BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum I

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Incipit Physiologus

de naturis animalium

et bestiarum

 

I.

De leone

 

 

Est leo regalis omnium animalium et bestiarum. Ideo et Iacob, benedicens Iuda, dicebat: «Catulus leonis Iuda filius meus», et cetera. Physiologus narrat de leone quoniam tres naturas habet.

 

 

Prima autem natura leonis haec est. Cum ambulat et iter facit in montes, venit ei odor venantium; et de cauda cooperit vestigia sua, ut non sequantur vestigia venatores et inveniant cubile eius et adprehendant eum. Sic et Salvator meus, sensatus ut leo vincens «de tribu Iuda» (Apoc. V, 5) «radix David», missus a sempiterno Patre, operuit intelligibilia vestigia sua, id est deitatem: cum angelis angelos, cum thronis thronos, cum potestatibus potestates; donec descendit in uterum genetricis Mariae ut salvaret hoc quod erraverat genus humanum. «Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis» (Ioann., 1, 14). Et ignorantes eum omnes descendentem, dicebant: «Quis est iste rex gloriae?»

 

 

Secunda natura leonis talis est. Cum dormierit, vigilat, oculi aperti eius sunt. In canticis canticorum testatur, et dicit: «Ego dormio, et cor meum vigilat. Non enim dormiet neque dormitavit qui custodit Israhel».

 

 

Tertia natura leonis talis est. Cum leaena genuerit catulum suum, mortuum eum generat; et custodit filium lea donec veniat pater eius tertia die, et sufflaverit in faciem eius, et suscitat eum. Sic et omnipotens Pater omnium, suscitavit tertia die Primogenitum omnis creaturae (Coloss. I, 15). Bene Iacob dixit: Catulus leonis, quis suscitavit eum?