BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XI.

Omnes in peccato natos, a salute alienos

esse, nisi in Christo renascantur.

 

Verum istam damnati dogmatis portionem catholicae mentes facile intelligunt, et merito detestantur. Dicente enim Domino Jesu: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non enim veni vocare justos, sed peccatores: convincuntur isti in superbia etiam sine voce clamare: Sani sumus, opus medico non habemus; quae nobis exspectanda sunt praesidia de ope gratiae, quibus suppetunt vires de incolumitate naturae? Non autem frustra Joannes protestatur et dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Nec frustra scriptum est: Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus unius diei vita est super terram; et: Quis poterit facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Propter quod, sicut nunc in Ecclesia manet constitutio Salvatoris dicentis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum; ita sacratissime erat in lege praecautum ut natus puer, nisi die circumcideretur octavo, exterminaretur anima ejus de populo suo, nullum in haereditate Israel habitura consortium. Quae omnia, et multo plura documenta, non tanta cura sacris paginis Spiritus sanctus inseruisset, si talis esset natura in filiis Adam, qualis in ipso est principaliter instituta. Sed quia Filius Dei venit ut solveret opera diaboli, et ut quaereret ac salvaret quod perierat, manifestum est omnes in Adam damnationi obnoxios esse nascendo, nisi in Christo liberati fuerint renascendo. Unde vigilanter nobis considerandum est in ipso regenerationis munere quid geratur. Quamvis enim ad unum concurrant omnes ejusdem mysterii portiones, aliud tamen est quod visibiliter agitur, aliud quod invisibiliter celebratur; nec idem est in sacramento forma, quod virtus, cum forma humani ministerii adhibeatur obsequio, virtus autem per divini operis praestetur effectum; ad cujus utique potentiam referendum est quod dum homo exterior abluitur, mutatur interior; et fit nova creatura de veteri, vasa irae in vasa misericordiae transferuntur, et in corpus Christi convertitur caro peccati; de impiis justi, de captivis liberi, de filiis hominum fiunt filii Dei, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis; sed ex Deo nati sunt. Quod quia indubitanter accepimus, verissimum est quod Apostolus docet, dicens: Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii filii sunt Dei. Unde videant cujus se haberi filios velint, qui definierint omnes homines voluntate propria regi, cum idem Apostolus protestetur et dicat: Qui spiritum Christi non habet, hic non est ejus.