BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum IX.

Superbiam, qua quis suorum sibi vult auctor esse

bonorum, omnis esse peccati initium.

 

Sive itaque in lapsu diaboli, sive in praevaricatione hominis, initium peccati superbia est, quae congruenter et avaritia nominatur, quia utraque appellatio eum significat appetitum qui et suam mensuram concupiscat excedere, et non dignetur dives esse, nisi propriis: tamquam habeat hoc simile Deo, ut bonorum suorum ipse sibi fons, ipse sibi sit copia. Haec autem elatio de perverso usu donorum Dei nascitur. Nam si conditor naturarum nulla pulchra, nulla sublimia naturis rationabilibus contulisset, unde se extollerent non haberent. Nemo enim de iis quae non accepit superbit, nec inflari quisquam de eo potest, quod a participatione ejus alienum est. Numquam gloriatur de sobrietate temulentus, neque de benevolentia invidus, aut de lenitate saevus, vel de castitate extollitur impudicus. Ipsa se a virtutibus vitia secernunt, et cum in peccatis agitur, non insita per naturam, sed ex mala voluntate concepta ut propria diliguntur: quia, sicut scriptum est, mendax de proprio loquitur. Cum autem in bonis et rectis actibus laudabilis vita ducitur, Dei est quod geritur, Dei est quod amatur. Omne enim datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Unde quia inter vitia aut nulla est aut rara jactantia, et facile spernitur qui de opprobrio gloriatur, malum superbiae maxime virtutibus est cavendum, quia nullis opportunius insidiatur, quam quibus laus justa debetur.