BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum XXVII

 

________________________________________________________________________

 

 

 

XXVII.

De lapide ignifero

 

 

Sunt lapides igniferi in quodam monte orientis, qui grece dicuntur terrobuli, masculus et femina. Isti, quamdiu longe sunt ab invicem, ignis in eis non accenditur; cum autem casu appropinquaverit femina masculo, statim ignis accenditur, ita ut ardeant omnia que sunt circa illum montem.

Unde et vos, homines Dei, qui istam vitam geritis, separate vos longe a feminis, ne cum appropinquaveritis ad invicem, accendatur ignis ille geminus in vobis, et consumat bona quae Christus contulit in vobis.

Sunt enim angeli satanae qui semper impugnant iustos, non solum viros sanctos, sed et feminas castas. Denique Samson et Ioseph ambo per mulieres temptati sunt: unus vicit, alter victus est. Eva et Susanna temptate sunt: sed Eva consentiens lapsa est, haec vicit, Susanna vero lege custodiendo vicit. Igitur divinis praeceptis muniendi sunt omnes erga feminas: quia illarum peccatum ab initio cepit – id est ab Adam – et usque nunc in filiis inobedientiae debacchabatur.