat, iustusque his munera tardat.In Macetum terris cum moenia nota PhilippiDoctoris celebraret iter, bacchata puella |
385 | Sub stimulo Pythonis ait; Paulum esse ministrumAeterni scitote Dei. Professio veraMendaci de teste sonat, vocemque fidelemPerfidus auctor habet, sed non defertur honori,Quod cogit formido loqui, nec mente cohaeret |
390 | Nudus amore timor. Paulus, miseratus ab atroDaemone corda premi, nolensque licere profanoDivinas aperire vias, Fuge, dixit, et istaUlterius tentare cave! Nil iussa moratus,Hostis abest, vacuamque domum possessor iniquus |
395 | Deserit, ac profugo mulier sanata pericloConticuit de laude viri; quae coepta peregit,Plusque tacens hoc esse docet, de munere vulgiHaec quaestum faciebat heris, quos turbidus implet,Quo caret illa, furor, populique procacis in aure |
400 | Seditione fremunt, Romanis obvia sacrisSacra dari, ritusque novos exire per orbem,Et veteres cecidisse deos. Tunc agmina raptim,Fustibus innumeris eliso corpore Pauli,Conveniunt, ubi carcer erat, quem sedibus imis |
405 | Includunt, comitante Sila, vestigia quorum,Ligno mersa cavo, vinclis tenuere beatis.O felix de clade locus! cui clara refulgentLumina pro tenebris, in quo dedit esse perennemNox antiqua diem, niveam translatus in aulam |
410 | Ecclesiae, cunctisque ferens modo dona salutis,Quam bene carcer erat! tota concurritur urbe,Qui primus nova tecta petat quive oscula figatPostibus, et tacta sacretur parte cylindri.Iam nocturna quies per corpora serpere fessa |
415 | Coeperat; exsiluit tellus minitata ruinam,Visceribus concussa suis, et, claustra relaxans,Mota vagatur humus, servitque canentibus hymnumTempestas famulata soli. Pro quanta patescit,A nullo superanda, fides! veniente periclo, |
420 | Poena fugit, geminoque metu discrimina crescuntUt perdant tormenta locum. Tremefactus, ab altoExcutiens sua membra toro, cum libera custos,Cerneret antra necis, gladii mucrone retecto,In iugulum vult ferre manum, sed non licet illi, |
425 | Paulo teste, mori, cuius solamine vitamReperit, atque suo meruit de carcere solvi,Descendensque domum sacris fomenta ministratVulneribus, liquidamque parat sibi redditus undam,Coelestem nacturus aquam; nam corda saluti |
430 | Figere Paulus amans, cunctos simul amne fluentiDiluit aetherei, patuit cui luminis anteGratia non perimi, crevit post vita renasci.Blandiloquis olim capta est sermonibus Eva,Deceptura virum; nunc improbus ora puellae |
435 | Qui tunc daemon agit, repetens ad crimina sexum,De quo praeda fuit, multis, ventura canendo,Peccati conceptor erat; sed Apostolus AdamIam melior, coeleste levans in imagine signum,Qui fuerat terrenus homo, nec certa recepit, |
440 | Nam fallit, quod ab hoste venit, metuamus ut omnesHoc audere nefas, nec corrumpamur amariMelle doli, si vera canat, qui falsa ministrat.Ingeniis claras et linguis Paulus AthenasIngreditur, tumidamque feris conflictibus urbem |
445 | Eloquio torrente premit, quem turba profariDoctisonis mirata modis, Quibus, inquit, ab orisVerborum fluit iste sator? Plebs nescia PaulumSemina ferre vocat, fruiturque errore magistroVera loquens; namque hic facundus in orbe viator |
450 | Ambulat, atque colit, cuius labor omnibus instat,Ut crescat divinus ager, purgataque fructumMens humana ferat, lolii ne sordeat herbis,Quam segetes portare decet. Manus aemula cogitAd proceres hunc ire simul, quibus edidit astans: |
455 | Cecropidae, quos fama canit sermone disertoGymnasiis vernare suis, ubi praesidet altusSacrilegae novitatis amor, vos cernimus aramIgnoto posuisse Deo, qui condidit astra,Qui pelagus terrasque dedit, quem vita parentem, |
460 | Ut moveamur, habet, cuius spiramus ab igne,Cuius imago sumus, de quo cecinere poetaeHinc hominum constare genus, quem praedico, cunctaSanxit ab ore suo; cur haec divina vocatis,Quae facitis, vacuoque metu coeleste putatis |
465 | Auxilium, quod gignit humus? natura metalliVisceribus latet ima soli, quibus eruta sumitIngenii fabricantis opem, seu numina templisHinc veniant, seu vasa focis; sibi causa timorisArs operata deos; Dominum super omnia fusum |
470 | Claudere nemo potest, parvisque arctare figuris;Quod capitur, minus est spatio capientis; in auroMateria est, opifex rerum non sustinet usumQuem simulant quos ipse creat: quam dura luetisCrimina! quam stultam sese sapientia vestra |
475 | Iudicii est sensura die! cum corpora ChristusSurgere cuncta iubet, tormentaque fme carebunt,Utque reos cruciet, servat, quos devoret ignis.Sic caro, iuncta Deo, carnales expiat actus,Et commissa sibi coram hac examinat ultor, |
480 | Qua voluit moriente pati, quam, funeris expers,Vivificare volens post tartara reddidit astris.Haec multos ad dona vocant. Dionysius ipsePrimus in arce loci nova praemia iungit honori,Complexusque fidem sic incipit esse sophista. |
485 | O lupe, Paule, rapax! dedit hoc benedictio IacobNomen habere tibi; quid iam remanebit in orbe,Quod non ore trahas, postquam solertia GraiaCessit, et invictas in dogmate vincis Athenas?Cur Epicureus, vel Stoicus impia soli |
490 | Bella cient? reserare opus est quo nomine multiSectarum coiere greges: vitam ambo beatamElegere sequi, quam corpore diligit alter,Hic animi virtute colit: dat et actio PauliAd vitam praecepta piam; sic, themate iuncto, |
495 | Hi magis alternis solverunt vocibus ora:Corporis atque animae commissus partibus exitPlenus homo, sed nunc, studiis diversa sequentes,Ambo volunt quod neuter habet. Vas lumine plenumSubdit utrumque Deo. Video, clamans, caro menti |
500 | Quam sit iniqua meae, rursusque salubriter infitNon propria de parte geri quod gratia donat.Hoc celebremus iter, vita est quia Christus, et ipseSe vocat esse viam, per se gradiamur ut ad se.Sanctaque ne pedibus possit cessare lucerna, |
505 | Praeco datus fidei vestigia suggerit orbi.Attica discedens iam liquerat agmina Paulus,Eloquiis superata piis, bimarisque CorinthiMoenia iuncta petens populosam reperit urbem,Quae, licet alterni contingeret aequoris undas, |
510 | Perpetuas sitiebat aquas; ibi Ponticus illeAquila tunc praeceptor erat, vir plurima laudisInstrumenta gerens, cuius se Paulus amicoContulit hospitio, sociam dignatus adireArtis amore domum; nam scenifactor uterque |
515 | Pollebant operis studiis et dogmate legis.Christus ait: Nunc, Paule, doce; non obviat ullus,Me comitante, tibi; quae sit mihi moenibus istisTurba, vides; insiste loquens; ego pectora firmo.Ista monent nullos unquam de munere tardo |
520 | Posse queri, gratis quod dat clementia Christi.Tecta sub ambiguo lateat ne forte figura,Qua dabitur, ratione canam; de nomine saepeArgumenta trahi, documentaque maxima gigniScripturae cecinere piae: iuvat altius ergo |
525 | Quaerere qui Paulo charus coniungitur hospesFactus in arte comes, sub cuius imagine causaeSic vocitatus erat, qualive decorus honore est,Hac quoque parte placens: aquilae natura fidelisSponte gerit quod forma tenet; nam debilis aevo |
530 | Et declinatis senio iam visibus alesFlammivomo sub sole iacet, pennasque gravatasEius in igne fovet, nocturnaque lumina pandit,Atque oculos radiis ardentibus ingerit aegros,Ad veterem reditura diem; sic dona caloris |
535 | Languida sumit avis, cuius de fomite viresAccipit, et prisci reparat dispendia saecli.Cui ne sola forent, quae fervidus incutit aestus,Per laticum mundanda vadum, ter mergitur undis,Et senium deponit aquis, iuvenemque decoris |
540 | Effigiem de fonte levat; quis apertior actusRelligionis erit? cum veri lumine SolisTangimur, antiqui contagia solvimus aevi,Accendente fide: lympha mox matre renatiConspicimur novitate rudes: infantia rursus |
545 | Fit recidiva seni; gemino manantibus ortuHic melior natalis adest, bene conscius huiusAlitis exempli, quem Spiritus egit opimamIn cithara versare manum: Renovaberis, inquit,More aquilae; qua lege datur sentire probatis |
550 | Laude placere typi, quod firmant cantica iusti.Nec vacat ars Pauli, socio celebrata sub ipso,Secreti virtute boni, tentoria quippeFortia mobilibus fabricabat in aggere tectis.Longius haec abiens peregrinus ubique viator |
555 | Erigit, atque hiemes solesque his pellibus arcet.Nos quoque, per culpam prima de sede repulsi,Exsilio mundi iacimur; via reddita tandem est,Qua patriae repetamus iter; munimina nobisIn castris sunt, Paule, tuis, ne criminis imbres |
560 | Tempestas mundana ferat, scelerumque vaporesIgnitus tentator agat; sub tegmine taliTuta salus nullum discriminis excipit ictum,Nec prostrata feri succumbit viribus hostis.Mystica signa duces praemittunt laudibus artis. |
565 | Pisces Petrus agens, homines capit; aequoris hospesIn sacris persistit aquis: habitacula PaulusDum terrena levat, docet ut coelestia condat.Factaque saepe manu nunc construit atria verbo.Ulteriora sequens, lustratis fmibus, arva |
570 | Conveniens Ephesum Paulus docet, atque ibi quosdamProspiciens astare viros: An Spiritus almusVenerit his? quaesitor ait, qui fonte IoannisSe dudum maduisse ferunt, nam nominis huiusExpertes hucusque trahi, quos flumine sacro |
575 | Abluit, et sanctus mox Spiritus ora replevit,Verborumque dedit solitis virtutibus imbrem.Saepius arma movent ista de parte profani,Et bellare parant, quibus ut contraria possimFundere tela loquens, tu nunc mihi largius ora, |
580 | Spiritus alme, riga, sint ut tibi dogmata digna,Quae dederis! tu vocis iter, tu semita vitae,Tu dicture veni! qui per tua munera semper,Quod reddamus, agis, donique resuscipis usum.Nomine venturi praecursor in orbe Ioannes |
585 | Exhibuit baptisma suum, Dominoque paravitIpse viam, memorans cunctis baptisma futurum,Post aliud quod iure datur, quod trina potestasIllustrare solet; sed quod magis eligit huiusTangere Christus aquas, formam facit omnibus, ad se |
590 | Currere, fonte pio sacram ne deserat undamUlterius mortale genus, quam corpore mundoEt Dominus dignatus erat, cum diluit amnemPer famulum mergente Deo: iam, flumine tacto,Discipulis hoc cessit opus, quos dogmata plures |
595 | Baptizasse canunt; servi cessare lavacrumFas fuerat, veniente Deo, praenuntius ex quoDixerat ista prius; quo fecit tempore IesusIam plenum baptisma geri, velut ante Ioannes,Cur solitum propriumque daret? quae regula Paulum |
600 | Compulit, ut Christi deberent fonte renasci,Quem non venturum, sed iam venisse IoannesInsinuans digito coelestem prodidit Agnum,Hunc peccata canens a cuncto tollere mundo.Quid geminum baptisma cupis simulare, profane? |
605 | Dissona non iterant; repetitio rem tenet ipsam,Non aliam, bisque illa foret, quae primitus esseCoepit, et ipsa redit; nam cum discordet origoPrincipii fmisque sequens, et singula diciEt patet esse semel, nulloque errore gravantur, |
610 | Quae collata simul possunt divisa probari.Cum tamen haeretico nigredine plenus AverniPolluitur quicunque lacu, si lumen habereEcclesiae vult fonte piae, non cogit ad undamNostra fides hunc ire iterum, quia nomine trino |
615 | Dogmata prava trahunt, nec qui, sed quid dare possint,Explorare solet, positae quem vera fateriInstituere manus, solusque repellitur errorIn diversa trahens, quod Spiritus efficit unum.Hos etiam bis sex memorat Scriptura fuisse. |
620 | O sacer et felix numeri modus! agmine fusoCum meruere cibi damnorum semine nasci,Iuris apostolici lata est tot gloria vasis.Iam sermone potens Ephesi converterat urbemPaulus, et aethereis fulgebat gloria signis. |
625 | Cumque per innumeros nutarent saucia morbosCorpora, nec miseros operata refecerit aegrosArtificum medicina manu, velamina sacraAbsentes petiere sibi, quibus adfuit ardens,Ut caderet vapor ille, fides, finemque calori |
630 | Altera flamma daret; semicinctia denique Pauli,Atque oblata palam sudaria, fusa per artus,Languorum pressere focos, membrisque repostaeAd nihilum fluxere lues: vigor omnia curansTactus erat, nullaeque domus a munere cessant, |
635 | Quod medica de veste ferunt: virtute sub ipsaSpirituum quoque turba minax, velut irrita fumiPars per inane, fugit, ne fabrica pulchra creantis,Quae plasmata solo coelestis imaginis instarTraxit, et auctoris speciem pro pignore gestat, |
640 | Hospite sit polluta suo, templumque decorisInficiat praedonis odor; quo tempore septemIudaea de stirpe viri nova praelia tentant.Sic prius affati: Quem Paulus nomine IesumPraedicat, hunc tibimet pariter proponimus et nos; |
645 | Pervasum dimitte locum. Vox reddita contra,Christus qui sit, ait, qui Paulus, sentio, nam vosIgnotos vitare licet; cognosce furorem,Gens inimica, tuum; daemon regnare fatetur,Quem venisse negas, atque hoc convinceris ipso, |
650 | Quo stimulante ruis, cui non datur ore placere,Quod terrore movet; contraria dicere votoCausa Dei prohibet, quam lex comitatur amoris.Haec est vera fides: quae tunc spectacula plebi,Quamve triumphalem, Domino vincente, coronam |
655 | Contigit inde geri! rabido cum murmure frendensDaemonis ira, suis bene noxia, rumpit amictus,Dissecat et facies, fugiuntque pericula victi,Nudaque praecipiti convertunt terga pavore.Quid, Iudaea ferox, iam non de clade timebis? |
660 | Quae socio sic hoste peris, cui criminis auctor,Punitorque idem est, ne sit te iudice pulsus,Qua simul est peccante reus. Mox fama per urbemSparsit ubique volans, et daemonis edere vocem,Quod virtus est summa Dei: concurrere gaudent |
665 | In latices intrare pios, maculasque vetustasFonte lavare novo, sanctisque nitescere lymphis.E quibus una datur simul insons omnibus aetas.Ast alii magicis ponunt incendia libris,Ut mereantur aquas, et vitent ignibus ignes. |
670 | Ardua flamma nimis, cuius super aera fulgorEvolat, et coelum tales petiere favillae.Quinquaginta etiam pretium posuere libellisMillia nummorum, quoniam meruere nocentesSic abolere nefas; huius haec causa figurae est: |
675 | Lege sacer numerus delicta resolvit, ut olimDiluit in toto David sua crimina Psalmo,Contractusque fugat; nam quinquagesimus annusCum iubilaeus adest, proprii distractio rurisAntiquo donatur hero; servire coactos |
680 | Libertas amissa petit; mala debita laxatCreditor, et limen patriae vetus aspicit exsul.Quinquaginta etiam cubitis distenditur arca,Quae deprensa vadis, atque aequore tuta salutemSub numero pietatis agit, servataque crescit |
685 | Per spatii parcentis opem, quia Christus ubiqueCondidit ecclesiam venia fabricante capacem,Quae, sic coepta fretis, latissima funditur arvis.Infelix Ephesi Demetrius arte locabatSacrilegis delubra locis argentea, suetus |
690 | Solvere vota suae pretio maiore Dianae,Cedere cuncta videns prisci monumenta furorisIngemit, et varias his vocibus excitat iras:Non pudet, o socii, nostram cecidisse Dianam,Quam mundi suspexit honor? mortalibus ultra |
695 | Quae speranda salus, si non per saecula possuntFine carere Dei? quae nunc simulacra sacellis,Quae poterunt dare thura focis? quos advena PaulusTerritat, et, quidquid gerimus pro numine divum,Muta metalla vocat, quorum discedit ab orbe |
700 | Relligio, pulsique fugampetiere Penates.Et mihi iam video subitis lapsura ruinisCondita fana diu, templi quoque nobilis aedemIn cinerem stragemque dari! quamprendimus arcem,Quamve tenemus opem? quibus interclusa facultas |
705 | Est operum, crimenque foret fecisse Dianam.Pergite! tempus adest! labor ultimus omnia secum,Si desperat, habet; sola est via vincere victis,Formidare nihil; restat sors certa triumphiPro superis movisse manus; insurgite telis, |
710 | Et, quam vota deam celebrant, hanc arma reposcant!His dictis plebs mota fremit, magnamque DianamCommuni clamore vocant, ac praepete cursuItur in obscenum cum seditione theatrum.Non alio decuit causas meritumque Dianae |
715 | Lascivos tractare foro; capit area turpisConcilii deformis opus; tamen impetus amensFluxit, ut in vacuas oculis qui labitur auras,Nullaque dispersus retinet vestigia fumus.O miseranda manus! cui tu praestare laboras? |
720 | Perpetuam cur esse putas? te teste, sacellisEruitur fugitiva suis; quo iure pavescis?Qua pereunte doles, coeloque adiungere tentas,Quam terris remanere negas? Nunc ordo figuraeExplorandus erit, latebrisque videndus apertis. |
725 | Dicitur e solo Demetrius atria demensArgento posuisse Deae, cumplura capaciProtulerit natura sinu, quibus ista metallisFingeret; et fusis animantur vultibus aera,Ingeniique manus promittunt vivere cautes. |
730 | Quod si sanctiloquos volvamus ab ordine libros,Inveniemus iter, puris quia sensibus aurumComparat, argentum nitidis scriptura loquelis.Nam Psalmus licet ista canat, tamen, inclyte Moses,Altius haec memoras, populo cum talia dictas: |
735 | Aurum atque argentum templorum ferte decori,Quod iacet interius menti, non dura metalliMateries sub corde latet, sed apertius illudExagitat, quod Christus amat; mens obtulit aurum,Cui fuerit pretiosa fides, pariterque ministrat |
740 | Argentum, cui voce sonant bona tympana cordis,Ut Dominum duo iuncta colant, de pectore sensus,De sermone sonus, sic aurum dogmata legis,Argentumque petunt haec ad pia templa parari.Nos, quia templa sumus, si crimina cuncta recedant, |
745 | Praescia verba monent, quod Apostolus ipse revelat.Corde salus credentis erit, confessio voce.Sacrilego res una fuit; Demetrius aedesCondidit argento, cuius facundia movitHos animos, ut norma probet, sine iudice sensu |
750 | Numina vana coli, nec de virtute venirePectoris istud opus, cui pars haec sola dicatur,Quae, rationis inops, nudam serit ore loquelam.Tu quoque, signa ferens, titulos in carmine nostro,Troia, repone tuos et laudibus adde triumphos, |
755 | Qui magis ex vero fulgent tibi clarius actu,Quam quos pomposo reboant tua bella cothurnoLingua colona Dei cum semina feta salutiSpargeret, in seram produxit tempora noctem,Plus animis factura diem; micuere coruscae |
760 | Lampades, ut verbi lucerent igne fideles.Solus ab excubiis vivacibus Eutychus exsulMersa sopore gravi commisit membra fenestrae.O male parta quies! o semper dedita somnoPectora, nuda bono! quantis patet ille ruinis, |
765 | Quem nox sola tenet, nunquamque resuscitat aegrumAd meliora caput! nescit vigilare periclo,Qui patitur dormire Deo! quid inane fenestraeQuaeris, adulte, chaos? quidve hac in parte quiescis,Qua ruiturus eris? res est inimica saluti |
770 | Pendula celsa sequi, furtivaque somnia pronoCarpere velle toro; poteras meliore cubiliIn verbo recubare Dei, Pauloque monenteEius velle aditum, cui limine pervia rectoIanua nomen inest, per quam de fonte levatae |
775 | Ad vitam gradiuntur oves; hanc quaerite cuncti,Si rabidas fauces cura est morsusque cruentosEvitare lupi, cuius lacerabitur oreA pastore fugax, qui sparsos vocibus agnosEvocat, atque gregem, propria de morte redemptum, |
780 | Non sinit insidiis et amari vulnere dentisRursus ab hoste capi. Moesto sonuere tumultuAtria; concurrit gemitu miserata frequentiTurba videre locum, qui funere tristis acerboLaetitiam facturus erit; cui Paulus adhaerens |
785 | Pectore, vivit, ait; quam vocem vita secuta est,Morsque repulsa fugit: quantum tua, Christe, potestasIn famulis operata facit! tu redditus astris,Aequalisque Patri de maiestate perenniIura superna regis; sed quod caro, corpore matris |
790 | Virginis orta tibi, regnum spoliavit Averni,Vivaque de proprio revocasti membra sepulcro,Teque probans voluisse mori, qua parte resurgis,Et qua natus eras, iam ferrea vincula solvis.Lux aliis alterna redit te auctore, simulque |
795 | Exemplo donata tuo, qui subdita dudumCogis, et electis succumbere tartara servis.Interea felix surgit de morte cadaver,Et meliore via tria per coenacula sospesDucitur ad Paulum, cuius conspectibus insons |
800 | Coepit adesse puer, vitae iam dignus honore,Cum lethi convertit iter, quae gloria factiInstruit ad veterem causas aperire figuram.Fulta tribus cameris Noe describitur arca,Ecclesiae documenta gerens; stetit ordine primae |
805 | Pars hominum, pecudesque gradum tenuere secundae,Tertia sors addicta feris, quae cuncta per undasArca quadrata tulit, velut in baptismate fontisOmnibus est nunc una salus, sed moribus unusNon valet esse locus, nam nidos fertur in illa |
810 | Aedificasse Noe, quem iustum dicit HebraeusEt requiem, quod Christus inest, qui dividit aequusPraemia certa suis: quisquis virtutis amatorIungitur alta petens Noe; stat proximus infraIngenio breviore minor; sors dedita saevis |
815 | Tartareum tenet ima sinum: sic Eutychus ergo,Prima parte cadens, inferni perditus orisHaesit, et humana vacuus ratione ferarumCoepit habere locum, cui postquam pectore PaulusIncubuit, verbumque suum sapientia fudit, |
820 | Ore levans animam, carnali lege peremptam,Ad Dominum de morte redit, quod Epistola clamat:Qui dormis, iam surge citus! rursusque perurget:Teque vigil de morte leva! Super ardua trinaPromeruit iam stare puer, quia dogmate trino |
825 | Comperit, aeternae quae sit substantia vitae.Iamque peragratis Paulus stationibus orbisAd Solymam venturus erat, quo Spiritus illumPergere saepe monet, cupiens in littore notoPerpetuum memorare vale, simul undique sacros |
830 | Evocat, has reddens charo de pectore voces:O dilecta manus, quae Christi militat armis!O summo plebs nata Deo! meministis amorisEt studii documenta mei; gentilia promptusAgmina Iudaicosque tuli sine fme furores, |
835 | Ut vitae praecepta darem, nullumque lateretIn populo narrata fides; a sanguine vestroMundus semper ero, nec debitor oris avariClausa talenta luam, sterilemque in semine verbiIeiunus culpabit ager; vos convenit inde |
840 | Usuram praestare piam; cum venerit auctor,Qui meriti discussor erit, servosque reposcetMensurae crementa suae; mihi semina ferreSensibus ardor erat, quae passim credita sulcisSparsimus, at fructus tenues mala terra dolebit. |
845 | Vado videre crucis venerandam gentibus urbem,Quo me iussa vocant, varii luctamen agonisHic dabitur certare mihi, nam cuncta subibit,Qui cursum complere volet; mitissima sors estPoenarum, quas vota gerunt, regnique facultas |
850 | Perpetuo pro rege pati: servate, ministri,Ecclesiam Christi, pretium quam sanguine nobisFecit in orbe suo; famuli retinere laborentQuae Dominus de morte dedit; non cernitis ultraIam faciem vultusque meos; vigilantius oro, |
855 | Commissos lustrate greges, quia dente rapaciConvenient ad ovile lupi; custodia peccat,Cum spoliis si raptor erat; pastoris inertisFraude perit, quod praedo capit; sed et acrior hostisIntus erit, graviusque malum discordia portat, |
860 | Quae vulnus sub pace creat; ne cedite duris,Virtuti damnosa quies, nullumque coronatIn stadio securus honor; sua gloria fortiCausa laboris erit, rarusque ad praemia miles,Cui pax sola fuit; victoria semen ab hoste |
865 | Accipit; hinc oritur. Dominus plantaria vestraFecundare valet, qui per sua dona venireAd sua dona facit, quodque adiuvat, ipse ministrat.Non ego divitias, luxu fallente superbas,Alterna mercede tuli, nec munera sumpsi, |
870 | Vos potius quam vestra petens; me scitis, ut istaeCum sociis pavere manus; assuescite gazasIn lucis proferre vias, operumque locareThesauros in sede poli; nil proderit aurumDefossis quaesisse locis, si claudat avarus, |
875 | Quod celabat humus, quod non in paupere surgit,In tellure iacet, caecoque revolvitur antro,Obscura peccante manu, laxate supernisCorda, precor, monitis, neque respuat ullus egenoTecta parare gregi, quo suscipit hospite Christum. |
880 | Sic postquam fatus, dedit oscula, tum simul oransFlexit in arva genu, strictique doloribus omnesAd lacrymas fluxere pias, longeque per undas,Obtutu comitante, sequi meruere carinam.Dumque per oppositas extendunt lumina nubes, |
885 | Additur in pelagus oculis via, raptaque flabrisPuppis adhuc nota est, et mulcet imagine mentes,Affectuque animi crescit mensura videndi.Sed quod ait: tribus haec annis praecepta saluti,Nocte dieque, dedi: patet hac ratione figura; |
890 | Qui canit Ecclesiae tria dogmata, saepius editHistoricum, morale sonans typicumque volumen.Sic etenim ternas capiunt sex vasa metretas,Quae veteri de lege novo rubuere liquore.Forma sacrificii perfecti prisca canistro |
895 | Tres panes offerre iubet; quibus additur illud,Discipulis quod Christus ait, iam nocte rogantiTres panes debere dari: nox ista profecto estMundus, ut, hic si quis verbi desideret escas,Exhibeas, quaesite, dapes, doceasque volentem, |
900 | Quod Pater et Natus, quod sanctus Spiritus unusSint Deus, et numerum triplicet substantia simplex.Nec semel hoc pia iussa canunt. Angariat, inquit,Te quicunque petens, ut pergas praevius unum,Caetera vade simul duo millia: nonne videntur |
905 | Hoc mandata loqui? si quis te consulit erransIgnarusque viae, quid sit Deus, edere malis,Prode Patrem, subiunge libens, quod Filius, et quodSpiritus est almus, numero tres, et tamen unus.Hinc Iudaea vacans, sterilis quae dicitur arbor, |
910 | Exspectata tribus fructum non attulit annis,Quod, triplici spernens tractare volumina sensu,In fidei numeris nescit dare munera Christo.Nobile iam templum Salomonis Paulus adireCoeperat, et veteris solemnia reddere legis. |
915 | Corripit hunc Iudaea manus, rabidoque tumultuConclamant necis esse reum, sed in arma tribunusEvolat, et vinctum geminis iubet ire catenis,Quae tamen astrictis incumbunt dura lacertis,Non animum tormenta ligant, quod Epistola Pauli |
920 | Lumine plena canit, vinciri posse ministros,Vinciri non posse fidem, verbumque teneriSuppliciis non esse datum; gradibusque sub ipsisConstitit, Hebraeo plebi sermone locutus:O fratres, patresque viri! me nostis in oris |
925 | His venisse rudem; doctrinae deditus omniLegis amore fui: vobis modo testibus utor,Quorum scripta ferens ardebam caede DamasciChristicolas punire greges, et fmibus orbisHanc prohibere fidem: sed non mortalia possunt |
930 | Auctori certare suo, descendit ab astrisLux oculos clausura meos, et ab igne coruscoActa dies latuit, caligantesque tenebraeOrbibus incumbunt, quarum mihi tempore crevitAdveniens cum nocte iubar: discernere causas |
935 | Eventus post facta solet: bene vidimus umbrasUsuri iam sole novo: sed et auribus haesitClamor ab ore Dei: repetito nomine Saule,Me Christus terrore quatit, ne signifer ultraAuderem bellare sibi: quo iure negabo? |
940 | Quod feriente cado, cuius de munere pronusAttollor meliore via, perque ardua surgo,Sublimisque sequor felicia dona ruinae.Iam satis, o cives! crudelia movimus arma.Nil dubium pars illa docet, quae teste beata |
945 | Fungitur hoste suo: quid adhuc libet esse nocentes?De tenebris lucete meis, cui fontis ab undisEst visum largita fides, et mortis imagoVivere coepit aquis: heu nunquam, saxea tellus,Seminibus fecunda suis! vacuique labores, |
950 | Qui sterilempatiunturhumum! Post denique IesusHaec mihi visus ait: Procul hac procul urbe relictaPergere, Saule, para; non est tibi credula nostriNominis; ad gentes potius cane verba salutis.Protinus hanc vocem querulae rapuere phalanges. |
955 | Proiiciunt vestes, ac, pulvere longius acto,Ventosa levitate fremunt, varioque fragorePersonat in Pauli rabidum discrimina vulgus.O Iudaea nocens! auctorem perdere vitaeCum cuperes, sic dicta dabas: fuit optio, linqui |
960 | Quem velles clamosa tibi, sed ab ore cruentoTriste petis male suada nefas, et gaudia Paschae,Electo latrone, colis, geminasque furorem,Saeva pio, placata reo; certamine cunctoTe spolias, vacuamque locas, cum durior ipsis |
965 | In Stephanum tormenta iacis, deponis amictum,Et nunc veste cares, primi quia poena parentisEst cognata tibi, veterisque in corpore portasTransgressoris onus, contraria fontis honoriNe renoveris aquis: Adam sub criminis ortu |
970 | Cognovit quod nudus erat, documentaque noxaeHinc misero patuere suae; te mortis origoCrebra subit, cui plena malis interserit iraBis habitum, quem culpa creat. Iam bella TribunusVocibus his ardere videns, fera vincula Paulo |
975 | Addidit, et castris torquendum misit iniquis.Nota querela locis ut sit superanda, canemus.Paulus, gesta loquens, socios ibi lumina dudumConspexisse suos, vocem tamen auribus illamNon hausisse refert; at tunc, quo tempore caecus |
980 | Decidit, et vocem comites audisse leguntur.Sic variat narrantis opus: sed utrumque necesse est,Concinat haud dubium, nam tunc audisse feruntur,Accepisse sonum, nunc non audisse profecto.Haec rationis erit simplex via: iure negatur |
985 | Vox quoniam confusa loqui, neque creditur illudA sermone dari, quod non in pectore conditAccipiens; dubia tantum stimulatus ab aure,Ambiguusque fragor solas diverberat auras.Sic audisse simul, sic non audisse leguntur. |
990 | Altera pars sonitus, certa est pars altera vocis,Et fert atque refert geminam res una figuram.Agmina supplicii ferventia corpore Pauli,Poenarumque graves evolvere versibus irasCausa monet, sed lingua pavet: fugiamus ab ista |
995 | Parte dolos, veritique nefas tam triste, premamusEloquium, ne forte legens sua fletibus oraCompleat, et largis humescat pagina guttis.Nec tamen haec poterant animos satiare cruentos;Ardet amor scelerum, cupiuntque in sanguine Pauli |
1000 | Sacrilegas versare manus; quae dura malorumVota! quaterdeni vesanae stirpis alumniImposuere sibi, non ullum sumere potumPrimitus atque cibum, quam, parta caede, daretur.Hinc magis esse dapes: o pallida cordis imago! |
1005 | Pocula sunt, Iudaea, tibi meliora cruorisQuam laticis, nullasque volens contingere mensasEsuris ad facinus, saturamque cadavere iustiQuaeris habere famem: non haec ieiunia MosesCondidit exemplo, tot consummata diebus, |
1010 | Ut memoras, quot tela moves, totque inspicis annisSecretas patuisse vias, ubi divite nimboFluxerunt de rore cibi, rupesque vicissimArida fudit aquas, in quo meruere parentesDivina bonitate frui, donisque supernis |
1015 | Enutrire animas: numero crudelis ab ipsoTu saevire venis, pollutaque foedera iungisAgminis, ut plures faciat mors una nocentes.Comperit haec Lysias, Pauli vulgante propinquo,Quove parent adversa loco; monet ocius ergo |
1020 | Clam sua iussa tegi, noctisque in tempore cautusObscurum praevenit opus, lectisque maniplisImperat, ut tuto Paulum comitentur honore.Gloria de meritis a te, delator honeste,Non aliena foret, quodque est ad praemia rarum, |
1025 | Proditione places: nec te constantia laedit,Quam sceleri servare times; in crimine virtusCrimen erit, cumque ad facinus sociantur iniqui,Est tibi culpa fides, quam tunc in laudibus ornatVerus honor, cum causa pia est. Stipantibus armis |
1030 | Caesaream mox Paulus adit, quo turba cucurritRhetore fulta suo, qui praesidis aure potitusIrrita verba dedit: contra sic denique Paulus,Optime praeses, ait, dudum te novimus omnesIustitiae documenta sequi, comitemque modestam |
1035 | Consiliis hanc esse tuis, quae gratia suadetFidere, nec dubium tali sub iudice fari.Non legis templique pium violavimus usum,Nec sermone vago populares movimus auras.Urbibus ex Asiae venientes solvere dona |
1040 | Coepimus, ad purum semper spectantia votum.Quis, rogo, liber erit, si res facit ista nocentem?Eloquor haud metuens, neque enim discrimina novitFormidare fides, audent quam dicere sectam,Luminis esse viam, nec discordare novellis |
1045 | Iura vetusta patrum; fas est modo credere cunctos,Corpora de tumulis iam posse resurgere, postquamDetulit inde suum, qui condidit omnia, Christus.Obstupuit Felix amisso nomine, vinclaQuem faciunt aliena reum, quorum obiice Paulus |
1050 | Stringitur, et Festi servatur praesidis anno.Linquimus hic nimium, ne gaudia nostra morentur.Ad Latium iam, Paule, veni! certamina crebroQuae fuerint agitata foro, quantique leganturIudaici fluxisse doli; nam talia Paulus: |
1055 | Caesaris ad solium vos provoco; Caesaris, inquit,Appello Romanus opem; cui Festus: Abibis,Ut cupis, Augusti citius visure tribunal.Non stimulante metu fugiens discrimina Paulusudicii vitavit onus; mens anxia semper |
1060 | Pro vita meliore mori; sed muneris auctorPraeconi testique suo iam dixerat olim,Quod Romam venturus erat. Clementia IesuOmnibus in terris fidei sitientibus haustumPocula dat de vase suo, cunctosque rigari |
1065 | Multifluo sermone iubet, meruitque venustasNominis occidui de lumine crescere verbi.Solverat Eoo classem de littore vector,Austri nactus opem, cuius spiramine laetaCrebrescente via, velique patentibus alis |
1070 | Aequora fmdebat puppis; sed mite quid unquamVentorum tenuere doli? mox flatibus EuriRupta quies pelagi, tumidisque incanduit undisCaerulei pax ficta maris; furit undique pontus,Attollensque suas irato gurgite moles |
1075 | Denegat abreptae vestigia certa carinae,Quae suspensa polis, deiectaque iungitur arvis,Terrarum coelique sequax, caret artis amicaePraesidiis manus apta rati, gelidoque pavoreDeponunt animos, nigroque sub aere caeci |
1080 | Naufragium iam iamque vident, clausoque profundoMortis imago patet. Vastas percurrere syrtesHistorica ratione vocor, lacerosque rudentesEt clavi fragmenta sequi, sed non ego linguamTam fragilem committo vadis, rapidasque procellas |
1085 | Aufugiam tentare diu, ne forte canentiObruat exiguam violentior unda loquelam.Tangere pauca libet, tutas conabor arenas.Praevia fluctivagae latuerunt sidera puppi,Nec solis radiis sub nubibus emicat axis. |
1090 | Cumque dies multos iam rite peregerit orbis,In pelago nox una fuit, quo tempore nullisIndulsere cibis: quanta est heu poena timorisSupplicium nescire famis! dat semina causisRes mala saepe bonis: tam clari nautica pubes |
1095 | Militiaeque cohors hominis tempsisset honorem,Prosperiore freto, cuius custodia tandemSolvitur, et saevo venerantur ab aequore victi,Quem portum sensere suum: gerit illa ruina,Ne lateat, quod Paulus erat, sanctusque patescat |
1100 | Assertore mari, raptisque elementa laborantLuminibus monstrare virum, mediisque tenebrisApparet radiata fides; fit laurea iustisEx pretio, quod terror agit, mansuraque virtusCrescit in adversis, quae, testibus usa periclis, |
1105 | Ad meritum discrimen habet: stans denique PaulusConclamata piis animat sic pectora verbis:O utinam nostris voluisses, fida iuventus,Consiliis parere prius, nec littora CretaeLiqueris, insani rabiem passura profundi! |
1110 | Non pelagi coelique minas, non triste tulissesIacturae populantis onus, nec turbine tantoDesperata salus gemeret confinia mortis.Quae tamen humanum transcendunt gaudia votum,Haec facile est praestare Deo, cui muneris usus |
1115 | Angelus haec placido veniens denuntiat ore:Quam turbam vehit ista ratis, tibi rector OlympiContulit, ut nullis figatur naufraga saxis.Credite, vera fient, nec spe frustrabor inani,Qui merui promissa Dei, concessaque nobis |
1120 | Insula portus erit, cuius statione licebitArrepta tellure frui, navisque solutaeProspectare gravem nullo discrimine casum.His dictis ruit ira maris, sublataque dudumLux revocata micat, velamine noctis aperto |
1125 | Pandere visa solum, quod praebuit hospita nautis,Sicanio lateri remis vicina, Melite.Ante tamen rabidos quam vincant aequoris aestus,Solvite, proclamat Paulus, ieiunia fessi,Et quarto decimo, sicut nos vescimur inquit, |
1130 | Iam panem gustate die. Memoranda figuraeSacramenta piae valeant qua lege, probemus.Tempore, quo primi fulserunt lumina mensis,Hoc numero currente die, de carnibus agniTurba iubetur ali, quarum munimine tacto. |
1135 | Libera Niliacas meruit vitare tenebras.Hinc spatio simili Paulus, de gurgite mundiQuos auferre cupit, secum convivere suadet,Et sacrum libare cibum, vestigia MosiObservata legens, quorum speculantibus actum |
1140 | Haec duo sunt diversa locis, sed proxima, causis,Et repetita salus uno de fonte levatur.Agnus Christus inest, panis quoque Christus habeturDe coelo, quod et ipse docet; qui corpore IesumSumpserit, hoste caret, nec iam sua iura Pharao |
1145 | Aegyptusque tenet; mox omnia daemonis armaHis merguntur aquis, quibus ille renascitur infans,Qui captivus erat; salsae quoque fluctus abyssiLinquitur, et tetri superantur stagna draconis,Ereptoque gregi largitur pascua Christus, |
1150 | Nominibus propriis, pastor iam verus edenti.Hinc etiam Ecclesiae gerit aurea luna figuram,Quae quarto decimo, de primae lampadis ortu,Conspicitur iam plena die, quia corpore IesuCrevit in orbe suo, lucem factura perennem. |
1155 | Pelleret ut Paulus crescentia frigora nimbis,Contulerat sarmenta focis, cui vipera fixit,Daemonis arma ferens, surgentibus obvia flammis,Antiqua feritate manum, gelidique veneniVulnus in igne dedit. Quid adhuc, male noxia serpens, |
1160 | A Domino revocare cupis, veteresque rapinasIn legis novitate paras? quid, mortis amatrix,Cuius es ipsa parens, instauras bella redemptis?Praedo venis, sed praeda iaces, letumque ministransArboris alternis consumeris, improba, ramis, |
1165 | Postque crucem Christi mors est tibi portio ligni.Haud procul hinc aberant agrestia corda gerentes,Barbarica de stirpe sati, qui murmure diroInsonuere simul: satis est ex crimine fusiSanguinis iste reus, nullis iam tutus in oris, |
1170 | Cui pelagus tellusque furunt. Mortalia tractant,Et divina probant; digito nam bestia pendensExcutitur, proiecta rogis, bene reddita flammae,Quam dedit ipsa prius, quae culpae protulit ignem,Unde gehenna calet; glacies tepefacta veneni |
1175 | Solvitur in cineres, gelidaeque superbia pestisEx ardore perit; focus hic rapidique vaporesNon solitas vires capiunt, atque arida secumNutrimenta ferunt, sed tu modo decoquis anguem,Usa tuo fervore, fides; tibi subditur hostis |
1180 | Frigidus, inque vicem faciens incendia flagrat,Vipereo fumante gelu. Veniente tumoreLabi posse ferunt; quantum per inania curritMens ignara boni! iam tunc de corpore PauliVirus abest, oculis cum squameus exiit horror, |
1185 | Quem serpens antiqua dabat; purgatus in amneAethereo, Christique cruci sua membra relegans,Nescit ab angue mori, vorat haec, quae flamma venenum,A sacris vim sumpsit aquis, quibus ustus anhelat,Qui dolet ad patriam veteres remeare colonos. |
1190 | Incolumem sic stare diu mirata iuventusHunc ait esse Deum; tandem, rudis incola, disce,Qua regnet virtute polis, qui talia confert,Ut famulos hoc esse putes. Nunc causa figuraePlenius in clari cernenda est munere facti. |
1195 | Anguis origo necis (nam mors hinc edita nomen.De morsu peccantis habet) contraria iustisVult retinere manum, quoniam manus apta ministransIure vocatur opus; talem qui senserit hostem,Impiger excutiat, dominique vaporibus urat. |
1200 | Paulus ut admoti cognovit furta pericliSerpere velle, sibi coelestia tela capessensPressit in igne dolos, cuius de fomite crescensEst accensa fides, et sensibus additus ardor;Hincque calor populis processit ab ubere fontis. |
1205 | Mensibus hibernis tribus in regione MeliteMultiplicem dat Paulus opem, Publiique parentemFinitima de clade levat, quo munere visoUndique praecipites subitam rapuere salutem.Pullulat interea nitidi coma frondea veris, |
1210 | Quo iuvenescit humus, senio fugiente pruinae,Suscipiensque ratem velis cedentibus AusterPraebuit aligeras placidis in fluctibus undas.Hunc spirare decet, quem personat ore propheta,Qui speciem fidei torrentem cantat in Austro. |
1215 | Sic quoque, prostratis ad gaudia nostra procellis,Plurima quaeque legens distinctis oppida vicis,Venit ad excelsae sublimia culmina Romae.Altius ordo petit duo lumina dicere mundiConvenisse simul, tantisque e partibus unum |
1220 | Delegisse locum, per quem duo sidera iungant,Omnia qui fidei virtutibus arva serenant.Quae licet innumeris tendatur causa figuris,Pauca referre volens, iisdem praestantibus edam.Petrus in Ecclesiae surrexit corpore princeps, |
1225 | Haec turrita caput mundi circumtulit oris.Conveniunt maiora sibi, speculentur ut omnesTerrarum dominae fundata cacumina sedis.Gentibus electus Paulus sine fine magisterAequius huic praesens oris diffundit habenas, |
1230 | Quae gentes praelata monet, quodque intonat istic,Urbis cogit honor, subiectus ut audiat orbis,Dignaque materies Petri Paulique coronaeCaesareas superare minas, et in arce tyranniPandere iura poli, summumque in agone tribunal |
1235 | Vincere, ne titulis parvus contingeret hostis.Aegyptus mundi formam gerit; inde vocariQuae meruit, ducibus plebs est commissa duobus,In quibus officium fraternus nexuit ortus.Idola tot Romae, mundo collecta subacto |
1240 | Quae fuerant, tenebris obnoxia corda premebant,Liber et hic populus, quem vinxerat ante Pharao,Exuit Aegypti totidem ductoribus umbras,Perque lavacra Dei, quae tunc maris egit imago,Vitae nactus iter, coelestem reperit escam. |
1245 | His etiam germanus amor, quibus amplius actusQuam natura dedit, geminos quos edidit astrisNon eadem, tamen una dies, annique volutoTempore sacravit repetitam passio lucem,Et tenet aeternam socialis gratia palmam. |