BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIV.

Quidquid virtutis et charitatis sancti

habent in hac vita, a Deo habent: quoniam et in

coelo quidquid habituri sunt, ab illo erit;

ab eo portio a quo erit plenitudo.

 

Unde cum sanctorum animis ex Deo sit utilis meditatio, justa petitio, efficax actio, ex Deo sit in fide firmitas, in tribulatione patientia, in persecutione victoria, magna est in vera humilitate felicitas, cui Deus dilectio, Deus sapientia, Deus consilium, Deus fortitudo est. Nec dubio ista subjectio jam ex magna parte in illius futurae beatitudinis est constituta consortio, ubi Deus erit omnia in omnibus; quod ideo in hac vita ad plenum non potest obtineri, quia nondum mortale nostrum induit immortalitatem, nec corruptio transiit in incorruptionem; caro adhuc contra spiritum, et contra carnem spiritus concupiscit; nec invenitur in ullo hominum tanta concordia, ut legi mentis lex quae membris est insita non repugnet. Propter quod ex omnium sanctorum persona accipitur quod Joannes apostolus ait: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Cum tamen idem ipse dicat: Qui natus est ex Deo peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. Utrumque ergo verum est, quia et nemo sine peccato est, in eo quod nemo est sine lege peccati; et qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quia per legem mentis, id est per charitatem quae Dei semen est, peccatum non facit. Charitas, enim operit multitudinem peccatorum; et sine ea nullum prodest bonum, per quam deletur omne peccatum. Dum igitur corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, non quidem obtinetur ut jam omnia in omnibus Deus sit, quia nullus est sine tentationis stimulo et sine mutabilitatis incerto: sed quia omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, sine dubio inde habetur virtutum omnium portio, unde habebitur plenitudo; et tanto quisque est beatior, Deoque conjunctior, quanto plus in eo fuerit divinae gratiae quam actionis humanae. Benedic itaque Domino in omni tempore, et laus ejus in tuo ore sit semper; anima autem tua non acquiescat nisi in Domino laudari. Superbi quidem refragabuntur, sed mansueti audient, et laetabuntur.