Prosper Tiro
ca. 400 - post 455
|
Liber sententiarum
Textus:Liber sententiarumex operibus S. Augustini delibatarumed. P. Callens/M. Gastaldo(= CCSL 68A), Turnhout 1972Versio digitalis: Angus GrahamSultan Qaboos University Oman
|
________________________________________________________________________
|
|
IInnocentia vera est, quae nec sibi, nec alteri nocet, quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Et nemo non prius in se quam in alterum peccat.
IISic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores, quia aliud est amare quod facti sunt, aliud odisse quod faciunt.
IIIVera aeternitas et vera immortalitas non est, nisi in deitate Trinitatis, cui quod est esse, perpetuum est, quia natura initio carens, incremento non indigens, sicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. Creaturae autem, etiam illae quibus Deus aeternitatem dedit vel daturus est, non penitus omnis finis alienae sunt, quia non sunt extra commutationem, dum illis finis est, et temporalis institutio, et localis motio, et ipsa in augmentum sui facta mutatio.
IVPatientia Dei, qua parcit contemptus, parcit negatus, et mavult vitam peccatoris quam mortem, eruditio est paenitudinis, et oblatio correctionis, nec ulla ipsius opera misericordia vacant, quando homini et indulgentia consulit et flagello.
VDivina bonitas ideo maxime irascitur in hoc saeculo, ne irascatur in futuro, et misericorditer adhibet temporalem severitatem, ne aeternam iuste inferat ultionem.
VIVera est confessio benedicentis, cum idem sonus est et oris et cordis. Bene autem loqui et male vivere, nihil est aliud quam se sua voce damnare.
VIIDilectio Dei et proximi propria et specialis virtus est piorum atque sanctorum, cum ceterae virtutes et bonis et malis possint esse communes.
VIIIDoctrina apostolica tam salubris atque vitalis est, ut pro capacitate utentium neminem sui relinquat exsortem, quia sive parvuli, sive magni, sive infirmi, sive fortes, habent in ea unde alantur, unde satientur.
IXDeum quaerens, gaudium quaerit. Sic ergo quaerat, ut non in se, sed in Domino gaudeat. Accedendo enim ad Deum, et illuminatur ignorantia ipsius, et corroboratur infirmitas, data sibi et intellegentia qua videat, et caritate qua ferveat.
XSicut corpori noxium est corpoream escam non posse percipere, ita animae periculosum est spiritales delicias fastidire.
XINumquam multi sunt qui ad non esse tendunt. Quid enim tam obnoxium paucitati quam quod est debitum perditioni?
XIINon concupiscit Deus poenam reorum, tamquam saturari desiderans ultione, sed quod iustum est cum tranquillitate decernit, et recta voluntate disponit, ut etiam mali non sint inordinati.
XIIIBonum intellectum habet qui quod faciendum, recte intellegit facit. Alioqui talis est sine opere intellegentia, qualis sine timore sapientia, cum scriptum sit: Initium sapientiae timor Domini.
XIVHabet etiam in hac vita requiem suam anima quae de morte infidelitatis exempta est, et non ab operibus iustitiae, sed ab iniquitatis abstinet actione, ut vivens Deo, et mundo mortua, in humilitatis et mansuetudinis placida tranquillitate requiescat.
XVQuisquis bene cogitat quid voveat Deo et quae vota persolvat, seipsum voveat et reddat. Hoc exigitur, hoc debetur. Imago Caesaris reddatur Caesari, imago Dei reddatur Deo. Sed sicut videndum est quid offeras et cui offeras, ita etiam considerandum est ubi offeras, quia veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam locus non est.
XVIDuae sunt retributiones iustitiae, cum aut bona pro bonis, aut mala redduntur pro malis. Tertia est retributio gratiae, cum per regenerationem remittuntur mala, et retribuuntur bona. Atque ita manifestatur, quia universae viae Domini misericordia et veritas. Illam autem impiorum retributionem, qua pro bonis mala restituuntur, Deus nescit, qui nisi retribueret bona pro malis, non esset cui retribueret bona pro bonis.
XVIIOmnis qui ad supernam pertinet civitatem, peregrinus est mundi, et dum temporali utitur vita, in patria vivit aliena, ubi inter multa illecebrosa et multa fallacia, Deum nosse et amare paucorum est, quibus sit praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos, ut nec in Dei, nec in proximi caritate fallantur.
XVIIINemo est cuius animam corruptibile corpus et inhabitatio terrena non aggravet. Sed adnitendum est ut carnis cupiditates spiritus vigore superentur, et interior homo, qui semper sibi sentit resisti, semper se divino auxilio exspectat adiuvari.
XIXAngusta est via quae ducit ad vitam, et tamen per ipsam nisi dilatato corde non curritur, quia iter virtutum, quo gradiuntur pauperes Christi, amplum est fidelium spei, etiamsi arctum est infidelium vanitati.
XXHoc affectu et desiderio colendus est Deus, ut sui cultus ipse sit merces. Nam qui Deum ideo colit ut aliud magis quam ipsum promereatur, non Deum colit, sed id quod assequi concupiscit.
XXIDe occultis cordis alieni temere iudicare peccatum est, et eum cuius non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum quae homini sunt incognita, solus Deus iudex sit iustus, qui et inspector est verus.
XXIIDivini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate atque iniustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur operatur.
XXIIIIusto iudicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas qua sanctos ipsius persequantur, ut qui Spiritu Dei iuvantur et, aguntur, fiant per laborum exercitia clariores.
XXIVNon est vera scientia boni, nisi ad hoc comprehendatur, ut agatur. Non enim utiliter meditatur legem Dei, qui laborat ut memoria teneat quod actione non implet.
XXVQui legem Dei diligit, probat se in hominibus iniquis id quod contra legem est odisse, non homines.
XXVIMandata Dei scrutari, nisi quieta mens, non potest. Ut ergo religiosum exerceatur studium, abigenda sunt iurgia malignorum.
XXVIINemo tam eruditus, nemo tam doctus est qui superna illustratione non egeat. Non enim ita ulla divinorum bonorum augmenta sufficiunt, ut non semper supersit quod mens rationalis et intellegendum desideret et gerendum.
XXVIIISi omnes homines simul consideremus, quorum alii misericordia salvi fiunt, alii veritate damnantur, universae viae Domini, id est, misericordia et veritas, suo fine distinctae sunt. Si autem solos sanctos intueamur, non discernuntur hae viae. Individua enim ibi est, et a misericordia veritas, et a veritate misericordia, quia beatitudo sanctorum et de munere est gratiae, et de retributione iustitiae.
XXIXChristianae perfectionis est pacificum esse etiam cum pacis inimicis, spe correctionis, non consensu malignitatis, ut si nec exemplum, nec cohortationem dilectionis sequuntur, causas tamen non habeant quibus odisse nos debeant.
XXXCustodit nos Dominus ab omni malo, non ut nihil patiamur adversi, sed ut ipsis adversitatibus anima non laedatur. Cum enim tentatio adest, fit quidam in id quod nos impugnat introitus. Et cum bono fine, id est sine vulnere animae, tentatio comsummatur, ad aeternam requiem de profundo temporalis laboris exitur.
XXXIAd caelestis Ierusalem consortium non ascendunt, nisi qui toto corde profitentur, non proprii operis, sed divini esse muneris, quod ascendunt.
XXXIIOmnes qui in Christo volunt pie vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tamquam stulti et insani, qui praesentia bona perdant, et invisibilia sibi ac futura promittant. Sed haec despectio et irrisio in ipsos retorquebitur, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem.
XXXIIITota fidelium salus, tota patientiae fortitudo, ad eum qui in sanctis suis est mirabilis referenda est, quia nisi in illis Dominus esset, furori impiorum fragilitas humana succumberet.
XXXIVIta et a plebibus principes, et a servis domini sunt ferendi, ut sub exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia, et sperentur aeterna. Auget enim merita virtutis, quod propositum non violat religionis.
XXXVRecti corde de praeceptis Dei et constitutionibus non queruntur, quia iustum est aequanimiter omnia accipi, quae iudicaturus voluit tolerari.
XXXVIOmnis sancti aedificii status, sicut Deo operante proficit, ita Deo custodiente consistit. Quoniam tunc utilis praepositorum custodia est, cum Spiritus Dei populo suo praesidet, et non solum greges, sed etiam ipsos dignatur custodire pastores.
XXXVIIAeternae civitatis aeterna sunt gaudia, et stantium dierum perpes infinitas nec variabitur, nec labetur, quia incommutabili pace potientur, quorum omnium erit bonum, quod fuerit etiam singulorum.
XXXVIIILex Christi perfectio caritatis est, qua Deus proximusque diligitur, et per quam dicitur conditori legis: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Bene enim exspectat promissionem Dei, qui mandata eius exsequitur, nec frustra sperat parcendum peccatis suis qui ignoscit alienis.
XXXIXNihil Deus iubet quod sibi prosit, sed illi cui iubet. Ideo verus est Dominus, qui servo non indiget, et quo servus indiget.
XLId quod in tempore novum est, non est novum apud Deum, qui condidit tempora, et sine tempore habet omnia, quae suis quibusque temporibus pro eorum varietate distribuit.
XLIMutabilium dispositionem immutabilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt, quae in temporibus non simul fiunt, quia tempora non simul currunt.
XLIINihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur.
XLIIILegis littera, quae docet non esse peccandum, si Spiritus vivificans desit, occidit. Sciri enim peccatum facit potius quam caveri, et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit.
XLIVLex data est ut gratia quaereretur. Gratia data est ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur, sed vitio prudentiae carnis. Quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit.
XLVHoc promittit Deus, quod ipse facit. Non enim ipse promittit et alius facit, quod iam non est promittere, sed praedicere. Ideo non ex operibus, sed ex vocante, ne ipsorum sit, sed Dei, et merces non imputetur secundum gratiam, sed secundum debitum, atque ita gratia iam non sit gratia.
XLVISicut non impediunt ab aeterna vita iustum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cuiuslibet pessimi hominis invenitur.
XLVIICum voluntas mala potestatem accipit ut efficiat quod cupit, ex iudicio Dei venit, apud quem non est iniquitas. Punit enim etiam isto modo, nec ideo iniuste, quia occulte. Ceterum iniquus puniri se ignorat, nisi cum manifesto supplicio senserit nolens, quantum mali sit quod perpetravit volens.
XLVIIIOmnia vitia in malefactis tantummodo valent, sola superbia etiam in recte factis cavenda est.
XLIXInterest plurimum qualis sit usus, vel earum rerum quae prosperae, vel earum quae dicuntur adversae. Nam bonus temporalibus, nec bonis extollitur, nec malis frangitur. Malus autem ideo huiusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur.
LMala mors putanda non est, quam bona vita praecesserit. Non enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum est necessario morituris, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur.
LIIta non amittitur corporis sanctitas, manente animi sanctitate, etiam corpore oppresso, sicut amittitur sanctitas corporis, violata animi puritate, etiam corpore intacto.
LIIMaior animus merito dicendus est, qui vitam aerumnosam magis eligit ferre, quam fugere, et humanum iudicium, maximeque vulgare, quod plerumque caligine erroris involvitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere.
LIIIIustis quidquid malorum ab iniquis dominis irrogatur, non poena est criminis, sed virtutis examen. Nam bonus etiamsi serviat, liber est, malus autem, etiamsi regnet, servus est, nec unius hominis, sed, quod est gravius, tot dominorum quot vitiorum.
LIVNemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab ipso acciperet quod voveret.
LVOmnis substantia quae Deus non est, creatura est, et quae creatura non est, Deus est. Nulla igitur differentia est in Deitate Trinitatis, quoniam quod Deo minus est, Deus non est.
LVITales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.
LVIIOrdo temporum in aeterna Dei sapientia sine tempore est, nec aliqua sunt apud illum nova, qui fecit quae futura sunt.
LVIIIVoluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium spiritaliumque motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter, quod non de invisibili atque intelligibili summi imperatoris aula, aut iubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica.
LIXDiabolus superbus hominem superbientem deduxit ad mortem. Christus humilis hominem oboedientem reduxit ad vitam. Quia sicut ille elatus cecidit, et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem.
LXIn rebus spiritalibus cum minor maiori adhaeret, sicut Creatori creatura, illa fit maior quam erat, non ille. Et hoc est maius esse, quod est melius esse, quia adhaerens creatura Creatori, non mole auctior, sed virtute fit maior.
LXIExcedit supereminentia Deitatis non solum usitati eloquii nostri, sed etiam intellegentiae facultatem. Verius enim cogitatur Deus quam dicitur, et verius est quam cogitatur. Non parva autem notitiae pars est, si antequam scire possimus quid sit Deus, possumus scire quid non sit.
LXIIOmnes beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt, continuo sint beati. Continuo autem sunt miseri, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Propior ergo est beatitudini voluntas recta, etiam non adepta quod cupit, quam prava, etiamsi quod cupit obtinuit.
LXIIIMagna hominis miseria est cum illo non esse, sine quo non potest esse. In quo enim est, sine dubio sine illo non est. Et tamen si eius non meminit, eumque non intellegit, neque diligit, cum illo non est.
LXIVDivinitas Verbi aequalis Patri facta est particeps mortalitatis nostrae, non de suo, sed de nostro, ut et nos efficeremur participes divinitatis eius, non de nostro, sed de ipsius.
LXVPerfectum odium est, quod nec iustitia, nec scientia caret, id est, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas. Recte ergo in malis odimus malitiam, et diligimus creaturam, ut nec propter vitium natura damnetur, nec propter naturam vitium diligatur.
LXVIDifficilia et laboriosa sunt figmenta mendacii. Qui autem verum vult dicere, non laborat. Quietiores enim sunt boni quam mali, et absolutiora sunt verba veridicorum quam commenta fallacium.
LXVIIBonae sunt in Scripturis sanctis mysteriorum profunditates, quae ob hoc teguntur, ne vilescant, ob hoc quaeruntur, ut exerceant, ob hoc aperiuntur, ut pascant.
LXVIIIOrans cum sudore sanguineo Dominus Iesus Christus significabat de toto corpore suo, quod est Ecclesia, emanaturas martyrum passiones.
LXIXSacramentum pietatis in iudicium sibi sumit indignus. Bene enim esse non potest male accipienti quod bonum est.
LXXQui laudat Deum in miraculis beneficiorum, laudet etiam in terroribus ultionum. Nam et blanditur et minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio, si non minaretur, nulla esset correctio.
LXXIRemedia conversionis ad Deum nullis sunt cunctationibus differenda, ne tempus correctionis pereat tarditate. Qui enim paenitenti indulgentiam promisit, dissimulanti diem crastinum non spopondit.
LXXIIRectus est et bene invocat Deum, qui in omnibus malis quae patitur se accusat, non Deum, et in bonis quae facit, non se laudat, sed Deum. Sicut enim repellit Deus peccat sua defendentem, sic recipit confitentem.
LXXIIIMirabilis est mundi fabrica, sed mirabilior fabricator. Et male occupatur creatis, qui ab auctore discedit. Cui si inhaeserit superiori, inferiora calcabit, ne quod dilexerit contra naturam, convertatur in poenam.
LXXIVAnima rationalis superioribus inferiora praeponens, non potest regere quod regebat, quia regi noluit a quo regebatur.
LXXVCorpus carnis nostrae ornamentum nobis fuit. Peccavimus, et compedes inde accepimus, ut vinculis mortalitatis, omnis humanarum actionum cursus praepediretur.
LXXVIRecte in laudem Dei psallit, cuius opera cum voce concordant. Nam finito carmine, vox tacet, vita autem in bonis actibus permanens, numquam reticet eius gloriam, quem in se gaudet operari.
LXXVIIOmnia quae timentur, rationabiliter declinantur. Deus sic timendus est, ut ab ipso ad ipsum confugiatur.
LXXVIIISicut praepostera securitas in periculum impellit, ita ordinata sollicitudo securitatem parit.
LXXIXVirginitas carnis, corpus intactum, virginitas animae, fides incorrupta.
LXXXMulta nos in facultatibus nostris superflua habere probabimur, si necessaria sola retineamus. Nam vana quaerentibus nihil sufficit, et alienorum quodam modo retentor est, qui profutura pauperibus inutiliter habet.
LXXXIQuomodo aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras. Non potest autem fieri ut in mala opera exeant cogitationes bonae, quoniam hoc actione promitur, quod corde concipitur.
LXXXIISicut veteris hominis vetus canticum ad temporalia, sic novi hominis novum canticum pertinet ad aeterna. Et ita unusquisque cantat ut vivit. Novum autem canticum, carmen est fidei quae per dilectionem operatur.
LXXXIIIVera fidelium humilitas est, in nullo superbire, in nullo murmurare, nec ingratum esse, nec querulum, sed in omnibus Dei iudiciis gratias Deo agere, Deumque laudare, cuius omnia opera aut iusta sunt, aut benigna.
LXXXIVNimis miser est qui non sperat in Deo, et de se sibi secunda promittit, cum ex eo ipso quod Dei non quaerit auxilium, ab omni spe verae salutis exciderit.
LXXXVIn magna egestate sunt qui de iniquitate sunt divites, iustitiae opes et sapientiae thesauros non habentes. Qui autem Domino serviunt, ea bona acquirunt quae perire non possunt.
LXXXVINon sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est. Et parum est nemini nocere, nisi studeas multis prodesse.
LXXXVIIPeccator cum peccat, non ideo a Domino non videtur, quia male agentis poena differtur. Gravius autem in eum decernitur, cui etiam ipsa correctio denegatur.
LXXXVIIINon acceditur ad altitudinem Dei, nisi per humilitatem. Et cui propinquat subditus, longe ab eo recedit elatus.
LXXXIXSicut peccatoribus divitibus nihil prosunt exsequiae sumptuosae, ita nihil nocent aut viles, aut nullae sanctorum pauperum sepulturae.
XCNon potest umquam fraudari delectationibus suis, cui Christus est gaudium. Aeterna enim exsultatio est, quae bono laetatur aeterno.
XCIDeo, qui ubique est, non locis, sed actionibus, aut longinqui aut proximi sumus. Quia sicut separat dissimilitudo, ita nos illi coniungit imitatio.
XCIIHumanae aegritudinis est, in carne mortali delectationem habere peccandi. Sed discipulus amatorque virtutum, non pacem huic concupiscentiae tribuere, sed bellum debet indicere.
XCIIINon te terreat, Christiane, quod credita differuntur. Licet in abscondito sit promissio, in spe tamen perseveret oratio. Exercere operibus, cresce virtutibus. Dum fidei constantia probatur, gloria retributionis augetur.
XCIVOmne tempus malorum pusillum est. Quid enim tam exiguum quam quod in hoc tendit, ut non sit?
XCVCrescit semper caritatis facultas, dum usu maior, et largitate fit ditior.
XCVIMalorum impietatem perire necesse est, aut proprio iudicio, aut sententia Dei. Nulla enim iniquitas permanet, cui finem aut correctio, aut damnatio facit.
XCVIIAdhaerens Deo et semper Dei faciens voluntatem, numquam a suo habitatore deseritur. Et si quaedam dura atque adversa patiatur, non relinquitur, sed probatur.
XCVIIITota iustitiae ratio est, ut declinentur mala et fiant bona. Cuius observantiae inter quaslibet adversitates forma servanda est, quia hoc solum numquam amittitur, quod operi pietatis impenditur.
XCIXTolerentur praesentia mala, donec veniat beatitudo promissa. Sustineantur a fidelibus infideles, et exortorum inter frumenta zizaniorum avulsio differatur. Quantumlibet saeviant impii, melior est etiam in hoc tempore causa iustorum, qui quanto acrius impetuntur, tanto gloriosius coronantur.
CClamor ad Deum est intentio cordis, et flagrantia dilectionis, quia semper petitur, quod semper optatur. Hoc autem Deo absconditum non est, quoniam ad ipsum redit quod ab ipso venit.
CIBona est peccati confessio, si et curatio consequatur. Nam quid prodest detegere plagam, et non adhibere medicinam?
CIIAb hac vita, quae tota tentatio est, etiam in sublimissimis sanctis, non apprehenditur illa perfectio, cui non supersit ascensio.
CIIIDum praesentis vitae cursus agitur, etiam si valde proficiat cuius exterior homo corrumpitur, et interior renovatur, necesse est tamen, ut cum conditioni subiacet mortis, labores toleret vetustatis.
CIVImago quidem Dei est homo. Et qui per iustitiae ambulat vias, ad similitudinem sui tendit auctoris. Et tamen, dum in hac vita degit, conturbationes vanitatis incurrit.
CVPrima divini muneris gratia est, ut erudiat nos ad nostrae humilitatis confessionem, et agnoscere faciat, quod si quid boni agimus, per illum possumus sine quo nihil possumus.
CVIOmnis infidelium vita peccatum est, et nihil est bonum sine summo bono. Ubi enim deest agnitio aeternae et incommutabilis veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus.
CVIISicut fundamentum corporeae fabricae in imo est, ita fundamentum fabricae spiritalis in summo est. Terrena aedificatio a terra incipit, caelestis exstructio a superno crescit exordio.
CVIIITunc dicitur Deus meminisse, quando facit, tunc oblivisci, quando non facit. Nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur, neque recordatio, quia nihil obliviscitur.
CIXHi vident Dei mirabilia, quibus prosunt. Nam quod non intellegitur, vel unde non proficitur, non videtur.
CXNon auferat veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem. Si enim pro misericordia iudicaveris contra veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi.
CXITentatio Christi eruditio Christiani est. Imitatores enim magistri debent esse discipuli, non in faciendis miraculis, quae nemo exigit, sed in custodienda humilitate atque patientia, ad quam nos Dominus suo invitavit exemplo.
CXIIQuomodo radix omnium malorum est cupiditas, sic radix omnium bonorum est caritas.
CXIIIChristiano causa recte gaudendi, non praesens saeculum, sed futurum est. Et ita est utendum temporalibus, ne obsint aeternis, ut in via qua peregrini ambulant, hoc placeat quod ducit ad patriam.
CXIVMale celebrat sabbatum qui ab operibus bonis vacat. Otium autem ab iniquitate debet esse perpetuum, quia bona conscientia non inquietum, sed tranquillum facit animum.
CXVCum bonum operaris, hilaris operare. Nam si quid boni tristis feceris, fit de te magis quam facis.
CXVISi in mores malorum non transeant boni, etiam inter cohabitantes magna divisio est. Non ergo homines, qui meliorum exemplo corrigi queunt, sed hominum est fugienda iniquitas.
CXVIIEam Deus innocentiam probat, qua homo non metu poenae fit innocens, sed amore iustitiae. Nam qui timore non peccat, quamvis non noceat cui vult nocere, sibi tamen plurimum nocet, et abstinens ab iniquo opere, sola tamen reus est voluntate.
CXVIIIMelior est in malis tactis humilis confessio, quam in bonis superba gloriatio.
CXIXDe malitia mali flagellatur bonus, et de servo emendatur filius.
CXXSicut stellas caeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium, adhaerentes firmamento sanctae Scripturae, non obscurat mundana iniquitas.
CXXIAd peccandum homo abundat propria facultate. Ad agendum autem bonum non sibi sufficit, nisi ab illo iustificetur, qui solus est iustus.
CXXIIMagnus bonorum labor est, mores tolerare contrarios, quibus qui non offenditur, parum proficit. Tantum enim torquet iustum iniquitas aliena, quantum recedit a sua.
CXXIIINon locorum intervallis acceditur ad Deum, aut receditur ab eo, sed similitudo facit proximum, dissimilitudo longinquum. Et nimia miseria est ab eo bono longe esse, quod ubique est.
CXXIVLibera semper est servitus apud Deum, cui non necessitas servit, sed caritas.
CXXVQui ideo neminem vult hominem pati, quia multum, ut arbitratur proficit, per hoc ipsum quod alios non tolerat, ostendit quod potius non proficit.
CXXVITotum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus. Sed si hoc in nobis est quod ipsi fecimus, inde damnabimur. Si autem hoc quod Deus fecit, inde coronabimur.
CXXVIIVerbum Dei per quod facta sunt omnia, tempus praeordinavit quo susciperet carnem, non tempori cessit quo verteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit, non Deus a se recessit.
CXXVIIIIntellectui fides viam aperit, infidelitas claudit.
CXXIXQuo primum vitio superatus est homo, hoc ultimum vincit. Cum enim omnia peccata superaverit, manet periculum ne bene sibi mens conscia, in se potius quam in Domino glorietur.
CXXXFinis curarum perfectio est desideriorum. Et in id quisque tendit ac nititur, ut ad illud perveniat quo delectatur. Sapientis ergo est hoc appetere quod beatum facit, non id amare quod decipit.
CXXXISicut duo sunt officia medicinae, unum quo sanatur infirmitas, aliud quo custoditur sanitas, ita duo dona sunt gratiae, unum quod aufert carnis cupidatem, aliud quod facit animi perseverare virtutem.
CXXXIINon poterit hominis labor finiri, nisi hoc diligat quod ei non possit auferri.
CXXXIIIImpossibile est ut iniquitas prius laedat hominem iustum in quem tendit, quam cor iniustum unde procedit.
CXXXIVVisibile miraculum ad illuminationem vocat, invisibile autem, eum qui vocatus venit, illuminat. Omnia ergo narrat mirabilia Dei, qui credens visibilibus, ad intellegenda invisibilia transitum facit.
CXXXVMelior est causa eorum qui diabolum persequentem fugiunt, quam qui praeeuntem sequuntur, quia utilius est eum hostem habere, quam principem.
CXXXVIOmnes pravae cupiditates portae sunt inferni, per quas itur in mortem. Cuius dominatum subit, qui adeptum se ad perfruendum laetatur, quod perdite concupivit.
CXXXVIIAdulantium linguae alligant animas in peccatis. Delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator.
CXXXVIIIAnimus male sibi conscius, dum videtur sibi nullam poenam pati, credit quia non iudicet Deus, cum abuti patientia Dei, et non intellegere parcentis benignitatem, iam sit magna damnatio.
CXXXIXIn creatura, quae arbitrio suo peccat, prior est natura quam vitium. Quod ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset vitium recedere a Deo, nisi naturae, cuius hoc vitium est, potius competeret esse cum Deo.
CXLNullum Deus vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret, atque ita ordinem saeculorum, quasi pulcherrimum carmen, etiam ex quibusdam antithetis honestaret.
CXLITria quaedam nobis maxime scienda de conditione creaturae oportuit intimari: quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit. Dixit Deus, inquit, Fiat lux, et facta est lux, et vidit Deus lucem, quia bona est. Si ergo quaerimus quis fecerit, Deus est. Si, per quid fecerit: dixit, et facta est. Si, quare fecerit: quia bona est. Nec auctor est excellentior Deo, nec ars efficacior Dei verbo, nec causa melior, quam ut bonum crearetur a bono.
CXLIIEst amor quo amatur et quod amandum non est, et istum amorem odit in se qui illum diligit, quo amatur quod amandum est. Possunt enim ambo esse in uno homine. Et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene vivimus, iste deficiat quo male vivimus, donec ad perfectum sanetur, et in bonum commutetur omne quod vivimus.
CXLIIICreaturae rationalis vel intellectualis bonum, quo beata sit, non est nisi Deus. Quod ei non ex se ipsa est, quia ex nihilo creata est, sed ex illo a quo creata est. Hoc enim adepto, fit beata, quo amisso misera.
CXLIVVitium esse nec in summo potest bono, nec nisi in aliquo bono. Sola ergo bona alicubi esse possunt, sola mala nusquam. Quoniam naturae, etiam illae quae ex malae voluntatis initio vitiatae sunt, in quantum vitiosae sunt, malae sunt, in quantum autem naturae sunt, bonae sunt.
CXLVNon est fas credere aliter affici Deum cum vacat, aliter cum operatur, quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod patitur. Non ergo in Deo aut pigra vacatio, aut laboriosa cogitetur industria, quia novit et quiescens agere, et agens quiescere. Et quod in operibus prius quidem dicitur aut posterius, non ad facientem, sed ad facta referendum est. Aeterna enim est et incommutabilis voluntas eius, nec consilio alternante variatur. In qua simul est quidquid in rebus creandis vel ordinandis, aut praecessit, aut sequitur.
CXLVINullius, quamvis minimae naturae, nisi Deum creatorem credi aut dici licet ab aliquo. Quia etiamsi angeli vel iussi vel permissi, adhibent operationem suam rebus quae gignuntur in mundo, tam non sunt creatores animalium, quam nec agricolae frugum atque arborum.
CXLVIIDe prima corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala. Secunda vero sine dubio, sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.
CXLVIIIMors etiam piorum poena peccati est. Sed ideo bona ipsis dicitur, quia illa bene utuntur, quibus finis est ad mala temporalia, et transitus ad vitam aetenam. Sicut enim iniustitia male utitur non tantum malis, verum etiam bonis, ita iustitia bene utitur, non tantum bonis, sed etiam malis.
CXLIXQui etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad abolenda peccata, quantum si abluerentur fonte baptismatis.
CLCum homo secundum se vivit, non secundum Deum, similis est diabolo, quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate, et veritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Unde non frustra dicitur omne peccatum esse mendacium, quia non peccatur, nisi ea voluntate, quae est contraria veritati, id est, Deo.
CLIDiversitas humanae affectionis, ex diversitate est voluntatis. Quae si prava est, perversis erit moribus inquieta, si autem recta, non solum non culpabilis affectio hominis, sed etiam laudabilis erit.
CLIIArbitrium voluntatis tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo, quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis.
CLIIIBonum est sursum habere cor, non tamen ad seipsum, quod est superbiae, sed ad Deum, quod est oboedientiae. Plus autem appetendo minus est, qui dum se sibi sufficere confidit, ab illo qui vere ei sufficit, deficit.
CLIVBeata vita si non amatur, non habetur. Porro si amatur, et habetur. Ceteris omnibus rebus, necesse est ut excellentius diligatur, quoniam propter hanc amandum est, quidquid aliud est amandum. Quia vero beatus esse non potest, nisi qui eam, ut digna est, amat, consequens est ut eam aeternam velit. Quae tunc vere beata erit, quando terminum non habebit.
CLVNon omnes quidem mali in hoc proficiunt, ut sint boni. Nemo tamen est, nisi ex malo, bonus.
CLVICives terrenae civitatis parit peccato vitiata natura, qui sunt vasa irae. Cives vero caelestis patriae parit, a peccato naturam liberans, gratia, qui sunt vasa misericordiae.
CLVIIIra Dei non perturbatio eius est, sed iudicium quo irrogatur poena peccato. Cogitatio vero ipsius et recogitatio mutandarum rerum est incommutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cuiusquam facti sui paenitet, cuius de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa est praescientia.
CLVIIIInimici Ecclesiae quolibet errore caecentur, vel malitia depraventur, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam, si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent eius sapientiam, et ut etiam inimici diligantur, exercent eius benevolentiam. Quia Deus his qui eum diligunt, omnia cooperatur in bonum.
CLIXFinis boni est, non quo consumatur ut non sit, sed quo perficiatur ut plenum sit. Et finis mali est, non quo esse desinat, sed quo usque nocendo perducat. Unde unum est summum bonum, aliud autem summum malum, illud propter quod appetenda sunt bona cetera, ipsum autem propter se ipsum, hoc, propter quod declinanda sunt mala cetera, ipsum autem propter se ipsum.
CLXEst natura in qua nullum malum est, vel etiam nullum malum esse potest. Esse autem natura in qua nullum bonum sit, non potest.
CLXIMelior est animi aequitas quam corporis sanitas. Et convenientius iniustus dolet in supplicio, quam laetatus est in delicto.
CLXIIIn praecepto caritatis tria invenit homo quae diligat, Deum et se et proximum. Et quia ille in sui dilectione non errat, qui Deum diligit, consequens est ut proximo ad diligendum Deum consulat, quem iubetur diligere sicut se ipsum.
CLXIIIPax domestica est ordinata cohabitantium imperandi oboediendique concordia. Imperant enim qui consulunt, sicut vir uxori, parentes filiis, domini servis. Oboediunt autem quibus consulitur, sicut mulieres maritis, filii parentibus, servi dominis. Sed in domo iusti viventis ex fide, et adhuc ab illa civitate peregrinantis, etiam qui imperant, serviunt eis quibus videntur imperare. Quia non dominandi cupiditate, sed officio consulendi, nec principandi superbia, sed providendi beneficentia.
CLXIVNomen et conditionem servitutis culpa genuit, non natura. Et prima huius subiectionis causa peccatum est, quia sicut scriptum est: Omnis qui facit peccatum servus est peccati. Unde melior eius status est, qui famulatur homini, quam qui suae servit cupiditati.
CLXVVeri patresfamilias subditis suis, tamquam filiis, ad colendum et promerendum Deum consulunt, desiderantes venire ad caelestem domum, ubi imperandi necessarium non sit officium. Quo donec veniatur, magis debent patres quod dominantur, quam servi tolerare quod serviunt.
CLXVILocus superior, sine quo regi populus non potest, etiamsi ita sit tenendus atque administrandus, ut decet, tamen indecenter appetitur. Unde otium sanctum quaerat dilectio veritatis, negotium iustum suscipiat necessitas dilectionis.
CLXVIISicut non est a carne, sed supra carnem, quod eam facit vivere, sic non est ab anima, sed supra animam, quod eam facit beate vivere. Quia ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est.
CLXVIIIIustitia nostra quamvis vera sit, propter verum boni finem, ad quem refertur, tamen tanta est in hac vita, ut potius remissione peccatorum constet quam perfectione virtutum.
CLXIXQuamdiu vitiis repugnatur, plena pax non est, quia et illa quae resistunt, periculoso debellantur proelio, et illa quae victa sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio.
CLXXPrima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda animam nolentem tenet in corpore. Ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima, de suo corpore patiatur.
CLXXIIn incognitis causis operum divinorum nonnihil novimus, cum scimus non sine ratione Omnipotentem facere, unde infirmus humanus animus rationem non potest reddere.
CLXXIIFrustra sibi homo post hoc corpus promittit, quod in hoc corpore comparare neglexit.
CLXXIIINemo invitus bene facit, etiamsi bonum est, quod facit, quia nihil prodest spiritus timoris, ubi non est spiritus caritatis.
CLXXIVSicut in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita Deus omnibus.
CLXXVBeatus qui diligit Deum, et amicum in Deo, et inimicum propter Deum. Solus enim nullum carum amittit, cui omnes in illo cari sunt, qui numquam a non dimittente amittitur.
CLXXVIManifestum est, quoniam bona sunt quae corrumpuntur, quae, neque si summa bona essent, neque si bona non essent, corrumpi possent, quia si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur non esset.
CLXXVIICum Deus incommutabiliter bonus, omnes creaturas fecerit bonas, nec ulla omnino nisi ab ipso sit creata natura, nulla est substantia mali, quia quod auctorem Deum non habet, non est. Itaque vitium corruptionis nihil est aliud quam inordinatae vel desiderium vel actio voluntatis.
CLXXVIIISicut palato non sano poena est cibus qui sano suavis est, et oculis aegris odiosa lux qua incolumis gaudet obtutus, ita displicet iniquis iustitia Dei, cui si subicerentur, non minuerentur.
CLXXIXAegritudo animi rationalis est, cum bonis inferioribus delectatus, superiora ex parte appetit, et ex parte non appetit. Ideoque in duas dividitur voluntates. Cumque una est, tota non est, et hoc adest uni, quod deest alteri.
CLXXXHomini benigo parum esse debet inimicitias aliorum non excitare vel augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studuerit.
CLXXXIBeata vita est gaudium de veritate, quod Deus est. Sed multis veritas odiosa est, quam audire nolunt docentem, et nolentes falli, volunt mendacia sua veritatem videri. Quibus iuste retribuitur, ut ipsi veritatem non lateant, ipsos autem lateat veritas.
CLXXXIINemo quod tolerat amat, etiamsi tolerare amat, quia aliud est fortis patientia, aliud secura felicitas, nec eiusdem est temporis labor pugnae et beatitudo victoriae.
CLXXXIIIIdeo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et longior est petitio quam impetratio.
CLXXXIVVera aeternitas Dei est, qui solus habet immortalitatem, quoniam ex nulla specie motuve mutatur, nec temporalis est voluntatis. Non enim immortalis est voluntas, quae alia et alia est.
CLXXXVNon est desperandum de malis, sed pro ipsis, ut boni fiant, studiosius supplicandum, quia numerus sanctorum de numero semper auctus est impiorum.
CLXXXVIQuaerens a Deo pacem, sit sibi ipse pacatus, ne aliud in professione oris, aliud sit in cordis arcano. Nihil enim prodest hoc esse in corde, quod verum est, si hoc dicitur voce quod falsum est, quia veritas et credenda est, et loquenda.
CLXXXVIINon conqueratur homo, quando in his quae iuste habet, patitur aliquas adversitates. Per amaritudinem enim inferiorum docetur amare meliora, ne viator tendens ad patriam, stabulum pro domo diligat.
CLXXXVIIIBene currit ad remissionem peccatorum, qui displicet sibi. Apud iudicem enim iustum et misericordem, qui se accusat, excusat.
CLXXXIXIn tranquillitate pacis comprehendenda est doctrina sapientiae, quae inter tribulationum turbines difficulter agnoscitur. Nec facile inveniuntur in adversitate praesidia, quae non fuerint in pace quaesita.
CXCAd altare Dei invisibile, quo non accedit iniustus, ille pervenit qui ad hoc praesens iustificatus accedit. Inveniet enim illic vitam suam qui hic discreverit causam suam.
CXCIFinis legis Christus est, in quo lex iustitiae non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio in ipso est, ultra quem non est quo se spes fidei et caritatis extendat.
CXCIINullae poenae graviores sunt, quam malae conscientiae. In qua cum Deus non habetur, consolatio non invenitur, et ideo invocandus est liberator, ut quem tribulatio exercuit ad confessionem, confessio perducat ad veniam.
CXCIIIQuid gravius peccato aegri, quam medici interfectio? Sed cum in baptismo hoc dimittitur, quid non dimittitur?
CXCIVAuditor verbi similis debet esse animalium, quae ob hoc quia ruminant, munda dicuntur, ut non sit piger de his cogitare quae alvo cordis accepit. Et cum audit, sit similis edenti, cum vero audita in memoriam revocat, sit similis ruminanti.
CXCVRationalis anima domina est corporis sui. Quae inferiori non bene imperabit, nisi superiori se Deo tota caritatis subiectione servierit.
CXCVISicut terra de caelo exspectat pluviam et lucem, sic homo de Deo debet exspectare misericordiam et veritatem.
CXCVIIGaudendum est bonis Ecclesiae filiis, quod in discretione eorum non fallitur divina iustitia. Sed non temere dividant congregatos, quia ipsorum est velle colligere, Domini separare.
CXCVIIIDominus est rerum quas habet, qui nulla cupiditate irretitur. Nam qui terrenorum amore obstringitur, non possidet, sed possidetur.
CXCIXHereditas, in qua coheredes Christi sumus, non minuitur multitudine filiorum, nec fit angustior numerositate coheredum. Sed tanta est multis, quanta paucis, tanta singulis, quanta omnibus.
CCNumquam debet secura esse felicitas, quia periculosiora sunt animo secunda, quam corpori adversa. Prius enim corrumpunt prospera, ut inveniant adversa quod frangant.
CCIPrima salus est, declinare peccatum, secunda est, non desperare de venia. Nam ipse se in aeternum perimit, qui apud misericordem iudicem ad paenitentiae remedia non recurrit.
CCIIBoni latent, quia bonum ipsorum in occulto est. Nec visibile enim est, nec corporale quod diligunt, et tam merita eorum in abscondito sunt constituta, quam praemia.
CCIIINullus bonorum inimicum habet, nisi malum, qui ideo esse permittitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Orandum ergo est pro inimicis, ut aut obtineatur eorum conversio, aut in nobis divinae bonitatis inveniatur imitatio.
CCIVVigor fidei Christianae tribus temporibus incitatur, vespere, mane et meridie. Vespere enim Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione. Unum ad patientiam occisi, aliud ad vitam resuscitati, tertium ad gloriam pertinet maiestatis in Patris dextera consedentis.
CCVAd hoc exagitantur homines tribulationibus, ut vasa electionis evacuentur nequitia, et impleantur gratia.
CCVIPotest homo invitus amittere temporalia bona. Numquam vero, nisi volens, perdit aeterna.
CCVIIFinis fidelium Christus est. Ad quem cum pervenerit currentis intentio, non habet quod possit amplius invenire, sed habet in quo debeat permanere.
CCVIIIMelior est tristitia iniqua patientis, quam laetitia iniqua facientis.
CCIXRevocandus est animus a recordandis cum quadam delectatione praeteritis, ne, subrepente concupiscentia, redeamus corde in Aegyptum.
CCXBonum est a veritate vinci. Ad correptionem superet veritas volentem. Nam et invitum ipsa superabit.
CCXIPeccata sive parva, sive magna, impunita esse non possunt, quia aut homine paenitente, aut Deo iudieante plectuntur. Cessat autem divina vindicta, si conversio praecurrat humana. Amat enim Deus confitentibus parcere, et eos qui semetipsos iudicant, non iudicare.
CCXIINullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur.
CCXIIIFideliter supplicans Deo pro necessitatibus istius vitae, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur. Quid enim infirmo sit utile, magis novit medicus quam aegrotus. Si autem id postulat, quod Deus et praecipit et promittit, fiet omnino quod poscit, quia accipit caritas quod parat veritas.
CCXIVProvectus fidelium sine tentatione non provenit. Nec sibi quisquam innotescit, nisi probationis examine, neque coronabitur, nisi vicerit, neque vincet, nisi certaverit. Quis autem certat, nisi inimicum habens, et tentationi resistens?
CCXVStultus est qui non credit denuntiationibus prophetarum in paucis quae restant, cum videat tam multa completa, quae tunc non erant, quando praedicebantur implenda.
CCXVISic sunt qui colunt idola, quomodo qui in somnis vident vana. Si autem evigilet anima ipsorum, intellegit a quo facta sit, et non colit quod ipsa fecit.
CCXVIIOmnia corporis nostri, quae discerpta, vel putrefacta, vel etiam concremata, in quasdam dissolvuntur favillas, Deo perire non possunt. In illa enim elementa mundi eunt, unde sumpta sunt illa manu quae tenet omnia.
CCXVIIIQui Deo sitiunt, tota sua debent sitire substantia, id est, et anima et carne, quia et animae Deus dat panem suum, id est, verbum veritatis, et carni necessaria Deus praebet, quia utraque ipse pascit, qui utraque fecit.
CCXIXQui otiosus et quietus non cogitat Deum, quomodo inter actus multos, et laboriosa negotia de illo poterit cogitare? Meditetur ergo quae Dei sunt fidelis, cum vacat, et bene operandi substantiam quaerat, ne in actione deficiat.
CCXXSimulata innocentia, non est innocentia, simulata aequitas, non est aequitas, sed duplicatur peccatum, in quo est et iniquitas, et simulatio.
CCXXIAnima recedens a luce iustitiae, quanto magis quaerit quid inveniat contra iustitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosa demergitur.
CCXXIIDuas in toto mundo civitates faciunt duo amores. Ierusalem facit amor Dei, Babyloniam, amor saeculi. Interroget se ergo quisque quid amet, et inveniet unde sit civis.
CCXXIIIOmne praeceptum Dei leve est amanti, nec ob aliud intellegitur dictum: Onus meum leve est, nisi quia dat Spiritum Sanctum, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut diligendo liberaliter faciamus, quod qui timendo facit, serviliter facit, nec est amicus recti, quando mallet, si fieri posset, id quod rectum est non iuberi.
CCXXIVPlenitudo legis caritas est, quia per caritatem lex impletur, non per timorem. In tantum enim fiunt mandata iustitiae, in quantum adiuvat spiritus gratiae.
CCXXVNon sunt bona opera, nisi quae per fidem et dilectionem fiunt, quia alterum sine altero nullius virtutis fructum parit.
CCXXVIAb eo quod formavit Deus mutatus est Adam, sed in peius, per iniquitatem suam. Ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles, sed in melius, per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi, haec mutatio est dexterae Excelsi.
CCXXVIIIn praesenti vita et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes temporales amarae sunt. Sed quis non bibat tribulationis poculum, metuens ignem gehennarum? Et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians bonis aeternae vitae?
CCXXVIIIIn Trinitate divina tanta est substantiae unitas, ut aequalitatem teneat, pluralitatem non recipiat.
CCXXIXOmnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Cum itaque universae naturae, per Verbum Dei factae sunt, iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas nulla substantia est. Et peccatum non natura est, sed vitium naturae, id appetentis quod non est ordinis sui.
CCXXXSublatum est diabolo iniquitate sua vincto, non quod habebat proprium, sed quod rapuerat alienum. Auferendo enim Christus quae de magna eius domo perierant, non furtum fecit sed furtum recepit.
CCXXXITunc hominem concludit profunditas iniquitatis, quando non solum immersus peccatis iacet, sed etiam volens ea defendere, perdit aditum confessionis.
CCXXXIICum Deus permittit aut tacit ut aliqua tribulatione vexemur, etiam tunc misericors est, quia excitans fidem, et differens ii opem, non auxilium negat, sed desiderium movet.
CCXXXIIIDivites Christiani, si veri Christiani sunt, prorsus pauperes sunt, et in comparatione caelestium bonorum quae sperant, omne aurum suum arenam deputant, quia ibi quisque habet divitias suas, ubi delectationem.
CCXXXIVFides Abrahae, semen est Abrahae. Proinde qui pertinent ad credulitatis similitudinem, ipsi pertinent ad heredum promissionem.
CCXXXVNemo fidelium, quamvis multum profecerit, dicat: Sufficit mihi. Qui enim dixerit, remansit, et haesit in via ante finem, qui non perseveraverit usque in finem.
CCXXXVINullus nisi in Deo locus est, nec est quo fugiatur ab ipso, nisi ad ipsum. Qui vult evadere offensum, confugiat ad placatum.
CCXXXVIIDuae vitae sunt, una corporis, altera animae. Sicut vita corporis anima, sic vita animae Deus. Et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus.
CCXXXVIIIA quo habet homo ut sit, apud illum habet ut ei bene sit.
CCXXXIXPerfecte Deus evidenterque monstravit quantum sit bonum oboedientia, cum hominem in paradiso positum ab ea re prohibuit, quae non erat mala. Sola ibi oboedientia potuit tenere palmam, sola inoboedientia incidit in poenam.
CCXLInterdum Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum.
CCXLIApud misericordiam Dei plurimum valet confessio paenitentis. Facit peccator confitendo propitium, quem negando non facit nescium.
CCXLIIHumilium virtus est de scientia non gloriari, quia communis est omnibus. Sicut usus lucis, ita participatio veritatis.
CCXLIIINon caret regia potestate, qui corpori suo noverit rationabiliter imperare. Vere enim dominator est terrae, qui carnem suam regit legibus disciplinae.
CCXLIVQuantum ad opera attinet quae forinsecus aguntur, et qui timet poenam, et qui amat iustitiam, non faciunt contra mandatum. Et ideo pares quidem sunt manu, sed dispares corde, similes actione, dissimiles voluntate.
CCXLVHoc ab homine colitur, quod diligit. Unde quia Deus omnibus rebus maior et melior invenitur, plus omnibus diligendus est, ut colatur.
CCXLVIRectum cor cum Deo est, quando propter Deum quaeritur Deus.
CCXLVIIDe benevolentia est, non de malitia, cum laetatur iustus in impios processisse vindictam, quia non peccatoris exitium placet, quem voluit corrigi, sed iustitia Dei, qua scit multos posse converti.
CCXLVIIINon vincit in bono malum, qui in superficie bonus est, et in alto malus, opere parcens, corde saeviens, manu mitis et voluntate crudelis.
CCXLIXAd omne opus bonum amor ducit, et timor Dei. Ad omne peccatum amor ducit, et timor mundi. Ut ergo apprehendatur bonum, et declinetur malum, discernendum est, quid et diligi debeat, et timeri.
CCLNulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit.
CCLIDives qui talis est, ut contemnat in se quidquid illud est unde inflari superbia solet, pauper est Dei.
CCLIIAscensionum ad Deum gradus sunt, pietatis affectus. Iter tuum voluntas tua est. Amando accedis, neglegendo recedis. Constitutus in terra Deo iungeris, si quae Deo cara sunt diligis.
CCLIIIDeus, cum aliquid male poscitur, dando irascitur, non dando miseretur.
CCLIVIncredibile est, non mentiri hominem ne capiatur, qui mentitur ut capiat.
CCLVQuamvis omnis qui mentitur, velit celare quod verum est, non tamen omnis qui vult verum celare, mentitur. Plerumque enim vera non fallendo occulimus, sed tacendo. Neque enim mentitus est Dominus ubi ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo.
CCLVIIn primo homine patuit, quid hominis arbitrium valeret ad mortem, in secundo autem, quid Dei adiutorium valeret ad vitam. Primus enim homo, non nisi homo, secundus vero homo, Deus et homo. Peccatum ergo factum est, relicto Deo, iustitia non fit sine Deo.
CCLVIILegis littera quae docet non esse peccandum, si Spiritus vivificator desit, occidit. Sciri enim peccatum facit potius quam caveri, et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit.
CCLVIIIMandatum Dei si timore fit poenae, non amore iustitiae, serviliter fit, non liberaliter. Et ideo nec fit. Non enim bonus fructus est, qui non de caritatis radice procedit.
CCLIXLex Dei secundum naturam est, et cum homines quae legis sunt faciunt, naturaliter faciunt, superato vitio, quod naturae praesidium legis abstulerat. Cum itaque per gratiam lex Dei in cordibus scribitur, quae legis sunt naturaliter fiunt, non quia per naturam praeventa sit gratia, sed quia per gratiam reparata natura.
CCLXNemo ex eo quod videtur habere glorietur, tamquam non acceperit, aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Porro autem si non gratis mortuus est: Ascendens in altum captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Inde habet, quicumque habet. Quisquis autem inde habere se negat, aut vere non habet, aut id quod habet auferetur ab eo.
CCLXIHomo factus erat immortalis. Deus esse voluit. Non perdidit quod homo erat, sed perdidit quod immortalis erat. Et de inoboedientia superbiae contracta est poena naturae.
CCLXIILaus fidei est non visa credere. Praemium erit, creditorum adeptione gaudere.
CCLXIIISicut lac non transit nisi per carnem, ut parvulum pascat qui panem edere non potest, sic nisi Sapientia Dei, quae panis est angelorum, ad homines dignaretur venire per carnem, nemo ad contemplandam Verbi divinitatem posset accedere. Quia ergo lux a tenebris non poterat comprehendi, ipsa lux mortalitatem subiit tenebrarum, et per similitudinem carnis peccati, participationem dedit luminis veri.
CCLXIVOdor bonus fama bona est, quam quisquis bonae vitae operibus habuerit, dum Christi vestigia sequitur, pedes quodammodo eius pretiosi unguenti odore perfundit.
CCLXVNon est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Et ideo id solum recte diligitur, quod numquam bene amittitur.
CCLXVIQui affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo, in his quae audire inutile est, delectatur auditor, et eum quem ornate dicere audit, etiam vere dicere existimat.
CCLXVIIBonorum ingeniorum clara est indoles, in verbis disserentium verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest ? Quando nihil quaerimus, nisi patere quod clausum est.
CCLXVIIIOmnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus, et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum. Deus vero propter seipsum, a quo habent omnes qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt.
CCLXIXDominus ait: Ego sum via et veritas et vita. Hoc est, per me venitur, ad me pervenitur, in me permanetur. Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur, quia per aequalem, ille, cui est aequalis, agnoscitur, vinciente et agglutinante nos Spiritu Sancto, ut in summo atque incommutabili bono sine fine maneamus.
CCLXXMultos invenimus qui fallere velint, qui autem falli, neminem. Cum vero hoc alius sciens faciat, alius nesciens patiatur, satis apparet, in una eademque re, illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem, quando quidem pati melius est iniquitatem quam facere.
CCLXXIInter temporalia atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur antequam habeatur, vilescit autem cum advenerit. Non enim satiat animam, nisi incorruptibilis gaudii, vera et certa aeternitas. Aeternum vero ardentius diligitur adeptum, quam desideratum. Nemo enim plus de illo aestimat, quam se habet, ut fiat uilius, quia speratum est amplius. Sed tanta ibi est excellentia, ut multo plus adeptura sit caritas, quam vel fides credidit, vel spes desideravit.
CCLXXIIQui in Scripturis Sanctis non inveniunt veritatem quam quaerunt, fame laborant. Qui autem non quaerunt quod in promptu habent, fastidii languore marcescunt. Et par utrorumque periculum est, dum sapientiae cibum et illis obcaecatio, et his inedia subtrahit.
CCLXXIIINon sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Saeviat et fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis. Quidquid fecerit, quantum illud erit ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior contra id quod spero. Hoc quidem sentio, illud spero. Et tamen incomparabiliter maius est quod speratur quam quod infertur. Quidquid est quod contra nomen Christi saevit, si vinci potest, tolerabile est, si non potest, proficit praemio citius consequendo, et finis temporalis mali transit in perceptionem aeterni boni.
CCLXXIVCum in duobus praeceptis caritatis tota Lex pendeat et Prophetae, quanto magis et Evangelium, quo Lex non solvitur, sed impletur, et de quo Dominus dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis? Caritas enim innovat homines, et sicut malignitas veteres, ita dilectio novos facit.
CCLXXVQuando corripit Deus genus humanum, et flagellis piae castigationis exagitat, exercet ante iudicium disciplinam, et plerumque non eligit quem flagellet, nolens invenire quem damnet. Flagellat autem simul et iustos et iniustos, quia nemo est qui possit gloriari castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato. Ita de gratia misericordiae eius veniunt etiam iustorum coronae.
CCLXXVILabor piorum exercitatio est, non damnatio. Nec enim conturbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quae pertulerit Iustus iustorum, Sanctusque sanctorum. Cuius passio omnes superat passiones, quia cum auctore universitatis nulla cuiusquam est comparatio creaturae.
CCLXXVIIMiseria generis humani, cuius nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertineret ad iustum Omnipotentis iudicium, si non esset originale peccatum.
CCLXXVIIICreatoris omnitenentis omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae. Quae virtus, si ab eis quae condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Proinde quod Dominus ait: Pater meus usque nunc operatur, continuationem quandam operis eius, quo simul omnia continet atque administrat, ostendit. In quo opere etiam sapientia ipsius perseverat, de qua dicitur: Pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Idque Apostolus sentit, cum Atheniensibus Deum praedicans, ait: In quo vivimus, et movemur, et sumus. Qui si opus suum rebus creatis substraheret, nec vivere, nec moveri, nec esse possemus. Et ideo sic Deus intellegendus est requievisse ab omnibus operibus suis, ut iam nullam novam naturam conderet, non ut conditas continere et gubernare cessaret.
CCLXXIXObservatione sabbati, quae vacatione unius diei figurabatur, ablata, perpetuum sabbatum observat, qui spe futurae quietis sanctis est operibus intentus, nec in ipsis bonis actibus suis quasi de propriis, et de his quae non acceperit, gloriatur, illum in se operari cognoscens, qui simul et operatur et quietus est.
CCLXXXRequies Dei recte intellegentibus ea est, qua nullius indiget bono. Et ideo certa etiam nobis in illo est, quia nos beatificamur bono quod ipse est, non ipse bono quod nos sumus. Nam et nos aliquid bonum ab ipso sumus, qui fecit omnia bona valde, in quibus fecit et nos. Porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit, ac per hoc nullo alieno bono eget, qui bono quod fecit non eget.
CCLXXXIFactae creaturae motibus coeperunt currere tempora. Unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora tempora. Motus enim si nullus esset vel spiritalis vel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, tempus ullum omnino non esset. Moveri autem creatura non utique posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tempore. Utrumque autem ex Deo. Ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
CCLXXXIICum Salvator dicit, unum passerem non cadere in terram sine voluntate Dei, et quod fenum agri, post paululum mittendum in clibanum, ipse tamen formet ac vestiat, nonne confirmat, non solum totam istam mundi partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, verum etiam vilissimas eius abiectissimasque particulas divina providentia regi, ne fortuitis perturbari motibus ea quorum causas comprehendere non possumus, aestimemus?
CCLXXXIIIAnima rationalis in ea debet erigi quae in spiritalium natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram.
CCLXXXIVNaturarum conditor Deus nihil in miraculis contra naturam facit, nec quod novum est consuetudini, repugnans est rationi. Nobis ergo contraria videntur insolita, quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem Deo, cui hoc est in natura quod fecerit.
CCLXXXVOmne corpus in omne corpus mutari posse credibile est. Quodlibet autem corpus in animam rationalem posse converti, credere absurdum est. Quoniam Deus sic est omnipotens, ut numquam suae rationis instituta convellat.
CCLXXXVINaturale nobis est velle vivere, male autem vivere iam non est naturae, sed perversae voluntatis, quam iuste poena consequitur.
CCLXXXVIISicut aer ex praesente lumine non factus est lucidus, sed fit, quia si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus permaneret, sic homo, Deo praesente illuminatur, absente autem continuo tenebratur. A quo non locorum intervallis, sed voluntatis aversione disceditur.
CCLXXXVIIIMagna est utilitas hominis, iubenti Deo, etiam incognita iussionis ratione, servire. Iubendo enim Deus utile facit, quidquid iubere volverit. De quo metuendum non est, ne non profutura praecipiat, nec fieri potest, ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat.
CCLXXXIXQuam excellens bonum sit humana natura, hoc maxime apparet, quod datum ipsi est ut possit summi et incommutabilis boni adhaerere naturae. Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est, unde per iustitiam Dei etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Aliquando autem amissi superioris boni non sentitur malum, dum habetur quod amatum est inferius bonum. Sed divina iustitia est, ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, et naturarum Creator ubique laudetur. Adhuc enim bonum est, quod dolet amissum bonum. Nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullius amissi boni dolor esset in poena.
CCXCNocendi cupiditas potest esse a suo cuique animo prava. Non est autem potestas nisi a Deo, et hoc abdita altaque eius iustitia, quoniam non est iniquitas apud Deum.
CCXCIQuantum et quale bonum sit Deus, etiam ex hoc evidenter ostenditur, quod nulli ab eo recedenti, bene est. Quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus, sine doloris timore esse non possunt, et qui omnino malum desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt, aliis qui haec discernere noverunt, quanta miseria premantur, apparet, ut si nolunt recipere medicinam talia devitandi, valeant ad exemplum, quo possunt talia devitari.
CCXCIISicut vera ratio docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat illicitum, ita eadem ratio docet etiam illam bonam esse quae habet in potestate illicitam delectationem ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis, verum etiam de ipsius pravae delectationis cohibitione laetetur.
CCXCIIIMagna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius. Praevidet bonos futuros, et creat, praevidet malos futuros, et creat, seipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens etiam malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum.
CCXCIVCum superbia sit amor excellentiae propriae, invidentia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, quod ei coaequentur, vel inferioribus, ne sibi coaequentur, vel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo igitur quisque invidus, non invidendo superbus est.
CCXCVPlenitudo divinitatis in Christo dicta est corporaliter habitare, non quia divinitas corpus est, sed quia sacramenta veteris Testamenti appellantur umbrae futuri, propter umbrarum comparationem corporaliter dicta est in Christo plenitudo divinitatis habitare, quod in illo impleantur omnia quae in illis imbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum praecedentium ipse sit corpus, hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit veritas.
CCXCVIActio in hac vita pia est Deum colere, et in eius gratia contra vitia interna pugnare, eisque usque ad illicita instigantibus cogentibusve non cedere, et ubi ceditur, indulgentiam, atque ut non cedatur, adiutorium Dei, affectu religiosae pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare vitia, quia felicitatis esset permansio vitia non habere.
CCXCVIIFortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei caritas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
CCXCVIIINon potest esse ullum malum, nisi in aliquo bono, quia non potest esse nisi in aliqua natura. Omnis autem natura, in quantum natura est, bonum est.
CCXCIXDebetur merces bonis operibus, si fiant. Sed gratia, quae non debetur, praecedit ut fiant.
CCCCircumcisio carnis lege praecepta est, quia non posset melius significari, per Christum regenerationis auctorem tolli originale peccatum. Cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato. Et octavo die lex circumcidi carnem praecepit, quia Christus die Dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Et circumcisus praeputiatum gignit, traiciens in illum, quo ipse iam caruit, sicut baptizatus in filium quem generat carne, reatum tamen traicit originis, a quo ipse iam liber est.
CCCIPrimus homo Adam sic olim defunctus est, ut tamen post illum secundus homo sit Christus, cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint. Et ideo manifestum est, ad illum pertinere omnem qui ex illa successione propaginis nascitur, sicut ad istum pertinet omnis qui in illo gratiae largitate renascitur. Unde fit ut totum genus humanum quodammodo sint homines duo, primus et secundus.
CCCIINullo modo iudiciis hominum comparanda sunt iudicia Dei, quem non dubitandum est esse iustum, etiam quando facit quod hominibus videtur iniustum.
CCCIIIIustus ex Deo, non ex homine nascitur, quoniam renascendo, non nascendo fit iustus. Unde etiam regenerati filii Dei vocantur.
CCCIVNatura humana, etsi mala est, quia vitiata est, non tamen malum est, quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est, sed prorsus bonum. Sine quo bono nullum esse potest malum, quia nisi in aliqua natura ullum esse non potest vitium, quamvis sine vitio possit esse vel numquam vitiata, vel sanata natura.
CCCVIustum iudicium Dei est, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus non faciat, sicut mortem non fecit. Et tamen quem morte dignum censet, occidit. Unde legitur: Deus mortem non fecit, et legitur: Mors et vita a deo est. Quae duo non esse inter se contraria profecto videt quisquis ab operibus divinis iudicia divina discernit, quia aliud est creando non instituisse mortalem, aliud iudicando plectere peccatorem.
CCCVIDeus quidem mundum fecit, et corpora prorsus omnia. Sed ut corpus corruptibile aggravet animam, et caro concupiscat adversus spiritum, non est praecedens natura hominis instituti, sed consequens poena damnati.
CCCVIIQuantislibet vitiis turpetur quaecumque natura, institutio eius semper est bona. Nam sicut institutio corporis bona est, etiam quando nascitur morbidus, et institutio animi bona est, etiam quando nascitur fatuus, sic institutio ipsius hominis bona est quando nascitur peccati originalis obnoxius.
CCCVIIISicut quidam parentes aggravant originale peccatum, ita quidam relevant. Sed nullus tollit, nisi ille de quo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, cui nullum bonum hominis impossibile, nullum malum est insanabile.
CCCIXNon ad merita hominum, sed ad Dei misericordiam pertinet, cum ex illa massa primi hominis, cui merito mors debetur, quisque liberatur. Non est enim iniquitas apud Deum, quia neque remittendo, neque exigendo quod debetur, iniustus est. Et ibi gratuita est indulgentia, ubi iusta posset esse uindicta.
CCCXNatura humana, etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo se ipsam, Creatore suo non adiuuante, seruaret. Unde, cum sine Dei gratia salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine Dei gratia potest reparare quam perdidit?
CCCXIInexcusabilis est omnis peccator, vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis, sive qui novit, sive qui ignorat, sive qui iudicat, sive qui non iudicat. Quia et ipsa ignorantia in eis qui intellegere noluerunt, sine dubitatione peccatum est, in eis autem qui non potuerunt, poena peccati. Ergo in utrisque non est excusatio, sed iusta damnatio.
CCCXIIPlus est procul dubio agi quam regi. Qui enim regitur, aliquid agit, et ideo regitur, ut recte agat. Qui autem agitur, agere ipse aliquid vix intellegitur. Et tamen tantum praestat voluntatibus nostris gratia Salvatoris, ut non dubitet Apostolus dicere: Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Nec aliquid in nobis libera voluntas melius agere potest, quam ut illi se commendet qui mala agere non potest.
CCCXIIILiberari a corpore mortis huius, omni sanato languore concupiscentiae carnis, est non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam.
CCCXIVMulta Deus facit in homine bona, quae non facit homo. Nulla vero facit homo, quae non Deus facit ut faciat homo.
CCCXVIustitia secundum quam iustus ex fide vivit, quoniam per spiritum gratiae homini ex Deo est, vera iustitia est. Quae licet non immerito in aliquibus iustis pro huius vitae capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam quam capit aequalitas angelorum. Quam qui nondum habebat, et propter illam quae iam inerat, perfectum, et propter istam, quae adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista iustitia facit meritum, maior illa facit praemium. Unde qui istam non sequitur, illam non assequitur.
CCCXVIDe uno solo mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu catholica fides novit, quod pro nobis mortem, id est peccati poenam, sine peccato subire dignatus sit. Sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum Dei filii fieremus, ita solus suscepit sine malis meritis poenam, sicut nos per illum in sine bonis meritis gratiam. Quia sicut nobis non debebatur aliquid boni, ita nec illi aliquid mali. Commendans ergo dilectionem suam in eos quibus daturus erat indebitam vitam, pati pro eis voluit indebitam mortem.
CCCXVIISicut eis qui volentes in lege iustificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: Si ex lege iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est, sic eis qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur: Si per naturam iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat. Iam hic erat et natura, et non iustificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: Non veni legem solvere, sed implere. Et natura per Adam perdita, per illum repararetur qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat.
CCCXVIIIPosse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est hominum. Habere autem fidem, sicut habere caritatem, gratiae est fidelium. Sed cum voluntas credendi aliis praeparatur, aliis non praeparatur a Domino, discernendum est quid veniat de misericordia eius, quid de iudicio. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. Investigabiles autem sunt viae ipsius. Investigabiles igitur sunt, et misericordia, qua gratis liberat, et veritas, qua iuste iudicat.
CCCXIXNemo erigit quemquam ad id in quo ipse est, nisi aliquantum ad id in quo est ille descendat.
CCCXXQuas vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit, nisi qui ei bellum indixerit. Quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur, difficile est ea non delectari, cum offertur.
CCCXXIOmnes mundi opes contemnit qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum voluit habere contemnit. In quo cavendum est ne surrepat elatio. Utilius enim terrena opulentia humiliter tenetur, quam superbe relinquitur.
CCCXXIINulli irascenti ira sua videtur iniusta. Unde ab omni indignatione cito redeundum est ad mansuetudinis lenitatem. Nam pertinax motus facile in eius odium transit cui non celeriter ignoscitur.
CCCXXIIIQui dedit legem, ipse dedit et gratiam. Sed legem per servum misit, cum gratia ipse descendit, ut, quia lex ostendit peccata, non tollit, volentes legem suis viribus exsequi, nec valentes, cogantur ad gratiam, quae est impossibilitatis morbum, et inoboedientiae aufert reatum.
CCCXXIVVerum sabbatum Christianus observat, abstinens ab opere servili, id est a peccato, quoniam qui facit peccatum, servus est peccati.
CCCXXVNemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in hoc eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, non deficiamus in via.
CCCXXVIQuod Pater cum Christo facit, Christus facit, et quod Christus eum Patre facit, Pater facit, nec seorsum aliquid agit inseparabilis caritas, maiestas, potestas, sicut ipse Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus.
CCCXXVIIRegenerationis gratiam ita etiam hi non minuunt qui eius dona non servant, sicut lucis nitorem loca immunda non polluunt. Qui ergo gaudes baptismi perceptione, vive in novi hominis sanctitate, et tenens fidem quae per dilectionem operatur, habe bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes.
CCCXXVIIISic est veritas Christus, ut totum verum accipiatur in Christo, verum Verbum Dei, Deus aequalis Patri, vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio, vera mors, vera resurrectio. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo, de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit, quia ubi fuerit falsi alicuius corruptio, ibi veritatis integritas non erit.
CCCXXIXQuanta est caritas? Quae si desit, frustra habentur cetera, si adsit, habentur omnia.
CCCXXXReliquit Christus Patrem, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetisum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc est enim, reliquit Patrem, non quia deseruit, et recessit a Patre, sed quia non in ea forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri. Reliquit autem matrem, relinquendo synagogam Iudaeorum, de qua secundum carnem natus est, et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit.
CCCXXXIDormit Adam, ut fiat Eva, moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormienti Adae, fit Eva de latere, mortuo Christo, lancea percutitur latus, ut profluant sacramenta quibus formetur Ecclesia. Unde merito Apostolus ipsum Adam dicit formam futuri. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
CCCXXXIIDeus homo factus est. Quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo?
CCCXXXIIIUna est nativitas de terra, alia de caelo, una est de carne, alia de spiritu, una est de aeternitate, alia de mortalitate, una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulares sunt. Quomodo enim uterus non potest repeti, sic nec baptismus iterari.
CCCXXXIVSi visibilia attendas, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus est Deus: omnia enim haec visibilia sunt, et singula sunt. Quod enim est panis, non hoc est aqua, et quod est vestis, non hoc est domus, et quod sunt ista, non hoc est Deus. Visibilia enim sunt, Deus autem totum tibi est, quod recte desideras. Et omnium bonorum varietas, uno fonte profunditur, quoniam cum sua tribuit, se ipsum sub diversis munerum suorum nominibus. impertit.
CCCXXXVAnima carnalia appetens feminae comparatur non habenti rectorem virum, qui est intellectus, cuius eam oportet sapientia gubernari, non quasi aliud sit quam anima, sed quia obtutus quidam oculusque sit animae. Sicut enim exteriores oculi quiddam sint carnis, ita mens quiddam est animae, quod in ea secundum participationem divinae rationis excellit. Et tunc omnibus motibus suis bene praesidet, cum superna luce radiatur, ut sit in ea lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
CCCXXXVIQui supplicaturus Deo locum sanctum et aptum requiris, interiora tua munda, et omni inde mala cupiditate depulsa, praepara tibi in cordis tui pace secretum. Volens in templo orare, in te ora, et ita age semper, ut templum Dei sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat.
CCCXXXVIISensus corporis corporalia nuntiant cordi. Et non omnium una facultas est, quia non inde videtur, unde auditur, nec unde sapor, inde et odor capitur, nec hi ministri, sine tactu ad levia et aspera, frigida et calida, sicca et humida, discernenda, sufficiunt. Incorporea vero animus suo tantum sensu diiudicat, et omnes varietates uno motu attingit, et quidquid discretionis inter bona et mala, iusta et iniusta rationabiliter invenit, unius est intentionis effectus, ut tibi imago appareat Dei, ubi unum idemque est, quo mens potest quantum potest.
CCCXXXVIIIDei filius dicitur vitam habere in semetipso, sicut habet Pater, non participando adeptus, sed nascendo. Vitam enim genuit Pater vita, nec differt in aliquo essentia gignentis et geniti, cum sic ex Patre sit Filius, ut consempiternae aequalitatis, non una quidem persona, sed una sit Deitas.
CCCXXXIXQuamvis numquam recedat a Filio Pater, ad iudicandos tamen vivos et mortuos, non ipse dicitur, sed Filius affuturus, quia ibi nec Patris, nec Filii Deitas, sed illa forma videbitur Filii quam sibi per sacramentum incarnationis univit. Ipsa ergo erit iudex, quae sub iudice stetit, ipsa iudicabit, quae iudicata est, ut videant impii eius gloriam, in cuius mansuetudinem saevierunt. Talis ergo apparebit iudex, qualis videri possit, et ab eis quos coronaturus, et ab eis quos damnaturus est. Pater autem non apparebit, quia forma servi non est indutus, sed Filio, qui etiam homo factus est, dedit iudicii potestatem.
CCCXLSuam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur et iubetur quod volunt.
CCCXLISi illum docet Pater, qui audit verbum eius, quaere quid sit Christus, et invenies Verbuum eius. In principio erat Verbum, non autem: In principio Deus fecit Verbum, sicut: In principio fecit Deus caelum et terram. Verbum enim Dei Deus est, non creatura, nec factum inter omnia, sed per quod facta sunt omnia. Ut ergo ad talis verbi doctrinam homo in carne constitutus possit accedere: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
CCCXLIICaro Christi fidelium vita est, si corpus ipsius esse non neglegant. Fiant ergo corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi, de quo non vivit, nisi corpus Christi.
CCCXLIIIEscam vitae accipit et aeternitatis poculum bibit, qui in Christo manet, et cuius Christus habitator est. Nam qui discordat a Christo, nec carnem eius manducat, nec sanguinem bibit, etiam si tantae rei sacramentum ad iudicium suae praesumptionis quotidie indifferenter accipiat.
CCCXLIVVellet mundana sapientia, ut numquam permitteret Deus eos qui mali sunt esse felices. Quod utique Deus non sinit. Sed ideo mali cum habent quod volunt, felices putantur, quia quid sit felicitas ignorant.
CCCXLVAliud est migrare corpore, aliud corde. Migrat corpore, qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas. Non ibi es ubi eras.
CCCXLVIChristi nomen a chrismate est, id est ab unctione. Quia ideo omnis Christianus sanctificatur, ut intellegat se non solum sacerdotalis et regiae dignitatis esse consortem, sed etiam contra diabolum fieri luctatorem.
CCCXLVIISequamur Christum lumen verum, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae autem metuendae sunt morum, non oculorum, et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed iustum et iniustum.
CCCXLVIIICatholica fides Dominum Iesum Christum et verum Deum et verum hominem credit ac praedicat. Utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Qui Deum tantummodo asserit Christum, medicinam negat, qua sanatus est. Qui hominem tantummodo asserit Christum, potentiam negat qua creatus est. Utrumque ergo anima fidelis ac recta suscipe: et Deus Christus est, et homo Christus est. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? Virginis filius, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem.
CCCXLIXMissus Dominus Christus a Patre, non recessit a Patre. Missio eius incarnatio fuit et invisibili Deitati hoc fuit in hunc mundum venire, quod apparere. Quod si cito caperetur, non opus erat ut crederetur, quia videretur. Credendo ergo capitur, quod nisi credatur, numquam intellegitur.
CCCLUt recte credatur Pater et Filius, ipse Filius audiendus est, dicens: Ego et Pater unum sumus. Duobus enim verbis duae simul haereses detruncantur. Nam per id quod ait, unum, Arium perculit, per illud quod ait, sumus, Sabellium stravit, quia nec, sumus, de uno, nec, unum, diceret de diverso.
CCCLIUtrumque oportet noverimus in Christo, et unde aequalis est Patri, et unde illo maior est Pater. Illud Verbum est, illud caro. Illud Deus est, illud homo. Sed unus est Christus Deus et homo.
CCCLIIMultorum hominum multae sine dubio animae, et multa sunt corda. Sed si per fidem et dilectionem adhaereant Deo, fiunt omnes una anima, et cor unum. Si ergo caritas Dei, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, tantam unitatem multarum animarum et multorum cordium facit, quanto magis certiusque in Patre et Filio et Spiritu Sancto aeterna et incommutabilis unitas manet, ubi indifferens Trinitas unus Deus est, unum lumen, unumque principium?
CCCLIIINon sic docuit Pater Filium quasi indoctum genuerit, et scientiam contulerit nescienti. Sed intemporalis doctrinae est intemporalis essentia. Et hoc est a Patre doceri, quod est a Patre generari, quia simplici veritatis naturae esse et nosse non est aliud atque aliud, sed idipsum.
CCCLIVFides semper praevenit visionem. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Fides ergo est, quod non vides credere, veritas, quod credidisti videre.
CCCLVBonus Christi odor est praedicatio veritatis. Quo odore vitam capit qui Evangelio bonis moribus servit et congruit. Mortem autem incurrit, cuius ab his quae bene loquitur, vita dissentit. Quae conditio etiam auditores obstringit, cum recta praedicatio ob aliis per incredulitatem auditur in mortem, ab aliis per fidem suscipitur in salutem.
CCCLVIFides Christi est, credere in eum qui iustificat impium, credere in Mediatorem, sine quo nullus reconciliatur Deo, credere in Salvatorem, qui venit quaerere et salvare quod perierat, credere in eum qui dixit: Sine me nihil potestis facere. Sed hanc fidem non apprehendit, qui ignorans Dei iustitiam, qua iustificatur impius, suam vult constituere, qua convincatur superbus. Talia enim sentientes sua elatione obdurantur, et excaecantur, quia negando Dei gratiam, non adiuvantur.
CCCLVIICaritatem habens, quae est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, diligit Deum et proximum sicut seipsum. Amator enim Dei, amator est sui, et non diligens Deum, non diligit proximum, quia non diligit seipsum. Pro hac autem dilectione patienter etiam mundi odia toleranda sunt. Necesse est enim ut nos oderit, quos videt odisse quod diligit.
CCCLVIIIDuo hominum genera sub uno mundi nomine nuncupantur. Sicut enim dicitur mundus in impiis, ita dicitur mundus in sanctis. Unde cum totus a semetipso et in odio et in amore discordet, nos eum et odisse iubemur, et amare, cum dicitur nobis: Nolite diligere mundum, et cum dicitur: Diligite inimicos vestros, ut quorum exsecramur iniquitatem, optemus salutem.
CCCLIXAd vitandam tentationem vanae gloriae, melior est discentis conditio quam docentis. Tutius enim auditur veritas quam praedicatur. Quoniam, cum doctrina recipitur, humilitas custoditur. Cum autem disputatio placet, vix est ut disserentem non pulset quantulacumque iactantia.
CCCLXPericulosum est homini sibi placere, cui cavendum est superbire. Deus autem quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus, nec vult se sua videri maiestate maiorem. Sed cum homini loquitur potentiam suam, non hoc agit ut ipse gloriosior, sed ut ille melior fiat et doctior. Nobis enim prodest auctorem nostrum agnoscere, et ei qui est super omnia subiacere, ut de quo non possumus comprehendere quid est, possimus sentire quod non est.
CCCLXIChristiana observantia ad perfectae pietatis profectum per mutuam maxime pervenit indulgentiam peccatorum, dante nobis Domino suae bonitatis exemplum. Nam si ille, in quo nullum fuit omnino peccatum, interpellat pro peccatis nostris, quanto magis nos invicem pro propriis orare debemus? Amplectenda quippe est homini, qui non omni potest carere peccato, tam benigna conditio, ut dimittendo delicta aliena, diluat sua.
CCCLXIIIustorum desideriorum satietati tunc nihil deerit, quando Deus omnia in illis omnibus erit. Ad quam beatitudinem hi perveniunt, qui huic saeculo ante separationem animae a carne moriuntur, nec in eis inveniuntur cupiditatibus, quas sola superat dilectio Dei, ut et id patiatur iniquitas, quod elegit, et eo bono fruatur iustitia, quod amavit.
CCCLXIIIQui sic confitetur Christum Deum, ut eundem hominem neget verum, habentem scilicet unitam sibi nostrae carnis animaeque naturam, non est pro illo mortuus Christus, quia secundum hominem mortuus est Christus. Non reconciliatur per Mediatorem Deo. Unus enim Deus, et unus Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Non iustificatur per ipsum, quia sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi. Non resurget in resurrectionem vitae, quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Nec ullus se beati Petri defendat exemplo, qui se multis lacrimis et accusavit et lavit, ut principem suum Ecclesia non negationis, sed paenitentiae imitatione sequeretur.
CCCLXIVIn quibusdam aeternis potest aliqua esse distantia, ipsa autem aeternitas absque diversitate mensurae est. Multae quippe mansiones, in una vita varias meritorum significant dignitates. Sed ubi Deus erit omnia in omnibus, fiet etiam in dispari claritate par gaudium, ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Quoniam per connexionem dilectionis, a gloria capitis nulla erit aliena pars corporis.
CCCLXVFides eorum qui Deum visuri sunt, quod non videt credit. Nam si videt, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium.
CCCLXVIMale usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab eo petitur unde homo exauditus laedatur, magis metuendum est, ne quod possit Deus non dare propitius, det iratus.
CCCLXVIIQui diligit me, inquit Dominus, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Quid est, diligam? Tamquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo, cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc diligam eum, ad quod sequitur, et manifestabo ei meipsum, diligam et manifestabo, id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus. Tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus. Quia et nos nunc diligimus credendo quod videbimus, tunc autem diligemus videndo quod credimus.
CCCLXVIIIIta sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant. Sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere.
CCCLXIXDivinitus dictum est: Noli esse iustus multum. Quod non est iustitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit nimis iustus, ipso nimio fit iniustus. Quis autem est qui se nimis facit iustum, nisi qui dicit se non habere peccatum?
CCCLXXNullius, etiam incorporeae creaturae, vere simplex substantia est, cui non hoc est esse, quod nosse. Potest enim esse, nec nosse, at illa divina non potest, quia idipsum est quod habet. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est, sed utrumque unum, quamvis non utrumque dicendum sit, quod verissime simplex et unum est. Habet enim Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita, quae in illo est, et dedit Filio habere vitam in semetipso, hoc est, genuit Filium, qui et ipse vita est. Sic itaque debemus accipere, quod de Spiritu Sancto dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit, loquetur, ut intellegamus, non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus Sanctus de Patre procedit. Pater autem, nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae, quia et Filius ei de quo natus est, et Spiritus Sanctus ei de quo procedit, aequalis est.
CCCLXXIQuamvis natura incommutabilis non accipiat fuit et erit, sed tantum est, ipsa enim veraciter est, quia aliter quam est, esse non potest. Tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. Fuit in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit quippe, quia numquam defuit, erit, quia numquam deerit, est, quia semper est. Neque enim velut qui iam non sit, cum praeteritis occidit, aut cum praesentibus, tamquam non maneat, labitur, aut cum futuris, tamquam non fuerit, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit, aut potest, aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cuiuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus Sanctus, quia semper scit, et scire atque audire, hoc illi est, quod semper esse. Semper vero illi est esse, de Patre procedere. Nemo autem potest dicere quod non sit vita Spiritus Sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso, sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso.
CCCLXXIIProrsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim caritatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio.
CCCLXXIIIPax Christi finem temporis non habet, et ipsa est omnis piae intentionis actionisque perfectio. Propter hanc sacramentis eius imbuimur, propter hanc mirabilibus eius operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritum eius pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, et amore ipsius, quantum donat, accendimur, propter hanc denique omnem tribulationem fortiter toleramus, ut in ea feliciter sine tribulatione regnemus. Vera enim pax unitatem facit, quoniam qui adhaeret Domimo, unus spiritus est.
CCCLXXIVOmne tempus ab illo est dispositum, qui tempori subditus non est. Quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia habent efficientes causas, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur hora passionis Domini fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Non enim siderea necessitas Christo intulit crucem, nec sidera coegerunt mori siderum conditorem, qui intemporalis cum Patre, sic tempus quo carne moreretur, quemadmodum et quo de matre nasceretur, elegit.
CCCLXXVIn eo quod dicitur: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum, ordo verborum est: Ut te, et quem misisti Iesum Christum, cognoscant solum verum Deum. Consequenter enim intellegitur et Spiritus Sanctus, quia Spiritus est Patris et Filii, tamquam caritas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii, Pater et Filius, nec tres dii, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater, qui Filius, nec idem Filius, qui Pater, nec idem Spiritus Sanctus, qui Pater aut Filius, quoniam tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, sed ipsa Trinitas unus est Deus.
CCCLXXVIQuidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo Verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia?
CCCLXXVIICustodiam circa nos Dei, non tam carnaliter debemus accipere, velut vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis servandis alternante custodia, quasi alius, alio discedente, succedat. Simul enim custodiunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui est unus verus et beatus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi descendat ad nos. Sicut Verbum caro factum descendit ut levaret, non cecidit ut iaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus, et intellegamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas.
CCCLXXVIIISi naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes Veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt, quibus, ut audiant veritatem et credant, ex ipsa Veritate praestatur, nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset: Omnis qui audit vocem meam ex veritate est, ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati. Non autem hoc ait, sed: Omnis, inquit, qui est ex veritate, audit vocem meam. Ac per hoc, non ideo est ex veritate, quia eius audit vocem, sed ideo audit, quia ex veritate est, id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Quod quid est aliud quam, donante Christo, credit in Christum?
CCCLXXIXQuisquis se ipsum, non Deum amat, non se amat, et quisquis Deum, non se ipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se. Non ergo se amat, qui ne vivat se amat. Cum vero ille diligitur, de quo vivitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea se non diligit, ut eum diligat de quo vivit.
CCCLXXXQuidquid illud est quod oportet Patrem agere ad Filium, non fit nisi per eundem Filium, ad ipsum scilicet, quia filius hominis est, et factus est inter omnia. Per ipsum autem, quia Filius Dei est, et per illum fiunt a Patre omnia.
CCCLXXXINon mirum est dicere Apostolum, etiam in futuro saeculo Patri Filium subiectum futurum, ubi ait: Tunc et ipse subiectus erit, ei, qui illi subiecit omnia. Quando quidem in Filio forma humana mansura est, qua semper maior est Pater. Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subiectionem ipsius humanae formae in divinam substantiam commutationem intellegendam putarunt, tamquam hoc cuique rei subiciatur, quod in eam vertitur et mutatur. Sed intellegi potest, ideo magis dixisse Apostolum, etiam tunc Patri Filium subiectum futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum conversione aliqua consumendum: ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed in omnibus, quando capitis gloria universum corpus implebit.
CCCLXXXIIQuantacumque bona, quamvis magna, quamvis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim maius in creaturis quam vita intellegens? Aut quid minus potest esse quam corpus? Quae quantumlibet deficiant, et in id tendant ut non sint, tamen aliquid formae illis remanet, ut quoquo modo sint. Quidquid autem formae cuipiam rei deficienti remanet, ex illa forma est quae nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile advertitur in rerum natura, sive exigua, sive ampla laude dignum iudicetur, ad excellentissimam et ineffabilem laudem referendum est Conditoris.
CCCLXXXIIINeminem Deus ad peccandum cogens, praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non vindicet iustus quae fieri non cogit praescius? Sicut enim nemo memoria sua cogit facta esse quae praeterierunt, sic Deus praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicut homo quaedam quae fecit meminit, nec tamen omnia quae meminit fecit, ita Deus omnia quorum ipse auctor est, praescit, nec tamen omnium quae praescit, ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor, iustus est ultor.
CCCLXXXIVHumana anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit: Melius hoc fieret quam illud, si verum dicit, et videt, quod dicit. In illis supernis rationibus videt. Credat ergo Deum fecisse quod recto intellectu ab eo faciendum fuisse cognovit, etiam si hoc in rebus factis non videt. Quia etiam si caelum oculis videre non posset, et tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum esse, quamvis id oculis non viderit. Non enim cogitatione cerneret faciendum fuisse, nisi in his rationibus quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest veraci cogitatione videre, quam non est.
CCCLXXXVQuid tam dignum misericordia quam miser, et quid tam indignum misericordia quam superbus miser? Ex quo factum est ut illud Dei Verbum, per quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram porrigeret clementiam suam, et Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Sic enim posset panem angelorum homo manducare nondum angelis adaequatus, si panis ipse angelorum hominibus dignaretur aequari. Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret, sed simul integer illis, integer nobis, illos intrinsecus pascens per id quod Deus est, nos forinsecus admonens per id quod nos sumus, idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat aequaliter.
CCCLXXXVIDubium non est, contra naturam esse omne vitium, etiam eius rei cuius est vitium. Quapropter quoniam in quacumque re non vituperatur nisi vitium, ideo autem vitium est, quia contra naturam est universi. Nullius rei recte vituperatur vitium, nisi cuius natura laudatur. Non enim in vitio displicet, nisi quod corrumpit quod in natura placet.
CCCLXXXVIIOmni peccanti animae duo sunt poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia depravat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et, resistente impugnatione carnalis vinculi, non posse ab illicitis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati.
CCCLXXXVIIIUt ars medicinae, cum eadem maneat, neque ullo modo ipsa mutetur, mutat tamen praecepta languentibus, quia mutabilis est nostra valetudo, ita divina providentia, cum sit ipsa omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae varie subvenit, et, pro diversitate morborum, aliis alia iubet aut vetat, ut a vitio, unde mors incipit, et ab ipsa morte ad naturam suam et essentiam, ea quae deficiunt, id est ad nihilum tendunt, reducat et firmet.
CCCLXXXIXPrimum animae rationalis vitium est voluntas ea faciendi quae vetat summa et intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc saeculum expulsus est, id est, ab aeternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad infirma. Non ergo a bono substantiali ad malum substantiale, quia nulla substantia malum est, sed a bono aeterno ad bonum temporale, a bono spiritali ad bonum carnale, a bono intellegibili ad bonum sensibile, a bono summo ad bonum infimum. Est igitur quoddam bonum, quod si diligit anima rationalis peccat, quia infra illam ordinatum est. Quare ipsum peccatum malum est, non ea substantia quae peccando diligitur.
CCCXCLex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens vero humana, cui talem legem videre concessum est, mutabilitatem pati possit erroris, satis apparet, supra mentem nostram esse legem, quae veritas dicitur. Nec iam illud ambigendum est, incommutabilem naturam, quae supra rationalem animam sit, Deum esse, et ibi esse primam vitam, et primam essentiam, ubi est prima sapienta. Nam haec est illa incommutabilis veritas, quae lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Itaque cum se anima sentiat, nec corporum speciem motumque iudicare secundum se ipsam, simul oportet agnoscat, praestare suam naturam ei naturae, de qua iudicat, praestare autem sibi eam naturam, secundum quam iudicat, et de qua iudicare nullo modo potest.
CCCXCIAd discendum necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. Tempore auctoritas, re autem ratio prior est. Aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. Quia ergo principium sapientiae timor Domini est, et per humilitatem ad sublimia gradus est. Incedat humana ignorantia per fidem, ut mereatur fides videre quod credit.
CCCXCIIDivitiis flores, et maiorum nobilitate te iactas, et exsultas de patria et pulchritudine corporis et honoribus qui tibi ab hominibus deferuntur. Respice te ipsum, quia mortalis es, et quia terra es, et in terram ibis. Circumspice eos qui ante te similibus splendoribus fulsere. Ubi sunt quos ambiebant civium potentatus? Ubi insuperabiles oratores? Ubi qui conventus disponebant et festa? Ubi equorum splendidi invectores, exercituum duces, satrapae, tyranni? Non omnia pulvis? Non omnia favillae? Non in paucis ossibus eorum vitae memoria est? Respice sepulcra, et vide quis servus, quis dominus, quis pauper, quis dives. Discerne, si potes, vinctum a rege, fortem a debili, pulchrum a deformi. Memor itaque naturae, non extollaris aliquando. Memor autem eris, si te ipsum respexeris. |