Caelius Sedulius
floruit ca. 430 p. Chr. n.
|
Hymnus I
Textus:Sedulii opera omnia(Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, vol. X)ed. Iohannes Huemer, Vindibonae 1885(Litteras u et v separavi - U.H.)
|
____________________________________________________________
|
|
Hymnus I.
Cantemus, socii, Domino cantemus honorem,Dulcis amor Christi personet ore pio.
Primus ad ima ruit magna de luce superbus:Sic homo, cum tumuit, primus ad ima ruit. | |
5 | Unius ob meritum cuncti perire minores:Salvantur cuncti unius ob meritum.Sola fuit mulier, patuit quae ianua leto:Et qua vita redit, sola fuit mulier.Frater iniquus erat iustum qui perculit olim: |
10 | Damnator Christi frater iniquus erat.Transitus ille monet, quid prima amisit origo:Quid ventura parent, transitus ille monet.Arca levatur aquis, homines ut perderet aequor:Ne pereant homines, arca levatur aquis. |
15 | Sume, pater, populos pro nati vulnere cunctos:Cum tradis Christum, sume, pater, populos.Hostia summa Patris, tacitis signata figuris:Quam reserat Christus, hostia summa Patris.Claudicat ecce videns Dominum, dum praevalet, heres: |
20 | Aspera gens Christum claudicat ecce videns.Reppulit ille famem, venitus crimine fratrum:Venditus est Christus, reppulit ille famem.Perfide, corde peris, dum vastant omnia plagae:Dum cessant plagae, perfide, corde peris. |
25 | Agnus ab hoste sacer revocavit sanguine patres:Sanguine nosque refert agnus ab hoste sacer.Obruit unda nefas populo gradiente per aequor:Nunc populis mundi obruit unda nefas.Murmurat impietas, manna veniente refecta: |
30 | Panis adest Christus, murmurat impietas.Plebs sibi dura caput terrae cultoris adoptat:Abstulit, heu, Christum plebs sibi dura caput.Lex dedit indicium veteris de crimine poenae:Quodque salus veniat, lex dedit indicium. |
35 | En lapis inriguus, satiare, incredule, fonte:Qui Christum reprobas, en lapis inriguus.Carpitur igne sacro munus votumque piorum:Seditiosa tribus carpitur igne sacro.Regna beata Patris legis non contigit heres: |
40 | Iesus dispensat regna beata Patris.Distruit arca Dei, muros dum circuit, hostem:Sic hostem mundi distruit arca Dei.Area vellus habet, madido sed vellere sicca est:Siccum tota madens area vellus habet. |
45 | Vincis honore Dei promisso in munere gentes:Affectum natae vincis honore Dei.Tu decus omne tuis, qui sternis caede Goliam:Qui vincis mundum, tu decus omne tuis.Maxima dona Dei cuncti cecinere prophetae: |
50 | Implevit Christus maxima dona Dei.Pondera dura tulit mandatum legis et iram:Gratia mandati pondera dura tulit.Virgo Maria nitet nullo temerante pudore:Post partum pueri virgo Maria nitet. |
55 | Filius hic hominis fit maxima quaestio mundi:Nobiscum Deus est filius hic hominis.Gaudia magna Dei mundus percepit et ambit:Respuit, heu, mundus gaudia magna Dei.Signa movent populos, cernunt magnalia caeci: |
60 | Nulla tamen duros signa movent populos.Aspera mors populis ligno deducta cucurrit:Aufertur ligno aspera mors populis.Ipse tulit Dominus pro poenis munera servis:Pro servis poenas ipse tulit Dominus. |
65 | Vita beata necem miseris avertere venit:Pertulit a miseris vita beata necem.Lumen adesse Dei persensit tartarus ingens:Nec cernunt homines lumen adesse Dei.Mors fera per hominem miserum sibi subdidit orbem: |
70 | Subdita congemuit mors fera per hominem.Suscitat ecce genus morti pater ille profanus:Ad vitam Christus suscitat ecce genus.Hic populus Dominum dura cervice negavit:Suscepit primus hic populus Dominum. |
75 | Sanguine laeta redit fuso gens impia Christi:Gustato Christi sanguine laeta redit.Crimina cuncta suis terrenus contulit auctor:Dissolvit Christus crimina cuncta suis.Libera corda sibi facinus devinxerat olim: |
80 | Nunc reficit Christus libera corda sibi.Fortia vincla dedit peccati saeva potestas:Dulcis amor Christi fortia vincla dedit.Iam super astra sedet, cuncti exultate fideles:Perfide, quid saevis? iam super astra sedet. |
85 | Mortuus ille tonat, caelum, terramque subegit:Quid facient hostes? mortuus ille tonat.Pellitur umbra die, Christo veniente figura:Christus adit gentes, pellitur umbra die.Te properare docent et signa et saecula prima: |
90 | Nos sacra quae gerimus te properare docent.Unicus adveniens firmavit vota priorum:Vota dedit nobis unicus adveniens.Passio, Christe, tui conplevit munera legis:Munera nostra replet passio, Christe, tui. |
95 | Hic homo qui Deus est, spes est antiqua priorum:Spes in fine piis hic homo, qui Deus est.Munus erit fidei toto credentibus aevo:Qui dedit ut credant, munus erit fidei.Te veniente, Deus, mundanus concidit error: |
100 | Occidit hic mundus, te veniente, Deus.Gratia plena Dei est, quae totis gentibus extat:Abscedant sectae, gratia plena Dei est.Sola columba redit, quae totum circuit orbem:Discedant corvi, sola columba redit. |
105 | Adveniet Dominus dare digna piis, mala pravis:Credite iam, miseri, adveniet Dominus.Visio, Christe, tui tormentum et poena malorum est:Gloria cuncta bonis visio, Christe, tui.Gloria magna Patri, semper tibi gloria, Nate: |
110 | Cum sancto Spiritu gloria magna Patri. |