Sidonius Apollinaris
ca. 430 - ca. 486
|
Carmina
ante 470
|
___________________________________________________
|
|
Carmen XVIIAd V. C. Ommatium.
Quattuor ante dies quam lux Sextilis adustiprima spiciferum proferat orbe caput,natalis nostris decimus sextusque coletur,adventu felix qui petit esse tuo. | |
5 | non tibi gemmatis ponentur prandia mensis,Assyrius murex nec tibi sigma dabit;nec per multiplices abaco splendente cavernasargenti nigri pondera defodiam;nec scyphus hic dabitur, rutilo cui forte metallo |
10 | crustatum stringat tortilis ansa latus.fercula sunt nobis mediocria, non ita facta,mensurae ut grandis suppleat ars pretium.non panes Libyca solitos flavescere Syrteaccipiet Galli rustica mensa tui. |
15 | vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falernaquaeque Saraptano palmite missa bibas.pocula non hic sunt illustria nomine pagi,quod posuit nostris ipse triumvir agris.tu tamen ut venias petimus; dabit omnia Christus, |
20 | hic mihi qui patriam fecit amore tuo. |