BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Claudius Claudianus

ca. 370 - post 404

 

Panegyricus de sexto consulatu

Honorii Augusti

 

404

 

Textus:

Claudii Claudiani carmina

in: MGH Auct. Antiqu. X

ed. Th. Birt, Berlin 1892

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Praefatio

(XXVIII.)

Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,

      Pectore sopito reddit amica quies.

Venator defessa toro cum membra reponit,

      Mens tamen ad silvas et sua lustra redit.

5

Iudicibus lites, aurigae somnia currus

      Vanaque nocturnis meta cavetur equis.

Furto gaudet amans, permutat navita merces

      Et vigil elapsas quaerit avarus opes

Blandaque largitur frustra sitientibus aegris

10

      Irriguus gelido pocula fonte sopor.

Me quoque Musarum studium sub nocte silenti

      Artibus assuetis sollicitare solet.

Namque poli media stellantis in arce videbar

      Ante pedes summi carmina ferre Iovis;

15

Utque favet somnus, plaudebant numina dictis

      Et circumfusi sacra corona chori.

Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:

      Hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat.

Quam laetum post bella Iovem susceperat aether

20

      Phlegraeae referens praemia militiae!

 

Additur ecce fides nec me mea lusit imago,

      Irrita nec falsum somnia misit ebur.

En princeps, en orbis apex aequatus Olympo!

      En quales memini, turba verenda, deos!

25

Fingere nil maius potuit sopor, altaque vati

      Conventum caelo praebuit aula parem.

 

Panegyricus

(XXVIII.)

Aurea Fortunae Reduci si templa priores

Ob reditum vovere ducum, non dignius umquam

Haec dea pro meritis amplas sibi posceret aedes,

Quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi

5

Maiestas; neque enim campus sollemnis et urna

Luditur in morem, species nec dissona coetu

Aut peregrina nitet simulati iuris imago.

Indigenas habitus nativa Palatia sumunt,

Et, patriis plebem castris sociante Quirino,

10

Mars Augusta sui renovat suffragia campi.

Qualis erit terris, quem mons Euandrius offert

Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus?

 

Quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni

Semper inoffensum dederint successibus omen

15

Sintque trophaea tuas semper comitata secures,

Hic tamen ante omnes miro promittitur ortu,

Urbis et Augusti geminato numine felix.

Namque velut stellas Babylonia cura salubres

Optima tunc spondet mortalibus edere fata,

20

Caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur

Cardine nec radios humili statione recondunt:

Haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae,

Imperii sidus propria cum sede locavit,

Auget spes Italas; et certius omina surgunt

25

Victrici concepta solo.

 

                                     Cum pulcher Apollo

Lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras,

Nil tum Castaliae rivis communibus undae

Dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus,

Antraque maesta silent inconsultique recessus.

30

At si Phoebus adest et frenis grypha iugalem

Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe,

Tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes,

Tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo

Clarior et doctae spirant praesagia rupes.

35

Ecce Palatino crevit reverentia monti

Exultatque habitante deo potioraque Delphis

Supplicibus late populis oracula pandit

Atque suas ad signa iubet revirescere laurus.

 

Non alium certe decuit rectoribus orbis

40

Esse Larem, nulloque magis se colle potestas

Aestimat et summi sentit fastigia iuris.

Attollens apicem subiectis regia rostris

Tot circum delubra videt tantisque deorum

Cingitur excubiis! Iuvat infra recta Tonantis

45

Cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas

Caelatasque fores mediisque volantia signa

Nubibus et densum stipantibus aethera templis

Aeraque vestitis numerosa puppe columnis

Consita subnixasque iugis inmanibus aedes,

50

Naturam cumulante manu, spoliisque micantes

Innumeros arcus. Acies stupet igne metalIi

Et circumfuso trepidans obtunditur auro.

 

Agnoscisne tuos, princeps venerande, Penates?

Haec sunt, quae primis olim miratus in annis

55

Patre pio monstrante puer. Nil optimus ille

Divorum toto meruit felicius aevo

Quam quod Romuleis victor sub moenibus egit

Te consorte dies, cum se melioribus addens

Exemplis civem gereret terrore remoto,

60

Alternos cum plebe iocos dilectaque passus

Iurgia patriciasque domos privataque passim

Visere deposito dignatus limina fastu.

Publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis

Inclinat populo regale modestia culmen.

65

Teque rudem vitae, quamvis diademate necdum

Cingebare comas, socium sumebat honorum

Purpureo forum gremio, parvumque triumphis

Imbuit et magnis docuit praeludere fatis.

Te linguis variae gentes missique rogatum

70

Foedera Persarum proceres cum patre sedentem

Hac quondam videre domo positoque tiaram

Submisere genu. Tecum praelarga vocavit

Ditandas ad dona tribus; fulgentia tecum

Collecti trabeatus adit delubra senatus

75

Romano puerum gaudens offerre favori,

Ut novus imperio iam tunc assuesceret heres.

 

Hinc tibi concreta radice tenacius haesit

Et penitus totis inolevit Roma medullis,

Dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue

80

Tecum crevit amor. Nec te mutare reversum

Evaluit propria nutritor Bosphorus arce.

Et quotiens optare tibi quae moenia malles

Alludens genitor regni pro parte dedisset,

Divitis Aurorae solium sortemque paratam

85

Sponte remittebas fratri: «regat ille volentes

Assyrios; habeat Pharium cum Tigride Nilum;

Contingat mea Roma mihi.» Nec vota fefellit

Eventus. Fortuna novum molita tyrannum

Iam tibi quaerebat Latium belloque secundo

90

Protinus Eoa velox accitus ab aula

Suscipis Hesperiam patrio bis Marte receptam.

Ipsa per Illyricas urbes Oriente relicto

Ire Serena comes nullo deterrita casu,

Materna te mente fovens Latioque futurum

95

Rectorem generumque sibi seniore supernas

Iam repetente plagas. Illo sub cardine rerum

Sedula servatum per tot discrimina pignus

Restituit sceptris patrui castrisque mariti.

Certavit pietate domus, fidaeque reductum

100

Coniugis officio Stilichonis cura recepit.

 

Felix ille parens, qui te securus Olympum

Succedente petit! quam laetus ab aethere cernit

Se factis crevisse tuis! Duo namque fuere

Europae Libyaeque hostes: Maurusius Atlas

105

Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce

Nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana

Mente patrem. Thracum venientem finibus alter

Hebri clausit aquis; alter praecepta vocantis

Respuit auxiliisque ad proxima bella negatis

110

Abiurata palam Libyae possederat arva:

Quorum nunc meritam repetens non inmemor iram

Suppliciis fruitur natoque ultore triumphat.

Ense Thyestiadae poenas exegit Orestes,

Sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis

115

Gloria, materno laudem cum crimine pensat;

Pavit Iuleos inviso sanguine Manes

Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit

In luctum patriae civili strage parentans:

At tibi causa patris rerum coniuncta saluti

120

Bellorum duplicat laurus, isdemque trophaeis

Reddita libertas orbi, vindicta parenti.

 

Sed mihi iam pridem captum Parnasia Maurum

Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum

Nuper apud socerum plectro celebrata recenti.

125

Adventus nunc sacra tui libet edere Musis

Grataque patratis exordia sumere bellis.

 

Iam Pollentini tenuatus funere campi

Concessaque sibi (rerum sic admonet usus)

Luce, tot amissis sociis atque omnibus una

130

Direptis opibus, Latio discedere iussus

Hostis et inmensi revolutus culmine fati

Turpe retexit iter. Qualis piratica puppis,

Quae cunctis infensa fretis scelerumque referta

Divitiis multasque diu populata carinas

135

Incidit in magnam bellatricemque triremim,

Dum praedam de more putat; viduataque caesis

Remigibus, scissis velorum debilis alis,

Orba gubernaclis, antennis saucia fractis

Ludibrium pelagi vento iactatur et unda,

140

Vastato tandem poenas luitura profundo:

Talis ab urbe minas retro flectebat inanes

Italiam fugiens, et quae venientibus ante

Prona fuit, iam difficilis, iam dura reversis.

Clausa putat sibi cuncta pavor, retroque relictos

145

Quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes.

 

Undosa tum forte domo vitreisque sub antris

Rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas

Volvebat pater Eridanus: quis bella maneret

Exitus? imperiumne Iovi legesque placerent

150

Et vitae Romana quies, an iura perosus

Ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?

Talia dum secum movet anxius, advolat una

Naiadum resoluta comam, complexaque patrem:

«En Alaricus, ait, non qualem nuper ovantem

155

Vidimus; exangues, genitor, mirabere vultus.

Percensere manum tantaque ex gente iuvabit

Relliquias numerasse breves. Iam desine maesta

Fronte queri, Nymphasque choris iam redde sorores».

 

Dixerat; ille caput placidis sublime fluentis

160

Extulit, et totis lucem spargentia ripis

Aurea roranti micuerunt cornua vultu.

Non illi madidum vulgaris harundine crinem

Velat honos; rami caput umbravere virentes

Heliadum totisque fluunt electra capillis.

165

Palla tegit latos umeros, curruque paterno

Intextus Phaethon glaucos incendit amictus.

Fultaque sub gremio caelatis nobilis astris

Aetherium probat urna decus. Namque omnia luctus

Argumenta sui Titan signavit Olympo:

170

Mutatumque senem plumis et fronde sorores

Et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli;

Stat gelidis Auriga plagis; vestigia fratris

Germanae servant Hyades, Cygnique sodalis

Lacteus extentas aspergit circulus alas;

175

Stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans

Clara Noti convexa rigat gladioque tremendum

Gurgite sidereo subterluit Oriona.

 

Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes

Deiecta cervice Getas; tunc talia fatur:

180

«Sicine mutatis properas, Alarice, reverti

Consiliis? Italae sic te iam paenitet orae?

Nec iam cornipedem Thybrino gramine pascis,

Ut rebare tuum? Tuscis nec figis aratrum

Collibus? O cunctis Erebi dignissime poenis,

185

Tune Giganteis urbem temptare deorum

Aggressus Furiis? nec te meus, improbe, saltem

Terruit exemplo Phaethon, qui fulmina praeceps

In nostris efflavit aquis, dum flammea caeli

Flectere terrenis meditatur frena lacertis

190

Mortalique diem sperat diffundere vultu?

Crede mihi, simili bacchatur crimine, quisquis

Aspirat Romae spoliis aut Solis habenis.»

 

Sic fatus Ligures Venetosque erectior amnes

Magna voce ciet. Frondentibus umida ripis

195

Colla levant: pulcher Ticinus et Addua visu

Caerulus et velox Athesis tardusque meatu

Mincius inque novem consurgens ora Timavus.

Insultant omnes profugo pacataque laetum

Invitant ad prata pecus; iam Pana Lycaeum,

200

Iam Dryadas revocant et rustica numina Faunos.

 

Tu quoque non parvum Getico, Verona, triumpho

Adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus

Contulit Ausoniis aut moenia vindicis Hastae.

Hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus

205

Extremo mutare parat praesentia casu,

Nil sibi periurum sensit prodesse furorem

Converti nec fata loco, multisque suorum

Diras pavit aves, inimicaque corpora volvens

Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus.

 

210

Oblatum Stilicho violato foedere Martem

Omnibus arripuit votis, ubi Roma periclo

Iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.

Iamque opportunam motu strepuisse rebelli

Gaudet perfidiam praebensque exempla labori

215

Sustinet accensos aestivo pulvere soles.

Ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis

Instruit arma locis et, qua vocat usus, ab omni

Parte venit. Fesso si deficit agmine miles,

Utitur auxiliis damni securus, et astu

220

Debilitat saevum cognatis viribus Histrum

Et duplici lucro committens proelia vertit

In se barbariem nobis utrimque cadentem.

Ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset,

Ni calor incauti male festinatus Alani

225

Dispositum turbasset opus; prope captus anhelum

Verbere cogis equum, nec te vitasse dolemus.

I potius genti reliquus tantisque superstes

Danuvii populis, i, nostrum vive trophaeum.

 

Non tamen ingenium tantis se cladibus atrox

230

Deicit: occulto temptabat tramite montes,

Si qua per scopulos subitas exquirere posset

In Raetos Gallosque vias. Sed fortior obstat

Cura ducis. Quis enim divinum fallere pectus

Possit et excubiis vigilantia lumina regni?

235

Cuius consilium non umquam repperit hostis

Nec potuit texisse suum. Secreta Getarum

Nosse prior celerique dolis occurrere sensu.

Omnibus exclusus coeptis considit in uno

Colle tremens; frondesque licet depastus amaras

240

Arboreo figat sonipes in cortice morsus

Et taetris collecta cibis annique vapore

Saeviat aucta lues et miles probra superbus

Ingerat obsesso captivaque pignora monstret:

Non tamen aut morbi tabes aut omne periclum

245

Docta subire fames aut praedae luctus ademptae

Aut pudor aut dictis movere procacibus irae,

Ut male temptato totiens se credere campo

Comminus auderet. Nulla est victoria maior,

Quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.

250

Iamque frequens rarum decerpere transfuga robur

Coeperat inque dies numerus decrescere castris,

Nec iam deditio paucis occulta parari,

Sed cunei totaeque palam discedere turmae.

Consequitur vanoque fremens clamore retentat

255

Cumque suis iam bella gerit; mox nomina supplex

Cum fletu precibusque ciet veterumque laborum

Admonet et frustra iugulum parcentibus offert,

Defixoque malis animo sua membra suasque

Cernit abire manus: qualis Cybeleia quassans

260

Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces

Tinnitu conatur apes, quae sponte relictis

Descivere favis, sonituque exhaustus inani

Raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae

Perfida deplorat vacuis examina ceris.

 

265

Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit

Frena dolor, notas oculis umentibus Alpes

Aspicit et nimium diversi stamine fati

Praesentes reditus fortunatosque revolvit

Ingressus: solo peragens tum murmure bellum

270

Protento leviter frangebat moenia conto

Irridens scopulos; nunc desolatus et expes

Debita pulsato reddit spectacula monti.

Tunc sic Ausonium respectans aethera fatur:

 

«Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris

275

Auguriis calcata mihi, satiare nocentum

Cladibus et tandem nostris inflectere poenis!

En ego, qui toto sublimior orbe ferebar

Ante tuum felix aditum, ceu legibus exul

Addictusque reus flatu propiore sequentum

280

Terga premor. Quae prima miser, quae funera dictis

Posteriora querar? Non me Pollentia tantum

Nec captae cruciastis opes; hoc aspera fati

Sors tulerit Martisque vices. Non funditus armis

Concideram; stipatus adhuc equitumque catervis

285

Integer ad montes reliquo cum robore cessi,

Quos Appenninum perhibent (hunc esse ferebat

Incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum

Finibus ab Ligurum populos complectitur omnes

Italiae geminumque latus stringentia longe

290

Utraque perpetuo discriminat aequora tractu).

Huc ego continuum si per iuga tendere cursum,

Ut prior iratae fuerat sententia menti,

Iam desperata voluissem luce, quid ultra?

Omnibus oppeterem fama maiore perustis!

295

Et certe moriens propius te, Roma, viderem,

Ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto

Victori damnosa foret! Sed pignora nobis

Romanus carasque nurus praedamque tenebat.

Hoc magis exertum raperem succinctior agmen.

 

300

«Heu, quibus insidiis, qua me circumdedit arte

Fatalis semper Stilicho! Dum parcere fingit,

Rettulit hostiles animos bellumque remenso

Evaluit transferre Pado. Pro foedera saevo

Deteriora iugo! tunc vis extincta Getarum;

305

Tunc mihi, tunc letum pepigi. Violentior armis

Omnibus expugnat nostram clementia gentem,

Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim

Fraudibus ipse meis. Quis iam solacia fesso

Consiliumve dabit? Socius suspectior hoste.

 

310

«Atque utinam cunctos licuisset perdere bello!

Nam quisquis duro cecidit certamine, numquam

Desinit esse meus. Melius mucrone perirent,

Auferretque mihi luctu leviore sodales

Victa manus quam laesa fides. Nullusne clientum

315

Permanet? offensi comites! odere propinqui!

Quid moror invisam lucem? qua sede recondam

Naufragii fragmenta mei? quaeve arva requiram,

In quibus haut umquam Stilicho nimiumque potentis

Italiae nomen nostras circumsonet aures?»

 

320

Haec memorans instante fugam Stilichone retendit

Expertas horrens aquilas; comitatur euntem

Pallor et atra Fames et saucia lividus ora

Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.

Lustralem tum rite facem, cui lumen odorum

325

Sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat,

Circum membra rotat doctus purganda sacerdos

Rore pio spargens, et dira fugantibus herbis

Numina purificumque Iovem Triviamque precatus

Trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum

330

Secum rapturas cantata piacula taedas.

 

Acrior interea visendi principis ardor

Accendit cam plebe patres et saepe negatum

Flagitat adventum; nec tali publica vota

Consensu tradunt atavi caluisse per urbem,

335

Dacica bellipotens cum fregerat Ulpius arma

Atque indignantes in iura redegerat Arctos,

Cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges

Romanum stupuit Maeotia terra tribunal.

Nec tantis patriae studiis ad templa vocatus,

340

Clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam

Exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis.

Laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem

Decidit; hunc dorso trepidum fumante ferebat

Ambustus sonipes; hic tabescente solutus

345

Subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis

Canduit et subitis fluxere vaporibus enses.

Tum contenta polo mortalis nescia teli

Pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu

Armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis

350

Obsequium Marci mores potuere mereri.

Nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi,

Deficeret si nostra manus; sed providus aether

Noluit humano titulos auferre labori,

Ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam,

355

Quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum.

 

Iam totiens missi proceres responsa morandi

Rettulerant, donec differri longius urbis

Communes non passa preces penetralibus altis

Prosiluit vultusque palam confessa coruscos

360

Impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:

 

«Dissimulata diu tristes in amore repulsas

Vestra parens, Auguste, queror. Quonam usque tenebit

Praelatus mea vota Ligus? vetitumque propinqua

Luce frui, spatiis discernens gaudia parvis,

365

Torquebit Rubicon vicino nomine Thybrim?

Nonne semel sprevisse satis, cum reddita bellis

Africa venturi lusit spe principis urbem

Nec duras tantis precibus permovimus aures?

Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires,

370

Electi candoris equos et numinis arcum

Iam molita tui, per quem radiante decorus

Ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam

Defensam titulo Libyam testata perenni.

Iamque parabantur pompae simulacra futurae

375

Tarpeio spectanda Iovi: caelata metallo

Classis ut auratum sulcaret remige fluctum,

Ut Massyla tuos anteirent oppida currus

Palladiaque comas innexus harundine Triton

Edomitis veheretur aquis et in aere trementem

380

Succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes.

Ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam.

Praeberet fera colla iugo, vi captus et armis,

Non Bocchi Syllaeque dolis.

 

                                        «Sed prima remitto.

Num praesens etiam Getici me laurea belli

385

Declinare potest? sedesve capacior ulla

Tantae laudis erit? Tua te benefacta morantem

Conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus

Quod servavit amat. Iam flavescentia centum

Messibus aestivae detondent Gargara falces,

390

Spectatosque iterum nulli celebrantia ludos

Circumflexa rapit centenus saecula consul:

His annis, qui lustra mihi bis dena recensent,

Nostra ter Augustos intra pomeria vidi,

Temporibus variis; eadem sed causa trophaei

395

Civilis dissensus erat. Venere superbi,

Scilicet ut Latio respersos sanguine currus

Aspicerem! Quisquamne piae laetanda parenti

Natorum lamenta putet? periere tyranni,

Sed nobis periere tamen. Cum Gallica vulgo

400

Proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar.

Namque inter socias acies cognataque signa

Ut vinci miserum, numquam vicisse decorum.

Restituat priscum per te iam gloria morem

Verior, et fructum sincerae laudis ab hoste

405

Desuetum iam redde mihi iustisque furoris

Externi spoliis sontes absolve triumphos.

 

«Quem, precor, ad finem Laribus seiuncta potestas

Exulat imperiumque suis a sedibus errat?

Cur mea quae cunctis tribuere Palatia nomen

410

Neglecto squalent senio? nec creditur orbis

Illinc posse regi? Medium non deserit umquam

Caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.

Segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant,

Qui nostram coluere domum? leviusve timebant

415

Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus

Hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?

Hic illi mansere viri, quos mutua virtus

Legit et in nomen Romanis rebus adoptans

Iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;

420

Hic proles atavum deducens Aelia Nervam

Tranquillique Pii bellatoresque Severi.

Hunc civis dignare chorum conspectaque dudum

Ora refer, pompam recolens ut mente priorem,

Quem tenero patris comitem susceperat aevo,

425

Nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret.»

 

Orantem medio princeps sermone refovit:

«Numquam aliquid frustra per me voluisse dolebis,

O dea, nec legum fas est occurrere matri.

Sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis

430

Incusare tuos) patriae mandata vocantis

Sprevimus: advectae misso Stilichone curules,

Ut nostras tibi, Roma, vices pro principe consul

Impleret generoque socer. Vidistis in illo

Me quoque; sic credit pietas non sanguine solo,

435

Sed claris potius factis experta parentem.

Cuncta quidem centum nequeam perstringere linguis

Quae pro me mundoque gerit; sed ab omnibus unum,

Si fama necdum patuit, te, Roma, docebo

Subiectum nostris oculis et cuius agendi

440

Spectator vel causa fui.

 

                                        «Populator Achivae

Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens

Et ruptas animis spirans inmanibus Alpes

Iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris

Tutior auxilio brumae (quo gentibus illis

445

Sidere consueti favet inclementia caeli)

Meque minabatur calcato obsidere vallo

Spem vano terrore fovens, si forte, remotis

Praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem

Condicione fidem; nec me timor impulit ullus

450

Et duce venturo fretum memoremque tuorum,

Roma, ducum, quibus haut umquam vel morte parata

Foedus lucis amor pepigit dispendia famae.

Nox erat et late stellarum more videbam

Barbaricos ardere focos; iam classica primos

455

Excierant vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto

Adventat Stilicho. Medius sed clauserat hostis

Inter me socerumque viam pontemque tenebat,

Addua quo scissas spumosior incitat undas.

Quid faceret? differret iter? Discrimina nullas

460

Nostra dabant adeunda moras. Perrumperet agmen?

Sed paucis comitatus erat; nam plurima retro,

Dum nobis properat succurrere, liquerat arma

Extera vel nostras acies. Hoc ille locatus

Ancipiti, longum socias tardumque putavit

465

Expectasse manus et nostra pericula tendit

Posthabitis pulsare suis mediumque per hostem

Flammatus virtute pia propriaeque salutis

Inmemor et stricto prosternens obvia ferro

Barbara fulmineo secuit tentoria cursu.

 

470

«Nunc mihi Tydiden attollant carmina vatum,

Quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis

Indicio dapibusque simul religataque somno

Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi

Graiaque rettulerit captos ad castra iugales,

475

Quorum, si qua fides augentibus omnia Musis,

Impetus excessit Zephyros candorque pruinas.

Ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis

Ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus

Et Diomedeis tantum praeclarior ausis,

480

Quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis!

Adde quod et ripis steterat munitior hostis

Et cui nec vigilem fas est componere Rhesum:

Thrax erat, hic Thracum domitor. Non tela retardant,

Obice non haesit fluvii. Sic ille minacem

485

Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens

Traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem,

Tarquinio mirante Cocles mediisque superbus

Porsennam respexit aquis. Celer Addua nostro

Sulcatus socero: sed, cum transnaret, Etruscis

490

Ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis.

 

«Exere nunc doctos tantum certamine laudis,

Roma, choros et, quanta tuis facundia pollet

Ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem.»

 

Dixit et antiquae muros egressa Ravennae

495

Signa movet; iamque ora Padi portusque relinquit

Flumineos, certis ubi legibus advena Nereus

Aestuat et pronas puppes nunc amne secundo,

Nunc redeunte vehit nudataque litora fluctu

Deserit, Oceani lunaribus aemula damnis.

500

Laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto,

Despiciturque vagus praerupta valle Metaurus,

Qua mons arte patens vivo se perforat arcu

Admisitque viam sectae per viscera rupis,

Exuperans delubra Iovis saxoque minantes

505

Appenninigenis cultas pastoribus aras.

Quin et Clitumni sacras victoribus undas,

Candida quae Latiis praebent armenta triumphis,

Visere cura fuit; nec te miracula fontis

Praetereunt, tacito passu quem si quis adiret,

510

Lentus erat; si voce gradum maiore citasset,

Commixtis fervebat aquis; cumque omnibus una

Sit natura vadis, similes ut corporis undas

Ostendant, haec sola novam iactantia sortem

Humanos properant imitari flumina mores.

515

Celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum

Regali calcatur equo, rarique coloris

Non procul amnis abest urbi qui nominis auctor:

Ilice sub densa silvis artatus opacis

Inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.

520

Inde salutato libatis Thybride lymphis

Excipiunt arcus operosaque semita vastis

Molibus et quidquid tantum praemittitur urbi.

 

Ac velut officiis trepidantibus ora puellae

Spe propiore tori mater sollertior ornat

525

Adveniente proco vestesque et cingula comit

Saepe manu viridique angustat iaspide pectus

Substringitque comam gemmis et colla monili

Circuit et bacis onerat candentibus aures:

Sic oculis placitura tuis insignior auctis

530

Collibus et nota maior se Roma videndam

Obtulit. Addebant pulchrum nova moenia vultum

Audito perrecta recens rumore Getarum,

Profecitque opifex decori timor, et vice mira,

Quam pax intulerat, bello discussa senectus

535

Erexit subitas turres cinctosque coegit

Septem continuo colles iuvenescere muro.

Ipse favens votis solitoque decentior aer,

Quamvis assiduo noctem foedaverat imbre,

Principis et solis radiis detersa removit

540

Nubila; namque ideo pluviis turbaverat omnes

Ante dies lunamque rudem madefecerat Auster,

Ut tibi servatum scirent convexa serenum.

 

Omne Palatino quod pons a colle recedit

Mulvius et quantum licuit consurgere tectis,

545

Una replet turbae facies: undare videres

Ima viris, altas effulgere matribus aedes.

Exultant iuvenes aequaevi principis annis;

Temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati

Gratantur durasse diem moderataque laudant

550

Tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus

Romanos vetuit currum praecedere patres:

Cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,

Atque Augusta soror fratri praeberet ovanti

Militis obsequium; sic illum dura parentis

555

Instituit pietas in se vel pignora parci

Quique neget nato, procerum quod praestet honori.

Haec sibi cura senum maturaque comprobat aetas

Idque inter veteris speciem praesentis et aulae

Iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.

 

560

Conspicuas tum flore genas, diademate crinem

Membraque gemmato trabeae viridantia cinctu

Et fortes umeros et certatura Lyaeo

Inter Erythraeas surgentia colla smaragdos

Mirari sine fine nurus; ignaraque virgo,

565

Cui simplex calet ore pudor, per singula cernens

Nutricem consultat anum: quid fixa draconum

Ora velint? ventis fluitent an vera minentur

Sibila suspensum rapturi faucibus hostem?

Ut chalybem indutos equites et in aere latentes

570

Vidit cornipedes: «quanam de gente, rogabat,

Ferrati venere viri? quae terra metallo

Nascentes informat equos? num Lemnius auctor

Indidit hinnitum ferro simulacraque belli

Viva dedit?» Gaudet metuens et pollice monstrat,

575

Quod picturatas galeae Iunonia cristas

Ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos

Rubra sub aurato crispentur serica dorso.

 

Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum

Persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem

580

Urbe triumphantem generum florente iuventa

Conspiceres illumque diem sub corde referres,

Quo tibi confusa dubiis formidine rebus

Infantem genitor moriens commisit alendum.

Virtutes variae fructus sensere receptos;

585

Depositum servasse, Fides; Constantia, parvum

Praefecisse orbi; Pietas, fovisse propinquum.

Hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites

Evocat et solio fultus genitoris eburno

Gestarum patribus causas ex ordine rerum

590

Eventusque refert veterumque exempla secutus

Digerit imperii sub iudice facta senatu.

Nil cumulat verbis quae nil fiducia celat;

Fucati sermonis opem mens conscia laudis

Abnuit. Agnoscunt proceres; habituque Gabino

595

Principis et ducibus circumstipata togatis

Iure paludatae iam curia militat aulae.

Affuit ipsa suis ales Victoria templis

Romanae tutela togae: quae divite penna

Patricii reverenda fovet sacraria coetus

600

Castrorumque eadem comes indefessa tuorum

Nunc tandem fruitur iunctis, atque omne futurum

Te Romae seseque tibi promittit in aevum.

 

Hinc te iam patriis Laribus via nomine vero

Sacra refert. Flagrat studiis concordia vulgi,

605

Quam non inlecebris dispersi colligis auri;

Nec tibi venales captant aeraria plausus

Corruptura fidem: meritis offertur inemptus

Pura mente favor. Nam munere carior omni

Obstringit sua quemque salus. Procul ambitus erret:

610

Non quaerit pretium, vitam qui debet amori.

 

O quantum populo secreti numinis addit

Imperii praesens genius! quantamque rependit

Maiestas alterna vicem, cum regia circi

Conexum gradibus veneratur purpura vulgus

615

Assensuque cavae sublatus in aethera vallis

Plebis adoratae reboat fragor, unaque totis

Intonat Augustum septenis arcibus Echo!

Nec solis hic cursus equis: assueta quadrigis

Cingunt arva trabes, subitaeque aspectus harenae

620

Diffundit Libycos aliena valle cruores.

Haec et belligeros exercuit area lusus,

Armatos haec saepe choros, certaque vagandi

Textas lege fugas inconfusosque recursus

Et pulchras errorum artes iucundaque Martis

625

Cernimus. Insonuit cum verbere signa magister,

Mutatos edunt pariter tot pectora motus

In latus allisis clipeis aut rursus in altum

Vibratis; grave parma sonat, mucronis acutum

Murmur, et umbonum pulsu modulante resultans

630

Ferreus alterno concentus clauditur ense.

Una omnis submissa phalanx tantaeque salutant

Te, princeps, galeae. Partitis inde catervis

In varios docto discurritur ordine gyros,

Quos neque semiviri Gortynia recta iuvenci

635

Flumina nec crebro vincant Maeandria flexu.

Discreto revoluta gradu torquentur in orbes

Agmina, perpetuisque imnoto cardine claustris

Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae

Armorum innocuos paci largitur honores.

 

640

Iamque novum fastis aperit felicibus annum

Ore coronatus gemino; iam Thybris in uno

Et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini.

Consule laetatur post plurima saecula viso

Pallanteus apex; agnoscunt rostra curules

645

Auditas quondam proavis, desuetaque cingit

Regius auratis fora fascibus Ulpia lictor,

Et sextas Getica praevelans fronde secures

Colla triumphati proculcat Honorius Histri.

Exeat in populos cunctis illustrior annus,

650

Natus fonte suo, quem non aliena per arva

Induit hospes bonos, cuius cunabula fovit

Curia, quem primi tandem videre Quirites,

Quem domitis auspex peperit Victoria bellis!

Hunc et privati titulis famulantibus anni

655

Et, quos armipotens genitor retroque priores

Diversis gessere locis, ceu numen adorent;

Hunc et quinque tui vel, quos habiturus in urbe

Post alios, Auguste, colant. Licet unus in omnes

Consul eas, magno sextus tamen iste superbit

660

Nomine: praeteritis melior, venientibus auctor.