BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Martianus Capella

floruit ante 439

 

De nuptiis Philologiae et Mercurii libri IX

 

ante 439

 

_______________________________________________________________________________________

 

 

 

Liber II

 

98 Sed purum astrificis caelum scandebat habenis

Nox revocans merso fulgentia sidera Phoebo.

ardua tunc senior succendit plaustra Bootes,

et spiris torvo nituerunt astra Draconi;

auratis etiam flagrans splendebat in armis

qui trahit aestifero fulgentem Sirion ortu;

hoc quoque Nysiacis quod sparsum floribus ardet

multiplici ambitum redimitur lumine sertum.

virginis interea trepidas perlabitur aures

Fama, Iovis magno dum complet tecta boatu.

99 Denique ipsa compertis superum decretis adultaque iam nocte Philologia pervigilans multa se cum ingenti cura anxia retractabat: ingrediendum primo senatum deum Iovisque subeundos impraemeditata visione conspectus, exiliendumque sibi in superam caelitumque sortem; 100 deinde ipsi sociandum esse Cyllenio, quem licet miro semper optarit ardore, tamen vix eum post unctionem palaestricam recurrentem, dum flores ipsa decerperet praelectis quibusdam herbusculis, conspicata. quid? quod utrum sibi haec nuptialis conduceret amplitudo anxia dubitabat? nam certe mythos, poeticae etiam diversitatis delicias Milesias historiasque mortalium, postquam supera conscenderit, se penitus amissuram non cassa opinatione formidat. 101 itaque primo conducat ne conubium atque aetherii verticis pinnata rapiditas apto sibi foedere copuletur ex nuptiali congruentia numero conquirit. 102 moxque nomen suum Cylleniique vocabulum (sed non quod ei dissonans discrepantia nationum nec diversi gentium ritus pro locorum causis cultibusque finxere, verum illud quod nascenti ab ipso Iove siderea nuncupatione compactum ac per sola Aegyptiorum commenta vulgatum fallax mortalium curiositas asseverat) in digitos calculumque distribuit. ex quo finalem utrimque litteram sumit, quae numeri primum perfectumque terminum claudit; dehinc illud quod in fanis omnibus soliditate cybica dominus adoratur. litteram quoque, quam bivium mortalitatis asserere prudens Samius aestimavit, in locum proximum sumit, ac sic mille ducenti decem et octo numeri refulserunt. 103 quos per novenariam regulam minuens que per monades decadibus subrogatas in tertium numerum perita restrinxit. 104 suum quoque vocabulum per septingentos viginti quattuor numeros explicatum in quaternarium duxit, qui uterque numerus congruenti ambobus ratione signatur. 105 nam et ille, quod ratio principium, medium finemque dispensat, pro certo perfectus est; quippe lineam facit primus et solidorum frontes incunctanter absolvit, nam longitudine profunditateque censentur; dehinc quod numeri triplicatio prima ex imparibus cybon gignit. tres autem symphonias quis ignorat in musicis? numerusque impar maribus attributus. omne vero tempus tribus vicibus variatur, atque idem numerus seminarium perfectorum, sexti videlicet atque noni, alterna diversitate iuncturae. 106 rite igitur deo attribuitur rationis. Philologia autem, quod etiam ipsa doctissima est, licet femineis numeris aestimetur, absoluta tamen ratione perficitur; nam quaternarius suis partibus complet decadis ipsius potestatem, ideoque perfectus est et habetur quadratus, ut ipse Cyllenius, cui anni tempora, caeli climata mundique elementa conveniunt. 107 an aliud illa senis deieratio, qui μὰ τὴν τετράδα non tacuit, confitetur nisi perfectae rationis numerum? quippe intra se unum, secundum triademque ipsum bis binum tenet, quis collationibus symphoniae peraguntur. nam tres ad quattuor epitritus vocitatur arithmetica ratione ac diatessaron perhibetur in musicis. item intra eum iacent tres ad duo, quae hemiolios forma est, symphoniamque secundam, quae diapente dicitur, reddunt. tertia symphonia diapason in melicis perhibetur diplasioque conficitur, hoc est uno duobus collato. igitur quaternarius numerus omnes symphonias suis partibus perfectus absolvit omniaque mela harmonicorum distributione conquirit. hanc igitur discutiens numeri congruentiam perita virgo gratulatur. 108 deinde utrumque consociat, et trias quaternario sociata heptadem facit, qui numerus rationis sapientiaeque perfectio est, sicut ἑβδομάδων illa edocet plenitudo. an aliud fatalis temperamenti cursus siderumque circuli motusque testantur intraque latebras uteri septimo mense absoluta mortalitas? dehinc quod trias triplicata novem numeros facit, quaternarius autem per διπλάσιον geminatus octo reddit, novem vero ad octo epogdoi numeri efficiunt iunctionem, tantumque pensat in numeris, quantum symphonia [diapason] in melicis quae tonon facit, qui est consonae unitatis continua modulatio; ex quo nihil est, quod discrepet aut resultet in medio, consentaneaque congruit iugitate. 109 ergo praedictorum nominum numerus concinebat. sic igitur rata inter eos sociatio copulam nuptialem vera ratione constrinxit, ex quo commodissimum sibi conubium laetabunda, alio mentis fluctum multivida concitavit. nam nihil diffidens animo, decori formae ac substantiae coepit formidare corporeae; quippe perferendos flammarum caelestium globos et ignes ardentium siderum mortalibus adhuc artubus et macilenta gracilitate siccatis non cassum tremebunda formidat. 110 sed adversum illa quoddam Abderitae senis alimma, cui multa lapillis surculisque permixtis herbarum etiam membrorumque congesserat, praeparavit. Colchica etiam †in centum voces continuata fiducia adamantini cacuminis impressione signatur quicquid adversum ignes superos et deorum confinia praeparata decoris in curam venustatis etiam lumine summovebat. denique revibratu corpori mensis apposito irrorati liquoris allinebat unguentum. 111 sed cum talia virgo componit, pedisequa eius Periergia, utrum matre virginis missa an sua (utpote eius collactea) trepidatione sollicita, quid ageret conspicatur. 112 quae cum disponentem praedicta rimatim ab ostio speculabunda cognosceret, aliam eius ancillam, cui Agrypnia vocabulum est atque intra cubiculum praebebat excubias, adorta est increpare, quod paululum conivere servandi decoris gratia virginem non sivisset, cum ipsa haec cuncta, si Philologia iniungeret, valeret implere. 113 nam iam multa asserit circumisse, mancipiaque dotalia quid sollertiae, quid ornatus, quid denique indumentorum sumerent comperisse. non sibi quoque nescitum, quid sponsus ipse perageret, quid Iovis palatio gereretur, an Leucothea succenderet facem lumenque purpureum, et an Solis remigia vigilarent sonipesque Phosphori comeretur. id genus innumera, quae curiosis perscrutationibus aspexerat, astruebat. 114 verum secretum cubiculi repente Phronesis mater irrupit. quam cum virgo conspiceret, ad eam accurrens honorandumque pectus exosculans praeparatorum boethematum consciam fecit. verum illa exuvias filiae ornatusque detulerat, quis induta deorum sociari coetibus non paveret. itaque vestem peplumque lactis instar fulgidum dedit, quod vel ex illa herbarum felicium lana, qua indusiari perhibent Indicae prudentiae vates accolasque montis umbrati, et quantum usus eius telluris apportat, ex candentis byssi netibus videbatur. dehinc apponit vertici diadema virginale, quod maxime medialis gemmae lumine praenitebat, ex qua galeata quaedam obtectaque vultum virgo instar secreti Troiani penitus incisa resplenduit. 115 at cingulum, quo pectus annecteret, sibi prudens mater exsolvit et, ne Philologia ipsius Phronesis careret ornatibus, eius pectori, quo verius comeretur, apponit. calceos praeterea ex papyro textili subligavit, ne quid eius membra pollueret morticinum. acerra autem multo aromate gravidata eademque candenti manus virginis onerantur.

116 et iam tunc roseo subtexere sidera peplo

coeperat ambrosium promens Aurora pudorem,

cum creperum lux alma micat, gemmata Dione

cum nitet, aurato vel cum fit Phosphoros astro.

tunc candens tenero glaciatur rore pruina

et matutina greges quatiunt in pascua caulas,

languida mordaces cum pulsant pectora curae,

et fugit expulsus Lethaea ad litora somnus.

117 Ecce ante fores quidam dulcis sonus multifidis suavitatibus suscitatur, quem Musarum convenientium chorus impendens nuptialibus sacramentis modulationis doctae tinnitibus concinebat. nam nec tibiarum mela nec ex fidibus sonitus nec hydraularum harmonica deerat plenitudo, sed in blandum collata cantum ac modificato fine compactum voci virginum complementi spatio ratum fecere silentium. ac tunc ille omnis chorus canoris vocibus dulcique modulatu praevertit omnes organicas suavitates, et cum sacrae numeris cantilenae haec dicta funduntur:

scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere;

te socer subire celsa poscit astra Iuppiter.

118 tunc Vrania ceteris «paulum reticentibus coepit:

sidereos coetus et culmina sacra polorum

nil iam coniciens numine fisa vide;

olim disquirens nexos quid torqueat orbes,

nunc praesul causas raptibus ipsa dabis.

quae circos textura liget, quae nexio claudat,

ambiat et quantos orbita curva globos,

sidereos cursus quid cogat quidve retardet,

quis Lunam flammet vel minuat radius,

qui caelum stellet fomes et quanta revolvat,

quae sit cura deis vel modus aspicies.

scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere;

te socer subire celsa poscit astra Iuppiter.

119 tunc Calliope:

semper complacitis amica Musis,

cui Permesia poculum fluenta

et fons Gorgonei tulit caballi,

vertex Aonidum virens corollis

cui fundit violas parante Cirra;

tu vatum mela dulcibus Camenis

et scis Pindaream chelyn referre;

te dictante fides sacrumque plectrum

novit Threicium sonare carmen.

o lux nostra, sacros probare cantus

suesce atque organicis beare circis.

scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere;

te socer subire celsa poscit astra Iuppiter.

120 ac sic Polymnia:

tandem laboris fructus, aethram fulgidam

divumque sedes ac Iovis consortia,

provecta carpis inditoque numine,

cruenta dudum, quae iugare rhythmica

ac dissipare mixta sueta regula,

mox quid iacente, quid iugata linea

trigonus recurvet circulusque torqueat,

melos probare ac tonos et crusmata

artesque cunctas solita, quaeque caelitum

possunt parare mente adacta culmina.

scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere;

te socer subire celsa poscit astra Iuppiter.

121 tunc Melpomene:

sueta cothurnatos scenis depromere cantus

soccumque ferre comicum

et reboare tua tulimus quae carmina cura

melo favente rhythmico:

nunc tibi, virgo, cano, spes atque assertio nostri,

tenore versa carminis.

nam thalamum redimire iuvat, tu serta probato

tuis placere ritibus.

digna maritali semper videaris Olympo

decentiorque caelitum.

scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere;

te socer subire celsa poscit astra Iuppiter.

122 ac sic Clio:

tu quae rhetorico clangere syrmate

atque reum rabido absolvere pectore,

quae nunc sensa ligans horrida nexibus,

soritas cumuli accessibus aggerans,

nunc quid grammatica stringere regula,

quid fandi ambiguis conterat ordinem,

sollers docticanis ludere censibus;

nunc stellata poli conspice limina

et candore sacro aetheris utere,

quem vero pretium est noscere lumine.

scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere;

te socer subire celsa poscit astra Iuppiter.

123 mox Erato:

caput artibus, inclita virgo,

cui panditur aula Tonantis,

merito tibi subditur orbis

rationibus ante repertus.

sacra fulgura cur rutilescant,

fragor intonet unde resultans,

quid agat per aperta madorem

modo nubibus imbrificatis,

quid euntibus agmine nimbis

revocet nitidissima verna

- - -

rotet omnia circulus anni

properantia claudere saecla:

quod habent rationis operta

canimus tibi cognita soli.

scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere;

te socer subire celsa poscit astra Iuppiter.

124 ac tunc Terpsichore:

laetor honoris meritis: conspicis astra, virgo;

hoc tibi sollers peperit ingenium labosque;

ista peritis tribuit cura vigil lucernis.

perdia pernoxque sacris namque operata chartis

quicquid †agentestocasi†praescia dant futuris

semper anhelis docilis fomitibus tulisti.

nam Sabaeorum rapidis quid vapor edat aris,

fumida quid turicremis aura paret favillis,

omina vel certa ferant vocibus auguratis,

intrepidis nec dubitans fatibus antevortis.

scande caeli templa, virgo, digna tanto foedere;

te socer subire celsa poscit astra Iuppiter.

125 dehinc Euterpe:

virgo perite

praevia sortis,

quae potuisti

scandere caelum

sacraque castis

dogmata ferre,

noscere semet

quis valuere,

quisque videntes

lumine claro

numina fati

et geniorum

cernere vultus,

quaeque Platonis

Pythagoraeque

esse dedisti

sidera mentes,

tuque caducis

[mortalibusque]

nube remota

cernere iusti

numina caeli.

iure senatum

scande Tonantis,

quam decet unam

Mercuriali

foedere iungi.

scande caeli templa, uirgo, digna tanto foedere;

te socer subire celsa poscit astra Iuppiter.

126 deinde Thalia:

beata virgo, tantis

quae siderum choreis

thalamum capis iugalem

ac sic favente mundo

nurus adderis Tonanti.

ac cuius esse divi

tibi contigit maritam?

eius, meante pinna

qui solus astra mundi

praetervolans perexit

rapidis vigil procellis,

qui cum superna tranat

freta, Tartarum recurrit;

qui solus ante currum

et candidos iugales

alti potens parentis

memorem ciere virgam;

qui fata succidentis

reparat libens Osiris,

sationibus gravari

genitalibus repertis

quem scit pater deorum;

cui lacteam papillam

gaudens dedit noverca,

cuius vigente virga

dirum stupet venenum,

cui virus omne fanti

orbem facit gemellum.

est doctus ille divum,

sed doctior puella.

nunc, nunc beantur artes,

quas sic sacratis ambo,

ut dent meare caelo,

reserent caducis astra

ac lucidam usque ad aethram

pia subvolare vota.

per vos vigil decensque

nus mentis ima complet;

per vos probata lingua

fert glorias per aevum.

vos disciplinas omnes

ac nos sacrate Musas.

127 Dum haec igitur Musae nunc solicanae, nunc concinentes interserunt vicissimque mela dulcia geminantur, ecce quaedam matronae sobrio decore laudabiles nec conquisitis figmentis circa faciem vultuosae, verum simplici quadam comitate praenitentes, in penates virginis thalamumque conveniunt. quarum una intenta circumspectione cautissima et omnia rerum vigili distinctione discriminans dicebatur Prudentia vocitari. 128 huius germana sua cunctis attribuens, nullumque eo, quo non merebatur, afficiens, Iustitiae ferebatur sortita vocabulum. 129 verum tertia contemptis muneribus atque abstinentia praedicanda ex morum temperantia nomen acceperat. 130 quae supererat, fortissima ac tolerandis omnibus adversis semper infracta, subeundis etiam laboribus robore quoque corporis praeparata, Virium vocabulum possidebat. in amplexum eius osculumque deferuntur atque eam, cum intra cubiculum conspicerent per omnia trepidantem et velut lucifugam haesitationibus torpentem, pectus eius faciemque tractantes in conspectum omnium et publicam venire faciem compulerunt. 131 post has ingressa quaedam gravis crinitaque femina et ex eo, quod per ipsam Iuppiter ascensum cunctis in supera tribuerit, admodum gloriosa. quam cum virgo conspiceret, ad eam omni studio affectuque concurrit; quippe quadam fiducia compertorum ipsa eidem scandendum caelum fuerat augurata et nunc ad eam in nuptias corrogandam ab ipso transmissa Maiugena. 132 praeterea tres puellae vultu decoreque parili ac venustate luculentae [sertis] religatae invicem manus rosarumque sertulis redimitae ad virginem convenere. quarum una deosculata Philologiae frontem illic, ubi pubem ciliorum discriminat glabella medietas, alia os eius, tertia pectus apprendit, videlicet prima, ut «laetos oculis afflaret honores», secunda gratiam linguae inspirabat, animo tertia comitatem. quippe illae Charites dicebantur, et quicquid apprenderant venustabant. quae quidem virginem postquam lumine replevere, Musis admixtae etiam gesticulationes consonas atque hymeneia dedere tripudia. 133 sed ecce magno tympani crepitu crotalorumque tinnitu universa dissultant, eo usque ut Musarum cantus aliquanto bombis tympani obtusior redderetur, et cum sonitu introfertur lectica interstincta sideribus, cui ritu mystico crepitus praecinebant, qua mos fuerat nubentes deas in caelestis thalami pervenire consortia. 134 ante hanc quaedam augustioris vultus femina ac sacro lumine aethereque resplendens venerabili antistitio praeminebat. quam cum omnes qui affuere conspicerent, reveriti inclitam maiestatem ut deorum omnium mundique custodem; huic Athanasiae nomen fuit. et «heus» inquit «virgo, praecepit deorum pater hac regali lectica in caeli palatia subveharis, quam quidem nulli fas attrectare terrigenae, sed ne tibi quidem, si ante nostrum poculum, licet». 135 et cum dicto leniter dextra cordis eius pulsum pectusque pertractat, ac nescioqua intima plenitudine distentam magno cum turgore respiciens, «ni haec», inquit «quibus plenum pectus geris, coactissima egestione vomueris forasque diffuderis, immortalitatis sedem nullatenus obtinebis,» at illa omni nisu magnaque vi quicquid intra pectus persenserat evomebat. 136 tunc vero illa nausea ac vomitio laborata in omnigenum copias convertitur litterarum. cernere erat, qui libri quantaque volumina, quot linguarum opera ex ore virginis diffluebant. alia ex papyro, quae cedro perlita fuerat, videbantur, alii carbasinis voluminibus implicati libri, ex ovillis multi quoque tergoribus, rari vero in philyrae cortice subnotati; 137 erantque quidam sacra nigredine colorati, quorum litterae animantum credebantur effigies, quasque librorum notas Athanasia conspiciens quibusdam eminentibus saxis iussit ascribi atque intra specum per Aegyptiorum adyta collocari, eademque saxa stelas appellans deorum stemmata praecipit continere. 138 sed dum talia virgo undanter evomeret, puellae quamplures, quarum Artes aliae, alterae dictae sunt Disciplinae, subinde, quae ex ore virgo effuderat, colligebant in suum unaquaeque illarum necessarium usum facultatemque corripiens. ipsae etiam Musae, praesertim Vranie Calliopeque, innumera gremio congessere volumina. in aliis quippe distinctae ad tonum ac deductae paginae, in aliis circuli lineaeque hemisphaeriaque cum trigonis et quadratis multiangulaeque formae pro theorematum vel elementorum diversitate formatae; dehinc pictura animalium membra multigenum in unam speciem complicabat. erant etiam libri, qui sonorum mela signaque numerorum et cantandi quaedam opera praeferebant. 139 postquam igitur illam bibliothecalem copiam nixa imitus virgo diffudit, exhausto pallore confecta Athanasiae opem, quae tanti laboris conscia fuerat, postulavit. tum illa: «ut refectior caelum sublimisque conscendas, hoc tibi accipe sorbillandum». 140 ac tunc matri Apotheosi, quae cum illa forte convenerat et iam pridem libros, qui ex Philologiae ore defluxerant, manu contingens ac dinumerans consecrabat, auferens quandam globosam animatamque rotunditatem sumit ac virgini porrigit hauriendam. verum ipsa species ovi interioris crocino circumlita exterius rutilabat ac dehinc perlucida inanitate albidoque umore, interiore tamen medio solidior apparebat. quam cum Philologia susciperet, quoniam post tanti laboris afflictationes aestusque mentis plurimum sitiebat, reseratis eius rotunditatis arcanis, postquam rem dulcissimam comperit, totam incunctanter exhausit;

continuoque novo solidantur membra vigore,

et gracilenta perit macies; vis terrea cedit,

aethereumque venit sine mortis legibus aevum.

141 verum diva cum immortalitatis eam poculum cerneret ebibisse, quo e terris illam caelum pergere immortalemque factam velut aenigmate redimiculi perdoceret, ex herba quadam rurestri, cui ἀείζωον vocabulum est, virginem coronavit, praecipiens omnia, quae adhuc mortalis adversum vim superam in praesidium coaptarat, expelleret: quippe caducae mortalisque substantiae istaec esse munimina memorabat. quae quidem omnia eidem mater abstraxit, postquam eam mundana transcendisse studia recognovit. 142 tunc Philologia ex aromate praeparato acerraque propria Athanasiae primitus supplicavit matrique eius gratiam multa litatione persolvit, quod nec Vedium cum uxore conspexerit, sicut suadebat Etruria, nec Eumenidas, ut Chaldaea miracula, formidarit, nec igne usserit, nec lympha subluerit, nec animae simulacrum Syri cuiusdam dogmate verberarit, nec †Phasi senis ritu Charontis manibus involutam immortalitatem mortis auspicio consecrarit. 143 interea conscendere iussa lecticam, quae in suggestu maximo quoniam videbatur, difficile admodum sibi, ne dicam impossibile, deputabat. in quam rem consequenter implendam alumnum suum dilectum prae ceteris convocavit, quo innixa omnem difficultatem superae conscensionis evicit; verum idem, qui Labor ab eadem vocabatur, non solum in lecticae culmen eam sustulit, verum caelum cum domina impiger permeavit. 144 quippe consociato sibi quodam puero renidenti, qui nec voluptariae Veneris filius erat, et tamen Amor a sapientibus ferebatur, a fronte lecticam subvehere moliuntur. 145 nam postica Epimelia et Agrypnia dilecta virgini sustulere mancipia (sic enim Athanasia praeceperat), ut uterque sexus cum Philologia caelum posset ascendere. praecedit ilico conscendentem Musarum concinentium pompa et praedictarum comitum venerabilis multitudo. 146 Periergia vero aliis comitata pedisequis dotalibusque mancipiis curiose universa perscrutans atque interrogans sequebatur. verum ad culmina arcis aeriae comitatus ille cum virgine propinquabat. 147 Et ecce advenire subito deorum pronuba nuntiatur, ante quam Concordia, Fides Pudicitiaque praecurrunt; 148 nam Cupido, corporeae voluptatis illex, licet eam semper antevolet, Philologiae occursibus non ausus est interesse. 149 at ubi in conspectum nubentis diva pervenit atque, ut mos virginis erat, litavit aromatis, deam talibus deprecatur: «Iuno pulchra, licet aliud nomen tibi consortium caeleste tribuerit, et nos a iuvando Iunonem, unde et Iovem dicimus, nominemus, sive te Lucinam, quod lucem nascentibus tribuas, ac Lucetiam convenit nuncupare (nam Fluvoniam Februalemque ac Februam mihi poscere non necesse est, cum nihil contagionis corporeae sexu intemerata pertulerim), Iterducam et Domiducam, Vnxiam, Cinctiam mortales puellae debent in nuptias convocare, ut earum et itinera protegas et in optatas domos ducas et, cum postes unguent, faustum omen affigas, et cingulum ponentes in thalamis non relinquas, Opigenam te, quas vel in partus discrimine vel in bello protexeris, precabuntur, Poplonam plebes, Curitim debent memorare bellantes; hic ego te Heram potius ab aeris regno nuncupatam voco: da nosse poscenti, quid haec aeria latitudo atque atomis perlucentes concurrentibus campi animantum gerant, quidve hic dicatur numinum subvolare. non enim de humilitate aeris illius quaero, qui volucribus permeatur, quem Olympi montis cacumen excedit, qui vix decem stadiorum altitudine sublimatur, sed elata disquiro. at iam fas puto quicquid περὶ εὐδαιμονίας lectitans intellexeram conspicari». 150 Hic Iuno conscendentis precibus non repugnans eam se cum in arces ducit aerias atque exhinc multarum diversitates edocet Potestatum. «illi», inquit, «quos ignitae substantiae flammantisque suspicimus, ab ipso aethere sphaeraeque superioris ambitu usque solarem circulum demeantes ipsi dicuntur dii, et caelites alias perhibentur causarumque latentium arcana componunt. sunt enim puriores, nec admodum eos mortalium curarum vota sollicitant, ἀπαθεῖςque perhibentur. illic Iovem regnare certissimum est. 151 at infra Solis meatum usque lunarem globum secundae beatitatis numina supparisque potentiae, per quae tamen vaticinia somniaque ac prodigia componuntur. haec haruspicio exta fissiculant admonentia quaedam vocesque transmittunt auguratisque loquuntur ominibus. plerumque enim quaerentes admonent vel sideris cursu vel fulminis iaculo vel ostentaria novitate. 152 sed quoniam unicuique deorum superiorum singuli quique deserviunt, ex illorum arbitrio istorumque comitatu et generalis omnium praesul et specialis singulis mortalibus Genius admovetur, quem etiam praestitem, quod praesit gerundis omnibus, vocaverunt; nam et populi Genio, cum generalis poscitur, supplicatur, et unusquisque gubernatori proprio dependit obsequium. ideoque dicitur Genius, quoniam, cum quis hominum genitus fuerit, mox eidem copulatur. hic tutelator fidissimusque germanus animos omnium mentesque custodit; 153 et quoniam cogitationum arcana superae annuntiat potestati, etiam Angelus poterit nuncupari. 154 hos omnes Graeci daemonas dicunt ἀπὸ τοῦ δαιομένου, latine Medioximos vocitarunt. qui quidem omnes minus lucidae splendentisque naturae quam illi caelestes, sicut conspicis, approbantur; nec tamen ita sunt corpulenti, ut hominum capiantur obtutu. 155 hic igitur Lares, hic post membrorum nexum degunt animae puriores, quae plerumque, si meritorum excellentia subvehantur, etiam circulum Solis ac flammantia saepta transiliunt. 156 dehinc a lunari circulo usque in terram quicquid interpatet interstitii proprii partitione discernitur, et ab orbe lunari interfusa medietas disparatur. sed superior portio eos, sicut conspicis, claudit, quos hemitheos dicunt, quosque latine Semones aut Semideos convenit memorare. hi animas caelestes gerunt sacrasque mentes, atque sub humana effigie in totius mundi commoda procreantur. 157 qui quidem plerumque sui miraculo fidem fecere caelestium, ut in ortu Herculis geminatae noctis obsequium, serpentesque idem parvus oblidens vim numinis approbavit; Tages sulcis emicuit et ritum statim gentis extispiciumque monstravit: Hammon apparuit cum cornibus arietinis et vestimento lanitio ac sitientibus undam fontis exhibuit. 158 quid loquar eos, qui primi mortalibus usum rerum maioraque commoda praestiterunt? ut vitem Dionysus apud Thebas, Osiris apud Aegyptios haustum vini usumque comperiens, frumentum Isis in Aegypto, Triptolemus apud Atticos docuere; eademque Isis lini usum sementemque monstravit. comminuendae frugis farrisque fragmenta Pilumno signat Italia; ascribit Asclepio Graecia medicinam. 159 alii quoque huius generis homines in divinandi usum et praescientiam procreati, ut Carmentis in Arcadia ab effuso per vaticinia carmine memorata, Sibylla vel Erythraea quaeque Cymaea est vel Phrygia; quas non decem, ut asserunt, sed duas fuisse non nescis, id est Herophilam Troianam Mermessi filiam et Symmachiam Hippotensis filiam, quae Erythra progenita etiam Cumis est vaticinata. ex hac divinandi possibilitate Amphiaraus Mopsusque celebrati. 160 a medietate vero aeris usque in montium terraeque confinia Hemithei Heroesque versantur, qui ex eo, quod Heram terram veteres edixere, Heroes nuncupati. ibique Manes, id est corpori humano praesules attributi, qui parentium seminibus manaverunt. 161 denique haec omnis aeris a luna diffusio sub Plutonis potestate consistit, qui etiam Summanus dicitur quasi summus Manium. hic Luna, quae huic aeri praeest, Proserpina memoratur. 162 verum illi Manes, quoniam corporibus illo tempore tribuuntur, quo fit prima conceptio, etiam post vitam isdem corporibus delectantur, atque cum his manentes appellati Lemures. qui si vitae prioris adiuti fuerint honestate, in Lares domorum urbiumque vertuntur; 163 si autem depravantur ex corpore, Larvae perhibentur ac Maniae. Manes igitur hic tam boni quam truces sunt constituti, quos ἀγαθούς et κακοὺς δαίμονας memorat Graia discretio. 164 in his etiam locis Summanes eorumque praestites Mana atque Mantuona, dii etiam quos aquilos dicunt, item Fura Furinnaque et mater Mania Intemperiaeque et alii tristes divorum degunt. 165 circa ipsum vero terrae circulum aer calore supero atque exhalatu madoreque infero turbidatus egredientes corporibus animas quodam fluenti aestu collidens non facile patitur evolare. 166 hincque tractum Pyrphlegethonta sollertia poeticae adumbrationis allusit, atque in eo perenni strepitu volutata colliditur animarum, quas Vedius adiudicarit, impietas [id est Pluton, quem etiam Ditem Veiovemque dixere]. 167 ipsam quoque terram, qua hominibus invia est, referciunt longaevorum chori, qui habitant silvas, nemora, lucos, lacus, fontes ac fluvios, appellanturque Panes, Fauni, Fones, Satyri, Silvani, Nymphae, Fatui Fatuaeque vel Fantuae vel etiam Fanae, a quibus fana dicta, quod soleant divinare. hi omnes post prolixum aevum moriuntur ut homines, sed tamen et praesciendi et incursandi et nocendi habent praesentissimam potestatem. 168 inter priores igitur Genios tua adhuc mortalis virginis diva consistet. nam eccam tibi aetheria Iuno seu Vesta est», ut iam immortali divaeque praecipit dicens, «iam sede in concilio Iovis directa». demumque de acerra virginis partem sumit. 169 Tunc portitores divae correpta lectica magno eam molimine subvexere. sed postquam centum viginti sex milia stadiorum aeria subvecti levitate conscenderant ac tonum primum ex pthongis complevere caelestibus, lunarem ingressa circulum virgo divae congruis nidoribus supplicabunda de proximo conspicatur globosum quoddam tenerumque corpus e superni roris levitate compactum instar speculi praenitentis adiaculati fulgoris radios revibrare. 170 in eo sistra Niliaca Eleusinaque lampas arcusque Dictynnae tympanaque Cybeleia videbantur; triformis etiam discolorque virago terribili quadam maiestate rutilabat, quae licet cornigera et aspera crederetur, egestionibus opportuna tamen et felem et cervam et conversiones bis binas vultibus praeferebat. 171 exhinc medio quam ad lunam conscenderat, ad Cyllenii circulum venit. quo hemitonio permeato multiplex ei, utpote nubenti dominae, ministrorum populus laetabundus occurrit. 172 inter quos splendentis formae habitusque femina ac promptae ubertatis ornatibus opulenta virgine salutata usque in eius osculum confisa pervenit. sed mirabatur illa obsequentium multitudo, quae, sicut Syrus quidam astruit, in numero duorum milium fuerat constituta, quod femina, quam Etrusci dicebant ipsi denuptam fuisse Cyllenio, nulla prorsus invidia titillata virginem complexa constrinxerat. 173 haec autem Facundia (nam hoc illi vocabulum) in Philologiae penatibus se ortam educatamque memorabat, nec indignum esse, quod sibi alumna praelata est, quae et sibi semper ornatum et pabulum multis praebuerit Disciplinis. 174 venit etiam quaedam decens ac pudicissima puellarum, quae praesul domus custosque Cylleniae, verum Themis aut Astraea aut Erigone dicebatur; 175 spicas manu caelatumque ex hebeno pinacem argumentis talibus afferebat: 176 erat in medio avis Aegyptia, quae ibis memoratur ab incolis; sed cum petaso vertex atque os pulcherrimum videbatur, quod quidem serpentis gemini lambebat implexio; subter quaedam praenitens virga, cuius caput auratum, media glauca, piceus finis exstabat. sub dextra testudo minitansque nepa, a laeva caprea. 177 sed dilophon alitem, quae sit oscinum mitior, 178 in certaminis temptamenta pulsabat. ipsa vero ibis praenotatum gerit nomen mensis cuiusdam Memphitici. 179 hanc tabellam cum ingestam sibi cognosceret virgo venerata, licet sponsi agnosceret argumentum, tamen non ausa est sine supplicatione transire. 180 tunc etiam candidior Atlantidum Iovis congressu pignerisque culmine provecta supervenit, quae quidem ne in nurus officio sine bilance libra apparere dignata est. quam virgo venerata, quoniam satis sociam filio recognovit, duabus tum lucrorum potenti dicatis coepit honorare pecudibus. 181 hinc festinatur ascensus, et usque in Veneris circulum hemitonio transvolatur, ipsaque Venere, quae nuptiis allubescebat, quantum decebat orata, hoc in ea perhibetur intuita, quod admodum pulchra, tamen antias draconibus circumflexa crebroque capillitio vulsa, ambifariumque †nital se cum congressa mitificat. 182 mox studium in solarem laborare circum; quippe sescuplo fatigabat ascensum, qui tonos ac dimidius habebatur. 183 ibi quandam navem totius naturae cursibus diversa cupiditate moderantem cunctaque flammarum congestione plenissimam beatis circumactam mercibus conspicatur. cui nautae septem, germani tamen suique consimiles, praesidebant. in prora felis forma depicta, leonis in arbore, crocodilli in extimo videbatur. 184 in eadem vero rate fons quidam lucis aetheriae arcanisque fluoribus manans in totius mundi lumina fundebatur. quo viso Philologia consurgens totaque veneratione supplicans ac paululum conivens oculis deum talibus deprecatur:

185 Ignoti vis celsa patris vel prima propago,

fomes sensificus, mentis fons, lucis origo,

regnum naturae, decus atque assertio divum

mundanusque oculus, fulgor splendentis Olympi,

ultramundanum cui fas est cernere patrem

et magnum spectare deum, cui circulus aethrae

paret, et immensis moderaris raptibus orbis:

186 nam medium tu curris iter, dans solus amicam

temperiem superis, compellens atque coercens

sidera sacra deum, cum legem cursibus addis.

187hinc est quod quarto ius est te currere circo,

ut tibi perfecta numerus ratione probetur:

nonne a principio geminum tu das tetrachordon?

188 Solem te Latium vocitat, quod solus honore

post patrem sis lucis apex, radiisque sacratum

bis senis perhibent caput aurea lumina ferre,

quod totidem menses, totidem quod conficis horas.

189 quattuor alipedes dicunt te flectere habenis,

quod solus domites quam dant elementa quadrigam.

190 nam tenebras prohibens retegis quod caerula lucet;

hinc Phoebum perhibent prodentem occulta futuri

vel, quia dissolvis nocturna admissa, Lyaeum.

191 te Serapin Nilus, Memphis veneratur Osirim,

dissona sacra Mithram Ditemque ferumque Typhonem;

192 Attis pulcher item, curvi et puer almus aratri,

Hammon et arentis Libyes ac Byblius Adon.

sic vario cunctus te nomine convocat orbis.

193 salve, vera deum facies vultusque paterne,

octo et sescentis numeris cui littera trina

conformat sacrum mentis cognomen et omen.

da, pater, aetherios superum conscendere coetus

astrigerumque sacro sub nomine noscere caelum.

194 His audita deorum sedes iussa est permeare. verum hemitonio sublevatam Pyrois circulus immoratur, in quo Iovis fuerat maximus filiorum. 195 ex quo circulo visus Pyrphlegethon amnis ad infera demeare. 196 quo transgresso (neque enim labor fuerat hemitonii interiecta transcurrere) in Iovialis sideris pervenere fulgores, cuius circulus pthongo personabat. illic sidus erat temperamenti vivifici ac salubris effulgentia blandisque vibrata candoribus, cuius quidem lucis natura ex calidis umidisque commixtionibus candens quadam prosperitatis tranquillitate rutilabat verum ibi sidus Iovis, nam ipse totius mundi membra collustrans ad deorum dicebatur imperium et senatum caelitem commeasse. 197 hinc etiam praetergressa circum ac parili interiectione sublimis deorum rigidissimum creatorem in algido haerentem pruinisque nivalibus conspicata; verum idem, quem circumire nitebatur, orbis melo Dorio tinniebat. sed ipsi praesuli nunc draconis facies, nunc rictus leonis, nunc cristae cum aprugnis dentibus videbantur, totoque exitialis saeviebat horrore; cui tamen potestas pro circi granditate maior ac praelata ceteris habebatur. denique harpis bombisque perterrita tam intolerandam congressionem virgo defugit. 198 inde maximis conatibus sescuplo itineris evehuntur; nam tono ac dimidio ad ipsius caelitis sphaerae globum ac laqueatum stellis ambitum pervenitur. 199 sicque sex tonorum conscensionibus stadiorum defecta lassitudine fatigati, cum diapason symphoniam quicquid emensi erant adverterent consonare perfectione absolutae modulationis, post labores maximos recreati paululum conquierunt. 200 Ipsa quippe Philologia lectica desiliens, cum immensos luminis campos aetheriaeque tranquillitatis verna conspiceret ac nunc tot diversitates cerneret formasque decanorum, tunc octoginta quattuor liturgos caelo miraretur adstare, videretque praeterea fulgentes crebrorum siderum globos et circulorum alterna illigatione texturas, 201 ipsam vero, quae ambitum coercet ultimum, sphaeram miris raptibus incitatam, polosque et axem ex caeli summitate vibratum profundam transmeare terram atque ab ipso totam caeli molem machinamque torqueri, 202 tanti operis tantaeque rationis patrem deumque non nesciens ab ipsa etiam deorum notitia recessisse, quoniam extramundanas beatitudines eum transcendisse cognoverat, empyrio quodam intellectualique mundo gaudentem, iuxta ipsum extimi ambitus murum annixa genibus ac tota mentis acie coartata, 203 diu silentio deprecatur, veterumque ritu vocabula quaedam voce mentis inclamans secundum dissonas nationes numeris varia, sono ignota, iugatis alternatisque litteris inspirata, veneraturque verbis intellectualis mundi praesules deos eorumque ministros sensibilis sphaerae potestatibus venerandos, 204 universumque totum infinibilis patris profunditate coercitum, poscitque quosdam tres deos aliosque diei noctisque septimo radiatos. 205 quandam etiam fontanam virginem deprecatur, secundum Platonis quoque mysteria ἅπαξ καὶ δὶς ἐπέκεινα potestates. 206 His diutissime florem ignis atque illam existentem ex non existentibus veritatem toto pectore deprecata, tum visa se cernere apotheosin sacraque meruisse. 207 quippe quidam candores lactei fluminis tractim stellis efflammantibus defluebant. 208 laetabunda igitur gratesque testata iter in Galactium flectit, ubi senatum deum a Iove noverat congregatum erat autem ibi Iovialis domus, quae etiam granditate mira mundanum ambitum possideret et decore conspicuo fulgorem siderum vinceret et novitate situs signiferum circulum decusaret. praeterea tanto splendore renidebat, ut argenti crederetur fabricata materia. ibi septa candentia culmenque sectatum limbis nivalibus albicabant, 209 ubi iam Iuppiter cum Iunone omnibusque divis in suggestu maximo ac subselliis lacteis residens sponsales praestolatur adventus. qui simul Musarum voces ac dissonis mela dulcia cantilenis virgine adveniente percepit, priore loco praecepit venire Cyllenium, 210 cum quo Liber et Delius, fidi amantissimique germani, Hercules etiam, uterque Castorum Gradivusque, et quicquid deorum de Iove progenitum est, Cyllenii adhaerebat officio. 211 elementorum quoque praesides angelicique populi pulcherrima multitudo, animaeque praeterea beatorum veterum, quae iam caeli templa meruerant, gressus Maiugenae sequebantur. 212 Linum, Homerum Mantuanumque vatem redimitos canentesque conspiceres, Orpheum atque Aristoxenum fidibus personantes, Platonem Archimedenque sphaeras aureas devolventes. 213 ardebat Heraclitus, udus Thales, circumfusus atomis Democritus videbatur; Samius Pythagoras caelestes quosdam numeros replicabat, Aristoteles per caeli quoque culmina Entelechiam scrupulosius requirebat, Epicurus vero mixtas violis rosas et totas apportabat illecebras voluptatum. Zeno ducebat feminam providentem, Arcesilas collum intuens columbinum, multusque praeterea palliatorum populus studiis discrepantibus dissonabat. qui quidem omnes inter Musarum carmina concinentum audiri, licet perstreperent, nullo potuere rabulatu. 214 veniente igitur introgressoque Cyllenio omnis ille deorum senatus veneratus verticem ingredientis exsurgit. ipse Iuppiter eum propter suum consessum, Pallade a dextra sociata, medium collocavit. 215 nec longo interiectu ipsa quoque Philologia ambita Musis ac matre praeambula corrogatur. qua ingrediente ac Vestae deum nutrici eidemque pedisequae acerram illam olacem aromatis refundente, omnis ille ordo caelicolum portiones sibi competentes attribuens Arabicis laetabatur halatibus. 216 verum virgo, ut est per omnia verecunda, licet a Iove eius assidere confinio iuberetur, tamen ibi potius voluit, 217 ubi Musas conspexerat, amota Palladis consortione residere. tunc exsurgens virginis mater poscit de Iove superisque cunctis, uti sub conspectu omnium, quicquid sponsalium nomine praeparaverat Maiugena, traderetur ac demum dos a virgine non deesset, tuncque tabulas ac Papiam Poppaeamque legem sinerent recitari. 218 cuius petitioni iustissimae deorum senatus attribuit, ut in consessu caelitum offerenda probarentur. hic Phoebus exsurgit, fratris officium non detrectans, ac singulas ex famulitio delectuque Cyllenio incipit admovere, quae tam pulchrae cunctis quam ornatissimae refulsere. 219 Transcursa, lector, parte magna fabulae, quae tam morosis implicata ductibus tenui lucernam palpitare lumine coegit instans innitens crepusculum, ac ni rosetis purpuraret culmina Aurora primo convenustans halitu surgens fenestras dissecaret lumine, adhuc iugata compararet pagina quocumque ducta largiorem circulum. 220 nunc ergo mythos terminatur; infiunt artes libelli qui sequentes asserent. nam fruge vera omne fictum dimovent et disciplinas annotabunt sobrias pro parte multa nec vetabunt ludicra. habes quid instet, si potestas caelitum faveantque Musae et chelys Latoia.