Sidonius Apollinaris
ca. 430 - ca. 486
|
Carmina
ante 470
|
___________________________________________________
|
|
Carmen VIIPanegyricus.
Phoebe, peragrato tandem visurus in orbequem possis perferre parem, da lumina caelo:sufficit hic terris. nec se iam signifer astrisiactet, Marmaricus quem vertice conterit Atlans: | |
5 | sidera sunt isti. quae sicut mersa nitescunt,adversis sic Roma micat, cui fixus ab ortuordo fuit crevisse malis. modo principe surgetconsule; nempe, patres, collatos cernere fascesvos iuvat et sociam sceptris mandasse curulem: |
10 | credite, plus dabitis: currus. iam necte bifrontes,anceps lane, comas duplicique accingere lauro.principis anterior, iam consulis iste coruscatannus, et emerita trabeis diademata crescunt.incassum iam, Musa, paves, quod propulit Auster |
15 | vela ratis nostrae; pelago quia currere famaecoepimus, en sidus, quod nos per caerula servet.Forte pater superum prospexit ab aethere terras:ecce viget quodcumque videt; mundum reparasseaspexisse fuit; solus fovet omnia nutus. |
20 | iamque ut conveniant superi, Tegeaticus Arcasnunc plantis, nunc fronte volat; vix contigit arva:et toto descendit avo. mare, terra vel aerindigenas misere deos. germane Tonantis,prime venis, viridi qui Dorida findere curru |
25 | suetus in attonita spargis cito terga serenum;umentes Nymphas Forcus comitatur ibiqueglaucus, Glauce, venis, vatum et certissime Proteu,certus eras. longo veniunt post ordine divi:pampineus Liber, Mars trux, Tirynthius hirtus, |
30 | nuda Venus, fecunda Ceres, pharetrata Diana,Iuno gravis, prudens Pallas, turrita Cybebe,Saturnus profugus, vaga Cynthia, Phoebus ephebus,Pan pavidus, Fauni rigidi, Satyri petulantes.convenere etiam caelum virtute tenentes: |
35 | Castor equo, Pollux caestu, Perseius harpe,fulmine Vulcanus, Tiphys rate, gente Quirinus.quis canat hic aulam caeli, rutilantia cuiusipsa pavimentum sunt sidera? iam pater aureotranquillus sese solio locat, inde priores |
40 | consedere dei (fluviis quoque contigit illo,sed senibus, residere loco, tibi, maxime fluctuEridane et flavis in pocula fracte Sicambris,Rhene tumens Scythiaeque vagis equitate catervisHister et ignotum plus notus, Nile, per ortum): |
45 | cum procul erecta caeli de parte trahebatpigros Roma gradus, curvato cernua colloora ferens; pendent crines de vertice, tectipulvere, non galea, clipeusque inpingitur aegrisgressibus, et pondus, non terror fertur in hasta. |
50 | utque pii genibus primum est adfusa Tonantis,«testor, sancte parens», inquit, «te numen et illud,quicquid Roma fui: summo satis obruta fatoinvideo abiectis; pondus non sustinet ampliculminis arta domus nec fulmen vallibus instat. |
55 | quid, rogo, bis seno mihi vulture Tuscus aruspexportendit? iaciens primae cur moenia gentiominibus iam celsa fui, dum collis Etruscifundamenta iugis aperis mihi, Romule pauper?plus gladio secura fui, cum turbine iuncto |
60 | me Rutulus, Veiens, pariterque Auruncus et Aequus,Hernicus et Volscus premerent. sat magna videbaret tibi, dum rumpit vitiatum femina ferrocorpus et ad castum remeas, pudor erute, vulnus.iam cum vallatam socio me clausit Etrusco |
65 | Tarquinius: pro Muci ignes! pro Coclitis undae!pro dolor! hic quonam est, qui sub mea iura redegitSamnitem Gurges? Volsci qui terga cecidit,Marcius et, Senones fundens, dictator et exul?Fabricii vitam vellem, mortes Deciorum, |
70 | vel sic vincentem vel sic victos: mea reddeprincipia. heu! quo nunc pompae ditesque triumphiet pauper consul? Libycum mea terruit axemcuspis et infido posui iuga tertia Poeno.Indorum Ganges, Colchorum Phasis, Araxes |
75 | Armeniae, Ger Aethiopum Tanaisque GetarumThybrinum tremuere meum. me Teutone iunctoquondam fracte subis Cimber, gladiisque gravatasante manus solas iussi portare catenas.vae mihi! qualis eram, cum per mea iussa iuberent |
80 | Sulla, Asiagenes, Curius, Paulus, PompeiusTigrani, Antiocho, Pyrrho, Perseo, Mithridatipacem, regna, fugam, vectigal, vincla, venenum.Sauromatem taceo ac Moschum solitosque cruentumlac potare Getas ac pocula tingere venis |
85 | vel, cum diffugiunt, fugiendos tum mage Persas.nec terras dixisse sat est: fulgentibus armistot maria intravi duee, te longeque remotassole sub occiduo gentes. victricia Caesarsigna Caledonios transvexit ad usque Britannos; |
90 | fuderit et quamquam Scotum et cum Saxone Pictum,hostes quaesivit, quem iam natura vetabatquaerere plus homines. vidit te frangere Leucas,trux Auguste, Pharon, dum classicus Actia milesstagna quatit profugisque bibax Antonius armis |
95 | incestam vacuat patrio Ptolomaida regno.cumque prius stricto quererer de cardine mundi,nec limes nunc ipsa mihi. plus, summe deorum,sum iusto tibi visa potens, quod Parthicus ultrorestituit mea signa Sapor positoque tiara |
100 | funera Crassorum flevit, dum purgat. et hinc iam,pro dolor! excusso populi iure atque senatus,quod timui, incurri; sum tota in principe, totaprincipis, et fio lacerum de Caesare regnum,quae quondam regina fui; Capreasque Tiberi |
105 | et caligas Gai Claudi censura secuta estet vir morte Nero; tristi Pisone verendumGalbam sternis, Otho, speculo qui pulcher haberidum captas, ego turpis eram; mihi foeda Vitelliintulit ingluvies ventrem, qui tempore parvo |
110 | regnans sero perit; lassam post inclitus armisVespasianus habet, Titus hinc, post hunc quoque frater;post quem tranquillus vix ine mihi reddere Nervacoepit, adoptivo factus de Caesare maior;Vlpius inde venit, quo formidata Sicambris |
115 | Agrippina fuit, fortis, pius, integer, acer.talem capta precor. Traianum nescio si quisaequiperet, ni fors iterum tu, Gallia, mittasqui vincat.» lacrimae vocem clausere precantis,et quicquid superest, luctus rogat. undique caeli |
120 | assurgunt proceres, Mars, Cypris, Romulus et quiauctores tibi, Roma, dei; iam mitior ipsaflectitur atque iras veteres Saturnia donat.Iuppiter ista refert: «Fatum quo cuncta regunturquoque ego, non licuit frangi. sat celsa laborant |
125 | semper, et elatas nostro de munere viresinvidit Fortuna sibi; sed concipe magnos,quamquam fracta, animos. si te Porsenna solutoplus timuit de ponte fremens, si moenia captamox Brenni videre fugam, si denique dirum |
130 | Hannibalem iuncto terrae caelique tumultureppulimus (cum castra tuis iam proxima murisstarent, Collina fulmen pro turre cucurrit,atque illic iterum timuit natura paventempost Flegram pugnare Iovem): torpentia tolle |
135 | lumina, detersam mentem caligo relinquat.te mirum est vinci; incipies cum vincere, mirumnon erit. utque tibi pateat quo surgere tandemfessa modo possis, paucis, cognosce, docebo.Est mihi, quae Latio se sanguine tollit alumnam, |
140 | tellus clara viris, cui non dedit optima quondamrerum opifex natura parem; fecundus ab urbepollet ager, primo qui vix proscissus aratrosemina tarda sitit vel luxuriante iuvencoarcana exponit piceam pinguedine glaebam. |
145 | assurrexit huic, coxit quod torridus Auster,Niliacum Libycumque solum, collataque semperarida Mygdoniae damnarunt Gargara falces;Apulus et Calaber cessit. spes unica rerum,hanc, Arverne, colens nulli pede cedis in armis, |
150 | quosvis vincis equo. testis mihi Caesaris estohic nimium fortuna pavens, cum colle repulsusGergoviae castris miles vix restitit ipsis.hos ego tam fortes volui, sed cedere Avitumdum tibi, Roma, paro, rutilat cui maxima dudum |
155 | stemmata complexum germen, palmata cucurritper proavos, gentisque suae te teste, Philagri,patricius resplendet apex. sed portio quanta esthaec laudum, laudare patres, quos quippe curuleset praefecturas constat debere nepoti? |
160 | sint alii, per quos se postuma iactet origo,et priscum titulis numeret genus alter: Avite,nobilitas tu solus avos. libet edere tantigesta viri et primam paucis percurrere vitam.Solverat in partum generosa puerpera casti |
165 | ventris onus; manifesta dedi mox signa futuriprincipis ac totam fausto trepidi patris aulamimplevi augurio, licet idem grandia naticulparet fata et pueri iam regna videret.sed sibi commissum tanto sub pignore cernens |
170 | mundi depositum, ne quid tibi, Roma, periret,iuvit fortunam studio. lactantia primummembra dedit nivibus, glaciemque irrumpere plantisiussit et attritas parvum ridere pruinas.surgentes animi Musis formantur et illo |
175 | quo Cicerone tonas; didicit quoque facta tuorumante ducum; didicit pugnas libroque relegitquae gereret campo. primus vix coeperat esseex infante puer, rabidam cum forte cruentisrictibus atque escas ieiuna fauce parantem |
180 | plus catulis stravit (fuerant nam fragmina propter)arrepta de caute lupam, fractusque molaridissiluit vertex et saxum vulnere sedit.sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat,occurrit monstro vacuus, non robora portans, |
185 | non pharetras; stetit ira fremens atque hoste propinquoconsuluit solos virtus decepta lacertos.parva quidem, dicenda tamen: quis promptior istotensa catenati summittere colla Molossi,et lustris recubare feras, interprete nare |
190 | discere non visas et in aere quaerere plantas?iam si forte suem latratibus improbus Vmberterruit, albentes nigro sub gutture lunasfrangere ludus erat colluctantique lacertovasta per adversas venabula cogere praedas. |
195 | quam pulchrum, cum forte domum post lustra revertenshorrore splenderet apri virtusque repugnansproderet invitum per fortia facta pudorem!sic Pandioniis castae Tritonidos arvisHippolytus roseo sudum radiabat ab ore, |
200 | sed simili, gemino flagrans cum Cressa furoretransiit affectu matres et fraude novercas.quid volucrum studium, dat quas natura rapacesin vulgus prope cognatum? quis doctior istoinstituit varias per nubila iungere lites? |
205 | alite vincit aves, celerique per aethera plausuhoc nulli melius pugnator militat unguis.nec minus haec inter civilia iura secutuseligitur primus, iuvenis, solus, mala fractaealliget ut patriae poscatque informe recidi |
210 | vectigal. procerum tum forte potentior illic,post etiam princeps, Constantius omnia praestat,indole defixus tanta et miratus in annisparvis grande bonum vel in ore precantis ephebiverba senis. ducis hinc pugnas et foedera regum |
215 | pandere, Roma, libet, variis incussa procellisbellorum regi Getico tua Gallia pacispignora iussa dare est, inter quae nobilis obsestu, Theodore, venis, quem pro pietate propinquiexpetis in media pelliti principis aula |
220 | tutus, Avite, fide; probat hoc iam Theudoris altumexemplum officii. res mira et digna relatu,quod fueris blandus, regi placuisse feroci.hinc te paulatim praelibat sensibus imisatque animis: vult esse suum; sed spernis amicum |
225 | plus quam Romanum gerere. stupet ille repulsamet plus inde places. rigidum sic, Pyrrhe, videbasFabricium, ingestas animo cum divite fugitpauper opes, regem temnens, dum supplice censupignus amicitiae vili mendicat ab auro. |
230 | Aetium interea, Scythico quia saepe duello estedoctus, sequeris; qui, quamquam celsus in armis.nil sine te gessit, cum plurima tute sine illo.nam post Iuthungos et Norica bella subactovictor Vindelico Belgam, Burgundio quem trux |
235 | presserat, absolvit iunctus tibi. vincitur illiccursu Herulus, Chunus iaculis Francusque natatu,Sauromata clipeo, Salius pede, falce Gelonus,vulnere vel si quis plangit, cui flesse feriri estac ferro perarasse genas vultuque minaci |
240 | rubra cicatricum vestigia defodisse.Illustri iam tum donatur celsus honore.squameus et rutilis etiamnunc livida cristisora gerens vix arma domum sordentia castrisrettulerat: nova bella iterum pugnamque sub ipsis |
245 | iam patriae muris periturus commovet hostis,Litorius Scythicos equites tum forte subactocelsus Aremorico Geticum rapiebat in agmenper terras, Arverne, tuas, qui proxima quaequediscursu, flammis, ferro, feritate, rapinis |
250 | delebant, pacis fallentes nomen inane.huius tum famulum quidam truculentior horum,mox feriende, feris; ruit ille et tristia fatacommendat domino absenti partemque futuramvindictae moriens Stygium spe portat ad amnem. |
255 | et iam fama viro turres portasque tuentiintuitu pavidae plebis perfert scelus actum.excutitur, restat, pallet, rubet, alget et ardet,ac sibimet multas vultum variata per unumira facit facies, vel, qui mos saepe dolenti, |
260 | plus amat extinctum; tandem prorumpit et arma,arma fremit, pinguisque etiamnum sanguine ferturlorica, obtusus per barbara vulnera contusatque sub assiduis dentatus caedibus ensis.includit suras ocreis capitique micantem |
265 | imponit galeam, fulvus cui crescit in altumconus et iratam iaculatur vertice lucem.et iam scandit equum vulsisque a cardine portisemicat; adsistunt socio Virtusque Dolorqueet Pudor: armatas pilo petit impiger alas |
270 | pugnando pugnam quaerens, pavidumque per agmenmultorum interitu compensat quod latet unus.sic Phrygium Emathia victorem cuspide poscensAeacides caeso luctum frenavit amicoper mortes tot, Troia, tuas, iam vilia per se |
275 | agmina contentus ruere, strictumque per amplosexerere gladium populos; natat obruta tellussanguine, dumque hebetat turba grave caedua telum,absens in cuncto sibi vulnere iam cadit Hector.proditus ut tandem tanti qui causa tumultus, |
280 | inquit Avitus: «Age, Scythica nutrite sub arctoqui furis et caeso tantum qui fidis inermi,congredere armato. multum tibi praestitit iraiam mea: concessi pugnam iubeoque resistas;certantem mactasse iuvat.» sic fatur et aequor |
285 | prosilit in medium, nec non ferus advenit hostis.ut primum pectus vel comminus ora tulere,hic ira tremit, ille metu. iam cetera turbadiversis trepidat votis variosque per ictuspendet ab eventu. sed postquam prima, secunda |
290 | tertiaque acta rota est, venit ecce et celsa cruentumperforat hasta virum, post et confinia dorsicedit transfosso ruptus bis pectore thorax.et dum per duplicem sanguis singultat hiatum,dividua ancipitem carpserunt vulnera vitam. |
295 | Haec post gesta viri (temet, Styx livida, testor)intemerata mihi praefectus iura regebat:et caput hoc sibimet solitis defessa ruinisGallia suscipiens Getica pallebat ab ira.nil prece, nil pretio, nil milite fractus agebat |
300 | Aetius; capto terrarum damna patebantLitorio; in Rhodanum proprios producere finesTheudoridae fixum, nec erat pugnare necesse,sed migrare Getis. rabidam trux asperat iramvictor; quod sensit Scythicum pro moenibus hostem, |
305 | imputat; et nil est gravius, si forsitan umquamvincere contingat, trepido. postquam undique nullumpraesidium ducibusque tuis nil, Roma, relictum est,foedus, Avite, novas; saevum tua pagina regemlecta domat; iussisse sat est te quod rogat orbis. |
310 | credent hoc umquam gentes populique futuri?littera Romani cassat quod, barbare, vincis.iura igitur rexit; namque hoc quoque par fuit, ut tumassertor fieret legum qui nunc erit auctor,ne dandus populis princeps, caput, induperator, |
315 | Caesar et Augustus solum fera proelia nosset.Iam praefecturae perfunctus culmine tandemse dederat ruri (numquam tamen otia, numquamdesidia imbellis: studiumque et cura quietoarmorum semper): subito cum rupta tumultu |
320 | barbaries totas in te transfuderat arctos,Gallia. pugnacem Rugum comitante GelonoGepida trux sequitur; Seyrum Burgundio cogit;Chunus, Bellonotus, Neurus, Bastarna, Toringus,Bructerus, ulvosa vel quem Nicer alluit unda, |
325 | prorumpit Francus; cecidit cito secta bipenniHercynia in lintres et Rhenum texuit alno;et iam terrificis diffuderat Attila turmisin campos se, Belga, tuos. vix liquerat AlpesAetius, tenue et rarum sine milite ducens |
330 | robur in auxiliis, Geticum male credulus agmenincassum propriis praesumens adfore castris.nuntius at postquam ductorem perculit, Hunosiam prope contemptum propriis in sedibus hostemexpectare Getas, versat vagus omnia secum |
335 | consilia et mentem curarum fluctibus urget,tandem nutanti sedit sententia celsumexorare virum, collectisque omnibus unaprincipibus coram supplex sic talibus infit:«orbis, Avite, salus, cui non nova gloria nunc est, |
340 | quod rogat Aetius; voluisti, et non nocet hostis;vis: prodest. inclusa tenes tot milia nutu,et populis Geticis sola est tua gratia limes;infensi semper nobis pacem tibi praestant.victrices, i, prome aquilas; fac, optime, Chunos, |
345 | quorum forte prior fuga nos concusserat olim,bis victos prodesse mihi.» sic fatur, et illepollicitus votum fecit spem. protinus indeavolat et famulas in proelia concitat iras.ibant pellitae post classica Romula turmae, |
350 | ad nomen currente Geta; timet aere vocaridirutus, opprobrium. non damnum barbarus horrens.hos ad bella trahit iam tum spes orbis Avitus,vel iam privatus vel adhuc. sic cinnama bustocollis Erythraei portans Phoebeius ales |
355 | concitat omne avium vulgus; famulantia curruntagmina, et angustus pennas non explicat aer.Iam prope fata tui bis senas vulturis alascomplebant (scis namque tuos, scis, Roma, labores):Aetium Placidus mactavit semivir amens. |
360 | vixque tuo impositum capiti diadema, Petroni:ilico barbaries, nec non sibi capta videriRoma Getis tellusque suo cessura furori.raptores ceu forte lupi, quis nare sagacimonstrat odor pinguem clausis ab ovilibus auram, |
365 | irritant acuuntque famem portantque rapinaein vultu speciem, patulo ieiunia rictufallentes; iam iamque tener spe frangitur agnus,atque absens avido crepitat iam praeda palato.quin et Aremoricus piratam Saxona tractus |
370 | sperabat, cui pelle salum sulcare Britannumludus et assuto glaucum mare findere lembo.Francus Germanum primum Belgamque secundumsternebat, Rhenumque ferox, Alamanne, bibebasRomani ripis et utroque superbus in agro |
375 | vel civis vel victor eras. sed perdita cernensterrarum spatia princeps iam Maximus, unumquod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrumte sibi, Avite, legit. collati rumor honorisinvenit agricolam, flexi dum forte ligonis |
380 | exercet dentes vel pando pronus aratrovertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam.sic quondam ad patriae res fractas pauper arator,Cincinnate, venis, veterem cum te induit uxorante boves trabeam dictatoremque salignae |
385 | excepere fores atque ad sua tecta ferentemquod non persevit, turpique e fasce gravatavile triumphalis portavit purpura semen.Vt primum ingesti pondus suscepit honoris,legas qui veniam poscant, Alamanne, furori, |
390 | Saxonis incursus cessat, Chattumque palustrialligat Albis aqua; vixque hoc ter menstrua totumluna videt, iamque ad populos ac rura ferocitenta Getae pertendit iter, qua pulsus ab aestuOceanus refluum spargit per culta Garumnam; |
395 | in flumen currente mari transcendit amarusblanda fluenta latex, fluviique impacta per alveumsalsa peregrinum sibi navigat unda profundum.hic iam disposito laxantes frena duelloVesorum proceres raptim suspendit ab ira |
400 | rumor, succincto referens diplomate Avitumiam Geticas intrare domos positaque parumpermole magisterii legati iura subisse.obstupuere duces pariter Seythicusque senatuset timuere, suam pacem ne forte negaret. |
405 | sic rutilus Phaethonta levem cum carperet axisiam pallente die flagrantique excita mundopax elementorum fureret vel sicca propinquussaeviret per stagna vapor limusque sitiretpulvereo ponti fundo, tunc unica Phoebi |
410 | insuetum clemens extinxit flamma calorem.Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recoctaictibus informat saxoque cacuminat ensem,iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenticaede sepulturus terram non hoste sepulto, |
415 | claruit ut primum nomen venientis Aviti,exclamat: «periit bellum, date rursus aratra.otia si replico priscae bene nota quietis,non semel iste mihi ferrum tulit. o pudor! o di!tantum posse fidem! quid foedera lenta minaris, |
420 | in damnum mihi fide meum? compendia paciset praestare iubes nos et debere: quis umquamcrederet? en Getici reges, parere volentes,inferius regnasse putant. nec dicere saltimdesidiae obtentu possum te proelia nolle: |
425 | pacem fortis amas. iam partes sternit Avitus;insuper et Geticas praemissus continet irasMessianus; adhuc mandasti, et ponimus arma.quid restat, quod posse velis? quod non sumus hostes,parva reor; prisco tu si mihi notus in actu es, |
430 |
|
435 | post hinc germano regis, hinc rege retentoPalladiam implicitis manibus subiere Tolosam.band secus insertis ad pulvinaria palmisRomulus et Tatius foedus iecere, parentumcum ferro et rabidis cognato in Marte maritis |
440 | Hersilia inseruit Pallantis colle Sabinas.Interea incautam furtivis Vandalus armiste capit, infidoque tibi Burgundio ductuextorquet trepidas mactandi principis iras.heu facinus! in bella iterum quartosque labores |
445 | perfida Elisseae crudeseunt classica Byrsae.nutristis quod, fata, malum? conscenderat arcesEuandri Massyla phalanx montesque QuiriniMarmarici pressere pedes rursusque revexitquae captiva dedit quondam stipendia Barce. |
450 | exilium patrum, plebis mala, principe caesocaptivum imperium ad Geticas rumor tulit aures.luce nova veterum coetus de more Getarumcontrahitur; stat prisca annis viridisque senectusconsiliis; squalent vestes ac sordida macro |
455 | lintea pinguescunt tergo, nec tangere possuntaltatae suram pelles, ac poplite nudoperonem pauper nodus suspendit equinum.Postquam in consilium seniorum venit honorapauperies pacisque simul rex verba poposcit, |
460 | dux ait: «optassem patriis securus in arvisemeritam, fateor, semper fovisse quietem,ex quo militiae post munia trina superbumpraefecturae apicem quarto iam culmine rexi.sed dum me nostri princeps modo Maximus orbis, |
465 | ignarum, absentem, procerum per mille repulsasad lituos post iura vocat voluitque sonorispraeconem mutare tubis, promptissimus istudarripui officium, vos quo legatus adirem.foedera prisca precor, quae nune meus ille teneret, |
470 | iussissem si forte, senex, cui semper Avitumsectari crevisse fuit. tractare solebamres Geticas olim; scis te nescisse frequenterquae suasi nisi facta. tamen fortuna prioremabripuit genium; periit quodcumque merebar |
475 | cum genitore tuo. Narbonem tabe solutumambierat (tu parvus eras), trepidantia cingensnailia in infames iam iamque coegerat escas;iam tristis propriae credebat defore praedae,si clausus fortasse perit, cum nostra probavit |
480 | consilia et refugo laxavit moenia bello.teque ipsum (sunt ecce senes) hoc pectore fultumhae flentem tenuere manus, si forsitan altrixte mihi, cum nolles, lactandum tolleret. ecceadvenio et prisci repeto modo pignus amoris. |
485 | si tibi nulla fides, nulla est reverentia patris,i durus pacemque nega.» prorumpit ab omnimurmur concilio fremitusque et proelia damnansseditiosa ciet concordem turba tumultum.tum rex effatur: «dudum, dux inclite, culpo |
490 | poscere te pacem nostram, cum cogere possisservitium, trahere ac populos in bella sequaces.ne, quaeso, invidiam patrio mihi nomine inuras:quid mereor, si nulla iubes? suadere sub illoquod poteras, modo velle sat est, solumque moratur, |
495 | quod cupias nescisse Getas. mihi Romula dudumper te iura placent, parvumque ediscere iussitad tua verba pater, docili quo prisca Maroniscarmine molliret Scythicos mihi pagina mores;iam pacem tum velle doces. sed percipe, quae sit |
500 | condicio obsequii: forsan rata pacta probabis.testor, Koma, tuum nobis venerabile nomenet socium de Marte genus (vel quicquid ab aevo,nil te mundus habet melius, nil ipsa senatu),me pacem servare tibi vel velle abolere |
505 | quae noster peccavit avus, quem fuscat id unum,quod te, Roma, capit; sed di si vota secundant,excidii veteris crimen purgare valebitultio praesentis, si tu, dux inclite, solumAugusti subeas nomen. quid lumina flectis? |
510 | invitum plus esse decet. non cogimus istud,sed contestamur: Romae sum te duce amicus,principe te miles. regnum non praeripis ulli,nec quisquam Latias Augustus possidet arces;qua vacat, aula tua est. testor, non sufficit istud, |
515 | ne noceam; atque tuo hoc utinam diademate fiat,ut prosim! suadere meum est; nam Gallia si tecompulerit, quae iure potest, tibi pareat orbis,ne pereat,» dixit pariterque in verba petitadat sanctam cum fratre fidem. discedis, Avite, |
520 | maestus, qui Gallos scires non posse laterequid possint servire Getae te principe. namquecivibus ut patuit trepidis te foedera ferre,occurrunt alacres ignaroque ante tribunalsternunt; utque satis sibimet numerosa coisse |
525 | nobilitas visa est, quam saxa nivalia Cottidespectant, variis nec non quam partibus ambitTyrrheni Rhenique liquor, vel longa Pyreneiquam iuga ab Hispano seclusam iure cohercent,aggreditur nimio curarum pondere tristem |
530 | gaudens turba virum. procerum tum maximus unus,dignus qui patriae personam sumeret, infit:«quam nos per varios dudum fortuna laboresprincipe sub puero laceris terat aspera rebus,fors longum, dux magne, queri, cum quippe dolentum |
535 | maxima pars fueris, patriae dum vulnera lugenssollicitudinibus vehementibus exagitaris.has nobis inter clades ae funera mundimors vixisse fuit. sed dum per verba parentumignavas colimus leges sanctumque putamus |
540 | rem veterem per damna sequi, portavimus umbramimperii, generis contenti ferre vetustiet vitia ac solitam vestiri murice gentemmore magis quam iure pati. promptissima nuperfulsit condicio, proprias qua Gallia vires |
545 | exereret, trepidam dum Maximus occupat urbem:orbem sat potuit, si te sibi tota magistroregna reformasset. quis nostrum Belgica rura,litus Aremorici, Geticas quis moverit iras,non latet: his tantis tibi cessimus, inclite, bellis. |
550 | nunc iam summa vocant; dubio sub tempore regnumnon regit ignavus. postponitur ambitus omnis,ultima cum claros quaerunt: post damna Ticiniac Trebiae trepidans raptim res publica venitad Fabium. Cannas celebres Varrone fugato |
555 | Scipiadumque etiam turgentem funere PoenumLivius electus fregit. captivus, ut aiunt,orbis in urbe iacet; princeps perit, hic caput omnenunc habet imperium. petimus, conscende tribunal,erige collapsos; non hoc modo tempora poscunt, |
560 | ut Romam plus alter amet. ne forte rearete regno non esse parem: cum Brennica signaTarpeium premerent, scis, tum res publica nostratota Camillus erat, patriae qui debitus ultortexit fumantes hostili strage favillas. |
565 | non tibi centurias aurum populare paravit,nec modo venales numerosoque asse redemptaeconcurrunt ad puncta tribus; suffragia mundinullus emit. pauper legeris; quod sufficit unum,es meritis dives. patriae cur vota moraris, |
570 | quae iubet ut iubeas? haec est sententia cunctis:si dominus fis, liber ero.» fragor atria completUierni, quo forte loco pia turba senatusdetulerat vim, vota, preces. locus, hora diesquedicitur imperio felix, ac protinus illic |
575 | nobilium excubias gaudens sollertia mandat.Tertia lux refugis Hyperiona fuderat astris;concurrunt proceres, ac milite circumfusoaggere composito statuunt ac torque coronantcastrensi maestum donantque insignia regni; |
580 | iam prius induerat solas de principe curas.haud alio quondam vultu Tirynthius herospondera suscepit caeli simul atque novercae,cum Libyca se rupe gigas subduceret et cumtutior Herculeo sedisset machina dorso. |
585 | Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campisintonat Augustum plausu faustumque fragoremportat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum.hic tibi restituet Libyen per vincula quarta,et cuius solum amissas post saecula multa |
590 | Pannonias revocavit iter, iam credere promptum est,quid faciat bellis. o quas tibi saepe iugabitinflictis gentes aquilis, qui maxima regniomina privatus fugit, cum forte viantiexcuteret praepes plebeium motus amictum! |
595 | laetior at tanto modo principe, prisca deorum,Roma, parens, attolle genas ac turpe veternumdepone; en princeps faciet iuvenescere maior,quam pueri fecere senem.» finem pater orevix dederat: plausere dei fremitusque cucurrit |
600 | concilio. felix tempus nevere sororesimperiis, Auguste, tuis et consulis annofulva volubilibus duxerunt saecula pensis. |