Historia Augusta
ca. 400
|
Pertinax
(126 - 193, C. 193)
|
___________________________________________________
|
|
<HELVIUS> PERTINAXIuli Capitolini
| |
[1 1] Publi[c]o Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione l<a>[g]nariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem gereret, inposuisse fatetur. [2] natus est Pertinax in Appennino in villa matris. equus pullus ea hora, qua natus est, in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus decidit exspiravit. [3] hac re motus pater ad Chald<a>eum venit. qui cum illi futura ingentia praedi[di]xisset, sti[r]pem se perdidisse dixit. [4] puer litteris elementariis et calculo inbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpi<ci>o Apollinari, post quem i<t>em Pertinax grammaticen professus est.[5] Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petit. [6] dein praefectus cohortis in Syriam profectus, Tito Aurelio imperatore a praesid[a]e Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Ant[h]ioc<h>ia ad legationem suam iter facere coactus est. [2 1] bello Parthico industria sua promeritus in Brittaniam translatus est ac retentus. post in Moesia rexit [h]alam. [2] deinde alimentis dividendis in via <A>emilia procuravit. inde classem Germanicam rexit. [3] mater eum usque in Germaniam p<ro>secuta est ibique obi<i>t; cuius etiam sepulchrum stare nunc dicitur. [4] inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam ap<p>ar<a>tibus remotus est et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus est. [5] in quo munere adprobatus lectus est in senatu<m>. [6] postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut conpensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae inposuit, statimque R<a>etias et Noricum ab hostibus vindicavit. [7] ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus. [8] extat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia, vel quae fecit vel quae perpessus est. [9] et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus quod senator esset, praef. praet. fieri a se non posse[t]. [10] Cassiano motu conposito e Syria ad Danubii tutelam profectus est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit. [11] bene gestis his provinciis Syriam meruit.[3 1] Integre se usque ad Syriae reg<i>men Pertinax tenuit. post excessum vero Marci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. [2] curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum absens gesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset. [3] iussus est praeterea statim a Perenne in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactili<a>riam in Liguria exercuerat. [4] sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit; fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos. [5] occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petit <per> litteras, ut ad Brittanniam proficisceretur. [6] profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quemcumque imperatorem vellent habere et ipsum specialiter Pertinacem. [7] tunc Pertinax malivolentiae notam subit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperi<i>[m] Antistium Burrum et Arrium Antoninum. [8] et seditiones quidem contra Com<m>odum ipse conpescuit in Brittannia[m], verum ingens periculum adit seditione legionis paene occisus, certe inter occis<o>s relictus. [9] quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit. [10] denique postea veniam legationis petit dicens sibi ob defensam disciplinam infestas esse legiones. [4 1] accepto successore alimentorum ei cura mandata est. [2] dein pro consule Africae factus est. in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus canum, quae de templo Caelestis emergunt. post hoc praef. urbi factus. [3] in qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et ipsi Commodo plurimum placuit, quia † illi esset iterum c<onsul> Pertinax factus es<t>. [4] tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit.[5] Commodo autem interempto Laetus praef. praet. et E<c>lectus cubicularius ad eum venerunt, ut eum confirmar<e>nt, atque in castra duxerunt. [6] illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a L<a>eto et E<c>lecto dixit. [7] fictum est autem, quod morbo esset Commodus extinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis primum est Pertinax imperator appellatus. [8] factus est autem sexagenario maior imp(erator) p(ridie) kal. Ian. [9] de castris nocte cum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aeditu<u>s, in templo Concordiae resedit. e [10] t cum ad eum Claudius Pompeianus, ge<ne>r Ma<r>[i]ci, venisset casumque Commod<i> lacrimasset, hortatus Pertinax, ut imperium sumeret. sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem videbat. [11] statim ergo omnis magistratus cum consule ad curiam venerunt ingressumque Pertinacem nocte imperatorem appellaverunt. [5 1] ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus. [2] sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit: «qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marcia[nu]m, ministros scelerum Commodi, post te videmus.» [3] cui Pertinax respondit: «iuvenis es consul nec parendi scis necessitates. par[a]uerunt inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint, ostenderunt.» [4] eadem die, qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, his horis quibus ille in Capitoli<o>[m] vota solvebat. [5] primus sane omnium ea die, qua Augustus est appellatus, etiam patris patriae nomen recepit, [6] [nec] simul etiam imperium proconsulare nec <non> ius quartae relationis; quod om<i>nis loco fuit Pertinaci. [7] ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit «militemus» exprobrans utique segnitiam temporum superiorum; quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus dederat. [6 1] exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt. [2] ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus praetermiserat. [3] sane cum postero kalendarum die [cum] statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. timebatur autem militia sub sene imperatore. [4] denique tertium nonarum die<m> Votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis inponerent. [5] sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit.[6] Timore sane Pertinax coactus omnia, quae Commodus militibus et veteranis dederat, confirmavit. [7] suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat. [8] quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos, qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta, qui occisi fuerant. [9] filium eius senatus Caesarem appellavit. sed Pertinax nec uxoris August<a>e appellationem recepit et de filio dixit: «cum meruerit». [10] et cum Commodus allectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque eos, qui praeturas non gessissent sed allectione accepissent, post eos esse, qui vere praetores fuissent. [11] sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit. census retractari iussit. [7 1] delatores <cu>nctos graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam statuens. [2] legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet; [3] ipsequ[a]e professus est nullius se aditur<u>m hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite [aut] perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. addiditque sena[na]tus consulto h<a>ec verba: [4] «s[t]atius est, p. c., inopem rem p. optinere quam ad divitiarum cumulum per discriminum atque dedecorum vestigia pervenire.» [5] donativa et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit. [6] annonae consultissime providit. et cum tantam pe<n>u<r>iam, aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere, quae Commodus indixerat, contra quam professus fuerat. [7] denique adgressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit. [8] au<c>tionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis his qui per vim Palatio videbantur inserti. [9] et de his, quos vendi iussit, multi postea reducti ad ministerium oblectarunt Se<v>e<ru>m. quid<a>m per alios principes usque ad senatoriam dignitatem pervenerunt. [10] scurras turpissimorum nominum dedecora perferentes proscripsit ac vendidit. [11] cuius nundinationis pecuniam, quae ingens fuit, militibus donativo dedit. [8 1] a libertis etiam ea exegit, quibus Commodo vendente ditati fuerant. [2] auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis filis [insignior] p<raet>er tunicas p<a>enulasque lacernas et chirod<y>tas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque clamydes Gr<a>ecanicas atque castrenses [3] et cuculli Bardaici et <sa>ga armaque gladiatoria gemmis auroque composita. [4] <vendidit> et maceras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque el<ectr>o, auro, ebore, argento <v>itroque composita [5] atque etiam † phando vitrobuli e<x> materi[a]e eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici de<v>ellendis hominibus ac l<ev>iginandis. [6] nec non vehicula arte fabricae nova perplexis div<er>sisque rotarum <o>rbibus et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spiritus op<p>ortunitatem per vertiginem; [7] et alia iter metientia <h>orasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia. [8] reddidit praeterea dominis eos, qui se ex privatis domibus in aulam contulerant. [9] convivium imperatorium ex inmenso ad certum revocavit modum. sumptus etiam omnes Commodi re<ci>dit. [10] exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia vilitas nata est; [11] nam imperatorium sumptu<m> pulsis non necessariis ad soliti dimidium detraxit. [9 1] praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat, solvit. aerarium in suum statum restituit. [2] ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis <vi>is pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus fiscum parem fecit. [3] alimentaria etiam conpendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit. [4] avaritiae suspicione privatus non caruit, cum ap<u>t vada Sabatia oppressis fenore possessoribus latius suos ten<d>eret fines. [5] denique ex versu Luci<l>iano <a>grarius mergus est appellatus. [6] multi autem eum etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras ret<t>ulere; nam vacationes et legationes militares dicitur vendidisse. [7] denique cum parentum minimum esset patr<i>monium et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus. [8] omnibus sane possessiones suas reddidit, quibus Commodus ademerat, sed non sine pr[a]etio. [9] senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit. civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit. [10] eos, qui calumniis adpetiti per servos fuerant, damnatis [servis] delatoribus liberavit in crucem sublatis talibus servis, aliquos etiam mortuos vindicavit.[10 1] Insidias paravit ei Falco . . . conquestus est in senatu . . . volens imperare. [2] quo quidem . . . credidit, dum sibi quidam servus, quasi Fa<b>iae † setiqui filius ex Ceioni Commodi familia, Palatinam domum ridicul<e> vindicasset . . . cognitusque iussus est flagellis caesus domino restitui. [3] in cuius vindicta hi[i], qu<i> oderant Pertinacem, occ<a>sionem seditionis invenisse dicuntur. [4] Falconi tamen pepercit et a senatu inpunitatem eius petit. [5] denique Falco in rebus suis securus vixit et herede filio peri<i>t. [6] quamvis multi Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari. [7] alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt.[8] Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos, quos Pertinacis sanctimonia offendera[n]t. [9] Laetum enim paenituerat, quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat. [10] grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi testimonium occidi praeceperat. [11 1] trecenti igitur de castris armati ad imperatorias [c]aedes cuneo facto milites venere. [2] eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertum, et cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. et tunc quidem omnes milites in castris manebant. [3] qui cum <e> castris ad obsequium principis convenissent et Pertinax eo die processionem, <quam> ad Athen<a>eum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, hi, qui ad obsequium venerant, redire in castra coeperunt. [4] sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potuit aut imperatori nuntiari. [5] enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. [6] supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulitium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum, qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. [7] hoc cognito Pertinax Laetum praef. praet. ad eos misit. sed ille declinatis militibus per porticus egressus adoperto capite domum se contulit. [8] verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos pr<o>[e]cessit eosque longa et gravi oratione placavit. [9] sed cu<m> Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timore<m> milites loquendo adduxisset, hastam in pectus Pertinacis obiecit. [10] tunc ille precatus Iovem Ultorem toga caput operuit atque a ceteris confossus est. [11] et E<cl>ectus quidem confossis duobus cum eodem perit, [12] reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator factus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt. [13] multi sane dicunt etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.[12 1] Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri et magis blandus quam benignus nec umquam creditus simplex. [2] et cum verbis esset affabilis, re erat inlibera[bi]lis ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviis adponeret. [3] et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici, novem libras carnis per tres missus ponebat. [4] si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret. [5] imperator etiam, si sine convivi[i]s esset, eadem consuetudine cenitabat. [6] amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut [p]omasi parte<m>, aliquando lumbos gallinacios. fasianum numquam privato convivio c<o>medit au[i]t alicui misit. [7] cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, <ut> fabulas litterat<a>s haberet.[8] Sane nullum ex his, quos Commodus rebus gerendis inposuerat, mutavit, expectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse dicuntur. [13 1] imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere. denique non alium se, quam fuerat, videri volebat. [2] fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem participaret. [3] voluit etiam imperium deponere atque ad privatam vitam redire. [4] filios suos in Palatio nutriri <n>oluit. tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud vada Sabatia mercaturas exercuerit imp(erator) per homines suos, non aliter quam privatus solebat. [5] nec multum tamen amatus est, si quidem omnes, qui libere fabulas conferebant, male Pertinacem loquebantur, chr<e>stologum eum appellantes, qui bene loqueretur et male faceret. [6] nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant. munera quoque lucri libidine libenter accepit. [7] reliquit filium et filiam superstites <e>t uxorem, Flavi Sulpiciani filiam, quem praef. urbi loco suo fecerat. [8] circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam cit<h>aroedum illa diligeret. ipse praeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. [9] libertos aulicos vehementissime conpressit, unde grande quoque odium contraxit.[14 1] Signa interitus haec fuerunt: ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem. [2] et ea die, qua occisus est, negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas reddunt spectantibus, visas. [3] et cum apud lares sacrificaret, carbones vivacissimi extincti sunt, cum inflammari soleant. et, ut supra dictum est, cor et caput in <h>ostiis non est repertum. stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visae ante die<m> quam obiret. [4] et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur. nam cum ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus [est] iuvenem ad patrui observationem, adiecit: «observa collegam et successorem meum»; [5] nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat.[6] Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indignissime tulit, quia videbat omnia per eum antiqua posse restitui. [7] caput eius conto fixum milites, qui eum occiderant, per urbem in castra pertulerunt. [8] reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxoris locatae sunt. [9] et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est, cum id in Palatio repperisset. [10] qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax in deos relatus est. [15 1] sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax, funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab ipso Severo funebri laudatione ornatus est. [2] ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis nomen accepit. [3] filius Pertinacis patri flamen est factus. [4] Marciani sodal<e>s, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem. [5] circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genit[i]ali<cii>, qui manent.[6] Natus autem kal. August<i>s Vero et Bibulo conss. interfectus est V. kal. Apr. Falcone et Claro conss. vixit annis LX mensibus VII diebus XXVI. imperavit mensibus II diebus XXV. [7] congiarium dedit populo denarios centenos. praetorianis promisit duodena milia nummum, sed dedit sena. quod exercitibus promissum est, datum non est, quia mors eum praevenit. [8] horruisse autem illum imperium epistula docet, quae vitae illius a Mario Maximo <a>pposita est. quam ego inseri ob nimiam longitudinem nolui. |