BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXX

 

Quod si haec etiam hic possumus dicere: ubi quamvis brevis, tamen quia praesens est vita ista, magni penditur: quid in futuro dicturi sumus, ubi majore aeternitatis praesentia transactum omne pro nihilo est? Haec tu tecum diligenter revolvens, et brevitatem vitae hujus aeternitatis contemplatione despiciens, ipsum quoque contemptum mundi, majori animi virtute contemne: et ad illum tantum diem totam para te, in quo mundi gloria finienda est. Illum, inquam, diem, quem Salvator diluvio comparavit: qui multos fallaci securitate deceptos, furtivo, ut ait Apostolus, comprehendet adventu [I Thess. V, 2]. Quem beatus quoque Petrus describens ait: Adveniet autem dies Domini sicut fur: in qua coeli magno impetu transibunt. Elementa vero a calore resolventur. Cum igitur haec omnia dissolvenda sint, quales oportet nos esse in sanctis conversationibus et pietatibus exspectantes et properantes in adventum Domini Dei, in quo coeli ardentes solventur, et elementa ignis calore tabescent [II Pet. III, 10]? Recens factum est, et quod ipsa audisti, cum ad stridulae buccinae sonum, Gothorumque clamorem, lugubri oppressa metu domina orbis Roma contremuit. Ubi tunc nobilitatis ordo? ubi certi et distincti illius dignitatis gradus? Permixta omnia, et timore confusa, omni domui planctus, et aequalis fuit per cunctos pavor. Unum erat servus et nobilis. Eadem omnibus imago mortis: nisi quia magis eam timebant illi, quibus fuerat vita jucundior. Si ita mortalis timemus hostis humanam manum: quid faciemus cum clangore terribili tuba intonare de coelo coeperit: et ad illam archangeli vocem, omni buccina clariorem, totus simul remugiet mundus? cum viderimus super nos non manufacta arma concuti, sed et virtutes coelorum commoveri, sicut Propheta dicit: Cum venerit Dominus ponere orbem terrae desertum: et peccatores perdere ex eo [Isa. XIII, 4]: quis tunc nobis pavor, quae caligo, quae tenebrae, cum nos saepius ac toties admonitos, et tamen imparatos dies ille repererit? Tunc, inquit, plangent super se omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate. Tunc dicent montibus. Cadite super nos: et collibus, Operite nos: et petris, Aperite vos nobis [Matth. XXIV, 30 et seqq. Luc. XXI, 27 et seqq.]. Verum haec eorum sint, qui variis hujus mundi detenti curis, de mundi non cogitant fine. Tu vero cui adventus Christi dierum noctiumque meditatio est, cui pro conscientiae puritate, Domini est optanda praesentia: quae consummationem saeculi quasi certum praemii tui tempus exspectas, exsultationem de coelo capies, non timorem. Tunc enim tu sanctorum mixta choris, et sanctis comitata virginibus, sponso obviam subvolabis, et dices: Inveni quem quaesivit anima mea [Cant. III, 4]. Nec ullius jam temporis separationem timebis, quae semel immortalitatis gloria, et incorruptionis splendore donanda es: et cum Christo semper futura es, Apostolo dicente: Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus: qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aere: et ita semper cum Christo erimus [I Thess. IV, 16, 17]. Haec sit igitur cura tua semper, hoc studium: haec jugiter virginis corde volvantur. In his totius diei versetur labor. In his nocturnus somnus reponatur. In haec anima rursus evigilet. Etenim nullus labor durus: nullum tempus longum videri debet, quo gloria aeternitatis acquiritur.