Historia Augusta
ca. 400
|
Carus(ca. 230 - 283, C. 282 - 283)Carinus(ca. 252 - 285, C. 283 - 285)Numerianus(ca. 255 - 284, C. 283 - 284)
|
___________________________________________________
|
|
<Flavi Vopisci Syracusii>CARUS ET CARI<NUS> ET NUMERIANUS
| |
[1 1] Fato rem p. regi eamqu[a]e nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi Probi mors satis prodidit. [2] nam cum ducta per tempora variis vel erecta[m] motibus vel adflicta[m], nunc tempestate aliqua nunc felicitate variata omnia prope passa esset, quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post diversita<t>e<m> malorum iam secura continuata felicitate m<a>nsura post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia <senatus ac populi> leges et gubernacula [senatus ac populo] temperante. [3] sed ruina ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato e medio tali principe in eam d<e>sperationem votum publicum redegit, ut timerent omnes Domitianos, Vitellios et Nerones. [4] plus enim timetur de incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re p., qu<a>e recentibus confossa vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta etiam prope t<y>rannorum caesa<s> [ci]vili<a>[m] membra sibimet vindicantium perpessa m<a>eruerit.[2 1] Nam si velimus ab ortu urbis repetere, quas varietates sit passa Romana res p., inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis laborasse. [2] et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei p., quae illius felicitas fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem p. atque unus omnium conditorum perfectam urbem reliqui<t>? [3] quid deinde Numam loquar, qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem re<li>gione munivit? [4] viguit ig<it>ur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res p., sed passa tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta est. [5] adolevit deinde usque ad tempora Gallicani belli, sed quasi qu<o>dam mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam t<i>meba<n>t boni. [6] reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis bellis ac terrore Pyrr<h>i, ut mortalitatis mala praecordiorum timore sentiret. [3 1] crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed socialibus adfecta discordiis extenuato felic<it>atis sensu usque ad Augustum bellis civilibus adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata, si reparata dici potest libertate deposita. [2] tamen utcumque, etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit; passa deinceps tot Nerones, per Vespasi<a>num extulit capu<t>. [3] nec omni Titi felicitate laetata, Domi<t>iani vulnerata inmanitate per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi v[a]ecordia et crudelitate lacerata est. [4] nihi<l> post haec praeter Severi diligentiam usque ad Alexandrum Mam<a>eae sensit bonum. [5] longum est, quae secuntur, universa conectere: uti enim principe Valeriano non potuit et Gallienum per annos quindecim passa est. [6] invidit Claudio longi<n>quitatem imperii amans vari[a]etatum prope et semper inimica fortuna iustitiae. [7] si<c> enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea, quae sunt in publicis actibus, eventuum vari[a]etate mutentur. [8] sed quorsum talibus qu[a]erellis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carinum non reli[n]quisset heredem.[4 1] Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae sum<ma varie>tate dicere nequea<m>, [ae]quae illa vera si[n]t. [2] Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum, sed Illyricianis parentibus fuisse contendit. [3] sed Fa<b>ius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani solertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit natum. [4] in ephemeride quadam legisse <me> memini Carum Mediolanensem fuisse, sed a<lb>o <c>uria<e> Aquil<e>iensis civitatis insertum. [5] ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consul[a]e ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanus vult videri. [6] [a]epistula Cari: «Ma<rc>[li]us <Aur>e<li>us <Carus> pro consul[a]e Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent, quibus rem publicam d<e>l<e>g<a>bant. [7] ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem: <non> feci aliter, si te iuvante non fallar; fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris.»[8] Vides tota [a]epistula maiores suos Romanos illum velle intellegi. [5 1] indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum primum imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit. [2] inter cetera: «gaudendum est itaque, p. c., quod unus ex vestro ordine, vestri etiam generis imperator est factus. quare adnitem<ur>, ne meliores peregrini quam vestri esse videantur.» [3] hoc quoque loco satis clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum.[4] Hic igitur per civiles <et> militares gradus, ut tituli statuarum eius indicant, praef. praet. a Probo factus tantum sibi aput milites amor<i>s locavit, ut interfecto Probo tanto principe solus dignissim<u>s videretur imperio.[6 1] Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos in fasto<s> ret<t>ulisse Cari factione interemptum Probum, sed <ne>qu<e>[d] meritum Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et constantissime vindicavit. [2] quid autem de eo Probus senseri[n]t, indicant litter<a>e de eius honoribus ad senatum dat<a>e:«Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit.» inter cetera: «felix autem esset nostra res p., si, qualis Carus est aut plerique vestrum, plures haberem in actibus conlocatos. [3] quare equestrem statu<am> viro morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico sumptu [vel] eidem exaedificetur domus marmoribus a me delatis. decet enim nos talis integritatem remunerari viri» et reliqua.[7 1] Ac ne minima quaeque conectam et ea, quae apud alios poterunt inveniri, ubi primum accepit imperium con<s>e<n>su omnium militum, bellum Persic[c]um, quod Probus parabat, adgressus est liberis Caesaribus nuncupatis, et ita quidem ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero Numerianum, adul<es>centem cum lectissimum tum etiam disertissimum, duceret. [2] et dicitur quidem s<a>epe dixisse se miserum, quod Carinum ad Gallias principem mitteret, neque illa aetas esset Numeriani, ut illi Gallicanum, quod maxime constantem principem quaerit, crederetur imperium. sed haec alias. [3] nam exstan<t et>iam litter<a>e Cari, quibus aput praefectum suum de Carini moribus qu[a]eratur, ut appareat verum esse, quod Onesimus dicit, habuisse in animo Carum, ut Carino Caesareanum abrogaret imperium. [4] sed haec, ut diximus, alias in ipsius Carini vita dicenda sunt. nunc ad ordinem revertemur.[8 1] Ingenti apparatu et toti[u]s viribus Probi profligato magn<a> ex parte bello Sarmatico, quod gerebat, contra Persas profectus nullo sibi occurrente Mesopotamia<m> Carus cepit et <C>tesifontem usque pervenit occupatisque Persis domestica seditione imperatoris Persi<ci> nomen emeruit. [2] verum cum avidus gloriae, pra<e>fecto suo maxime [i]urg<e>nte, qui et ipsi et filii<s> eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius progressus esset, ut alii dicunt morbo, ut plures fulmine interemptus est. [3] negari non potest eo tempore, quo perit, tantum fuisse subito tonitruum, ut multi terrore ipso exanimati esse dicantur. cum igitur <a>egrotaret atque in tentorio iaceret, ingenti exorta tempestate inmani coruscatione, inmaniore, ut diximus, tonitru exanimatus est. [4] Iu<li>us Ca<l>purnius, qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum urbis super morte Cari [a]epistulam dedit. [5] inter cetera: «cum», inquit, «Carus, princeps noster vere carus, aegrotaret et <in tentorio iaceret>, tanti turbinis subito exorta tempestas est, ut caligarent omnia neque alterutrum nosceret; coruscationum deinde ac tonitruum in modum [fulgurum] igniti sideris continuata vibratio omnibus nobis veritatis scientiam sustulit. [6] subito enim conclamatum est imperatorem mortuum, et post illud praecipu[a]e tonitru<u>m, quo<d> cuncta terruerat. [7] his accessit quod cubiculari dolentes principis mortem incenderunt tentorium. unde <s>u<b>it<o> fama emersit fulmine interemptum eum, quem, quantum scire poss<u>mus, aegritudine constat absumptum.»[9 1] Hanc ego epistulam idcirco indi<d>i, quod plerique dicunt vim fati quandam esse, ut Romanus princeps Ctesifontem transire non possit, ideoque Carum fulmine absumptum, quod eos fines transgredi cuperet, qui fataliter constituti sunt. [2] sed sibi habeat artes suas timiditas, calcanda virtutibus. [3] licet plane ac licebit (per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit) Persas vincere atque ultra eos p<ro>gredi, et futurum reor, si a nostris non deseratur promissus numinum favor.[4] Bonum principem Carum fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod, statim est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces, ut invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur, ita s[i]ci<e>nter bella par<t>iend<o> contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim mili[ti]bus, captis diversi sex[s]us viginti milibus.[10 1] Haec de C<a>ro satis esse credo. veniamus ad Numerianum. huius et iun<c>tior patri et admirabilior per socerum suum facta videtur historia. et quamvis Carinus maior aetate fuerit, prior etiam Caesar qua<m> <Numerianus> sit nuncupatus, tamen necesse est, ut prius de Numeriano loquamur, qui patris secutus est mortem, post de Carino, qu<em> vir rei p. necessarius Augustus Diocletianus hab<i>tis conflictibus interemit.[11 1] Numerianus, Cari filius moratus egregi[a]e et vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer public[a]e declamaverit feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora stilo. [2] versu autem talis fuisse praedicatur, ut omnes poetas sui temporis vicerit. nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui ἁλιευτικὰ κυνηγετικὰ et ναυτικὰ scripsit qui[n]que omnibus colo<ribu>s inlustratus emicuit, et Aurelium Apoll<i>narem <i>amborum scriptorem, qui patris eius gesta in litteras ret<t>ulit, [h]isdem, qu<a>e recitaverat, editis veluti radio solis obtexit. [3] huius oratio fertur ad senatum missa tantum habuisse eloquentiae, ut illi[s] statua non quasi C<a>esari sed quasi r<h>et[h]ori decerneretur, ponenda in bibliotheca[e] Ulpia, cui suscriptum est: «Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.»[12 1] Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote <vigilia> confecto familiarissimu<m> fuit, ac lectica porta<re>tur, factione Apri soceri sui, qui invadere con<a>batur imperium, occisus est. [2] sed cum per plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque Aper idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos a[c] vento ac sole subtraheret, f<o>etore tamen cadaveris res esset prodita, omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non potuit, eumque ante signa et principia protraxere. tunc habita est ingens contio, factum etiam tribunal. [13 1] et cum qu<a>ereretur, quis vindex Numeriani iustissimus fieret, quis daretur rei p. bonus princeps, Diocletianum omnes divino consensu, cui multa iam signa facta dicebantur imperii, Augustum appellaverunt, domesticos tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei p., amantem suorum et ad omnia, quae tempus quaesiverat, temperatum, consilii semper alti, nonnumquam tamen <ferreae> frontis, sed prudentia e<t> nimia pervica<c>ia motus inquieti pectoris conprimentis. [2] hic cum tribunal cons<c>endisset atque Augustus esset appellatus et quaereretur, quem ad modum Numerianus esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetori ostentans percussit, addens verbis suis: «hic est auctor necis Numeriani.» sic Aper foeda vit<a> et deformibus consiliis agens dignum moribus suis exitum dedit. [3] avus meus ret<t>ulit interfuisse conti[ci]oni, cum Diocletiani manu esset Aper occisus; dixisse autem dicebat Diocletianum, <cum Aprum> percussisse<t>: «gloriare, Aper,
A<en>eae magni dextra cadis.»
[4] quod ego miror de homine militari, quamvis plurimos pla<ne sci>am militares vel Gr<a>ec[a]e vel Latin[a]e vel comicorum usurpare dicta vel talium poetarum. [5] ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt, ut eos faciant vetera dicta usurpare. nam et «lepus tute es: pulpamentum quaeris» Livii Andronici dictum est multa alia, quae Plautus Cae<ci>liusque posuerunt.[14 1] Curiosum non puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae ill<i> data est ad omen imperii. – avus meus mihi ret<t>ulit ab ipso Diocletiano compertum –. [2] «cum», inquit, «Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur in minoribus adhuc locis militans et cum Dryade quadam muliere [cu]rationem convictus sui cotidiani faceret atque illa diceret: Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es, ioco non serio Diocletianus respondisse fertur: tunc ero largus, cum fuero imperator. [3] post quod verbum Dryas dixisse fertur: Diocletian[a]e, iocari noli, nam eris imperator, cum Aprum occideri<s>.» [15 1] semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Dryad[a]e ipse ret<t>ulerat. [2] denique, ut erat altus, ri<s>it et tacuit. apros tamen in venatibus, ubi fuit facultas, manu sua semper occidit. [3] denique cum Aurelianus imperium accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit: «ego semper apros occido, sed alter utitur pulpamento.» [4] iam illud notum est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectu<m> praet., dixisse fertur: «tandem occidi Aprum fatalem.» [5] ipsum Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse, nisi ut impleret Dryadis dictum et suum firmaret imperium. [6] non enim tam crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret.[7] Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, superest nobis Carinus, [16 1] homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet dicere, quod in litteras Onesimus ret<t>ulit), ipse quoque male usus genio sexus sui. [2] hic cum Caesar decretis sibi Galliis atque Ita<li>a[e], Illyrico, Hispani<i>s ac Brittanni<i>s et Africa relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege, ut omnia faceret, quae Augusti faciunt, inormibus se vitiis et ingenti foeditate maculavit, [3] amicos optimos quosque releg<av>it, pessimum quemque elegit aut tenuit, praef. urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquando nec dici. [4] praef. praetorii, quem habebat, occidit; [5] in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex his notariis, quem stup<ro>rum et libidinum conscium semper atque adiutorem habuerat. [6] invito patre consul processit. superbas ad senatum litteras dedit. vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit. [7] uxores ducendo ac reiciendo novem duxit pulsis pleri<s>que praegnatibus. mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit. [8] fastidium suscribendi tantum habuit, ut inpurum quendam, cum quo semper meridi[a]e iocabatur, ad suscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque, quod bene suam imitaretur manum. [17 1] habuit gemmas in calceis; nisi gemmata fibula usus non est, balteum etiam saepe gemmatum regem denique illum Illyrici plerique vocitarunt. [2] praef(ectis) numquam, <numquam> consulibus obviam processit. hominibus inprobis plurimum detulit eosque ad convivium semper vocavit. [3] centum libras avium, centum piscium, mill[a]e divers<a>e carnis in convivio suo frequenter exhibuit. vini plurimum effudit. inter poma et melones natavit. rosis Mediola<nen>sibus et triclinia et cubicula stravit. [4] balneis ita frigidis usus est, ut solent esse cellae suppositoriae, frigida<r>iis semper nivalibus. [5] cum hiemis tempore ad que<n>dam locum venisset, in quo fontana esse<t> pertepi<d>a, ut adsolet per hiemem naturaliter, eaque in piscina usus esset, dixisse balneatoribus fertur: «aquam mihi muliebrem praepara<s>tis.» atque hoc eius clarissimum dictum effertur. [6] audiebat pater eius, quae ille faceret, et clamabat: «non est meus.» statuerat denique Constantium, qui postea Caesar est factus, tunc autem praesidatum Dalmatiae administrabat, in locum eius subrogare, quod nemo tunc vir melior videbatur, illum vero, ut Onesimus dicit, occidere. [7] longum est, si de eius lux<u>ria plura velim dicere. quicumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium Asprianum usque ad t<a>edium gestorum eius universa dicentem.[18 1] Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum, Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia et <s>celera edidit, quasi iam liber a frenis domesticae pi[a]etatis suorum mor<t>ibus absolutus. [2] nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis. nam contra Diocletianum multis pr<o>eliis conflixit, sed ultima pugna apud Mar<g>um commissa victus occubuit.
[3] Hic trium principum fuit finis, Car<i>, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum principe<s dii> dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque Constantium, quorum alter natus est, qui acceptam ignominiam Valeriani captivitate[m] deleret, alter, qui Gallias Romanis <l>egibus redderet. [4] quattuor sane principes mundi fortes, sapientes, benigni et admodum liberales, unum in rem p. s<en>tientes, [s]per<r>everent<es> Romani senatus, moderati, populi amici, pe<r>s<anc>t<i>, graves, religiosi et quales principes semper oravimus. [5] quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius, qui Diocletiano ab [a]epistulis fuit, scripsit, quod idcirco dixi, ne quis a m<e> re<m> tan[ta]tam requireret, maxime cum vel vivorum principum vita non sin<e> repr[a]ehensione dicatur.[19 1] Memorabile[m] maxime Cari et Carini et Numeriani hoc habuit imperium, quod ludos populo R. novis ornatos spectaculis dederunt, quos in Palatio circa porticum stabuli pictos vidimus. [2] nam et neurobaten, qui velut in ventis cot<h>urnatus ferretur, exhibuit et t<oe>c<h>obaten, qui per parietem urso eluso cucurrit, et ursos mi<m>um agentes et item centum salpistas uno crepitu concinentes et centum c<era>taulas, choraulas centum, etiam pyt<h>aulas centum, pantomimos et g<y>mnicos mille, pegma praeterea, cuius flammis scaena conflagravit, quam Diocletianus postea magnificentiorem reddidit. [3] mimos praeterea undique advocavit. exhibuit et ludum Sarmaticum, quo dulcius nihil est. exhibuit Cyclope[m]a. do[r]natum est Gr<a>ecis artificibus et gymnicis et histrionibus et musicis aurum et argentum, donata et vestis serica.[20 1] Sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae habeant, nullius sunt momenti apud principes bonos. [2] Diocletiani denique dictum fertu<r>, cum ei quidam largitionalis suus [a]editionem Cari laudaret dicens multum placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorumque cir<c>ensium: «ergo», inqui<t>, «bene risus est in imperio suo Carus.» [3] denique cum omnibus gentibus advocatis Diocletianus daret ludos, parcissime [a]usus est libertate, dicens castiores esse oportere ludos specta<n>te censore[m].[4] Legat hunc locum Iunius Messala, quem ego libere culpare audeo. ille enim patrimonium suum scaenic<i>s dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque purp<u>reo pro syrmate tragoedus uteretur. [5] inscriptum est adhuc in choraulae pallio tyriant<h>ino, quo ille velut spolio nobilitatis exultat, Mes<s>al<a>e nomen uxoris. iam quid lineas petitas Aegypto loquar? quid Tyro et Sidon<e> tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles? [6] donati sunt <ab> Atraba<t>i[ti]s birri petiti, donati birri Canusini, Afri[n]can<i>, opes in scaena <non> prius visae. [21 1] et haec quidem idcirco ego in litteras ret<t>uli, quod futuros editores pudore tangeret, ne patrimonia sua proscriptis legitimis heredibus mimis et balatronibus deputarent.[2] Habe, mi amice, meum munus, quod ego, ut s<a>ep[a]e dixi, non eloquentiae causa sed curiositatis in lumen edidi, id praecipu[a]e agens, ut, si quis eloque<n>s vellet facta principum reserare, materiam non requireret, habitur<u>s meos libellos ministros eloquii. [3] te quaeso, sis contentus nosque sic voluisse scribere melius quam potuisse contendas. |