BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum XXIV

 

________________________________________________________________________

 

 

 

XXIV.

De elefanto

 

 

Est animal qui dicitur eliphans, in quo non est coitus concupiscentiae; quando voluerint facere iunctionem, ambulant super flumen paradysi et inveniunt mandracoram qui et cum femina discurrit. Accipiens vero femina mandracoram praestat masculo et ludit cum eo donec manducet. Et cum manducaverit masculus, convenit cum femina et concipiet. Cum ergo tempus venerit ut generet, intrat in stagnum aquae et fiet aqua ad mamillas eius et dimittit natum ut navigando super aquas proximum habeat natum matris suae. Serpens autem inimicus est elifanto quia pedibus suis interficiet eum.

 

 

Natura autem elifanti talis est. Si ceciderit, iam non poterit exsurgere. Nam si voluerit dormire, ad arborem inclinatus dormit. Venatores autem, quando eum adprehendere voluerint, incidunt arborem minus modicum, et dum venerit inclinare et dormire, simul cum arbore cadit. Cum autem ceperit clamare fortiter cum grande gemitu, et cum audierit alius elifans venit adiuvare eum et non poterit erigere eum. Vociferant ambo, et venient alii et non possunt erigere. Deinde simul clamant. Postea venit minor elifans et supponit promuscidem suum sub tuseum et erigit eum. Nam si ignem de ossibus eius incensum posuerit, neque draco neque demon ibi praevaluit.

Elifanti itaque masculi et femine figuram Adam et Eve intellegimus. Quia dum in Paradyso essent, nesciebant coitum concupiscentiae. Cum autem manducaverunt de interdicta arbore, eiecti sunt de Paradyso et praevaricantes mortui sunt. Venit lex Moysen, non elevavit eum. Deinde duodecim prophetae venientes nec ipsi elevaverunt eum. Novissime venit Iesus, «humiliavit se usque ad mortem» et suscitavit Adam qui ceciderat.