Paulinus Mediolanensis
ca. 370 - post 418
|
Vita Sancti AmbrosiiMediolensis episcopi
Textus:Vita Sancti Ambrosii Mediolensis episcopi.A Paulino eius notario ad beatum Augustinum conscriptain: Migne, PL 14, 29 - 50, ed. J.-P. Migne, Paris 1845Pro textu, notis, introductione Ingemar König gratias ago. U.H.
|
________________________________________________________________________
|
|
Vita Sancti Ambrosii Mediolensis episcopiA Paulino eius notario ad beatum Augustinum conscripta 1)
1. Hortaris, venerabilis Pater Augustine, ut sicut beati viri Athanasius episcopus et Hieronymus prebyter stylo prosecuti sunt vitas sanctorum Pauli et Antonii in eremo positorum, sicut etiam Martini venerabilis episcopi Turonensis Ecclesiae Severus servus Dei loculento sermone contextuit; sic etiam ergo beatissimi Ambrosii episcopi Mediolanensis Ecclesiae meo prosequar stylo. Sed ego ut meritis tatorum virorum, qui muri Ecclesiarum sunt, et eloquentiae fontes, ita etiam sermone me imparem novi. Tamen quia absurdum esse opinor, quod praecipis, declinare, ea quae a probatissimis viris, qui illi ante me astiterunt, et maxime ab sorore ipsius venerabili Marcellina didici, vel quae ipse vidi, cum illi astarem, vel quae ab iis cognovi qui illum in diversis provinciis post obitum ipsius se vidisse narrarunt, vel quae ad illum scripta sunt, cum adhuc obiisse nesciretur: adiutus orationibus tuis, et meritis tanti viri, licet inculto sermone, breviter strictimque describam: ut lectoris animum etsi sermo offenderit, brevitas tamen ad legendum provocet: nec verborum fucis veritatem obducam, ne dum scriptor elegantiae pompam requirit, lector tantarum vitutum amittat scientiam, quem non magis phaleras, pompasque verborum, quam virtutem rerum, gratiamque Spiritus ssancti spectare conveniat. Siquidem noverimus viatores gratiorem habere aquam brevi vena stillantem, forte cum sitiunt, quam profluentis fontis rivos, quorum copiam sitis tempore reperire non possunt. Et hordeaceus panis dulcis solet esse etiam his qui centenis vicibus ferulorum quotidiani convivii copias ructare consuerunt. Sed et hortorum amoena mirantibus herbae agrestes placere consueverunt.2. Quamobren obsecro vos omnes, in quorum manibus liber iste versabitur, ut credatis vera esse quae scpripsimus: nec putet me quisquam studio amoris aliquid quod fide careat, posuisse; quando quidem melius sit penitus nihil dicere, quam aliquid falsi proferre, cum sciamus nos omnium sermonum nostrorum reddituros esse rationem (Matth. VII, 16). Nec dubitem, etsi non ab omnibis omnia, tamen a diversis diversa sciri, et ea cognita nonnullis esse, quae etiam minus ipse aut audire [p. 30] aut videre potui. Unde a die nativitatis eius narrandi initium sumam, ut gratia viri ab incuabulis quae fuerit, agnoscatur.3. Igitur posito in administratione praefecturae Galliarum patre eius Ambrosio, natus est Ambrosius (1). 2) Qui infans in area praetorii in cuna positum, cum dormiret aperto ore, subito examen apum adveniens, faciem eius atque ora complevit; ita ut ingrediendi in os, egrediendique vices frequentarent. Quae pater, qui propter cum matre vel filia deambulabat, ne abigerentur ab ancilla, quae curam nutriendi infantis susceperat, prohibens (sollicita enim erat ne infanti nocerent) exspectabat patrio affectu, quo fine illud miraculum clauderetur (2). At illae post aliquamdiu evolantes, in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt, ut humanis oculis minime viderentur. Quo facto territus pater ait: Si vixerit infantulus iste, aliquid magni erit. 3) Operabatur enim iam tunc Dominus in servuli sui infantia, ut impleretur quod dicum est: Favi mellis sermones boni (Prov. XVI, 24); illud enim examen apum scriptorum ipsius nobis generabat favos, qui coelestia dona annuntiarent, et mentes hominum de terrenis ad coelum erigerent.4. Postea vero cum adolevisset, et esset in urbe Roma constitutus cum matre vidua et sorore, quae virginiatem iam furat professa, comite alia virgine, cuius virginis soror Candida, et ipsa eiusdem professionis, quae nunc Carthagine degit iam anus: cum videret sacerdotibus a domestica, sorore, vel matre manus osculari (3), ipse ludens offerebat dexteram, dicens et sibi id ab ea fieri oportere, siquidem episcopum se futurum esse memorabat; loquebatur enim in illo Spiritus Domini, qui illum ad sacerdotium nutriebat: illa vero ut adolescentem et nescientem quid diceret, respuebat.5. Sed postquem edoctus liberalibus disciplinis, ex Urbe egressus est, professusque in auditorio praefecturae praetorii, ita splendide causas peroravit, ut eligeretur a viro illustri Probo, tunc praefecto praetorii, ad consilum tribuendum. 4) Post haec consularitatis suscepit insignia, ut regeret Liguriam, Aemiliamque provincias, venitque Mediolanum. 5)6. Per idem tempus, mortuo Auxentio Arianae [p. 31] perfidiae episcopo 6) (qui Dionysio beatae memoriae confessore ad exilium destinato, 7) incubabat (4) Ecclesiam) cum populus ad seditionem surgeret in petendo episcopo, essetque illi cura sedandae seditionis, ne populus civitatis in periculum sui verteretur, perrexit ad ecclesiam: ibique cum alloqueretur plebem, subito vox fertur infantis in populo sonuisse (5): Ambrosium episcopum. Ad cuius vocis sonum totius populi ora conversa sunt, acclamantis Ambrosium episcopum; ita qui antea turbulentissime dissidebant, qui et Ariani sibi et Catholici sibi episcopum cupiebant, superatis alterutris, ordinari, repente in hunc unam mirabili et incredibili concordia consenserunt (6).7. Quo ille cognito, egressus ecclesiam, tribunal sibi parari fecit; quippe mox futurus episcopus, altiora conscendit: tum contra consuetudinem suam tormenta iussit personis adhiberi. Quod cum faceret, populus nihilominus acclamabat: Peccatum tuum super nos. Sed non similiter is populus tunc clamavit, sicut populus Iudaeorum; illi enim vocibus suis sanguinem Dominicum effuderunt, dicentes: Sanguis huius super nos (Matth. XXVII, 23): isti vero cetechumenum scientes, fidei voce remissionem illi peccatorum omnium per baptismatis gratiam promittebant. Tunc ille turbatus revertens domum, philosophiam profiteri voluit, futurus sed verus philosophus Christi, qui contemptis saecularibus pompis, piscatorum secuturus esset vestigia, qui Christo populos congregarunt non fucis verborum, sed simplici sermone, et verae fidei ratione, missi sine pera, sine virga, etiam ipsos philosophos converterunt. Quod ubi ne faceret, revocatus est: publicas mulieres publice ad se ingredi fecit, ad hoc tantum, ut visis his, populo intentio revocaretur. At vero populus magis magisque clamabat: Peccatum tuum super nos.8. At ille cum videret nihil intentionem suam esse proficere, fugam paravit: egressusque noctis medio civitatem, cum Ticinum se pergere putaret, mane ad portam civitatis Mediolanensis, quae Romana dicitur, invenitur; Deus enim qui Ecclesiae suae catholicae murum parabat adversus inimicos suos, et turrem erigebat David contra faciem Damasci (7), hoc est contra perfidiam haereticorum, fugam illius impedivit. Qui inventus, cum custodiretur a populo, missa relatio est ad clementissimum imperatorem tunc Valentinianum, 8) qui summo gaudio accepit quod iudex a se directus [p. 32] ad sacerdotium peteretur. Laetabatur etiam Probus praefectus, quod verbum eius impleretur in Ambrosio: dixerat enim proficiscenti, cum mandata ab eodem darentur, ut moris est: Vade, age non ut iudex, sed ut episcopus. 9)9. Pendente itaque relatione, iterum fugam paravit, atque in possessione cuiusdam Leontii clarissimi viri aliquandiu delituit. Sed ubi relationi responsum est, ab eodem Leontio proditur: praeceptum enim erat vicario ut insisteret rebus perficiendis: qui iniuncta sibi cum vellet implere, proposito edicto, convenit omnes, ut si vellent sibi consulere, rebusque suis, proderent virum. Proditus itaque et adductus Mediolanum, cum intelligeret circa se Dei voluntatem, nec se diutius posse resistere, postulavit non se nisi a catholico episcopo baptizari; sollicite enim cavebat perfidiam Arianorum (8). Baptizatus itaque fertur omnia ecclesiastica officia implesse, atque octava die episcopus ordinatus est summa cum gratia et laetita cunctorum. Igitur post annos aliquot ordinationis suae ad urbem Romam, hoc est ad proprium solum, perrexit, ibique sanctam puellam, de qua supra memoravimus, cui manum offerre solitus erat, in domo propria cum germana, sicut reliquerat, invenit, iam matre defuncta. Atque cum illa dexteram illius oscularetur, subridens ait illi: Ecce, ut dicebam tibi, sacerdotis manum oscularis.10. Per idem tempus cum trans Tiberim apud quamdam clarissimam invitatus, sacrificium in domo offerret, quaedam balneatrix quae paralytica in lecto iacebat, cum cognovisset ibidem esse Domini sacerdotem, in sellula se ad eamdem domum, ad quam ille invitatus venerat, portari fecit, atque orantis et imponentis manus vestimenta attigit. Quae cum exoscularetur, statim sanitate recepta, ambulare coepit; ut impleretur illud Dominium dictum ad apostolos; Etiam maiora his facietis, credentes in nomine meo (Ioan. XIV, 12). Quod tamen signum sanitatis ut mirabile fuit, ita etiam nec occultum; nam ego hoc in eadem regione (9) post annos plurimos, sanctis viri referentibus, positus in Urbe cognovi.11. Sirmium vero cum ad ordinandum episcopum Anemium perrexisset, 10) ibique Iustinae 11) tunc temporis reginae potentia et multitudine coadunata de ecclesia pelleretur; ut non ab ipso, sed ab haereticis arianus episcopus in eadem ecclesia ordinaretur: essetque constitutus in tribunali, [p. 33] nihil curans eorum, quae a muliere excitabantur; una de virginibus Arianorum impudentior caeteris, tribunal conscendens, apprehenso vestimento sacerdotis, cum illum attrahere vellet et partem mulierum, ut ab ipsis caesus de ecclesia pelleretur; ait ei, ut ipse solitus erat referre. Etsi ego indignus tanto sacerdotio sum, tamen te non convenit vel professionem tuam in qualemcumque sacerdotem manus inicere; unde deberes vereri Dei iudicium, ne tibi aliquid mali eveniret. Quod dictum exitus confirmavit; nam alio die mortuam ad sepulcrum usque deduxit, gratiam pro contumelia rependens. Et hoc factum non levem adversariis incussit metum, pacemque magnam Ecclesiae catholicae in ordinando episcopo tribuit.12. Ordinato itaque catholico sacerdote, Mediolanum revertitur, ibique supradictae Iustinae mulieris innumeras insidias sustinuit, quae muneribus atque honoribus adversus sanctum virum oblatis, populum excitabat. Sed infirmorum animi talibus promissis decipiebantur; promittebat enim tribunatus, et diversas alias dignitates iis, qui illum de ecclesia raptum, ad exsilium perduxissent. Quod cum multi conarentur, sed Deo praesule, perficere non valerent, unus infelicior caeteris, nomine Euthymius, in tantum furorem excitatus est, ut iuxta ecclesiam sibi domum pararet, atque in eadem carrum constitueret, quo facilius raptum, superpositum carpento (10) ad exsilium perduceret. Sed iniquitas eius in verticem ipsius descendit (Psal. VII, 17); post annum etenim eodem die quo illum rapere se arbitrabatur, in eodem carpento impositus, de eaIllyriedem domo ipse ad exsilium destinatus est, reputans sibi iusto iudicio Dei id in se esse conversum; ut in eo carpento dirigeretur ad exsilium, quod ipse paraverat sacerdoti. Cui non minimum solatii sacerdos praebuit, dando sumptus, vel alia quae erant necessaria.13. Sed haec confessio hominis nec mulieris furorem, nec vesanorum Arianorum dementiam repressit; maiore etenim accensi amentia, basilicam Portianam invadere nitebantur: exercitus etiam armatus ad custodiendas fores ecclesiae est directus, ut nemo auderet catholicam ecclesiam ingredi. Sed Dominus, qui de adversariis suis Ecclesiae suae triumphos donare consuevit, ad Ecclesiae suae munimentum militum corda convertit; ut aversis scutis ecclesiae fores servarent, nec egredi (11) dimitterent, sed ingredi ecclesiam plebem catholicam minime prohiberent. Sed nec hoc satis erat missis militibus, nisi etiam pro catholica fide cum plebe pariter acclamarent. Hoc in tempore primum antiphonae, hymni, ac vigiliae in ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt. 12) [p. 34] Cuius clebritatis devotio usque in hodiernum diem non solum in eadem ecclesiae, verum per omnes pene Occidentis provincias manet.14. Per idem tempus sancti martyres Protasius et Gervasius 13) se sacerdoti revelaverunt. Erant enim im basilica positi, in qua sunt hodie corpora Naboris et Felicis martyrum: sed sancti martyres Nabor et Felix celeberrime frequentabantur, Protasii vero et Gervasii martyrum ut nomina, ita etiam sepulcra incognita erant, in tantum ut supra ipsorum sepulcra ambularent omnes, qui vellent ad cancellos pervenire, quibus sanctorum Naboris et Felicis martyrum ab iniuria sepulcra defendebantur. Sed ubi sanctorum martyrum corpora sunt levata, et in lecticis posita, multorum ibi Satanae aegritudines perdocentur. Caecus etiam Severus nomine, qui nunc usque in eadem basilica quae dicitur Ambrosiana, im quam martyrum corpora sunt translata, religiose servit; ubi vestem martyrum attigit, statim lumen recepit. Obsessa etiam corpora a spiritibus immundis curata, summa cum gratia domum repetebant. Sed iis benficiis martyrum in quantum crescebat fides Ecclesiae catholicae, in tantum Arianorum perfidia minuebatur.15. Denique ex hoc tempore sedari coepit persecutio, quae Iustinae furore accendebatur, ut sacerdos de Ecclesia pelleretur. Tamen intra palatium multitudo Arianorum cum Iustina constituta deridebat tantam Dei gratiam, quam Ecclesiae catholicae Dominus Iesus meritis martyrum suorum conferre dignatus est: venerabilemque virum Ambrosium narrabat pecunia comparasse homines, qui se vexari ab immundis spiritibus mentirentur; atque ita ab illo, sicut et a martyribus se torqueri dicerent. Sed hoc Iudaico ore loquebantur Ariani, suppares scilicet eorum; illi enim de Domino dicebant, quoniam in Beelzebuth principe daemoniorum eicit daemonia (Luc. XI, 15): isti de martyribus, vel Domini sacerdote loquebantur, quod non Dei gratia, quae per ipsos operabatur, immundi spiritus pellerentur; sed accepta pecunia se torqueri mentirentur. Clamabant enim daemones: Scimus vos martyres; et Ariani dicebant: Nescimus esse martyres. Iam hoc et in Evangelio legimus, ubi dixerunt daemones ad Dominum Iesum: Scimus te, quia sis Dei Filius (Mar. I, 24); et Iudaei dicebant: Hic autem unde sit, nescimus (Ioan. IX, 29). Sed non hic testimonium accipitur daemonum, sed confessio; unde miseriores Ariani vel Iudaei, ut quod confitentur daemones, illi negent.16. Deus tamen, qui gratiam Ecclesiae suae augere consuevit, non passus est diu instultari a perfidis sanctis suis. Unus itaque ex ipa multitudine [p. 35] subito arreptus a spiritu immundo, clamare coepit ita torqueri eos (12), ut ipse torquebatur, qui negarent martyres, vel non crederent in Trinitatis unitatem, quam docet Ambrosius. At illi hac voce confusi, qui converti debuerant, et dignam tali confessione agere poenitentiam, in piscinam demersum hominem necaverunt, perfidiae homicidium adiungentes; deduxit enim illos ad hunc finem digna necessitas. Sanctus vero Ambrosius episcopus maioris humilitatis vir factus, donatam sibi a Domino gratiam reservabat, crescebatque quotidie fide et amore coram Deo et hominibus.17. Per idem tempus erat quidam vir de haeresi Arianorum, acerrimus nimium disputator, et durus atque invonvertibilis ad fidem catholicam. Is constitutus in ecclesia, tractante episcopo, vidit (ut ipse postmodum loquebatur) angelum ad aures espiscopi tractantis loquentem; ut verba angeli populo episcopus renuntiare videretur. Quo viso conversus fidem quam expugnabat, coepit ipse defendere.18. Fuerunt etiam duo cubicularii tunc temporis Gratiani imperatoris 14) de haeresi Arianorum, qui tractanti episcopo (13) quaestionem proponerent, ad quam audiendam altero die ad basilicam Portianam se adfuturos promiserant; erat enim quaestio de incarnatione Domini. Sed alio die miserandi homines superbiae tumore completi, nec memores promissorum, contemnentes Deum in sacerdote ipsius, nec plebis exspectantis considerantes iniuriam, immemores etiam dictorum Dominicorum, quoniam qui scandalizaverit unum ex minimis istis, oportet ut mola asinaria collo eius alligitur, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6), ascendentes in rhedam, quasi gratia gestandi, civitatem egressi sunt, exspectante sacerdote et plebe in ecclesia constituta. Sed huius contumaciae quis finis fuerit, horresco referens; subito enim praecipitati de rheda, animas amiserunt, atque corpora illorum sepulturae sunt tradita. Sanctus vero Ambrosius cum ignorat quid factum esset, nec diutius posset plebem tenere, ascendens pro tribunali, de eadem quaestione quae fuerat proposita, sermonem adorsus est, dicens: Debitum, fratres, cupio solvendum, sed hesternos meos non invenio creditores, et reliqua quae scripta sunt in libro qui de Incarnationis Domini intitulatur (tom. II pag. 708).19. Occiso itaque Gratiano imperatore, recipiendi corporis ejus causa secundam ad Maximum 15) suscepit legationem. Apud quem quam constanter egerit, qui voluerit cognoscere, ipsius legationis epistolam ad Valentinianum iuniorem 16) datam cum legerit (epist. 24), approbabit, nobis enim alienum a promissione visum est illam inserere, ne adjunctae epistolae prolixitas fastidium legenti afferret. [p. 36] Ipsum vero Maximum a communionis consortio segregavit, admonens ut effusi sanguinis domini sui, et quod est gravius, innocentis, ageret poenitentiam, si sibi apud Deum vellet esse consultum. Sed ille cum poenitentiam declinat superbo spiritu, non solum futuram, sed etiam praesentem salutem amisit, regnumque quod male arripuerat, femineo quadam modo, timore deposuit, ut procuratorem se reipublicae, non imperatorem fuisse (14) confiteretur.20. Mortua vero Iustina, 17) quidem haruspex Innocentius nomine, non tam opere, (15) cum in causa maleficiorum a iudice torqueretur aliud quam interrogabatur fateri coepit: clamabat enim ab angelo maiora tormenta sibi adhiberi eo qui custodiret Ambrosium; quoniam temporibus Iustinae ad excitanda odia populorum in episcopum cacumen tecti ecclesiae conscendens, medio noctis sacrificaverit. Sed quanto instantius et sollicitus opera maligna exercebat, tanto magis amor populi circa fidem catholicam et Domini sacerdotem convalescebat. Misisse se etiam et daemones, qui illum internecarent, fatebatur: sed daemones renuntiasse se non solum ad ipsum appropinquare minime posse, verum etiam nec ad fores domum in qua manebat episcopus; quia ignis insuperabilis omne illud aedificium communiret, ut etiam longe positi urerentur: atque ita cessasse artes suas, quibus adversus Domini sacerdotem se aliquid posse arbitrabatur. Alius etiam gladium ferens ad cubiculum usque pervenit, ut interficeret sacersotem: sed cum elevasset manum, districto gladio, dextera, exserta in aera obrigente remansit. Tunc se missum a Iustina postquam confessus est, brachium quod inique cum extenderetur, obriguerat, sanatum est confessione.21. Per idem tempus cum vir illustris Probus puerum suum notarium, qui spiritu immundo graviter vexabatur, direxisset ad episcopum, egressum ex urbe dimisit diabolus, timens ad virum sanctum perduci. Atque ita puer quandiu Mediolani apud episcopum fuit, nulla in illo diaboli dominatio apparuit: sed unbi egressus Mediolano est, et prope urbem pervenit, idem spiritus qui illum antea habuerat, vexare eum coepit. Qui cum interrogaretur ab exorcitis cur, quando Mediolani fuisset, non in illo apparuisset, confessus est diabolus timuisse se Ambrosium, et ideo recessisse ad tempus, atque exspecisse in illo loco ubi ab illo recesserat, donec reverteretur: quo revertente, vas quod deseruerat, repetisset.22. Exstincto Maximo, posito Theodosio imperatore 18) Mediolani, Ambrosio vero episcopo constituto Aquileia, 19) in partibus Orientis in quodam castello a Christianis viris synagoga Iudaeorum et lucus Valentinianorum 20) incendio concremta sunt, [p. 37] propterea quod Iudaei et Valentiniani insultarent monachis Christianis; Valentinianorum enim haeresis triginta deos colit. Sed de huiusmodi facto comes Orientis ad impratorem relationem direxit: qua accepta, imperator praeceperat ut synagoga ab episcopo loci reaedificaretur, in monachos vero vindicaretur. 21) Sed hius praecepti tenor cum ad aures pervenisset venerabilis viri Ambrosii episcopi, direxit ad imperatorem epistolam (epist. 40), quia ipse in tempore excurrere non poterat, qua illum convenit, ut id quod ab eodem statutum fuerat, revocaretur, servarique sibi debere ab eo audientiam, quia si dignus non esset qui ab illo audiretur, dignus etiam non esset qui pro illo a Domino audiretur, vel cui suas preces, aut cui sua vota committeret: paratum etiam se esse pro tali negotio mortem subire, ne dissimulatione sui praevaricatiorem faceret imperatorem, qui tam iniusta contra Ecclesiam praecepisset.23. Postea vero quam Mediolanum reversus est, posito imperatore in ecclesia, de eadem causa tractavit in populo. In quo tractatu introduxit Domini parsonam loquentis imperatori: Ego te ex ultimo imperatorem feci, egi tibi exercitum inimici tu tradidi, ego tibi copias quas ille adversum te exercitui suo praeparaverat, dedi; ego inimicum tuum in potestatem tuam redegi, ego de semine tuo supra solium regni constitui, ego te triumphare sine labore feci; et tu de me inimicis meis donas triumphos! Cui descendenti de exhedra imperator ait: Contra nos proposuisti hodie, episcope. At ille respondit non se contra ipsum, sed pro ipso fuisse locutum. Tunc imperator: Re vera, inquit, dure praeceperam contra episcopum de synagoga reparanda: in monachos vero vindicandum esse (16). Ita et a comitibus qui in tempore aderant dicebatur. Quibus episcopus: Ego quidem cum imperatore nunc ago, vobiscum vero mihi aliter agendum est. Atque ita obtinuit ut illa quae statuta fuerant, revocarentur: nec prius ad altare accedere voluit, nisi fide sua imperator illum agere debere voluit, nisi fide sua imperator illum agere debere testaretur. Cui episcopus: Ergo ago fide tua. Respondit imperator: Age fide mea. Qua sponsione iterata, iam securus peregit sacerdos divina mysteria. Haec autem scripta sunt in epistola quam ad germanam suam fecit (epist. 41): in qua tractatum inseruit, quem eodem die habuit de baculo nuceo, qui a propheta Ieremia visus esse describitur. 22)24. Per id tempus, causa Thessalonicensis civitatis 23) non minima successit tribulatio sacerdoti, cum civitatem pene deletam comperisset; promiserat enim illi imperator se veniam daturum civibus supradictae civitatis: sed agentibus comitibus occulte cum imperatore, ignorante sacerdote, usque in horam tertiam gladio civitatis (17) est donata, atque plurimi interempti innocentes. Quod [p. 38] factum ubi cognovit sacerdos, copiam imperatori ingrediendi ecclesiam denegavit: nec prius dignum iudicavit coetu Ecclesiae, vel sacramentorum communione, quam publicam ageret poenitentiam. Cui imperator contra asserebat David adulterium simul et homicidium perpetrasse. Sed responsum illico est: Qui secutus es errantem, sequere corrigentem. Quod ubi audivit clementissimus imperator, ita suscepit animo, ut publicam poenitentiam non abhorreret: cuius correctionis profectus secundam illi paravit victoriam.25. Per id tempus duo potentissimi et sapientissimi viri Persarum ad famam sacerdotis venere Mediolanum, deferentes secum plurimas quaestiones, ut ex his probarent sapientiam viri: cum quo ab hora diei prima in horam tertiam noctis per interpretem disputaverunt, admirantesque discesserunt ab eo. Et ut se probarent non ob aliam causam venisse, nisi ut certo certius nossent virum, quem fama compererant; alia die valefacientes imperatori, profecti sunt in urbem Romam, illic volentes cognoscere potentiam illustris viri Probi, qua cognita, ad propria remearunt.26. Sed egresso Theodosio de Italia et Constantinopoli constituto, Valentiniano Augusto intra Gallias posito, directa legatio (18) est sub nomine senatus a Symmacho tunc praefecto urbis de repetenda ara Victoriae 24) et sumptibus caeremoniarum. Sed ubi comperit sacerdos, misso libello ad imperatorem (epist 17 et 18), postulavit ut ad se relationis exemplaria dirigerentur, quibus ipse pro partibus suis responsurus esset. Qua relatione accepta, praeclarissimusm libellum conscripsit, ut contra nihil unquam auderet Symmachus vir eloquentissimus respondere: sed postquam augustae memoriae Valentinianus in Vienennsi civitate (quae est Galliarum civitas) vitam finivit; Eugenius 25) suscepit imperium, qui ubi imperare coepit, non multo post, petentibus Flaviano tunc praefecto et Arbogaste comite, 26) aram Victoriae et sumptus caeremoniarum, quod Valentinianus augustae memoriae adhuc in iunioribus annis constitutus, petentibus denegaverat, oblitus fidei suae concessit.27. Hoc ubi cognovit sacersos, derelicta civitate Mediolanensi, ad quam ille festinato veniebat, ad Bononiensem civitatem emigravit, atque inde Faventiam usque perrexit. Ubi cum aliquantis degeret diebus, invitatus a Florentinis, ad Tusciam usque descendit, declinans magis sacrilegi viri aspectum, non formidans imperantis iniuriam; nam et epistolam ad eumdem dedit (epist. 57), in qua convenit conscientiam illius, de qua pauca de multis ponenda duxi. Etsi imprtoris potestas magna sit, tamen considera, imperator, quantus sit Deus. Corda hominum videt, conscientiam interiorem interrogat, novit omnia antquam fiant, novit interna [p. 39] pectoris tui. Ipsi falli vos non patimini, et Deum vultis celare? Non cecidit in animum tuum quidam? Si illi agebant tam perseveranter, nonne tuum fuit, imperator, pro Dei summi et veri et viri veneratione perseverantius obsistere, et negare quod erat in iniuriam sacrae legis (Num 7). Et iterum: Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor: illud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi, quia non potui tibi.28. In supradicta itaque civitate Florentiorum, cum in domo clarissimi quodam viri Decentis, et quod est amplius, Christiani, maneret, filius ipsius, Pansophius nomine, admodum parvulus, cum spiritu immundo laboraret, frequenti oratione et impositione manus sacerdotis ipsius est sanatus: sed post aliquantos dies subita infirmitate correptus infantulus exhalavit spiritum. Cuius mater valde religiosa, et plena fide ac timore Dei, ablato illo de superiore parte domus, ad inferiora descendit, ac in lecto sacerdotis, ipso absente, composuit. Quem cum revertens sacerdos in lectulo invenisset, erat enim illo tempore extra domum positus, miseratus matrem et fidem ipsius contemplatus, Eliseo similis, supra corpus infantis se ipse composuit, atque orando meruit ut vivum redderet matri, quem mortuum invenerat; ad quem etiam infantulum libellum conscripsit, ut quod per aetatis infantiam scire non poterat, legendo cognosceret. Verumtamen factum scriptis suis non commemoravit: sed quo affectu declinaverit commemorare, non est nostrum iudicare.29. In eadem enim civitate basilicam constituit, in qua deposuit reliquias martyrum Vitalis et Agricolae, quorum corpora in Bononiensi civitate levaverat (Exhort. Virg. pag. 277); posita enim erant corpora maryrum inter corpora Iudaeorum: nec erat cognitum populo Chriatiano, nisi se sancti martyres sacerdoti ipsius Ecclesiae relevassent (19). Quae cum deponerentur sub altari, quod est in eadem basilica constitutum, magna illic totius plebis sanctae laetitia atque exsultatio fuit, poena daemonum confitentium martyrum merita.30. Per idem tempus Arbogastes comes adversum gentem suam, hoc est Francorum, bellum paravit atque pugnando non parvam multitudinem manu fudit, cum residuis vero pacem firmavit. 27) Sed cum in convivio a regibus gentis suae interrogaretur utrum sciret Amrosium; et respondisset nosse se virum, et diligi ab eo, atque frequenter cum illo convivari solitum, audivit; Ideo vincis, comes, quia ab illo viro diligeris, qui dicit soli: sta, et stat. Quod ego ideo posui, ut cuius famae fuerit vir sanctus etiam apud barbaras gentes, legentes agnoscant. [p. 40] Nam et nos, referente iuvene quodam Arbogastis admodum religioso, cognovmus, qui tunc interfuit; erat enim, in tempore quo haec loquebatur (20), vini minister.31. Profecus itaque sacerdos de Tusciae partibus, Mediolanum reveritur, iam inde egresso Eugenio contra Theodosium; ibi Chri stiani imperatoris praestolabantur adventum, securus de Dei potentia quod non traderet credentem in se hominibus iniustis, nec relinqueret virgam peccatorum super sortem iustorum, ne extenderent iusti ad iniquitates manus suas (Psal. CXXIV, 3). Promiserat enim Arbogastes tunc comes, et Flavianus 28) praefectus Mediolano egredientes, cum victores reversi essent, stabulum se esse facturos in basilica eccelesiae Mediolanensis atque clericos sub armis probaturos: sed miserandi homines cum daemonibus suis male creduli sunt, et aperiunt os suum in blasphemiam apud Deum (21), spem sibi victoriae ademerunt. Causa autem commotionis haec fuit, quia munera imperatoris qui se sacrilegio miscuerat, ab Ecclesia respuebatur, nec orandi illi cum Ecclesia societas tribuebatur. Sed Dominus qui Ecclesiam suam tueri consuevit, de caelo iaculatus est iudicium, atque omnem victoriam ad religiosum imperatorem transtulit Theodosium. Exstincto itaque Eugenio satellitibusque eius, cum scripta acciperet imperatoris, non illi alia cura maior fuit quam ut pro iis interveniret, quos reatus invenerat. Obsecratus est primo scriptis imperatorem misso diacono (epist. 61 et 62): postea vero quam directus est Ioannes tunc tribunus et notarius, qui nunc praefectus est, ad tuitionem eorum qui ad ecclesiam confugerant, etiam ipse Aquileiam perrexit precaturus pro eis, quibus facile venia impetrata est. Quia ipse Christianus imperator provolutus pedibus sacerdotis testabatur meritis et orationibus eius se esse servatum.32. Reverens itaque de urbe Aquileiensi, uno die praecessit imperatorem: nec diu clementissimae memoriae Theodosius imperator susceptis filiis in Ecclesia et traditis sacerdoti, in hac luce fuit: post cuius obitum fere triennium supervixit. Quo in tempore sancti Nazarii martyris corpus, quod erat in horto positum extra civitatem, levatum ad basilicam apostolorum quae est in Romana 29) (22), transtulit. Vidimus autem in sepulcro, quo iacebat corpus martyris (qui quando sit passus, usque in hodiernum scire non possumus) sanguinem martyris ita recentem, quasi eodem die fuisset effusus. Caput etiam ipsius, quod ab impiis fuerat abscissum, ita integrum atque incorruptum cum capillis capitis atque barba, ut nobis videretur eodem tempore quo levabatur, lotum atque compositum [p. 41] in spulcro. Et quid mirum, quandoquidem Dominus in Evangelio ante promisit, quod capillus de capite eorum non peribit (Luc. XXI, 18)? Etiam odore tanto repleti sumus, ut omnium aromatum vinceret suavitatem.33. Quo levato corpore martyris, et in lectica composito, statim ad sanctum Celsum martyrem, qui in eodem horto positus est, cum sancto sacerdote ad orationem perreximus. Nunquam tamen illum antea orasse in eodem loco compertum habemus: sed hoc erat signum revelati corporis martyris, si sanctus Sacerdos ad locum, ad quem nunquam antea fuerat, oratum isset. Cognovimus tamen a custodibus loci ipsius, quod a parentibus suis illis traditum sit, non discedere de loco illo per omnem generationem et progeniem suorum; eo quod thesauri magni in eodem loco positi essent. Et vere magni thesauri, quos non aerugo, neque tinea exterminat, neque fures effodiunt et furantur (Math. VI, 19); quia custos eorum Christus est, et locus eorum aula coelestis, quibus Vivere Christus fuit, et mori lucrum (Philip. 1, 21). Translatio itaque corpore Martyris ad basilicam Apostolorum ubi pridem sanctorum apostolorum (23) reliquiae summa omnium devotione depositae furant, 30) cum tractaret episcopus, quidem de populo repletus spiritu immundo, clamare coepit se torqueri ab Ambrosio. At ille conversus ad eum ait: Obmutesce, diabole; quia non te torquet Ambrosius, sed fides sanctorum et invidia tua; quoniam illuc vides ascendere homines, unde tu deiectus es; nam Ambrosius nescit inflari. Quo dicto, ille qui clamabat, obmutuit, postratusque in terram est, nec amplius vocem qua obstrepare posset, emisit.34. Per idem tempus cum consulatus sui tempore imperator Honorius 31) in urbe Mediolanensium, Lybicarum ferarum exhiberet munus, 32) illuc populo concurrente, data copia est missis militibus (24) tunc ab Stilicone comite 33) hortatu Eusebii praefecti, 34) ut Cresconius quidam de Ecclesia raperetur; quem confugientem ad altare Domini sanctus Episcopus cum clericis, qui in tempore aderant, defendendum circumdedit. Sed multitudo militum, quae duces suos habebat (25) de perfidia Arianorum, praevaluit adversum paucos; atque, ablato Cresconio, exsultantes ad amphitheatrum reverterunt, Ecclesiae luctum non modicum relinquentes; nam sacerdos prostratus ante altare Domini factum diu flevit. Sed in tempore cum revertissent, ei renuntiassent iis, a quibus fuerant destinati milites, dimissi leopardi saltu celeri ad eumdem locum, in quo sederant qui de Ecclesia triumphabant, ascendentes graviter laniatos relinquerunt. Quod ubi vidit tunc [p. 42] Stilico comes, paenitentia motus est, ita ut per multos dies satisfaceret Sacerdoti, et illaesum quidem illum qui ablatus fuerat, dimisit: sed quia gravissimorum criminum erat reus et aliter emendari non poterat, ad exilium destinavit, non multo post indulgentia prosequente.35. Per idem tempus cum ad palatium pergeret, cumque pro loco officii nostri sequeremus, Theodolu tunc notario (26), qui postea summa cum gratia Mutinensem rexit ecclesiam, cum casu quidam pede esset lapsus, atque prostratus iaceret in terra, ridenti factum conversus Sacerdos ait: Et tu qui stas, vide ne cadas (1 Cor. X, 12). Quo dicto, statim is qui alienum lapsum riserat, suum doluit.36. Per idem tempus Fritigil quaedam regina Marcomannorum, 35) cum a quodam Christiano viro, qui ad illam forte de Italiae partibus advenerat, referente sibi audiret famam viri, Christo credidit, cuius illum servulum recognoverat, missisque Mediolanum muneribus ad Ecclesiam per legatos postulavit, ut scriptis ipsius qualiter credere deberet, informaretur. Ad quam ille epistolam fecit praeclaram in modum catechismi, in qua etiam admonuit ut suaderet viro Romanis pacem servare: qua acceprta epistola, mulier suasit viro, ut cum populo suo se Romanis traderet. Quae cum venisset Mediolanum, plurimum doluit quod sanctum Sacerdotem, ad quem festinarat, minime reperisset; iam enim de hac luce migraverat.37. Temporibus vero Gratiani, ut retro redeam, cum ad praetorium Macedonii tunc magistri officiorum 36) pro quodam intercedendum perrexisset, atque ex praecepto supradicti viri fores invenisset clausas, nec copiam ingrediendi adeptus esset, ait: Et tu quidem venies ad ecclesiam nec clausis ianuis invenies qua ingrediaris (27). Quod factum est; mortuo enim Gratiano, confugiens Macedonius ad ecclesiam, patentibus ianuis aditum reperire non poterat.38. Vir autem ipse venerabilis Episcopus multae abstinentiae, et vigiliarum multarum et laborum, quotidiano ieiunio macerans corpus, cui prandendi numquam consuetudo fuit, nisi die Sabati, et Dominico, vel cum natalitia celeberrimorum martyrum essent. Orandi etiam assiduitas magna die ac nocte: nec operam declinbat scribendi propria manu libros, nisi cum aliqua infirmitate corpus eius attineretur (28). Erat etiam in illo sollicitudo omnium Ecclesiarum, interveniendi etiam magna assiduitas et constantia. In rebus etiam divinis implendis fortissimus, in tantum ut quod solitus erat circa baptizandos solus implere, quinque postea [p. 43] episcopi tempore quo discessit, vix implerent. Sollicitus etiam nimium pro pauperibus et captivis; nam in tempore quo episcopus ordinatus est, aurum omne atque argentum quod habere poterat, Ecclesiae vel pauperibus contulit, Praedia etiam quae habebat, reservato usufructuario germanae suae, donavit Ecclesiae, nihil sibi quod hic suum diceret, derelinquens; ut nullus atque expeditus miles Christum Dominum sequeretur: Qui cum dives esset, propter nos pauper factus est, ut nos eius inopia ditaremur (II Cor. VII, 9).39. Erat enim gaudens cum gaudentibus, et flens cum flentibus (Rom. XII, 15); Siquidem quotienscumque illi aliquis ob percipiendam poenitentiam lapsus suos confessus est, ita fiebat, ut et illum flere compelleret; videbatur enim sibi cum iacente iacere. Causas autem criminum quae illi confitebatur, nulli nisi Dimino soli, apud quem intercedebat, loquebatur; bonum relinquens exemplum posteris sacerdotibus, ut intercessores apud Deum magis sint, quam accusatores apud homines. Nam et secundum Apostolum (II Cor. II, 8), circa huiusmodi hominem confirmanda charitas est; Quia ipse sui accusator est, nec exspecxtat accusatorem, sed praevenit; ut confitendo suum allevet (29) ipse delictum; ne habeat quod adversarius criminetur. Ideo Scriptura dicit: Iustus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Vocem enim eripit adversario, et quasi dentes quosdam paratos ad praedam criminationis infestae peccatorum suorum confessione confringit dans honorem Deo, cui nuda sunt omnia (Hebr. IV, 13); et qui vult vitam magis peccatoris quam mortem (Ezech. XVIII, 32). Nam et ipsi poenitenti non sufficit sola confessio, nisi subsequatur emendatio facti; ut poenitens non faciat poenitenda, humiliet etiam animam suam sicut David sanctus, qui postquam audivit a propheta: Dimissum est peccatum tuum (II Reg. XII,14), humilior factus in emendatione peccati, ita ut cinerem sicut panem manducaret et potum suum cum fletu misceret (Psal. CI, 10).40. Flebat etiam amarissime quotienscunque forte nuntiatum illi fuerat de cuiuscunque sancti obitu sacerdotis, in tantum ut nos illum consolari niteremur (30), ignorantes pium affectum viri, nec qua ratione ita fleret intelligentes. Quibus ille huiusmodi responsum reddebat: Non se flere, quia recesserat, qui fuerat mortuus nuntiatus: sed quia praecesserat, vel quia difficile esset invenire virum, qui summo sacerdotio dignus haberetur. Ipse autem de sua morte ante praedixit quod usque ad Pascha nobiscum futurus esset: 37) quod quidem meruit Dominum obsecrando, quo maturius hinc liberaretur.41. Ingemiscebat enim vehementer cum videret [p. 44] radicem omnium malorum avaritiam pullulare, quae neque copia neque inopia minui potest, magis magisque increscere in hominibus, et maxime in iis qui in potestatibus erant constituti; ita ut interveniendi illi apud illos gravissimus labor esset, quia omnia pretio distrahebantur. Quae res primo omne malum invexit Italiae, et exinde omnia verguntur in peius. Et quid dicam, si in huiusmodi personis ita rabiem suam exercet, qui solent aut filiorum aut propinquorum causas praetendere: Ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXI, 4); quandoquidem plerosque ceperit etiam coelibes sacerdotes vel levitas, quibus portio Deus est, ut etiam ipsi illam appetant (Deus XVIII, 2)? Et vae nobis miseris! Quia nec fine mundi provocamur, ut tam gravi iugo servitutis liberari velimus, quod demergit ad profundum inferni; ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Attamen beatus ille qui quandoque conversus, diruptis vinculis, atque proiecto iugo huiusmodi dominationis, tenebit, et allidet parvulos eius ad petram (Psal. XXXXVI, 9), hoc est, omnes intentiones eius allidet ad Christum, qui secundum apostolum petra est, quae omne ad se allisus interimit, ipsa inviolabilis manens, nec reum faciens eum, qui ad se alliserit nequissimi uteri deteriores partus, sed innocentem; ita ut securus possit dicere: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 57). Quia cui nihil in saeculo est, illi vere portio est Christus: Et qui contempserit parva, multa percipiet insuper et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 20).42. Ante paucos vero dies quae lectulo detineretur, cum quadragesimum tertium psalmum dictaret, me et excipiente et vidente, subito in modum scuti brevis ignis caput eius cooperuit, atque paulatim per os ipsius tanquam in domum habitator ingressus est: post quod facta est facies eius velut nix, et postea reversus est vultus eius ad speciem suam. Quod cum fieret, stupore perculsus obrigui, ne potui scribere quae ab illo dicebantur, nisi posteaquam visio ipsa transivit: dicebat enim in eo tempore testimonium Scripturae divinae, quod ego omptime retinebam. Nam scribendi vel dictandi ipso die finem fecit: siquidem ipsum psalmum explere non potuit. Ego id vero quod visum a me fuerat, honorabile viro Casto diocono, sub cuius cura degebam, statim retuli: at ille repletus gratia Dei, Spiritus sancti adventum me in illo vidisse edocuit lectione Actuum apostolorum.43. Superioribus autem diebus cum, Stiliconis tunc comitis servus, qui daemonio laboraverat, in Ambrosiana basilica iam sanus maneret, commendatus a domino suo; ferebatur enim quod libenter ab eodem haberetur: faceretque falsas epistolas [p. 45] tribunatus (31), in tantum ut tenerentur homines, qui ad ministrandum pergebant: sed ubi ad personam servi sui pervenit comes Stilico, noluit in eum vindicare. Homines etiam qui decepti fuerant, interventu Sacerdotis dimisit, de ipso vero servo Sacerdoti questus est. Quem vir sanctus cum de basilica Ambrosiana egrederetur, requiri fecit, atque ad se perduci. Quem cum interrogasset, et deprehendisset auctorem tanti flagitii, ait: Oportet illum tradi Satanae in interitum carnis ne talia aliquis in posterum audeat admittere (I Cor. V, 5). Quem eodem momento cum adhuc sermo esset in ore Sacerdotis, spiritus immundus arreptum discerpere coepit: quo viso, non minimo timore repleti sumus et admiratione. Multos etiam diebus illis, imponente illo manus, et imperante ab spiritibus immundis videmus esse purgatos.44. Per idem tempus Nicentius, quidam ex tribuno et notario (32), qui ita pedum dolere tenebatur, ut raro in publico videretur; cum ad altare accessisset, ut sacramenta perciperet, calcatusque casu a Sacedote exclamasset, audivit: Vade, et amodo salvus eris. Nec se amplius doluisse pedes, tempore quo sanctus Sacerdos de hac luce migravit, lacrymis, testebatur.45. Sed post dies hos, ordinato sacerdote Ecclesiae Ticinensi, incidit in infirmitatem, quam cum plurimis diebus detineretur in lectulo, comes Stilico dixisse fertur quod, tanto viro recedente de corpore, interitus immineret Italiae. Unde convocatis ad se nobilibus viris illius civitatis, quos diligi a sancto Sacerdote cognoverat, partim interminatus est illis, partim blando sermone persuasit, ut pergerent ad sanctum Sacerdotem, suaderentque illi, ut sibi vivendi peteret a Domino commeatum. Quod ille ubi ab illis audivit, respondit: Non ita inter vos vixi, ut pudeat me vivere: nec timeo mori; quia Dominum bonum habemus.46. Per idem tempus cum in extrema parte porticus in qua iacebat in uno positi Castus, Polemius, Venerius et Felix tunc diaconi secum tractarent voce ita pressa, ut vix se invicem audirent, quis post obitum illius episcopus ordinandus esset, atque cum de nomine sancti loquerentur Simpliciani, tanquam interesset tractatui, cum longe positus ab ipsis iaceret, approbans exclamnavit tertio: Senex, sed bonus. Erat enim Simplicianus aevi maturus. 38) Qua voce audita, expavescentes fugerunt; defuncto tamen eo, non alius illi successit in sacerdotium nisi is quem ille bonum senem trina voce signaverat. Cui Simpliciano Venerius, quem supra memoravimus, successor fuit: Felix vero [p. 46] nunc usque Bononiensem regit Ecclesiam: Castus autem et Polemius nutriti ab Ambrosio bonae arboris boni fructus, in Ecclesia Mediolanensi diaconii funguntur officio.47. In eodem tamen loco in quo iacebat (sicut referente sancto Bassiano episcopo Laudensis Ecclesiae, 39) qui ab eodem audierat, didicimus) cum oraret una cum supradicto sacerdote, viderat Dominum Iesum advenisse ad se, et arridentem sibi: nec multos post dies nobis ablatus est. Sed eodem tempore quo migravit ad Dominum, ab hora circiter undecima diei usque ad illam horam, in qua emisit spiritum, expansis manibus in modum crucis oravit: nos vero labia illius moveri videbamus, vocem autem non audiebamus. Honoratus etiam sacerdos Ecclesiae Vercellis 40) cum in superioribus domus se ad quiescendum composuisset, tertio vocem vocantis se audivit, discentesque sibi: Surge, festina, quia modo est recessurus. Qui descendens, obtulit sancto Domini corpus: quo accepto ubi glutivit, emisit spiritum (33), 41) bonum viaticum secum ferens; ut in virtute escae anima refectior, angelorum nunc consortio, quarum vita vixit in terris, et Eliae societate laetetur; quia ut Elias nunquam regibus vel ullis potestatibus, ita nec iste pro Dei timore loqui veritus est.48. Atque inde ad Ecclesiam maiorem 42) antelucana (34) hora qua defunctus est corpus ipsius portatum est; ibique eadem fuit nocte, qua vigilavimus in Pascha: quem plurimi infantes baptizati cum a fonte venirent, 43) viderunt, ita ut aliqui sedentem in cathedra in tribunali dicerent, alii vero ambulantem suis parentibus digito ostenderent: sed illi videntes videre non poterat, quia mundatos oculos (35) non habebant: plurimi autem stellam supra corpus eius se vidisse narrabant. Sed lucescente die Dominico, cum corpus ipsius, peractis sacramentis divinis, de Ecclesia levaretur, portandum ad basilicam Ambrosianam, in qua positus est, ita ibi daemonum turba clamabat se ab illo torqueri, ut eiulatus eorum ferri non possent. Quae gratia Sacerdotis non solum in illo loco, verum etiam in plurimis provinciis usque in hodiernum manet: iactabant etiam turbae virorum ac mulierum oraria, vel semicinctia sua, ut corpus Sancti aliquatenus ab ipsis contingeretur. Erat enim exsequiarum tuba innumerabilis totius dignitatis, totiusque sexus omniumque pene aetatum non solum christianorum, sed etiam Iudaeorum et paganorum: maiore tamen gratia ordo praecedebat eorum, qui fuerant baptizati.49. Eadem vero qua obiit die (sicut textus epistolae [p. 47] loquitur, quae a successore eius venerabili viro Simpliciano suscepta est de partibus Orientis ad ipsum tanquam adhuc nobiscum viventem directa, quae nunc usque Mediolani habetur in monasterio) quibus sanctis viris apparuit (36), orans cum illis, et imponens illis manus; habet enim diem epistola quae directa est, qua lecta, invenimus illum diem esse, quo ille defunctus est.50. Intra Tusciam etiam in civitate Florentina, ubi nunc vir sanctus Zenobius episcopus 44) est, quia promiserat petentibus illis eos se saepius visitaturum (37), frequenter ad altare quod est in basilica Ambrosiana, quae ibidem ab ipso constituta est, visum orare, ipso sancto viro sacerdote Zenobio referente, didicimus. In eadem etiam domo in qua declinans Eugenium mansit, tempore quo Radagaisus 45) supradictam civitatem obsidebat, cum iam de se penitus desperassent viri civitatis ipsius, per visum cuiusdam apparuit, et promisit alio die salutem illis adfuturam. Quo referente, civium animi sunt erecti: nam altero die, adveniente Stilicone tunc comite cum exercitu, facta est de hostibus victoria. Haec Pansophia religiosa femina, matre pueri Pansophii referente, cognovimus.51. Mascezeli 46) etiam desperanti de salute sua, vel exercitus quem ducabat contra Gildonem, baculum tenens manu in visu noctis apparuit, atque cum pro volveretur ad pedes sancti viri Mascezel, percutiens terram senex baculo quo regebatur, tertio (hac enim illi specie apparuerat) ait: Hic, hic, hic, signans locum: deditque intellectum viro quem visitatione dignum fuerat arbitratus, ut agnosceret se in ipso loco in quo sanctum Domini viderat Sacerdotem, die tertia victoriam adepturum: atque ita securus bellum inchoavit et consummavit. Nos tamen ea Mediolani (38) posit ipso Mascezele referente, cognovimus; nam et in hac provincia, in qua nunc positi haec scribimus, plurimis hoc ipsum retulit sacerdotibus, quibus etiam referentibus, securius haec nobis cognita huic libro adiungere arbitrati sumus.52. Sisinni etiam et Alexandri martyrum, 47) qui nostris temporibus, hoc est, post obitum sancti Ambrosii in Anauniae partibus, persequentibus gentilibus viris martyrii (39) coronam adepti sunt, cum reliquias Mediolani summa cum devotione susciperemus, adveniente quodam caeco et referente cognovimus, qui eodem die tacto loculo, in quo sanctorum reliquiae portabantur, lumen recepit, quod per visum noctis vidisset navem appopinquantem littori, in qua erat multitudo albatorum virorum: quibus decendentibus ad terram, cum unum [p. 48] de turba precaretur, ut scire qui essent ii viri, audierit, Ambrosium eiusque consortes. Quo audito nomine, cum deprecaretur ut lumen reciperet, audivit ab eo: Perge Mediolanum, et occurre fratribus meis, qui illo venturi sunt, designans diem et recipiens lumen. Erat enim vir, ut ipse asserebat, de litore Dalmatino, nec se ante venisse in civitatem asserebat priusquam recto itinere reliquis sanctorum occurrisset, nondum videns: sed tacto loculo, videre coepisse.53. His itaque decursis, non arbitror grave videri, si paululum promissi nostri metas excesserimus, ut Domini dictum quod per eos sanctorum prophetarum locutus est, completum esse doceamus: Sedentem adversus fratrem suam et detrahentem occulte, persequebar (Psal. c 5); et alibi: Noli diligere detrahere, ne eradicemini (Prov. XX, 13); ut quicumque forte huiusmodi captus est consuetudine, cum legerit qualiter in iis qui sancto viro detrahere ausi sunt, fuerit vindicatum, ipse etiam in aliis emendetur.54. Igitur Donatus quodem natione Afer, presbyter tamen Ecclesiae Mediolanensis, cum in convivio positus, in quo erant nonnulli militares viri religiosi (40) detraheret memoriae Sacerdotis, adspernantibus illis et deserentibus linguam nequam, subito vulnere percussus gravi, per eodem loco in quo iacebat, alienis manibus sublatus (41), in lectulum positus est, atque ad sepulcrum usque perductus. In urbe etiam Carthaginensi, 48) cum apud Fortunatum diaconum fratrem venerabilis viri Aurelii episcopi, ad convivium convenissem una cum Vincentio Colossitano (42) episcopo, Murano etiam episcopo Bolitano, sed et aliis episcopis et diaconibus; tunc Murano episcopo detrahenti sancto viro retuli exitum prespyteri superius memorati: quod ille de alio dictum, de se oraculum maturo sui exitu comprobavit. Nam de eodem loco in quo iacebat, cum subito vulnere ingenti esset percussus, alienis manibus ad lectum usque portatus et, atque inde ad domum in qua hospitabatur deductus, diem clausit extremum. Is finis virorum illi detrahentium fuit, quem videntes qui tunc aderant, admirati sunt.55. Unde hortor et obsecro omnem hominem qui hunc librum legrit, ut imitetur vitam sancti viri, laudet Die gratiam, et declinet detrahentium linguas; si vult magis consortium habere cum Ambrosio in resurrectione vitae, quam cum detrahentibus, illis subire supplicium, quod nullus sapiens non declinat. [p. 49]56. Tuam etiam precor beatitudinem, pater Augustine, ne pro me humilissimo peccatore Paulino cum omnibus sanctis qui tecum invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in veritate, orare [p. 50] digneris (43); ut quia in adipiscenda gratia cum tanto viro non sum dignus habere consortium, adeptus meorum veniam peccatorum, sit mihi praemium fugisse supplicium.
[Nota post (43) addita] Non defuerunt qui decepti Paulini vocabulo, hunc a Paulino Nolano episcipo minime distinguerent, nec dubitarent hanc vitam Ambrosii in mss. nonnuliis ita praenotare: Incipit Prologus Paulini episcopi; quo etiam titulo in limine Erasminae edit. inscripta fuit. Verum praeterquam quod in mss. multo pluribus nomen scriptoris aut Vitae fronti non praefigitur, aut eidem non episcopi, sed notarii tantum Ambrosiani titulus adiungitur; extra controversiam est nostrum hunc Paulinum prorsus a Nolano diversum esse. Ex iis enim quae supra num. 42, de se ipse dicit, eum paucis diebus ante felicem Ambrosii mortem adhuc inferioris ordinis clericum fuisse intelligimus, cum ante mortem Ambrosianam Paulinus Nolanus factum se episcopum testetur in epist. ad Alypium. Hunc tamen Paulinum postea pervenisse ad gradum presbyterii ex Isidoro de Viris illustr., cap 4, vulgo colligunt. 49) Haec et maturius Erasmus perpendisset, et qui eum secuti sunt, quidam heterodoxi, censuram tulissent de hoc auctore minus iniquam; sed illi displicuit miraculorum aliquot inserta narratio, hos vero loci nonnulli erroribus suis plane contrarii quin offenderent, non potuerunt.
―――――――― 1) Text nach Migne, PL 14, 29-50, collationiert von den Monachi Benedictini congregationis s. Mauri“ [Petit-Montrouge 1845]; neu herausgegeben und kommentiert von Michele PELLEGRINO, Paolino di Milano, Vita di S. Ambrogio, Rom (Editrice Studium) 1961. Zu Paulinus von Mailand (ca 370 - 428/429), Sekretär (notarius) des Ambrosius von Mailand, ging nach dessen Tod nach N.-Afrika (Carthago?); schrieb die Vita auf Anregung des Augustinus. Zur Datierung der Schrift Emilien LAMIRANDE, Die Datierung der Vita Ambrosii“ von Paulin de Milan, Revue d'Etudes Augustiniennes, et Patristiques, 27 (1981) S. 44-55, 1981. Th. BAUMEISTER: Paulinus v. Mailand. In: LexMA 6, (1993) Sp. 1815; Adrian Breukelaar, BBKL VII (1994) Sp. 27-28. 2) Ambrosius * 339 vermutlich in Trier, wo sich sein Vater Aurelius Ambrosius als praefectus Galliarum aufhielt. Er war das jüngst von drei Kindern, seine Schester war die heilige Marcellina und sein Bruder Satyrus. Dieser wurde später Geschäftsführer“ des Bruders in Mailand und starb am 17. October 379 nach schwerer Krankheit. Ambrosius, De excessu fratris sui Satyri libri II. - Wilhelm Bautz, Ambrosius BBKL I (1990) Sp. 142-144. 3) Ilona OPELT, Das Bienenwunder in der Ambrosiusbiographie des Paulinus von Mailand, Vigiliae Christianae 22 (1968) 38-44 4) Zu Sextus Petronius Probus PLRE I n 5, S. 736-740. Wolfgang SEYFARTH, Sextus Petronius Probus. Legende und Wirklichkeit. Klio 52 (1970), S. 411-425 (gegen Ammians Darstellung 27,11). 5) Um 372/73 wurde Ambrosius Präfekt der Provinz Aemilia-Liguria mit Verwaltungssitz Mailand, das damals auch Kaiserresidenz war. 6) Auxentius, Arianischer Bischof von Mailand von 355 - 374., von Constantius II. in Mailand eingesetzt, gest. 374. Thomas SHAHAN, Auxentius of Milan. The Catholic Encyclopedia. 2 (1907 / 2022). Zum Arianismus Adolf Martin RITTER, Arianismus. ThRE 3 (1976) S. 692-719. 7) Dionysius war von 349-355 Bischof von Mailand und Verfechter des Konzils von Nicaea. Auf Betreiben des arianischen Kaisers Constantius II. wurde er 355 nach Caesarea in Cappadokien exiliert und durch Auxentius ersetzt. 8) Valentinian I. * 321 in Cibalae, † 17. November 375 in Brigetio, von 364 - 375 Kaiser im Westen. 9) Ambrosius musste bei seinem Vorgesetzten um Erlaubnis bitten, sein Amt niederzulegen, um Bischof zu werden. 10) Es ging um den Streit, ob die Kirchenprovinz Illyrien erneut einen arianischen Bischof erhalten sollte. Ambrosius setzte sich durch, indem er gegen den Einflus der Kaiserin Iustina einen orthodoxen Bischof weihte. 11) Justina († 388), zweite Frau des Kaisers Valentinian I. (364 - 375) und Mutter Valentinian II. (375 - 392), war überzeugte und militante Arianerin. Gunther GOTTLIEB, Justina. BBKL 3 (1992), Sp. 888. 12) Es ging darum, eine von den Arianern für sich geforderte Kirche durch religiösen Widerstand, den Ambrosius organisierte, zu verhindern. Dabei erfand“ Ambrosius den Wechselgesang (Ambrosianische Gesänge). 13) Siehe zu diesen und weiteren Märtyrernamen s. das Ökumenische Heiligenlexikon“. 14) Gratian, ältester Sohn des Kaisers Valentinian, (* 18. April 359 in Sirmium; † 25. August 383 in Lugdunum), 367 zum Mitkaiser erhoben, regierte von 375 bis 383 den Westen des Reiches. 15) Magn(i)us Maximus war von 383 bis 388 Usurpator im Westen des Reiches. Dabei wurde Gratian am 25. August 383 in Lyon erschlagen. 16) Valentinian II. (* Herbst 371) war von 375 bis zu seinem Tod (Selbstmord? in Vienne 15. Mai 392) Kaiser des Westens. Er stand unter dem Einfluss seiner arianischen Mutter. Siehe aber Ambrosius, De obitu Valentiniani. 17) Iustina starb im Jahr 388. 18) Theodosius I. (Der Große) * 11. Januar 347 in Cauca, Hispanien; † 17. Januar 395 in Mediolanum, von 379 bis 394 Kaiser im Osten des Reiches, von September 394 bis Januar 395 Kaiser des Gesamtreiches. Überzeugter Katholik (Nicaeaner). 19) Im September 381 fand die Synode von Aquileia unter Vorsitz des Ortsbischofs Valerian (370/1 - 387/8) statt, bei der etwa 35 Bischöfe aus Italien und Afrika die Bekämpfung des Arianismus beschlossen. Dessen Sekretär und Diakon Chromatius wurde dann 388 von Ambrosius zum Bischof von Aquileia geweiht. 20) Der Valentinianismus, genannt nach dem Begründer Valentinus, war eine weit verbreitete gnostisch-christliche Lehre. Christoph MARKSCHIES, Valentin/Valentinianer. In: ThRE 34 (2003), S. 495-500. 21) Zur Affäre Menge von Kallinikon am Euphrat siehe den Brief des Ambrosius an Kaiser Theodosius, Migne PL 16, ep. 40. 22) Jeremias 1,11. 23) Zum Massaker von Thessaloniki, ausgelöst durch die Verhaftung eines beliebten Wagenlenkers wegen sexueller Nötigung (Homoerotik) und die Forderung der Bürger nach seiner Freilassung. Bei diesem Volksaufstand sollen 7 000 Personen in Hippodrom getötet worden sein. Ambrosius forderte dafür von Theodosius ein Bekenntnis und die öffentliche Kirchenbuße. 24) Die Ara Victoriae, im Jahr 29 v. Chr. von Augustus anlässlich seines Sieges bei Actium im Senatsgebäude aufgestellt, wurde zum Symbol der römischen Weltherrschaft. Dort wurde vor jeder Sitzung ein Opfer vollzogen. 382/3 hatte Kaiser Gratian die entgültige Entfernung des Altars veranlasst, was für Unmut gesorgt hatte. Aus diesem Grunde wandte sich der heidnische Stadtpräfekt Symmachus zunächts an Gratian und nach dessen Tod an Valentinian II. mit der Bitte um Restituierung des Altars und Subventionierung der heidnischer Kulte. Hiergegen sprach sich dann Ambrosius mit Vehemenz aus. Richard KLEIN, Der Streit um den Victoriaaltar. Die dritte Relatio des Symmachus und die Briefe 17, 18 und 57 des Bischofs Ambrosius von Mailand. Einführung, Text und Erläuterungen (Texte zur Forschung 7). Darmstadt 1972. 25) Zum Hintergrund und Verlauf der Usurpation des Eugenius (392 - 394) Joachim SZIDAT, Die Usurpation des Eugenius, Historia 28 (1979) S. 487-508. 26) Arbogast († 8. September 394) war ein römischer Feldherr fränkischer Herkunft, ursächlich für den Tod Valentinians II verantwortlich. Er berief den Rhetor Eugenius als Kaiser (Usurpator). Paulinus bezeichnet ihn als comes, seine Stellung war die eines magister militum = Heermeister. 27) Peter KEHNE, Marcomer. RGA 19 (2001), S. 272?f. 28) Virius Nicomachus Flavianus (* etwa 334; † 394), war Angehöriger der römischen Senatsaristokratie und Freund des Symmachus; 389/90 wurde Flavianus praefectus praetorio von Italia, Illyria und Africa, mit Amtssitz in Mailand. 29) Porta Romana in Mailand. 30) Zu Ehren der Märtyrer Nabor, Felix, Gervasius und Protasius ließ Bischof Ambrosius zwischen 379 und 386 eine dreischiffige Basilika errichten, in der er selbst später begraben wurde und die bald danach die Bezeichnung Basilica Ambrosiana erhielt. Dort liegt auch seine Schwester Marcellina begraben. 31) Honorius, jüngster Sohn des Theodosius, war am 23. Januar 393 zum Kaiser erhoben worden. Im September 394 nach Mailand geholt, wurde er nach dem Tod des Vaters 395 Augustus des weströmischen Reiches. 32) Es handelt sich um den Aufstand des Numiderfürsten Gildo, der seit 386 Oberbefehlshaber (comes Africae) der in der Provinz Africa stationierten Truppen war. Während der Usurpationen des Magn(i)us Maximus und Eugenius betrieb er zunehmend eine Politik der Unabhängigkeit und behinderte die benötigten Getreidelieferungen nach Rom. So entschloss sich Stilicho zusammen mit Gildos verfeindetem Bruder Mascezel in Africa einzugreifen. Am 31. Juli 398 wurde Gildo besiegt und anschließend hingerichtet. Claudian, De bello Gildonico. 33) Flavius Stilicho, unter Theodosius zum magister militum erhoben, und übernahm nach dessen Tode die Vormundschaft“ des erst zehnjährigen Honorius. Tido JANSSEN, Stilicho. Das weströmische Reich vom Tode des Theodosius bis zur Ermordung Stilichos (395-408). Marburg 2004. 34) Eusebius, Praefectus praetorio Italiae in den J. 395 und 396. Otto SEECK, Eusebius n. 15, RE VI,1 (1907) Sp. 1369. 35) Die Markomannin Fritigil ist lediglich aus der Vita Ambrosii des Paulinus bekannt. 36) Macedonius, spätestens 382 magister officiorum, unterstützte die von Priscilian (Bischof von Avila) geforderten Regeln: Askese, Gleichberechtigung der Geschlechter und Abschaffung der Sklaverei (Priscillianisten). Damit geriet er in Gegensatz zu Ambrosius. Seine Lehre wurde als Häresie“ verurteilt. Adriaan BREUKELAAR, Priscillian. BBKL 7 (1994), Sp. 952-956; Wilhelm ENSSLIN, Macedonius 4, RE XIV,1, Sp. 128. 37) Ambrosius verstarb am Vorabend von Pfingsten 397. Paulinus selbst war offenbar zugegen (42). 38) Simplicianus, um 320 in Rom geboren, war ein Kirchenmann in Mailand, der Ambrosius nach seiner Wahl in Theologie unterrichtete. So war es nur sinnvoll, dass Ambrosius gerade ihn als seinen Nachfolger im Bischofsamt wünschte. Simplicius starb Ende 400 oder Anfang 401, sein Nachfolger wurde Venerius (400 - 408). SMITH, William/WACE, Henry, Simplicanus, St.; Dictionary of Christian Biography 4.2 (2003). S. 688f. 39) Bassianus, geboren um 320 in Syrakus, war Bischof von Lodi von 374 - 409 und gehörte zum Freundeskreis des Ambrosius. 40) Honoratus,* um 330 in Vercelli, wurde möglicherweise auf Anregung des Ambrosius 396 Bischof daselbst. † 29. Oktober um 415 (?). Er hielt sich damals im episcopium von Mailand auf und erteilte Ambrosius die letzte Ölung (viaticum). 41) Ambrosius verstarb, wie gesagt, am 4. April (?) 397, am Vorabend von Pfingsten. 42) Die hier genannte Maior Ecclesia“ könnte die Kirche Sant'Eustorgio ebenso sein wie die Kirche San Lorenzo. 43) Es handelt sich um die traditienelle Ostertaufe der Katechumenen. 44) Bischof Zenobius war ein Freund des Ambrosius und gründete unter anderem die Basilika San Lorenzo, die er 393 gemeinsam mit Ambrosius weihte. 45) Radagais, ein gotischer Heerführer, kam 405/06 mit einem aus Goten und anderen Stämmen bestehenden Heer nach Oberitalien. Er drang vor bis Florenz, wo damals Zenobius Bischof war, und konnte schließlich im August 406 bei Faesulae (Fiesole) von Stilicho mit Unterstützung hunnischer und alanischer Truppen vernichtend geschlagen werden. Herwig WOLFRAM, Radagais,. RGA 24 (2003), S. 55?f. 46) Mascezel, Bruder des Gildo, war bei dessen Usurpation nach Italien geflohen. Nun kehrte er mit Stilicho nach Africa zurück. Ambrosius soll ihm in einem Traumbild den Sieg vorausgesagt haben. Mascezel kehrte anschließend nach Italien zurück, wurde dort aber auf Betreiben des Stilicho umgebracht. 47) Sisinnius war zusammen mit Martyrius und Alexander von Bischof Vigilius von Mailand ins Trentino entsandt worden, um dort die Anauner (im Nonstal) zu missionieren. Dort erlitten sie 397 den Märtyrertod. 48) Paulinus war nach demTodes des Ambrosius nach Karthago gereist, vermutlich als Teilnehmer der sog. Dritten Synode von Karthago (28. August 397), bei der der Kanon der Bibelschriften festgelegt wurde und Maßnahmen gegen Donatisten und Arianer beschlossen wurden. Seine Teilnahme an der karthagischen Synode von 412, das gegen die Pelagianer und vor allem ihren Vertreter Celestius gerichtet war, ist bezeugt: Paulinus vertrat hierbei die Richtlinien des Augustinus. 49) Migne LP 83, Isidorus Hispalensis (565-636), De viris illustribus, CAPUT XVII. 21. Paulinus, presbyter, explicuit in Benedictionibus patriarcharum triplici intelligentiae genere librum satis succincta brevitate 149 compositum. Idem etiam, petente Augustino, conscripsit Ambrosii vitam signis florentem, atque doctrinis et meritis apostolorum non imparem. Siquidem et Constantius episcopus Germani vitam contexuit, obitumque Paulini Oranius edidit. |