|
|
-
- S a n c t i P a t r i c i i E p i s c o p i
C o n f e s s i o
Textus:
Patrick in his own words
ed. J. Duffy, Dublin 2000
Versio digitalis:
Patrick Rotter
- _____________________________________
- [1] Ego Patricius peccator rusticissimus et minimus omnium fidelium et contemptibilis sum apud plurimos patrem habui Calpornum diaconum filium quendam Potiti presbyteri, qui fuit in vico Bannavem Taberniae; villulam enim prope habuit, ubi ego capturam dedi. Annorum eram tunc fere sedecim. Deum verum ignorabam et Hiberione in captivitate adductus sum, cum tot milia hominum secundum merita nostra, quia a Deo recessimus, et praecepta eius non custodivimus et sacerdotibus nostris non oboedientes fuimus, qui nostram salutem admonebant. Et Deus induxit super nos iram animationis suae et dispersit nos in gentibus multis etiam usque ad ultimum terrae, ubi nunc parvitas mea esse videtur inter alienigenas,
[2] et ibi Dominus aperuit sensum incredulitatis meae ut vel sero rememorarem dilicta mea ut converterem toto corde ad Dominum Deum meum, qui respexit humilitatem meam et missertus est adoliscentiae et ignorantiae meae et custodivit me antequam scirem eum et antequam saperem vel distinguerem inter bonum et malum et munivit me et consulatus est mei ut pater filium.
[3] Unde autem tacere non possum neque expedit quidem tanta beneficia et tantam gratiam, quam mihi Dominus praestare dignatus est in terra captivitatis meae, quia haec est retributio nostra, ut post correptionem vel agnitionem Dei exaltare et confiteri mirabilia eius coram omni natione quae est sub omni caelo.
[4] Quia non est alius Deus nec umquam fuit ante nec erit post haec praeter Deum Patrem ingenitum, sine principio, a quo est omne principium, omnia tenentem, ut didicimus; et huius filium Iesum Christum, quem cum Patre scilicet semper fuisse testamur, ante originem saeculi spiritualiter apud Patrem inenarrabiliter genitum ante omne principium, et per ipsum facta sunt visibilia et invisibilia, hominem factum, morte devicta in caelis ad Patrem receptum. Et dedit illi omnem potestatem super omne nomen caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur ei quia Dominus et Deus est Iesus Christus, quem credimus et expectamus adventum ipsius mox futurum, iudex vivorum atque mortuorum, qui reddet unicuique secundum facta sua, et effudit in nobis habunde Spiritum Sanctum, donum et pignus inmortalitatis, qui facit credentes et oboedientes ut sint filii Dei et coheredes Christi, quem confitemur et adoramus unum Deum in Trinitate sacri nominis.
[5] Ipse enim dixit per prophetam: Invoca me in die tribulationis tuae et liberabo te et magnificabis me. Et iterum inquit: Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
[6] Tamen etsi in multis inperfectus sum opto fratribus et cognatis meis scire qualitatem meam, ut possint perspicere votum animae meae.
[7] Non ignoro testimonium Domini mei, qui in psalmo testatur Perdes eos qui loquuntur mendacium. Et iterum inquit Os quod mentitur occidit animam. Et idem Dominus in evangelio inquit: Verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent pro eo rationem in die iudicii.
[8] Unde autem vehementer debueram cum timore et tremore metuere hanc sententiam in die illa ubi nemo se poterit subtrahere vel abscondere, sed omnes omnino reddituri sumus rationem etiam minimorum peccatorum ante tribunal Domini Christi.
[9] Quapropter olim cogitavi scribere, sed et usque nunc haesitavi; timui enim ne inciderem in linguam hominum, quia non dedici sicut et ceteri, qui optime itaque iura et sacras literas utraque pari modo combiberunt et sermones illorum ex infantia numquam mutarunt, sed magis ad perfectum semper addiderunt. Nam sermo et loquela nostra translata est in linguam alienam, sicut facile potest probari ex saliva scripturae meae qualiter sum ego in sermonibus instructus atque eruditus, quia inquit Sapiens per linguam dinoscetur, et sensus et scientia et doctrina veritatis.
[10] Sed quid prodest excusatio iuxta veritatem, praesertim cum praesumptione, quatenus modo ipse adpeto in senectute mea quod in iuventute non comparavi, quod obstiterunt peccata mea ut confirmarem quod ante perlegeram. Sed quis me credit etsi dixero quod ante praefatus sum? Adolescens, immo paene puer inverbis, capturam dedi, antequam scirem quid adpetere vel quid vitare debueram. Unde ergo hodie erubesco et vehementer pertimeo denudare imperitiam meam, quia disertis brevitate sermone explicare nequeo, sicut enim spiritus gestit et animus, et sensus monstrat adfectus.
[11] Sed si itaque datum mihi fuisset sicut et caeteris verumtamen non silerem propter retributionem. Et si forte videtur apud aliquantos me in hoc praeponere cum mea inscientia et tardiori lingua, sed etiam scriptum est enim Linguae balbutientes velociter discent loqui pacem. Quanto magis nos adpetere debemus, qui sumus, inquit, epistola Christi in salutem usque ad ultimum terrae, et si non diserta sed rata et fortissima, scripta in cordibus vestris non atramento sed Spiritu Dei vivi. Et iterum Spiritus testatur: et rusticationem ab Altissimo creatam.
[12] Unde ego primus rusticus profuga indoctus scilicet, qui nescio in posterum providere, sed illud scio certissime quia utique priusquam humiliarer ego, eram velut lapis qui iacet in luto profondo: et venit qui potens est et in sua misericordia sustulit me et quidem scilicet sursum adlevavit et collocavit me in summo pariete, et inde fortitor debueram exclamare ad retribuendum quoque aliquid Domino pro tantis beneficiis eius, hic et in aeternum, quae mens hominum aestimare non potest.
[13] Unde autem admiramini itaque magni et pussilli qui timetis Deum et vos Domini cati rethorici audite ergo et scrutamini quis me stultum excitavit de medio eorum qui videntur esse sapientes et legis periti et potentes in sermone et in omni re, et me quidam, detestabilis huius mundi, prae caeteris inspiravit si talis essem, dummodo autem, ut cum metu et reverentia et sine querella fideliter prodessem genti ad quam caritas Christi transtulit et donavit me in vita mea, si dignus fuero, denique ut cum humilitate et vericiter deservirem illis.
[14] In mensura itaque fidei Trinitatis oportet distinguere sine reprehensione periculi notum facere domum Dei et consulationem aeternam, sine timore fiducialiter Dei nomen ubique expandere, ut etiam post obitum meum exagallias relinquere fratribus et filiis meis quos in Domino ego babtizavi tot milia hominum,
[15] et non eram dignus neque talis ut hoc Dominus servulo suo concederet, post aerumnas et tantas moles, post captivitatem, post annos multos in gentem illam tantam gratiam mihi donaret, quod ego aliquando in iuventute mea numquam speravi neque cogitavi.
[16] Sed postquam Hiberione deveneram cotidie itaque pecora pascebam et frequens in die orabam, magis ac magis accedebat amor Dei et timor ipsius et fides augebatur et spiritus agebatur, ut in die una usque ad centum orationes et in nocte prope similiter; ut etiam in silvis et monte manebam, et ante lucem excitabar ad orationem per nivem, per gelu, per pluviam, et nihil mali sentiebam, neque ulla pigritia erat in me, sicut modo video, quia tunc spiritus in me fervebat,
[17] et ibi scilicet quadam nocte in somno audivi vocem dicentem mihi «Bene ieiunas cito iturus ad patriam tuam» et iterum post paululum tempus audivi responsum dicentem mihi «Ecce, navis tua parata est.» Et non erat prope, sed forte habebat ducenta milia passus et ibi numquam fueram nec ibi notum quemquam de hominibus habebam, et deinde postmodum conversus sum in fugam et intermisi hominem cum quo fueram sex annis et veni in virtute Dei, qui viam meam ad bonum dirigebat et nihil metuebam donec perveni ad navem illam.
[18] Et illa die qua perveni profecta est navis de loco suo, et locutus sum ut haberem unde navigare cum illis. Et gubernator displicuit illi et acriter cum indignatione respondit: «Nequaquam tu nobiscum adpetes ire.» Et cum haec audiissem, separavi me ab illis ut venirem ad teguriolum ubi hospitabam, et in itenere coepi orare, et antequam orationem consummarem audivi unum ex illis et fortiter exclamabat post me: «Veni cito, quia vocant te homines isti.» Et statim ad illos reversus sum, et coeperunt mihi dicere: «Veni, quia ex fide recipimus te; fac nobiscum amicitiam, quomodo volueris.» Et in illa die itaque reppuli sugere mammellas eorum propter timorem Dei, sed verumtamen ab illis speravi venire in fidem Iesu Christi, quia gentes erant, et ob hoc obtinui cum illis et protinus navigavimus.
[19] Et post triduum terram cepimus, et viginti octo dies per desertum iter fecimus. Et cibus defuit illis et fames invaluit super eos, et alio die coepit gubernator mihi dicere «Quid est, Christiane? Tu dicis Deus tuus magnus et omnipotens est. Quare ergo pro nobis orare non potes? Quia nos a fame periclitamur; difficile est enim ut aliquem hominem umquam videamus.» Ego enim evidenter dixi illis: «Convertemini ex fide ex toto corde ad Dominum Deum meum, quia nihil est inpossibile illi, ut hodie cibum mittat vobis in viam vestram usque dum satiamini, quia ubique abundabat illi.» Et adiuvante Deo ita factum est: Ecce grex porcorum in via ante oculos nostros apparuit, et multos ex illis interfecerunt et ibi duas noctes manserunt et bene refecti, et canes eorum repleti sunt, quia multi ex illis defecerunt et secus viam semivivi relicti sunt. Et post hoc summas gratias egerunt Deo et ego honorificatus sum sub oculis eorum, et ex hac die cibum abundanter habuerunt. Etiam mel silvestre invenerunt, et mihi partem obtulerunt et unus ex illis dixit: «Immolaticium est.» Deo gratias, exinde nihil gustavi.
[20] Eadem vero nocte eram dormiens et fortiter temptavit me Satanas, quod memor ero quandiu fuero in hoc corpore, et cecidit super me veluti saxum ingens et nihil membrorum meorum praevalens. Sed unde me venit ignaro in spiritu ut «Heliam» vocarem? Et inter haec vidi in caelum solem oriri et dum clamarem «Helia, Helia» viribus meis, ecce splendor solis illius decidit super me et statim discussit a me omnem gravitudinem. Et credo quod a Christo Domino meo subventus sum et Spiritus eius iam tunc clamabat pro me et spero quod sic erit in die presurae meae, sicut in evanguelio inquit In illa die, Dominus testatur, non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
[21] Et iterum post annos multos adhuc capturam dedi. Ea nocte prima itaque mansi cum illis. Responsum autem divinum audivi dicentem mihi: «Duobus mensibus eris cum illis.» Quod ita factum est: Nocte illa sexagesima liberavit me Dominus de manibus eorum.
[22] Etiam in itenere praevidit nobis cibum et ignem et siccitatem cotidie donec decimo die pervenimus homines. Sicut superius insinuavi, viginti et octo dies per disertum iter fecimus et ea nocte qua pervenimus ad homines, de cibo vero nihil habuimus.
[23] Et iterum post paucos annos in Britannis eram cum parentibus meis, qui me ut filium susciperunt, et ex fide rogaverunt me ut vel modo ego post tantas tribulationes quas ego pertuli nusquam ab illis discederem. Et ibi scilicet vidi in sinu noctis virum venientem quasi de Hiberione, cui nomen Victoricius, cum epistolis innumerabilibus, et dedit mihi unam ex his, et legi principium epistolae continentem Vox Hiberionacum, et cum recitabam principium epistolae putabam ipso momento audire vocem ipsorum qui erant iuxta silvam Focluti, quae est prope mare occidentale. Et sic exclamaverunt quasi ex uno ore: «Rogamus te, sancte puer ut venias et adhuc ambules inter nos», et valde conpunctus sum corde, et valde amplius non potui legere et sic expertus sum. Deo gratias, quia post plurimos annos praestitit illis Dominus secundum clamorem illorum.
[24] Et alia nocte, nescio, Deus scit, utrum in me an iuxta me, verbis peritissimis, quos ego audivi et non potui intellegere, nisi ad postremum orationis sic effitiatus est «qui dedit animam suam pro te ipse est qui loquitur in te.» Et sic expergefactus sum gaudibundus.
[25] Et iterum vidi in me ipsum orantem et eram quasi intra corpus meum et audivi super me, hoc est super interiorem hominem, et ibi fortiter orabat gemitibus. Et inter haec stupebam et admirabam et cogitabam quis esset qui in me orabat, sed ad postremum orationis sic effitiatus est ut sit Spiritus, et sic expertus sum et recordatus sum apostolo dicente: Spiritus adiuvat infirmitatis orationis nostrae: nam quod oremus sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, quae verbis exprimi non possunt. Et iterum: Dominus advocatus noster postulat pro nobis.
[26] Et quando temptatus sum ab aliquantis senioribus meis, qui venerunt et peccata mea contra laboriosum episcopatcum meum obiecerunt, utique illo die fortiter impulsus sum ut caderem hic et in aeternum; sed Dominus pepercit proselito et perigrino propter nomen suum benigne et valde mihi subvenit in hac conculcatione. Quod in labem et in opprobrium non male deveni. Deum oro ut non illis in peccatum reputetur.
[27] Occasionem post annos triginta invenerunt me adversus verbum quod confessus fueram antequam essem diaconus. Propter anxietatem maesto animo insinuavi amicissimo meo quae in pueritia mea una die gesseram, immo in una hora, quia necdum prevalebam. Nescio Deus scit, si habebam tunc annos quindecim, et Deum vivum non credebam neque ex infantia mea, sed in morte et in incredulitate mansi donec valde castigatus sum et in veritate humiliatus sum fame et nudidate et cotidie.
[28] Contra, Hiberionem non sponte pergebam donec prope deficiebam. Sed hoc potius bene mihi fuit, qui ex hoc emendatus sum a Domino et aptavit me ut hodie essem quod aliquando longe a me erat, ut ego curam haberem aut satagerem pro salute aliorum quando autem tunc etiam de me ipso non cogitabam.
[29] Igitur in illo die quo reprobatus sum a memoratis supradictis ad noctem illam vidi in visu noctis quod scriptum erat contra faciem meam sine honore, et inter haec audivi responsum divinum dicentem mihi: «Male vidimus faciem designati nudato nomine», nec sic praedixit, «Male vidisti» sed «Male vidimus» quasi sibi se iunxisset sicut dixit: Qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei.
[30] Idcirco gratias ago ei qui me in omnibus confortavit, ut non me impediret a profectione quam statueram et de mea quoque opera quod a Christo Domino meo didiceram, sed magis ex eo sensi in me virtutem non parvam et fides mea probata est coram Deo et hominibus.
[31] Unde autem audenter dico non me reprehendit conscientia mea hic et in futurum: teste Deo habeo quia non sum mentitus in sermonibus quos ego retuli vobis.
[32] Sed magis doleo pro amicissimo meo cur hoc meruimus audire tale responsum. Cui ego credidi etiam animam. Et comperi ab aliquantis fratribus ante defensionem illam, quod ego non interfui nec in Brittanniis eram nec a me oriebatur, ut et ille in mea absentia pulsaret pro me. Etiam mihi ipse ore suo dixerat: «Ecce dandus es tu ad gradum episcopatus», quod non eram dignus. Sed unde venit illi postmodum ut coram cunctis, bonis et malis, et me publice dehonestaret quod ante sponte et letus indulserat, et Dominus, qui maior omnibus est?
[33] Satis dico. Sed tamen non debeo abscondere donum Dei quod largitus est nobis in terra captivitatis meae, quia tunc fortiter inquisivi eum et ibi inveni illum et servavit me ab onmibus iniquitatibus, sic credo, propter inhabitantem Spiritum eius, qui operatus est usque in hanc diem in me. Audenter rursus. Sed scit Deus si mihi homo hoc effatus fuisset, forsitan tacuissem propter caritatem Christi.
[34] Unde ergo indefessam gratiam ago Deo meo qui me fidelem servavit in die temptationis meae, ita ut hodie confidenter offeram illi sacrificium ut hostiam viventem animam meam Christo Domino meo, qui me servavit ab onmibus angustiis meis ut et dicam: quis ego sum, Domino, vel quae est vocatio mea, qui mihi tantam divinitatem comparuisti, ita ut hodie in gentibus constanter exultarem et magnificarem nomen tuum ubicumque loco fuero, necnon in secundis sed etiam in pressuris, ut quicquid mihi evenerit sive bonum sive malum aequaliter debeo suscipere et Deo gratias semper agere, qui mihi ostendit ut indubitabilem eum sine fine crederem et qui me audierit ut ego inscius et in novissimis diebus hoc opus tam pium et tam mirificum auderem adgredere, ita ut imitarem quippiam illos quos ante Dominus iam olim predixerat prenuntiaturos evangelium suum in testimonium omnibus gentibus ante finem mundi, quod ita ergo vidimus itaque suppletum est. Ecce testes sumus quia evangelium praedicatum usque ubi nemo ultra est.
[35] Longum est autem totum per singula enarrare laborem meum vel per partes. Breviter dicam qualiter piissimus Deus de servitute saepe liberavit et de periculis duodecim qua periclitata est anima mea praeter insidias multas et quae verbis exprimere non valeo. Nec iniuriam legentibus faciam, sed Deum auctorem habeo, qui novit omnia etiam antequam fiant; ut me pauperculum pupillum idiotam responsum divinum crebre admonere.
[36] Unde mihi haec sapientia, quae in me non erat, qui nec numerum dierum noveram neque Deum sapiebam? Unde mihi postmodum donum tam magnum tam salubre Deum agnoscere vel diligere, sed ut patriam et parentes amitterem?
[37] Et munera multa mihi offerebantur cum fletu et lacrimis et offendi illos, necnon contra votum aliquantos de senioribus meis, sed gubernante Deo nullo modo consensi neque adquievi illis, non mea gratia, sed Deus qui vincit in me et resistit illis onmibus, ut ego veneram ad Hibernas gentes evangelium praedicare et ab incredulis contumelias perferre, ut audirem obprobrium peregrinationis meae, et persecutionis multas usque ad vincula et ut darem ingenuitatem meam pro utilitate aliorum et, si dignus fuero, promptus sum ut etiam animam meam incunctanter et libentissime pro nomine eius. Et ibi opto impendere eam usque ad mortem si Dominus mihi indulgeret,
[38] quia valde debitor sum Deo, qui mihi tantam gratiam donavit ut populi multi per me in Deum renascerentur et postmodum consummarentur et ut clerici ubique illis ordinarentur ad plebem nuper venientem ad credulitatem, quam sumpsit Dominus ab extremis terrae, sicut olim promiserat per prophetas suos: Ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: Sicut falsa comparaverunt patres nostri idola et non est in eis utilitas et iterum Posui te lumen in gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae.
[39] Et ibi volo expectare promissum ipsius, qui utique numquam fallit sicut in evanguelio pollicetur: Venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraam et Issac et Iacob, sicut credimus ab omni mundo venturi sunt credentes.
[40] Idcirco itaque oportet quidem bene et dilegenter piscare, sicut Dominus praemonet et docet dicens: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Et iterum dicit per prophetas: Ecce mitto piscatores et venatores multos, dicit Deus et cetera. Unde autem valde oportebat retia nostra tendere, ita ut multitudo copiosa et turba Deo caperetur et ubique essent clerici qui babtizarent et exhortarent populum indegentem et desiderantem, sicut Dominus inquit in evanguelio, admonet et docet dicens: Euntes ergo nunc docete omnes gentes babtizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti docentes eos observare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, et iterum dicit Euntes ergo in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit; qui vero non crediderit condemnabitur, et iterum Praedicabitur hoc evangelium regni in universo mundi in testimonium omnibus gentibus et tunc venit finis et item Dominus per prophetam praenunciat, inquit Et erit in novissimus diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt, et in Osee dicit, vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam et erit in loco ubi dictum est, Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi.
[41] Unde autem hiberione qui numquam notitiam Dei habuerunt nisi idola et in munda usque nunc semper coluerunt quomodo nuper facta est plebs Domini et filii Dei nuncupantur, filii Scottorum et filiae regulorum monachi et virgines Christi esse videntur?
[42] Et etiam una benedicta Scotta genitiva nobilis pulcherrima adulta erat, quam ego baptizavi, et post paucos dies una causa venit ad nosv insinuavit nobis responsum accepisse a nuntio Dei et monuit eam ut esset virgo Christi et ipsa Deo proximaret: Deo gratias, sexta ab hac die optime et auidissime arripuit illud quod etiam omnes virgines Dei ita hoc faciunt, non sponte patrum earum, sed et persecutionem patiuntur et improperia falsa a parentibus suis et nihilominus plus augetur numerus, et de genere nostro qui ibi nati sunt, nescimus numerum eorum, praeter viduas et continentes. Sed et illae maxime laborant quae servitio detinentur, usque ad terrores et minas assidue perferunt; sed Dominus gratiam dedit multis ex ancillis meis, nametsi vetantur tamen fortiter imitantur.
[43] Unde autem etsi voluero amittere illas et ut pergens in Brittanniis, et libentissime paratus eram quasi ad patriam et parentes; non id solum sed etiam usque ad Gallias visitare fratres et ut viderem faciem sanctorum Domini mei; scit Deus quod ego valde optabam, Sed alligatus Spiritu, qui mihi protestatur si hoc fecero, ut futurum reum me esse designat et timeo pedere laborem quem incohavi, et non ego sed Christus Dominus, qui mihi imperavit ut venirem esse me cum illis residuum aetatis meae, si Dominus voluerit et custodierit me ab omni via mala, ut non peccem coram illo.
[44] Spero autem hoc debueram, sed memet ipsum non credo quamdiu fuero in hoc corpore mortis, quia fortis est qui cotidie nititur subvertere me a fide et praeposita castitate religionis non fictae usque in finem vite meae Christo Domino meo. Sed caro inimica semper trahit ad mortem. Id est ad inlecebras in inlicitate perficiendas. Et scio ex parte quare vitam perfectam ego non egi sicut et ceteri credentes, sed confiteor Domino meo. Et non erubesco in conspectu ipsius quia non mentior ex quo cognovi eum a iuventute mea creuit in me amor Dei et timor ipsius et usque nunc favente Domino, fidem servavi.
[45] Rideat autem et insultet qui voluerit, ego non silebo neque abscondo signa et mirabilia quae mihi a Domino ministrata sunt ante multos annos quam fierent, quasi qui 'novit omnia etiam ante tempora saecularia. Unde autem debueram sine cessatione Deo gratias agere, qui saepe indulsit insipientiae meae neglegentiae meae et de loco non in unoquoque ut non mihi vehementer irasceretur, qui adiutor datus sum et non cito adquievi secundum quod mihi ostensum fuerat et sicut Spiritus suggerebat et misertus est mihi Dominus in milia milium, quia vidit in me quod paratus eram, sed quod mihi pro his nesciebam de statu meo quid facerem, quia multi hanc legationem prohibebant, etiam inter seipsos post tergum meum narrabant et dicebant: «Iste quare se mittit in periculo inter hostes qui Deum non noverunt?» Non ut causa malizie, sed non sapiebat illis, sicut et ego ipse testor, intellege propter rusticitatem meam, et non cito agnovi gratiam quae tunc erat in me; nunc mihi sapit quod ante debueram.
[47] Nunc ergo simpliciter insinuavi fratribus et conservis meis, qui mihi crediderunt propter quod praedixi et praedico ad roborandum et confirmandam fidem vestram. Utinam ut et vos imitemini maiora et potiora faciatis. Hoc erit gloria mea, quia filius sapiens gloria patris est.
[48] Vos scitis et Deus, qualiter inter vos conversatus sum a iuventute mea in fide veritatis et in sinceritate cordis. Etiam ad gentes illas inter quas habito, ego fidem illis praestavi et praestabo. Deus scit, neminem illorum circumveni, nec cogito, propter Deum et ecclesiam ipsius, ne excitem illis et nobis omnibus persecutionem et ne per me blasphemaretur nomen Domini, quia scriptum est: Vae homini per quem nomen Domini blasphematur.
[49] Nam etsi imperitus sum in omnibus tamen conatus sum quippiam servare me etiam et fratribus Christianis et virginibus Christi et mulieribus religiosis, quae mihi ultronea munuscula donabant et super altare iactabant ex ornamentis suis et iterum reddebam illis et adversus me scandalizabantur cur hoc faciebam. Sed ego propter spem perennitatis, ut me in onmibus caute propterea conservarem; ita ut non me in aliquo titulo infideli caperent vel ministerium servitutis meae nec etiam in minimo incredulis locum darem infamare sive detractare.
[50] Forte autem quando baptizavi tot milia hominum speraverim ab aliquo illorum vel dimidio scriptulae? Dicite mihi et reddam vobis. Aut quando ordinavit ubique Dominus clericos per modicitatem meam et ministerium gratis distribui illis si poposci ab aliquo illorum vel pretium calciamenti mei, dicite adversus me et reddam vobis magis.
[51] Ego impendi pro vobis ut me caperent, et inter vos et ubique pergebam causa vestra in multis periculis etiam usque ad exteras partes, ubi nemo ultra erat et ubi numquam aliquis pervenerat qui baptizaret aut clericos ordinaret aut populum consummaret, donante Domino diligenter et libentissime pro salute vestra omnia generavi.
[52] Interim praemia dabam regibus praeter quod dabam mercedem filiis ipsorum qui mecum ambulant, et nihilominus comprehenderunt me cum comitibus meis et illa die auidissime cupiebant interficere me, sed tempus nondum venerat et omnia quaecumque nobiscum invenerunt rapuerunt illud et me ipsum ferro vinxerunt et quartodecimo die absoluit me Dominus de potestate eorum et quicquid nostrum fuit redditum est nobis propter Deum et necessarios amicos quos ante praevidimus.
[53] Vos autem experti estis quantum ego erogavi illis qui iudicabant per omnes regiones quos ego frequentius visitabam. Censeo enim non minimum quam pretium quindecim hominum distribui illis, ita ut me fruamini et ego vobis semper fruar in Deum. Non me paenitet nec satis est mihi: adhuc impendo et superinpendam; potens est Dominus ut det mihi postmodum ut meipsum impendat pro animabus vestris.
[54] Ecce testem Deum invoco in animam meam quia non mentior: neque ut sit occassio adulationis vel avaritiae, scripserim vobis neque ut honorem spero ab aliquo vestro. Sufficit enim honor qui nondum videtur sed corde creditur; fidelis autem, qui promisit: numquam mentitur.
[55] Sed video iam in praesenti saeculo me supra modum exaltatum a Domino, et non eram dignus neque talis ut hoc mihi praestaret, dum scio certissime quod mihi melius convenit paupertas et calamitas quam divitiae et diliciae, sed et Christus Dominus pauper fuit pro nobis, ego vero miser et infelix etsi opes voluero iam non habeo, neque me ipsum iudico, quia quotidie spero aut internicionem aut circumveniri aut redigi in servitutem sive occasio cuiuslibet, sed nihil horum vereor propter promissa caelorum, quia iactavi meipsum in manus Dei omnipotentis, qui ubique dominatur. Sicut propheta dicit: Iacta cogitatum tuum in Deum, et ipse te enutriet.
[56] Ecce nunc commendo animam meam fidelissimo Deo meo, pro quo legationem fungor in ignobilitate mea, sed quia personam non accipit et eligit me ad hoc officium ut unus essem de suis minimis minister.
[57] Unde autem retribuam illi pro omnibus quae retribuit mihi. Sed quid dicam vel quid promittam Domino meo, quia nihil valeo nisi ipse mihi dederit? Sed scrutatur corda et renes quia satis et nimis cupio et paratus eram ut donaret mihi bibere calicem eius, sicut indulsit et ceteris amantibus se.
[58] Qua propter non contingat mihi a Deo meo ut numquam amittam plebem suam quamquam adquisivit in ultimis terrae. Oro Deum ut det mihi perseverantiam et dignetur ut reddam illi testem fidelem usque ad transitum meum propter Deum meum,
[59] et si aliquid boni umquam imitatus sum propter Deum meum, quem diligo, peto illi det mihi ut cum illis proselitis et captivis pro nomine suo effundam sanguinem meum, etsi ipsam etiam caream sepulturam aut miserissime cadaver per singula membra dividatur canibus aut bestiis asperis ut volucres caeli comederent illud. Certissime reor, si mihi hoc incurrisset, lucratus sum animam cum corpore meo quia sine ulla dubitatione in die illa resurgemus in claritate solis, hoc est, in gloria Christi Iesu redemptoris nostril, quasi filii Dei vivi et coheredes Christi, et conformes futuri imaginis ipsius; quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso regnaturi sumus.
[60] Nam sol iste quem videmus ipso iubente propter nos cotidie oritur, sed numquam regnabit neque permanebit splendor eius, sed et omnes qui adorant eum in poenam miseri male devenient. Nos autem qui credimus et adoramus solem verum Christum, qui numquam interibit neque qui fecerit voluntatem ipsius, sed manebit in aeternum quomodo et Christus manet in aeternum, qui regnat cum Deo Patre omnipotente et cum Spiritu Sancto ante saecula et nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.
[61] Ecce iterum iterumque breviter exponam verba Confessionis meae. Testificor in veritate et in exultatione cordis coram Deo et sanctis angelis eius quia numquam habui aliquam occasionem praeter evangelium et promissa illius ut numquam redirem ad gentem illam unde autem prius vix evaseram.
[62] Sed praecor credentibus et timentibus Deum, quicumque dignatus fuerit inspicere vel recipere hanc scripturam quam Patricius peccator indoctus scilicet Hiberione conscripsit, ut nemo umquam dicat quod mea ignorantia si aliquid pusillum egi vel demonstraverim secundum Dei placitum, sed arbitramini et verissime credatur quod donum Dei fuisset. Et haec est Confessio mea antequam moriar.
|
|