[I 1] Volentes in rebus quae factae sunt ad cognoscendum eum a quo factae sunt exercere lectorem iam pervenimus ad eius imaginem quod est homo in eo quo ceteris animalibus antecellit, id est ratione vel intellegentia, et quidquid aliud de anima rationali vel intellectuali dici potest quod pertineat ad eam rem quae mens vocatur vel animus. Quo nomine nonnulli auctores linguae Latinae id quod excellit in homine et non est in pecore ab anima quae inest et pecori suo quodam loquendi more distinguunt. Supra hanc ergo naturam si quaerimus aliquid et verum quaerimus, deus est, natura scilicet non creata, sed creatrix. Quae utrum sit trinitas non solum credentibus divinae scripturae auctoritate, verum etiam intellegentibus aliqua si possumus ratione iam demonstrare debemus. Cur autem ‚si possumus‘ dixerim res ipsa cum quaeri disputando coeperit melius indicabit.
[II 2] Deus quippe ipse quem quaerimus adiuvabit, ut spero, ne sit infructuosus labor noster et intellegamus quemadmodum dictum sit in psalmo sancto: Laetetur cor quaerentium dominum. Quaerite dominum et confirmamini; quaerite faciem eius semper. Videtur enim quod semper quaeritur numquam inveniri, et quomodo iam laetabitur et non potius contristabitur cor quaerentium si non potuerint invenire quod quaerunt? Non enim ait: Laetetur cor ‚invenientium‘ sed quaerentium dominum. Et tamen deum dominum inveniri posse dum quaeritur testatur Esaias propheta cum dicit: Quaerite dominum et mox ut inveneritis invocate eum, et cum appropinquaverit vobis derelinquat impius vias suas et vir iniquus cogitationes suas. Si ergo quaesitus inveniri potest, cur dictum est: Quaerite faciem eius semper? An et inventus forte quaerendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia requirenda ne se existimet nihil invenisse qui quam sit incomprehensibile quod quaerebat potuerit invenire. Cur ergo sic quaerit si incomprehensibile comprehendit esse quod quaerit nisi quia cessandum non est quamdiu in ipsa incomprehensibilium rerum inquisitione proficitur, et melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum quod et inveniendum quaeritur et quaerendum invenitur? Nam et quaeritur ut inveniatur dulcius et invenitur ut quaeratur avidius. Secundum hoc accipi potest quod dictum est in libro ecclesiastico dicere sapientiam: Qui me manducant adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient. Manducant enim et bibunt quia inveniunt, et quia esuriunt ac sitiunt adhuc quaerunt. Fides quaerit, intellectus invenit; propter quod ait propheta: Nisi credideritis, non intellegetis. Et rursus intellectus eum quem invenit adhuc quaerit: Deus enim respexit super filios hominum, sicut in psalmo sacro canitur, ut videret si est intellegens aut requirens deum. Ad hoc ergo debet esse homo intellegens ut requirat deum.
[3] Satis itaque remorati fuerimus in his quae deus fecit ut per ea cognosceretur ipse qui fecit: Invisibilia enim eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Unde arguuntur in libro sapientiae qui de his quae videntur bona non potuerunt scire eum qui est neque operibus attendentes agnoverunt artificem, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut violentiam aquarum aut luminaria caeli rectores orbis terrarum deos putaverunt. Quorum quidem si specie delectati haec deos putaverunt, sciant quanto dominator eorum melior est; speciei enim generator creavit ea. Aut si virtutem et operationem eorum mirati sunt, intellegant ab his quanto qui haec constituit fortior est. A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri. Haec de libro sapientiae propterea posui ne me fidelium quispiam frustra et inaniter existimet in creatura prius per quasdam sui generis trinitates quodam modo gradatim donec ad mentem hominis pervenirem quaesisse indicia summae illius trinitatis quam quaerimus cum deum quaerimus.
[III 4] Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas per quattuordecim libros multa nos compulit dicere quae cuncta simul aspicere non valemus ut ad id quod apprehendere volumus ea celeri cogitatione referamus, faciam quantum domino adiuvante potuero ut quidquid in singulis voluminibus ad cognitionem disputatione perduxi remota disputatione breviter congeram, et tamquam sub uno mentis aspectu non quemadmodum res quaeque persuasit sed ipsa quae persuasa sunt ponam ne tam longe sint a praecedentibus consequentia ut oblivionem praecedentium faciat inspectio consequentium, aut certe si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo recolligi.
[5] In primo libro secundum scripturas sanctas unitas et aequalitas summae illius trinitatis ostenditur. In secundo et tertio et quarto eadem, sed de filii missione et spiritus sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit, demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est quia ille misit, hic missus est cum trinitas quae per omnia aequalis est pariter quoque in sua natura immutabilis et invisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur.
In quinto propter eos quibus ideo videtur non eandem patris et filii esse substantiam quia omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni vel genitum esse et ingenitum quoniam diversa sunt contendunt substantias esse diversas, demonstratur non omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus et si quid aliud ad se dicitur, sed dici etiam relative, id est non ad se sed ad aliquid quod ipse non est, sicut pater ad filium dicitur vel dominus ad creaturam sibi servientem; ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur sicuti est: Domine, refugium factus es nobis, nihil ei accidere quo mutetur sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere.
In sexto quomodo dictus sit Christus ore apostolico dei virtus et dei sapientia sic disputatur ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda, utrum a quo est genitus Christus non sit ipse sapientia sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset etiam in hoc libro apparuit trinitatis aequalitas, et non deus triplex sed trinitas; nec quasi aliquid duplum esse patrem et filium ad simplum spiritum sanctum ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum est etiam quomodo possit intellegi quod ait Hilarius episcopus: Aeternitas in patre, species in imagine, usus in munere.
In septimo quaestio quae dilata fuerat explicatur ita ut deus qui genuit filium non solum sit pater virtutis et sapientiae suae sed etiam ipse virtus atque sapientia, sic et spiritus sanctus; nec tamen simul tres sint virtutes aut tres sapientiae sed una virtus et una sapientia sicut unus deus et una essentia. Deinde quaesitum est quomodo dicantur una essentia, tres personae, vel ut a quibusdam Graecis, una essentia, tres substantiae; et inventum est elocutionis necessitate dici ut aliquo uno nomine enuntiaretur cum quaeritur quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, patrem scilicet et filium et spiritum sanctum.
In octavo ratione etiam reddita intellegentibus clarum est in substantia veritatis non solum patrem filio non esse maiorem, sed nec ambos simul aliquid maius esse quam solum spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem trinitate maius esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos. Deinde per veritatem quae intellecta conspicitur et per bonum summum a quo est omne bonum et per iustitiam propter quam diligitur animus iustus ab animo etiam nondum iusto ut natura non solum incorporalis verum etiam immutabilis quod est deus quantum fieri potest intellegeretur admonui, et per caritatem quae in scripturis sanctis deus dicta est, per quam coepit utcumque etiam trinitas intellegentibus apparere sicut sunt amans et quod amatur et amor.
In nono ad imaginem dei quod est homo secundum mentem pervenit disputatio, et in ea quaedam trinitas invenitur, id est mens et notitia qua se novit et amor quo se notitiamque suam diligit, et haec tria aequalia inter se et unius ostenduntur esse essentiae. In decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est atque ad id perductum ut inveniretur in mente evidentior trinitas eius, in memoria scilicet et intellegentia et voluntate. Sed quoniam et hoc compertum est quod mens numquam esse ita potuerit ut non sui meminisset, non se intellegeret et diligeret, quamvis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret, dilata est de trinitate cuius haec imago est disputatio ut in ipsis etiam corporalibus visis inveniretur trinitas et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio.
In undecimo ergo electus est sensus oculorum in quo id quod inventum esset etiam in ceteris quattuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci, atque ita exterioris hominis trinitas primo in his quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet quod videtur et forma quae inde in acie cernentis imprimitur et utrumque copulantis intentione voluntatis, apparuit. Sed haec tria non inter se aequalia nec unius esse substantiae claruerunt. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt velut introducta inventa est altera trinitas ubi apparerent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis quae in memoria est et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis et utrumque coniungens intentio voluntatis. Sed ideo et ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere quia de corporibus inlata est quae sentiuntur extrinsecus.
In duodecimo discernenda visa est sapientia ab scientia, et in ea quae proprie scientia nuncupatur quia inferior est prius quaedam sui generis trinitas inquirenda, quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago dei vel appellanda sit vel putanda. Et hoc agitur in tertio decimo per commendationem fidei Christianae. In quarto decimo autem de sapientia hominis vera, id est dei munere in eius ipsius dei participatione donata, quae ab scientia distincta est disputatur, et eo pervenit disputatio ut trinitas appareat in imagine dei quod est homo secundum mentem quae renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creavit hominem ad imaginem suam et sic percipit sapientiam ubi contemplatio est aeternorum.
[IV 6] Iam ergo in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus in quarum perfecta contemplatione nobis beata quae non nisi aeterna est vita promittitur trinitatem quae deus est inquiramus. Neque enim divinorum librorum tantummodo auctoritas esse deum praedicat, sed omnis quae nos circumstat, ad quam nos etiam pertinemus, universa ipsa rerum natura proclamat habere se praestantissimum conditorem qui nobis mentem rationemque naturalem dedit qua viventia non viventibus, sensu praedita non sentientibus, intellegentia non intellegentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, iniustis iusta, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda videamus. Ac per hoc quoniam rebus creatis creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet ut eum et summe vivere et cuncta sentire atque intellegere, et mori, corrumpi mutarique non posse; nec corpus esse sed spiritum omnium potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum beatissimumque fateamur.
[V 7] Sed haec omnia quae dixi et quaecumque alia simili more locutionis humanae digne de deo dici videntur et universae trinitati qui est unus deus et personis singulis in eadem trinitate conveniunt. Quis enim vel unum deum, quod est ipsa trinitas, vel patrem vel filium vel spiritum sanctum audeat dicere aut non viventem aut nihil sentientem vel intellegentem, aut in ea natura qua inter se praedicantur aequales quemquam eorum esse mortalem sive corruptibilem sive mutabilem sive corporeum? Aut quisquam ibi neget aliquem potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum? Si ergo haec atque huiusmodi omnia et ipsa trinitas et in ea singuli dici possunt, ubi aut quomodo trinitas apparebit?
Redigamus itaque prius haec plurima ad aliquam paucitatem. Quae vita enim dicitur in deo ipsa est essentia eius atque natura. Non itaque deus vivit nisi vita quod ipse sibi est. Haec autem vita non talis est qualis inest arbori ubi nullus intellectus, nullus est sensus. Nec talis qualis inest pecori; habet enim vita pecoris sensum quinquepertitum sed intellectum habet nullum, at illa vita quae deus est sentit atque intellegit omnia, et sentit mente, non corpore quia spiritus est deus. Non autem sicut animalia quae habent corpora per corpus sentit deus; non enim ex anima constat et corpore, ac per hoc simplex illa natura sicut intellegit sentit, sicut sentit intellegit, idemque sensus qui intellectus est illi. Nec ita ut aliquando esse desistat aut coeperit; immortalis est enim. Nec frustra de illo dictum est quod solus habeat immortalitatem. Nam immortalitas eius vere immortalitas est in cuius natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam vera aeternitas qua est immutabilis deus sine initio, sine fine, consequenter et incorruptibilis. Una ergo eademque res dicitur sive dicatur aeternus deus sive immortalis sive incorruptibilis sive immutabilis, itemque cum dicitur vivens et intellegens quod est utique sapiens, hoc idem dicitur. Non enim percepit sapientiam qua esset sapiens, sed ipse sapientia est. Et haec vita eademque virtus sive potentia, eademque species qua potens atque speciosius dicitur. Quid enim potentius et speciosius sapientia quae attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suaviter? Bonitas etiam atque iustitia numquid inter se in dei natura sicut in eius operibus distant tamquam duae diversae sint qualitates dei, una bonitas, alia iustitia? Non utique. Sed quae iustitia ipsa bonitas, et quae bonitas ipsa beatitudo. Incorporalis autem vel incorporeus ideo dicitur deus ut spiritus credatur vel intellegatur esse, non corpus.
[8] Proinde si dicamus: ‚Aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, vivus, sapiens, potens, speciosus, iustus, bonus, beatus, spiritus,‘ horum omnium novissimum quod posui quasi tantummodo videtur significare substantiam, cetera vero huius substantiae qualitates; sed non ita est in illa ineffabili simplicique natura. Quidquid enim secundum qualitates illic dici videtur secundum substantiam vel essentiam est intellegendum. Absit enim ut spiritus secundum substantiam dicatur deus et bonus secundum qualitatem, sed utrumque secundum substantiam. Sic omnia cetera quae commemoravimus unde in superioribus libris multa iam diximus. De quattuor igitur primis quae modo a nobis enumerata atque digesta sunt id est aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, unum aliquid eligamus quia unum quattuor ista significant sicut iam disserui, ne per multa distendatur intentio, et illud potius quod positum est prius, id est aeternus. Hoc faciamus et de quattuor secundis quae sunt vivus, sapiens, potens, speciosus. Et quoniam vita qualiscumque inest et pecori cui sapientia non inest, duo vero ista, sapientia scilicet atque potentia, ita sunt inter se in homine comparata ut sancta scriptura diceret: Melior est sapiens quam fortis, speciosa porro etiam corpora dici solent; unum ex his quattuor quod eligimus sapiens eligatur, quamvis haec quattuor in deo non inaequalia dicenda sint; nomina enim quattuor, res autem una est. De tertiis vero ultimis quattuor, quamvis in deo idem sit iustum esse quod bonum, quod beatum, idemque spiritum esse quod iustum et bonum et beatum esse, tamen quia in hominibus potest esse spiritus non beatus, potest et iustus et bonus nondum beatus, qui vero beatus est profecto et iustus et bonus et spiritus est; hoc potius eligamus quod nec in hominibus esse sine illis tribus potest, quod est beatus.
[VI 9] Num igitur cum dicimus: ‚Aeternus, sapiens, beatus,‘ haec tria sunt trinitas quae appellatur deus? Redigimus quidem illa duodecim in istam paucitatem trium, sed eo modo forsitan possumus et haec tria in unum aliquid horum. Nam si una eademque res in dei natura potest esse sapientia et potentia aut vita et sapientia, cur non una eademque res esse possit in dei natura aeternitas et sapientia aut beatitudo et sapientia? Ac per hoc sicut nihil intererat utrum illa duodecim an ista tria diceremus quando illa multa in istam redegimus paucitatem, ita nihil interest utrum tria ista dicamus an illud unum in cuius singularitate duo cetera similiter redigi posse monstravimus.
Quis itaque disputandi modus, quaenam tandem vis intellegendi atque potentia, quae vivacitas rationis, quae acies cogitationis ostendet, ut alia iam taceam, hoc unum quod sapientia dicitur deus quomodo sit trinitas? Neque enim sicut nos de illo percipimus sapientiam ita deus de aliquo, sed sua est ipse sapientia quia non est aliud sapientia eius, aliud essentia cui hoc est esse quod sapientem esse. Dicitur quidem in scripturis sanctis Christus dei virtus, et dei sapientia, sed quemadmodum sit intellegendum ne patrem filius videatur facere sapientem in libro septimo disputatum est, et ad hoc ratio pervenit ut sic sit filius sapientia de sapientia quemadmodum lumen de lumine, deus de deo. Nec aliud potuimus invenire spiritum sanctum nisi et ipsum esse sapientiam, et simul omnes unam sapientiam sicut unum deum, unam essentiam. Hanc ergo sapientiam quod est deus, quomodo intellegimus esse trinitatem? Non dixi: ‚Quomodo credimus?‘ (nam hoc inter fideles non debet habere quaestionem), sed si aliquo modo per intellegentiam possumus videre quod credimus, quis iste erit modus?
[10] Si enim recolamus ubi nostro intellectui coeperit in his libris trinitas apparere, octavus occurrit. Ibi quippe ut potuimus disputando erigere temptavimus mentis intentionem ad intellegendam illam praestantissimam immutabilemque naturam quod nostra mens non est. Quam tamen sic intuebamur ut nec longe a nobis esset et supra nos esset, non loco sed ipsa sui venerabili mirabilique praestantia ita ut apud non esse suo praesenti lumine videretur. In qua tamen nobis adhuc nulla trinitas apparebat quia non ad eam quaerendam in fulgore illo firmam mentis aciem tenebamus; tantum quia non erat aliqua moles ubi credi oporteret magnitudinem duorum vel trium plus esse quam unius cernebamus utcumque. Sed ubi ventum est ad caritatem quae in sancta scriptura deus dicta est eluxit paululum trinitas, id est amans et quod amatur et amor. Sed quia lux illa ineffabilis nostrum reverberabat obtutum et ei nondum posse contemperari nostrae mentis quodam modo convincebatur infirmitas, ad ipsius nostrae mentis secundum quam factus est homo ad imaginem dei velut familiariorem considerationem reficiendae laborantis intentionis causa inter coeptum dispositumque refleximus, et inde in creatura quod nos sumus ut invisibilia dei per ea quae facta sunt conspicere intellecta possemus immorati sumus a nono usque ad quartum decimum librum.
Et ecce iam quantum necesse fuerat aut forte plus quam necesse fuerat exercitata in inferioribus intellegentia ad summam trinitatem quae deus est conspiciendam nos erigere volumus nec valemus. Num enim sicut certissimas videmus trinitates, sive quae forinsecus de rebus corporalibus fiunt, sive cum ea ipsa quae forinsecus sensa sunt cogitantur; sive cum illa quae oriuntur in animo nec pertinent ad corporis sensus sicut fides, sicut virtutes quae sunt artes agendae vitae manifesta ratione cernuntur et scientia continentur; sive cum mens ipsa qua novimus quidquid nosse nos veraciter dicimus sibi cognita est vel se cogitat; sive cum aliquid quod ipsa non est, aeternum atque incommutabile conspicit; num ergo sicut in his omnibus certissimas videmus trinitates quia in nobis fiunt vel in nobis sunt, cum ista meminimus, aspicimus, volumus ita videmus etiam trinitatem deum quia et illic intellegendo conspicimus tamquam dicentem et verbum eius, id est patrem et filium, atque inde procedentem caritatem utrique communem, sanctum scilicet spiritum? An trinitates istas ad sensus nostros vel animum pertinentes videmus potius quam credimus, deum vero esse trinitatem credimus potius quam videmus? Quod si ita est, profecto aut invisibilia eius per ea quae facta sunt nulla intellecta conspicimus, aut si ulla conspicimus, non in eis conspicimus trinitatem, et est illic quod conspiciamus, est quod etiam non conspectum credere debeamus. Conspicere autem nos immutabile bonum quod nos non sumus liber octavus ostendit, et quartus decimus cum de sapientia quae homini ex deo est loqueremur admonuit. Cur itaque ibi non agnoscimus trinitatem? An haec sapientia quae deus dicitur non se intellegit, non se diligit? Quis hoc dixerit? Aut quis est qui non videat ubi nulla scientia est nullo modo esse sapientiam? Aut vero putandum est sapientiam quae deus est scire alia et nescire se ipsam, vel diligere alia nec diligere se ipsam? Quae sive dici sive credi stultum et impium est. Ecce ergo trinitas, sapientia scilicet et notitia sui et dilectio sui. Sic enim et in homine invenimus trinitatem, id est mentem et notitiam qua se novit et dilectionem qua se diligit.
[VII 11] Sed haec tria ita sunt in homine ut non ipsa sint homo. Homo est enim sicut veteres definierunt animal rationale, mortale. Illa ergo excellunt in homine, non ipsa sunt homo. Et una persona, id est singulus quisque homo, habet illa tria in mente vel mentem. Quod si etiam sic definiamus hominem, ut dicamus: ‚Homo est substantia rationalis constans ex anima et corpore,‘ non est dubium hominem habere animam quae non est corpus, habere corpus quod non est anima. Ac per hoc illa tria non homo sunt sed hominis sunt vel in homine sunt. Detracto etiam corpore si sola anima cogitetur, aliquid eius est mens tamquam caput eius vel oculus vel facies, sed non haec ut corpora cogitanda sunt. Non igitur anima sed quod excellit in anima mens vocatur. Numquid autem possumus dicere trinitatem sic esse in deo ut aliquid dei sit nec ipsa sit deus? Quapropter singulus quisque homo qui non secundum omnia quae ad naturam pertinent eius sed secundum solam mentem imago dei dicitur una persona est et imago est trinitatis in mente. Trinitas vero illa cuius imago est nihil aliud est tota quam deus, nihil aliud est tota quam trinitas. Nec aliquid ad naturam dei pertinet quod ad illam non pertineat trinitatem, et tres personae sunt unius essentiae non sicut singulus quisque homo una persona.
[12] Itemque in hoc magna distantia est quod sive mentem dicamus in homine eiusque notitiam et dilectionem, sive memoriam, intellegentiam, voluntatem, nihil mentis meminimus nisi per memoriam nec intellegimus nisi per intellegentiam nec amamus nisi per voluntatem. At vero in illa trinitate quis audeat dicere patrem nec se ipsum nec filium nec spiritum sanctum intellegere nisi per filium, vel diligere nisi per spiritum sanctum, per se autem meminisse tantummodo vel sui vel filii vel spiritus sancti; eodemque modo filium nec sui nec patris meminisse nisi per patrem, nec diligere nisi per spiritum sanctum, per se autem non nisi intellegere et patrem et se ipsum et spiritum sanctum; similiter et spiritum sanctum per patrem meminisse et patris et filii et sui, et per filium intellegere et patrem et filium et se ipsum, per se autem non nisi diligere et se et patrem et filium, tamquam memoria sit pater et sua et filii et spiritus sancti, filius autem intellegentia et sua et patris et spiritus sancti, spiritus vero sanctus caritas et sua et patris et filii?
Quis haec in illa trinitate opinari vel affirmare praesumat? Si enim solus ibi filius intellegit et sibi et patri et spiritui sancto, ad illam reditur absurditatem ut pater non sit sapiens de se ipso sed de filio, nec sapientia sapientiam genuerit sed ea sapientia pater dicatur sapiens esse quam genuit. Ubi enim non est intellegentia nec sapientia potest esse, ac per hoc si pater non intellegit ipse sibi sed filius intellegit patri, profecto filius patrem sapientem facit. Et si hoc est deo esse quod sapere et ea illi essentia est quae sapientia, non filius a patre, quod verum est, sed a filio potius habet pater essentiam, quod absurdissimum atque falsissimum est. Hanc absurditatem nos in libro septimo discussisse, convicisse, abiecisse certissimum est. Est ergo deus pater sapiens ea qua ipse sua est sapientia, et filius sapientia patris de sapientia quod est pater de quo est genitus filius. Quocirca consequenter est et intellegens pater ea qua ipse sua est intellegentia; neque enim esset sapiens qui non esset intellegens. Filius autem intellegentia patris de intellegentia genitus quod est pater. Hoc et de memoria non inconvenienter dici potest. Quomodo est enim sapiens qui nihil meminit, vel sui non meminit? Proinde quia sapientia pater, sapientia filius, sicut sibi meminit pater ita et filius; et sicut sui et filii meminit pater memoria non filii sed sua, ita sui et patris meminit filius memoria non patris sed sua. Dilectio quoque ubi nulla est quis ullam dicat esse sapientiam? Ex quo colligitur ita esse patrem dilectionem suam ut intellegentiam et memoriam suam. Ecce ergo tria illa, id est memoria, intellegentia, dilectio seu voluntas in illa summa et immutabili essentia quod est deus, non pater et filius et spiritus sanctus sunt, sed pater solus. Et quia filius quoque sapientia est genita de sapientia, sicut nec pater ei nec spiritus sanctus intellegit sed ipse sibi, ita nec pater ei meminit nec spiritus sanctus ei diligit sed ipse sibi; sua enim est et ipse memoria, sua intellegentia, sua dilectio, sed ita se habere de patre illi est de quo natus est. Spiritus etiam sanctus quia sapientia est procedens de sapientia non patrem habet memoriam et filium intellegentiam et se dilectionem; neque enim sapientia esset si alius ei meminisset eique alius intellegeret ac tantummodo sibi ipse diligeret; sed ipse habet haec tria et ea sic habet ut haec ipsa ipse sit. Verumtamen ut ita sit inde illi est unde procedit.
[13] Quis ergo hominum potest istam sapientiam qua novit deus omnia ita ut nec ea quae dicuntur praeterita ibi praetereant, nec ea quae dicuntur futura quasi desint exspectentur ut veniant, sed et praeterita et futura cum praesentibus sint cuncta praesentia; nec singula cogitentur et ab aliis ad alia cogitando transeatur, sed in uno conspectu simul praesto sint universa; quis, inquam, hominum comprehendit istam sapientiam eandemque prudentiam eandemque scientiam quandoquidem a nobis nec nostra comprehenditur? Ea quippe quae vel sensibus vel intellegentiae nostrae adsunt possumus utcumque conspicere; ea vero quae absunt et tamen adfuerunt per memoriam novimus, quae obliti non sumus. Nec ex futuris praeterita sed futura ex praeteritis non tamen firma cognitione conicimus. Nam quasdam cogitationes nostras quas futuras velut manifestius atque certius proximas quasque prospicimus memoria faciente id agimus cum agere valemus quantum valemus, quae videtur non ad ea quae futura sunt sed ad praeterita pertinere. Quod licet experiri in eis dictis vel canticis quorum seriem memoriter reddimus; nisi enim praevideremus cogitatione quod sequitur non utique diceremus. Et tamen ut praevideamus non providentia nos instruit sed memoria. Nam donec finiatur omne quod dicimus sive canimus nihil est quod non provisum prospectumque proferatur. Et tamen cum id agimus non dicimur providenter sed memoriter canere vel dicere, et qui hoc in multis ita proferendis valent plurimum, non solet eorum providentia sed memoria praedicari.
Fieri ista in animo vel ab animo nostro novimus et certissimi sumus. Quomodo autem fiant quanto attentius voluerimus advertere tanto magis noster et sermo succumbit et ipsa non perdurat intentio ut ad liquidum aliquid nostra intellegentia etsi non lingua perveniat. Et putamus nos utrum dei providentia eadem sit quae memoria et intellegentia qui non singula cogitando aspicit sed una, aeterna et immutabili atque ineffabili visione complectitur cuncta quae novit, tanta mentis infirmitate posse comprehendere? In hac igitur difficultate et angustiis libet exclamare ad deum vivum: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, et non potero ad illam. Ex me quippe intellego quam sit mirabilis et incomprehensibilis scientia tua qua me fecisti quando nec me ipsum comprehendere valeo quem fecisti, et tamen in meditatione mea exardescit ignis ut quaeram faciem tuam semper.
[VIII 14] Incorporalem substantiam scio esse sapientiam et lumen esse in quo videntur quae oculis carnalibus non videntur, et tamen vir tantus tamque spiritalis: Videmus nunc, inquit, per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quale sit et quod sit hoc speculum si quaeramus, profecto illud occurrit quod in speculo nisi imago non cernitur. Hoc ergo facere conati sumus ut per hanc imaginem quod nos sumus videremus utcumque a quo facti sumus tamquam per speculum. Hoc significat etiam illud quod ait idem apostolus: Nos autem revelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu.
Speculantes dixit, per speculum videntes, non de specula prospicientes. Quod in Graeca lingua non est ambiguum unde in Latinam translatae sunt apostolicae litterae. Ibi quippe speculum ubi apparent imagines rerum ab specula de cuius altitudine longius aliquid intuemur etiam sono verbi distat omnino. Satisque apparet apostolum ab speculo, non ab specula dixisse gloriam domini speculantes. Quod vero ait, in eandem imaginem transformamur, utique imaginem dei vult intellegi eandem dicens, istam ipsam scilicet id est quam speculamur, quia eadem imago est et gloria dei sicut alibi dicit: Vir quidem non debet velare caput cum sit imago et gloria dei, de quibus verbi iam in libro duodecimo disseruimus. Transformamur ergo dixit, de forma in formam mutamur atque transimus de forma obscura in formam lucidam, quia et ipsa obscura imago dei est, et si imago, profecto etiam et gloria in qua homines creati sumus praestantes ceteris animalibus. De ipsa quippe natura humana dictum est: Vir quidem non debet velare caput cum sit imago et gloria dei. Quae natura in rebus creatis excellentissima cum a suo creatore ab impietate iustificatur a deformi forma formosam transformatur in formam. Est quippe et in ipsa impietate quanto magis damnabile vitium tanto certius natura laudabilis. Et propter hoc addidit de gloria in gloriam, de gloria creationis in gloriam iustificationis. Quamvis possit hoc et aliis modis intellegi quod dictum est de gloria in gloriam: de gloria fidei in gloriam speciei, de gloria qua filii dei sumus in gloriam qua similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est. Quod vero adiunxit, tamquam a domini spiritu, ostendit gratia dei nobis conferri tam optabilis transformationis bonum.
[IX 15] Haec dicta sunt propter quod ait apostolus nunc per speculum nos videre. Quia vero addidit in aenigmate, multis hoc incognitum est qui eas litteras nesciunt in quibus est doctrina quaedam de locutionum modis quos Graeci ‚tropos‘ vocant eoque Graeco vocabulo etiam nos utimur pro Latino. Sicut enim ‚schemata‘ usitatius dicimus quam ‚figuras‘ ita usitatius ‚tropos‘ quam ‚modos.‘ Singulorum autem modorum sive troporum nomina ut singulis singula referantur difficillimum est et insolentissimum Latine enuntiare. Unde quidam interpretes nostri quod ait apostolus, quae sunt in allegoria, nolentes Graecum vocabulum ponere circumloquendo interpretati sunt dicentes, ‚quae sunt aliud ex alio significantia.‘
Huius autem tropi, id est allegoriae, plures sunt species in quibus est etiam quod dicitur aenigma. Definitio autem ipsius nominis generalis omnes etiam species complectatur necesse est. Ac per hoc sicut omnis equus animal est, non omne animal equus est, ita omne aenigma allegoria est, non omnis allegoria aenigma est. Quid est ergo allegoria nisi tropus ubi ex alio aliud intellegitur, quale illud est ad Thessalonicenses: Itaque non dormiamus sicut et ceteri sed vigilemus et sobrii simus. Nam qui dormiunt nocte dormiunt, et qui inebriantur nocte ebrii sunt; nos autem qui diei sumus sobrii simus? Sed haec allegoria non est aenigma. Nam nisi multum tardis iste sensus in promptu est. Aenigma est autem ut breviter explicem obscura allegoria sicuti est: Sanguisugae tres erant filiae, et quaecumque similia. Sed ubi allegoriam nominavit apostolus non in verbis eam reperit sed in facto cum ex duobus filiis Abrahae, uno de ancilla, altero de libera, quod non dictum sed etiam factum fuit duo testamenta intellegenda monstravit. Quod antequam exponeret obscurum fuit. Proinde allegoria talis, quod est generale nomen, posset specialiter aenigma nominari.
[16] Sed quia non soli qui eas litteras nesciunt quibus discuntur tropi quaerunt quid dixerit apostolus nunc in aenigmate nos videre, verum etiam qui sciunt, tamen quod sit illud aenigma ubi nunc videmus, nosse desiderant; ex utroque una est invenienda sententia, et ex illo scilicet quod ait, videmus nunc per speculum, et ex isto quod addidit, in aenigmate. Una est enim cum tota sic dicitur : Videmus nunc per speculum in aenigmate. Proinde quantum mihi videtur sicut nomine speculi imaginem voluit intellegi, ita nomine aenigmatis quamvis similitudinem tamen obscuram et ad perspiciendum difficilem. Cum igitur speculi et aenigmatis nomine quaecumque similitudines ab apostolo significatae intellegi possint quae accommodatae sunt ad intellegendum deum eo modo quo potest, nihil tamen est accommodatius quam id quod imago eius non frustra dicitur.
Nemo itaque miretur etiam in isto videndi modo qui concessus est huic vitae, per speculum scilicet in aenigmate, laborare nos ut quomodocumque videamus. Nomen quippe hic non sonaret aenigmatis si esset facilitas visionis. Et hoc est grandius aenigma ut non videamus quod non videre non possumus. Quis enim non videt cogitationem suam? Et quis videt cogitationem suam (non oculis carnalibus dico sed ipso interiore conspectu)? Quis non eam videt, et quis eam videt? Quandoquidem cogitatio visio est animi quaedam sive adsint ea quae oculis quoque corporalibus videantur vel ceteris sentiantur sensibus, sive non adsint et eorum similitudines cogitatione cernantur; sive nihil eorum sed ea cogitentur quae nec corporalia sunt nec corporalium similitudines sicut virtutes et vitia, sicut ipsa denique cogitatio cogitatur; sive illa quae per disciplinas traduntur liberalesque doctrinas; sive omnium istorum causae superiores atque rationes in natura immutabili cogitentur; sive etiam mala et vana ac falsa cogitemus vel non consentiente sensu vel errante consensu.
[X 17] Sed nunc de his loquamur quae nota cogitamus et habemus in notitia etiam si non cogitemus, sive ad contemplativam scientiam pertineant quam proprie sapientiam, sive ad activam quam proprie scientiam nuncupandam esse disserui. Simul enim utrumque mentis est unius et imago dei una. Cum vero de inferiore distinctius et seorsus agitur tunc non est vocanda imago dei, quamvis et tunc in ea nonnulla reperiatur similitudo illius trinitatis, quod in tertio decimo volumine ostendimus. Nunc ergo simul de universa scientia hominis loquimur in qua nobis nota sunt quaecumque sunt nota, quae utique vera sunt alioquin nota non essent. Nemo enim falsa novit nisi cum falsa esse novit. Quod si novit, verum novit; verum est enim quod illa falsa sint. De his ergo nunc disserimus quae nota cogitamus et nota sunt nobis etiam si non cogitentur a nobis. Sed certe si ea dicere velimus, nisi cogitata non possumus. Nam etsi verba non sonent, in corde suo dicit utique qui cogitat.
Unde illud est in libro sapientiae: Dixerunt apud se cogitantes non recte. Exposuit enim quid sit, dixerunt apud se, cum addidit cogitantes. Huic simile est in evangelio quod quidam scribae cum audissent a domino dictum paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Dixerunt intra se: Hic blasphemat. Quid est enim, Dixerunt intra se, nisi cogitando? Denique sequitur: Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris? Sic Matthaeus. Lucas autem hoc idem ita narrat: Coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus deus? Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? Quale est in libro sapientiae, dixerunt cogitantes, tale hic est, cogitaverunt dicentes. Et illic enim et hic ostenditur intra se atque in corde suo dicere id esse cogitando dicere. Dixerunt quippe intra se, et dictum est eis: Quid cogitatis? Et de illo divite cuius uberes fructus ager attulit ait ipse dominus: Et cogitabat intra se dicens.
[18] Quaedam ergo cogitationes locutiones sunt cordis ubi et os esse dominus ostendit cum ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Una sententia duo quaedam hominis ora complexus est, unum corporis, alterum cordis. Nam utique unde illi hominem putaverant inquinari in os intrat corporis; unde autem dominus dixit inquinari hominem de cordis ore procedit. Ita quippe exposuit ipse quod dixerat. Nam paulo post de hac re discipulis suis: Adhuc et vos, inquit, sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et secessum emittitur? Hic certe apertissime demonstravit os corporis. At in eo quod sequitur os cordis ostendens: Quae autem procedunt, inquit, de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, et cetera. Quid hac expositione lucidius? Nec tamen quia dicimus locutiones cordis esse cogitationes ideo non sunt etiam visiones exortae de notitiae visionibus quando verae sunt. Foris enim cum per corpus haec fiunt aliud est locutio, aliud visio; intus autem cum cogitamus utrumque unum est. Sicut auditio et visio duo quaedam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud atque aliud videre et audire. Ac per hoc cum locutio foris non videatur sed potius audiatur, locutiones tamen interiores, hoc est cogitationes, visas dixit a domino sanctum evangelium, non auditas. Dixerunt, inquit, intra se: Hic blasphemat, deinde subiunxit: Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum. Vidit ergo quod dixerunt. Vidit enim cogitatione sua cogitationes eorum quas illi soli se putabant videre.
[19] Quisquis igitur potest intellegere verbum non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum eius imagines cogitatione volvantur (hoc est enim quod ad nullam pertinet linguam, earum scilicet quae linguae appellantur gentium quarum nostra latina est), quisquis, inquam, hoc intellegere potest iam potest videre per hoc speculum atque in hoc aenigmate aliquam verbi illius similitudinem de quo dictum est: In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum.
Necesse est enim cum verum loquimur, id est quod scimus loquimur, ex ipsa scientia quam memoria tenemus nascatur verbum quod eiusmodi sit omnino cuiusmodi est illa scientia de qua nascitur. Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus verbum est quod in corde dicimus, quod nec Graecum est nec Latinum nec linguae alicuius alterius, sed cum id opus est in eorum quibus loquimur perferre notitiam aliquod signum quo significetur assumitur. Et plerumque sonus, aliquando etiam nutus, ille auribus, ille oculis exhibetur ut per signa corporalia etiam corporis sensibus verbum quod mente gerimus innotescat. Nam et innuere quid est nisi quodam modo visibiliter dicere? Est in scripturis sanctis huius sententiae testimonium. Nam in evangelio secundum Iohannem ita legitur: Amen, amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me. Aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret. Erat ergo unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus. Innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: Quis est de quo dicit? Ecce innuendo dixit quod sonando dicere non audebat. Sed haec atque huiusmodi signa corporalia sive auribus sive oculis praesentibus quibus loquimur exhibemus. Inventae sunt etiam litterae per quas possemus et cum absentibus conloqui, sed ista signa sunt vocum, cum ipsae voces in sermone nostro earum quas cogitamus signa sint rerum.
[XI 20] Proinde verbum quod foris sonat signum est verbi quod intus lucet cui magis verbi competit nomen. Nam illud quod profertur carnis ore vox verbi est, verbumque et ipsum dicitur propter illud a quo ut foris appareret assumptum est. Ita enim verbum nostrum vox quodam modo corporis fit assumendo eam in qua manifestetur sensibus hominum sicut verbum dei caro factum est assumendo eam in qua et ipsum manifestaretur sensibus hominum. Et sicut verbum nostrum fit vox nec mutatur in vocem, ita verbum dei caro quidem factum est, sed absit ut mutaretur in carnem. Assumendo quippe illam, non in eam se consumendo, et hoc nostrum vox fit et illud caro factum est.
Quapropter qui cupit ad qualemcumque similitudinem dei verbi quamvis per multa dissimilem pervenire non intueatur verbum nostrum quod sonat in auribus nec quando voce profertur nec quando silentio cogitatur. Omnium namque sonantium verba linguarum etiam in silentio cogitantur, et carmina percurruntur animo tacente ore corporis, nec solum numeri syllabarum verum etiam modi cantilenarum cum sint corporales et ad eum qui vocatur auditus sensum corporis pertinentes per incorporeas quasdam imagines suas praesto sunt cogitantibus et tacite cuncta ista volventibus. Sed transeunda sunt haec ut ad illud perveniatur hominis verbum per cuius qualemcumque similitudinem sicut in aenigmate videatur utcumque dei verbum. Non illud quod factum est ad illum vel illum prophetam (et de quo dictum est: Verbum autem dei crescebat et multiplicabatur, et de quo iterum dictum est: Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi, et iterum: Cum accepissetis a nobis verbum auditus dei, accepistis non ut verbum hominum sed sicuti est vere verbum dei. Et innumerabilia similiter in scripturis dicuntur de dei verbo quod in sonis multarum diversarumque linguarum per corda et ora disseminatur humana. Ideo autem verbum dei dicitur quia doctrina divina traditur, non humana). Sed illud verbum dei quaerimus qualitercumque per hanc similitudinem nunc videre de quo dictum est: Deus erat verbum; de quo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt; de quo dictum est: Et verbum caro factum est; de quo dictum est: Fons sapientiae verbum dei in excelsis.
Perveniendum est ergo ad illud verbum hominis, ad verbum rationalis animantis, ad verbum non de deo natae sed a deo factae imaginis dei, quod neque prolativum est in sono neque cogitativum in similitudine soni quod alicuius linguae esse necesse sit, sed quod omnia quibus significatur signa praecedit et gignitur de scientia quae manet in animo quando eadem scientia intus dicitur sicuti est. Simillima est enim visio cogitationis visioni scientiae. Nam quando per sonum dicitur vel per aliquod corporale signum, non dicitur sicuti est sed sicut potest videri audirive per corpus. Quando ergo quod est in notitia hoc est in verbo, tunc est verum verbum et veritas qualis exspectatur ab homine ut quod est in ista, hoc sit et in illo; quod non est in ista, non sit et in illo. Hic agnoscitur: Est, est; non, non. Sic accedit quantum potest ista similitudo imaginis factae ad illam similitudinem imaginis natae qua deus filius patri per omnia substantialiter similis praedicatur.
Animadvertenda est in hoc aenigmate etiam ista verbi dei similitudo quod sicut de illo verbo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, ubi deus per unigenitum verbum suum praedicatur universa fecisse, ita hominis opera nulla sunt quae non prius dicantur in corde. Unde scriptum est: Initium omnis operis verbum. Sed etiam hic cum verum verbum est, tunc est initium boni operis. Verum autem verbum est cum de scientia bene operandi gignitur ut etiam ibi servetur: Est, est, non, non, ut si est in ea scientia qua vivendum est, sit et in verbo per quod operandum est; si non, non; alioquin mendacium erit verbum tale, non veritas, et inde peccatum, non opus rectum. Est et haec in ista similitudine verbi nostri similitudo verbi dei quia potest esse verbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest nisi praecedat verbum sicut verbum dei potuit esse nulla exsistente creatura; creatura vero nulla esse posset nisi per ipsum per quod facta sunt omnia. Ideoque non deus pater, non spiritus sanctus, non ipsa trinitas, sed solus filius quod est verbum dei caro factum est quamvis trinitate faciente, ut sequente atque imitante verbo nostro eius exemplum recte viveremus, hoc est nullum habentes in verbi nostri vel contemplatione vel operatione mendacium. Verum haec huius imaginis est quandoque futura perfectio. Ad hanc consequendam nos erudit magister bonus fide Christiana pietatisque doctrina ut revelata facie a legis velamine quod est umbra futurorum gloriam domini speculantes, per speculum scilicet intuentes, in eandem imaginem transformemur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu secundum superiorem de his verbis disputationem.
[21] Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago renovata similes deo erimus quondam videbimus eum non per speculum sed sicuti est, quod dicit Paulus apostolus, facie ad faciem. Nunc vero in hoc speculo, in hoc aenigmate, in hac qualicumque similitudine quanta sit etiam dissimilitudo quis potest explicare? Attingam tamen aliqua ut valeo quibus id possit adverti.
[XII] Primo ipsa scientia de qua veraciter cogitatio nostra formatur quando quae scimus loquimur, qualis aut quanta potest homini provenire quamlibet peritissimo atque doctissimo? Exceptis enim quae in animum veniunt a sensibus corporis in quibus tam multa aliter sunt quam videntur ut eorum verisimilitudine nimium constipatus sanus sibi videatur esse qui insanit (unde academica philosophia sic invaluit ut de omnibus dubitans multo miserius insaniret), his ergo exceptis quae a corporis sensibus in animum veniunt, quantum rerum remanet quod ita sciamus sicut nos vivere scimus? In quo prorsus non metuimus ne aliqua verisimilitudine forte fallamur quoniam certum est etiam eum qui fallitur vivere, nec in eis visis habetur hoc quae obiciuntur extrinsecus ut in eo sic fallatur oculus quemadmodum fallitur cum in aqua remus videtur infractus et navigantibus turris moveri et alia sexcenta quae aliter sunt quam videntur, quia nec per oculum carnis hoc cernitur.
Intima scientia est qua nos vivere scimus ubi ne illud quidem academicus dicere potest: ‚Fortasse dormis et nescis et in somnis vides.‘ Visa quippe somniantium simillima esse visis vigilantium quis ignorat? Sed qui certus est de suae vitae scientia non in ea dicit: ‚Scio me vigilare,‘ sed: ‚Scio me vivere.‘ Sive ergo dormiat sive vigilet, vivit. Nec in ea scientia per somnia falli potest quia et dormire et in somnis videre viventis est. Nec illud potest Academicus adversus istam scientiam dicere: ‚Furis fortassis et nescis quia sanorum visis simillima sunt etiam visa furentium, sed qui furit vivit.‘ Nec contra Academicos dicit: ‚Scio me non furere,‘ sed: ‚Scio me vivere.‘ Numquam ergo falli nec mentiri potest qui se vivere dixerit scire. Mille itaque fallacium visorum genera obiciantur ei qui dicit: ‚Scio me vivere.‘ Nihil horum timebit quando et qui fallitur vivit.
Sed si talia sola pertinent ad humanam scientiam, perpauca sunt nisi quia in unoquoque genere ita multiplicantur ut non solum pauca non sint, verum etiam reperiantur per infinitum numerum tendere. Qui enim dicit: ‚Scio me vivere,‘ unum aliquid scire se dicit. Proinde si dicat: ‚Scio me scire me vivere,‘ duo sunt. Iam hoc vero quod scit haec duo tertium scire est. Sic potest addere et quartum et quintum et innumerabilia si sufficiat. Sed quia innumerabilem numerum vel comprehendere singula addendo vel dicere innumerabiliter non potest, hoc ipsum certissime comprehendit ac dicit, et verum hoc esse et tam innumerabile ut verbi eius infinitum numerum non possit comprehendere ac dicere.
Hoc et in voluntate certa similiter adverti potest. Quis est enim cui non impudenter respondeatur, ‚forte falleris,‘ dicenti: ‚Volo beatus esse‘? Et si dicat: ‚Scio me hoc velle et hoc me scire scio,‘ iam his duobus et tertium potest addere quod haec duo sciat; et quartum quod haec duo scire se sciat, et similiter in infinitum numerum pergere. Item si quispiam dicat: ‚Errare nolo,‘ nonne sive erret sive non erret, errare tamen eum nolle verum erit? Quis est qui huic non impudentissime dicat: ‚Forsitan falleris,‘ cum profecto ubicumque fallatur, falli se tamen nolle non fallitur. Et si hoc scire se dicat, addit quantum vult rerum numerum cognitarum et numerum esse perspicit infinitum. Qui enim dicit: ‚Nolo me falli et hoc me nolle scio et hoc me scire scio,‘ iam etsi non commoda elocutione potest hinc infinitum numerum ostendere. Et alia reperiuntur quae adversus Academicos valeant qui nihil ab homine sciri posse contendunt.
Sed modus adhibendus est praesertim quia opere isto non hoc suscepimus. Sunt inde libri tres nostri primo nostrae conversionis tempore scripti, quos qui potuerit et voluerit legere lectosque intellexerit, nihil eum profecto quae ab eis contra perceptionem veritatis argumenta multa inventa sunt permovebunt. Cum enim duo sint genera rerum quae sciuntur, unum earum quae per sensum corporis percipit animus, alterum earum quae per se ipsum, multa illi philosophi garrierunt contra corporis sensus; animi autem quasdam firmissimas per se ipsum perceptiones rerum verarum, quale illud est quod dixi: ‚scio me vivere,‘ nequaquam in dubium vocare potuerunt. Sed absit a nobis ut ea quae per sensus corporis didicimus vera esse dubitemus. Per eos quippe didicimus caelum et terram et ea quae in eis nota sunt nobis quantum ille qui et nos et ipsa condidit innotescere nobis voluit. Absit etiam ut scire nos negemus quae testimonio didicimus aliorum; alioquin esse nescimus oceanum; nescimus esse terras atque urbes quas celeberrima fama commendat; nescimus fuisse homines et opera eorum quae historica lectione didicimus; nescimus quae quotidie undecumque nuntiantur et indiciis consonis constantibusque firmantur; postremo nescimus in quibus locis vel ex quibus hominibus fuerimus exorti, quia haec omnia testimoniis credidimus aliorum. Quod si absurdissimum est dicere, non solum nostrorum verum etiam et alienorum corporum sensus plurimum addidisse nostrae scientiae confitendum est.
[22] Haec igitur omnia, et quae per se ipsum et quae per sensus sui corporis et quae testimoniis aliorum percepta scit animus humanus, thesauro memoriae condita tenet. Ex quibus gignitur verbum verum quando quod scimus loquimur, sed verbum ante omnem sonum, ante omnem cogitationem soni. Tunc enim est verbum simillimum rei notae, de qua gignitur et imago eius quoniam de visione scientiae visio cogitationis exoritur, quod est verbum linguae nullius, verbum verum de re vera, nihil de suo habens sed totum de illa scientia de qua nascitur. Nec interest quando id didicerit qui quod scit loquitur (aliquando enim statim ut discit hoc dicit), dum tamen verbum sit verum, id est de notis rebus exortum.
[XIII] Sed numquid deus pater de quo natum est verbum de deo deus, numquid ergo deus pater in ea sapientia quod est ipse sibi alia didicit per sensum corporis sui, alia per se ipsum? Quis hoc dicat qui non animal rationale sed supra animam rationalem deum cogitat quantum ab eis cogitari potest qui eum omnibus animalibus et omnibus animis praeferunt, quamvis per speculum et in aenigmate coniciendo videant, nondum facie ad faciem sicuti est? Numquid deus pater ea ipsa quae non per corpus quod ei nullum est sed per se ipsum scit aliunde ab aliquo didicit aut nuntiis vel testibus ut ea sciret indiguit? Non utique. Ad omnia quippe scienda quae scit sufficit sibi illa perfectio. Habet quidem nuntios, id est angelos, non tamen qui ei quae nescit annuntient (non enim sunt ulla quae nesciat), sed bonum eorum est de operibus suis eius consulere veritatem, et hoc est quod ei dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat sed ut ab illo ipsi per verbum eius sine corporali sono. Nuntiant etiam quod voluerit ab eo missi ad quos voluerit totum ab illo per illud verbum eius audientes, id est in eius veritate invenientes quid sibi faciendum, quid, quibus, quando nuntiandum sit.
Nam et nos oramus eum, nec tamen necessitates nostras docemus eum. Novit enim, ait verbum eius, pater vester quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo. Nec ista ex aliquo tempore cognovit ut nosset, sed futura omnia temporalia atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas suas et spiritales et corporales non quia sunt ideo novit, sed ideo sunt quia novit. Non enim nescivit quae fuerat creaturus. Quia ergo scivit creavit, non quia creavit scivit. Nec aliter ea scivit creata quam creanda; non enim eius sapientiae aliquid accessit ex eis, sed illis exsistentibus sicut oportebat et quando oportebat illa mansit ut erat. Ita et scriptum est in libro ecclesiastico: Antequam crearentur omnia nota sunt illi, sic et postquam consummata sunt. Sic, inquit, non aliter; et antequam crearentur et postquam consummata sunt sic ei nota sunt.
Longe est igitur huic scientiae scientia nostra dissimilis. Quae autem scientia dei est ipsa et sapientia, et quae sapientia ipsa essentia sive substantia quia in illius naturae simplicitate mirabili non est aliud sapere, aliud esse, sed quod est sapere hoc est et esse sicut et in superioribus libris saepe iam diximus. Nostra vero scientia in rebus plurimis propterea et amissibilis est et receptibilis quia non hoc est nobis esse quod scire vel sapere, quoniam esse possumus etiam si nesciamus neque sapiamus ea quae aliunde didicimus. Propter hoc sicut nostra scientia illi scientiae dei, sic et nostrum verbum quod nascitur de nostra scientia dissimile est illi verbo dei quod natum est de patris essentia. (Tale est autem ac si dicerem, ‚de patris scientia, de patris sapientia‘; vel quod est expressius, ‚de patre scientia, de patre sapientia.‘)
[XIV 23] Verbum ergo dei patris unigenitus filius per omnia patri similis et aequalis, deus de deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia, est hoc omnino quod pater, non tamen pater quia iste filius, ille pater. Ac per hoc novit omnia quae novit pater, sed ei nosse de patre est sicut esse. Nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo patri sicut esse non est a filio ita nec nosse. Proinde tamquam se ipsum dicens pater genuit verbum sibi aequale per omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset si aliquid minus aut amplius esset in eius verbo quam in ipso. Ibi summe illud agnoscitur, est, est; non, non. Et ideo verbum hoc vere veritas est quoniam quidquid est in ea scientia de qua est genitum et in ipso est; quod autem in ea non est nec in ipso est. Et falsum habere aliquid hoc verbum numquam potest quia immutabiliter sic se habet ut se habet de quo est. Non enim potest filius a se facere quidquam nisi quod viderit patrem facientem. Potenter hoc non potest, nec est infirmitas ista sed firmitas quia falsa esse non potest veritas. Novit itaque omnia deus pater in se ipso, novit in filio, sed in se ipso tamquam se ipsum, in filio tamquam verbum suum quod est de his omnibus quae sunt in se ipso. Omnia similiter novit et filius, in se scilicet tamquam ea quae nata sunt de his quae pater novit in se ipso, in patre autem tamquam ea de quibus nata sunt quae ipse filius novit in se ipso. Sciunt ergo invicem pater et filius, sed ille gignendo, ille nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia unusquisque eorum simul videt, non particulatim aut singillatim velut alternante conspectu hinc illuc et inde huc et rursus inde vel inde in aliud atque aliud ut aliqua videre non possit nisi non videns alia, sed ut dixi simul omnia videt quorum nullum est quod non semper videt.
[24] Verbum autem nostrum, illud quod non habet sonum neque cogitationem soni, sed eius rei quam videndo intus dicimus, et ideo nullius linguae est atque inde utcumque simile est in hoc aenigmate illi verbo dei quod etiam deus est quoniam sic et hoc de nostra nascitur quemadmodum et illud de scientia patris natum est. Nostrum ergo tale verbum quod invenimus esse utcumque illi simile, quantum sit etiam dissimile sicut a nobis dici potuerit non pigeat intueri.
[XV] Numquid verbum nostrum de sola scientia nostra nascitur? Nonne multa dicimus etiam quae nescimus? Nec dubitantes ea dicimus sed vera esse arbitrantes. Quae si forte vera sunt, in ipsis rebus de quibus loquimur non in verbo nostro vera sunt quia verbum verum non est nisi quod de re quae scitur gignitur. Falsum est ergo isto modo verbum nostrum non cum mentimur sed cum fallimur. Cum autem dubitamus nondum est verbum de re de qua dubitamus, sed de ipsa dubitatione verbum est. Quamvis enim non noverimus an verum sit unde dubitamus, tamen dubitare nos novimus, ac per hoc cum hoc dicimus verum verbum est quoniam quod novimus dicimus. Quid quod etiam mentiri possumus? Quod cum facimus utique volentes et scientes falsum verbum habemus ubi verum verbum est mentiri nos; hoc enim scimus. Et cum mentitos nos esse confitemur verum dicimus; quod scimus enim dicimus. Scimus namque nos esse mentitos. Verbum autem illud quod est deus et potentius est nobis hoc non potest. Non enim potest facere quidquam nisi quod viderit patrem facientem. Et non a se ipso loquitur sed a patre illi est omne quod loquitur cum ipsum pater unice loquitur. Et magna illius verbi potentia est non posse mentiri quia non potest esse illic est et non sed est, est; non, non.
‚At enim nec verbum dicendum est quod verum non est.‘ Sic ita libens assentior. Quid cum verum est verbum nostrum et ideo recte verbum vocatur, numquid sicut dici potest vel visio de visione vel scientia de scientia, ita dici potest essentia de essentia sicut illud dei verbum maxime dicitur maximeque dicendum est? Quid ita? Quia non hoc est nobis esse quod nosse. Multa quippe novimus quae per memoriam quodam modo vivunt, ita et oblivione quodam modo moriuntur, atque ideo cum illa iam non sint in notitia nostra, nos tamen sumus, et cum scientia nostra animo lapsa perierit a nobis, nos tamen vivimus.
[25] Illa etiam quae ita sciuntur ut numquam excidere possint quoniam praesentia sunt et ad ipsius animi naturam pertinent ut est illud quod nos vivere scimus; manet enim hoc quamdiu animus manet, et quia semper manet animus et hoc semper manet; id ergo et si qua reperiuntur similia in quibus imago dei potius intuenda est, etiamsi semper sciuntur, tamen quia non semper etiam cogitantur, quomodo de his dicatur verbum sempiternum, cum verbum nostrum nostra cogitatione dicatur, invenire difficile est. Sempiternum est enim animo vivere, sempiternum est scire quod vivit, nec tamen sempiternum est cogitare vitam suam vel cogitare scientiam vitae suae quoniam cum aliud atque aliud coeperit, hoc desinet cogitare quamvis non desinat scire. Ex quo fit ut si potest esse in animo aliqua scientia sempiterna, et sempiterna esse non potest eiusdem scientiae cogitatio, et verbum verum nostrum intimum nisi nostra cogitatione non dicitur, solus deus intellegatur habere verbum sempiternum sibique coaeternum. Nisi forte dicendum est ipsam possibilitatem cogitationis, quoniam id quod scitur etiam quando non cogitatur potest tamen veraciter cogitari, verbum esse tam perpetuum quam scientia ipsa perpetua est. Sed quomodo est verbum quod nondum in cogitationis visione formatum est? Quomodo erit simile scientiae de qua nascitur si eius non habet formam et ideo iam vocatur verbum quia potest habere? Tale est enim ac si dicatur ideo iam vocandum esse verbum quia potest esse verbum.
Sed quid est quod potest esse verbum et ideo iam dignum est verbi nomine? Quid est, inquam, hoc formabile nondumque formatum nisi quiddam mentis nostrae quod hac atque hac volubili quadam motione iactamus cum a nobis nunc hoc, nunc illud sicut inventum fuerit vel occurrerit cogitatur? Et tunc fit verum verbum quando illud quod nos dixi volubili motione iactare ad id quod scimus pervenit atque inde formatur eius omnimodam similitudinem capiens ut quomodo res quaeque scitur sic etiam cogitetur, id est sine voce, sine cogitatione vocis quae profecto alicuius linguae est sic in corde dicatur. Ac per hoc etiam si concedamus, ne de controversia vocabuli laborare videamur, iam vocandum esse verbum quiddam illud mentis nostrae quod de nostra scientia formari potest etiam priusquam formatum sit quia iam ut ita dicam formabile est, quis non videat quanta hic sit dissimilitudo ab illo dei verbo quod in forma dei sic est ut non ante fuerit formabile postque formatum, nec aliquando esse possit informe, sed sit forma simplex et simpliciter aequalis ei de quo est et cui mirabiliter coaeterna est?
[XVI] Quapropter ita dicitur illud dei verbum ut dei cogitatio non dicatur ne aliquid esse quasi volubile credatur in deo, quod nunc accipiat, nunc recipiat formam ut verbum sit eamque possit amittere atque informiter quodam modo volutari. Bene quippe noverat verba et vim cogitationis inspexerat locutor egregius qui dixit in carmine:
secumque volutat
Eventus belli varios;
id est, cogitat. Non ergo ille dei filius cogitatio dei sed verbum dei dicitur. Cogitatio quippe nostra perveniens ad id quod scimus atque inde formata verbum nostrum verum est. Et ideo verbum dei sine cogitatione dei debet intellegi ut forma ipsa simplex intellegatur, non aliquid habens formabile quod esse etiam possit informe. Dicuntur quidem etiam in scripturis sanctis cogitationes dei sed eo locutionis modo quo ibi et oblivio dei dicitur, quae utique ad proprietatem in deo nulla est.
[26] Quamobrem cum tanta sit nunc in isto aenigmate dissimilitudo dei et verbi dei in qua tamen nonnulla similitudo comperta est, illud quoque fatendum est quod etiam cum similes ei erimus quando eum videbimus sicuti est (quod utique qui dixit hanc procul dubio quae nunc est dissimilitudinem attendit), nec tunc natura illi erimus aequales. Semper enim natura minor est faciente quae facta est. Et tunc quidem verbum nostrum non erit falsum quia neque mentiemur neque fallemur. Fortassis etiam non erunt volubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu videbimus. Tamen cum et hoc fuerit, si et hoc fuerit, formata erit creatura quae formabilis fuit ut nihil iam desit eius formae ad quam pervenire deberet; sed tamen coaequanda non erit illi simplicitati ubi non formabile aliquid formatum vel reformatum est sed forma. Neque informis neque formata ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia. [XVII 27] Satis de patre et filio quantum per hoc speculum atque in hoc aenigmate videre potuimus locuti sumus.
Nunc de spiritu sancto quantum deo donante videre conceditur disserendum est. Qui spiritus sanctus secundum scripturas sanctas nec patris est solius nec filii solius sed amborum, et ideo communem qua invicem se diligunt pater et filius nobis insinuat caritatem. Ut autem nos exerceret sermo divinus non res in promptu sitas sed in abdito scrutandas et ex abdito eruendas maiore studio fecit inquiri. Non itaque dixit scriptura: ‚Spiritus sanctus caritas est,‘ quod si dixisset non parvam partem quaestionis istius abstulisset, sed dixit: Deus caritas est, ut incertum sit et ideo requirendum utrum deus pater sit caritas, an deus filius, an deus spiritus sanctus, an deus ipsa trinitas. Neque enim dicturi sumus non propterea deum dictam esse caritatem quod ipsa caritas sit ulla substantia quae dei digna sit nomine, sed quod donum sit dei sicut dictum est deo: Quoniam tu es patientia mea. Non utique propterea dictum est quia dei substantia est nostra patientia, sed quod ab ipso nobis est sicut alibi legitur: Quoniam ab ipso est patientia mea. Hunc quippe sensum facile refellit scripturarum ipsa locutio. Tale est enim tu es patientia mea quale est domine, spes mea et deus meus misericordia mea et multa similia. Non est autem dictum ‚domine, caritas mea‘ aut ‚tu es caritas mea‘ aut ‚deus, caritas mea,‘ sed ita dictum est: Deus caritas est sicut dictum est: Deus spiritus est. Hoc qui non discernit intellectum a domino, non expositionem quaerat a nobis; non enim apertius quidquam possumus dicere.
[28] Deus ergo caritas est. Utrum autem pater an filius an spiritus sanctus an ipsa trinitas quia et ipsa non tres dii sed deus est unus, hoc quaeritur. Sed iam in hoc libro superius disputavi non sic accipiendam esse trinitatem quae deus est ex illis tribus quae in trinitate nostrae mentis ostendimus ut tamquam memoria sit omnium trium pater et intellegentia omnium trium filius et caritas omnium trium spiritus sanctus, quasi pater non intellegat sibi nec diligat, sed ei filius intellegat et spiritus sanctus ei diligat, ipse autem et sibi et illis tantum meminerit; et filius nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit ei pater et diligat ei spiritus sanctus, ipse autem et sibi et illis tantummodo intellegat; itemque spiritus sanctus nec meminerit nec intellegat sibi, sed meminerit ei pater et intellegat ei filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat; sed sic potius ut omnia tria et omnes est singuli habeant in sua quisque natura. Nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud intellegentia, aliud dilectio sive caritas; sed unum aliquid sit quod omnia valeat sicut ipsa sapientia, et sic habetur in uniuscuiusque natura ut qui habet hoc sit quod habet sicut immutabilis simplexque substantia. Si ergo haec intellecta sunt et quantum nobis in rebus tantis videre vel coniectare concessum est vera esse claruerunt, nescio cur non sicut sapientia et pater dicitur et filius et spiritus sanctus, et simul omnes non tres sed una sapientia, ita et caritas et pater dicatur et filius et spiritus sanctus, et simul omnes una caritas. Sic enim et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, et simul omnes unus deus.
[29] Et tamen non frustra in hac trinitate non dicitur verbum dei nisi filius, nec donum dei nisi spiritus sanctus, nec de quo genitum est verbum et de quo procedit principaliter spiritus sanctus nisi deus pater. Ideo autem addidi, principaliter, quia et de filio spiritus sanctus procedere reperitur. Sed hoc quoque illi pater dedit (non iam exsistenti et nondum habenti), sed quidquid unigenito verbo dedit gignendo dedit. Sic ergo eum genuit ut etiam de illo donum commune procederet et spiritus sanctus spiritus esset amborum. Non est igitur accipienda transeunter sed diligenter intuenda inseparabilis trinitatis ista distinctio. Hinc enim factum est ut proprie dei verbum etiam dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et pater et spiritus sanctus. Si ergo proprie aliquid horum trium caritas nuncupanda est, quid aptius quam ut hoc sit spiritus sanctus? Ut scilicet in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas et caritas ipsa substantia sive in patre sive in filio sive in spiritu sancto, et tamen proprie spiritus sanctus caritas nuncupetur.
[30] Sicut legis nomine aliquando simul omnia veteris instrumenti sanctarum scripturarum significantur eloquia. Nam ex propheta Esaia testimonium ponens apostolus ubi ait: In aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic, praemisit tamen: In lege scriptum est. Et ipse dominus: In lege, inquit, eorum scriptum est quia oderunt me gratis, cum hoc legatur in psalmo. Aliquando autem proprie vocatur lex quae data est per Moysen, secundum quod dictum est: Lex et prophetae usque ad Iohannem, et: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Hic utique proprie lex appellata est de monte Sina. Prophetarum autem nomine etiam psalmi significati sunt, et tamen alio loco ipse salvator: Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et in prophetis et in psalmis de me. Hic rursus prophetarum nomen exceptis psalmis intellegi voluit. Dicitur ergo lex universaliter cum prophetis et psalmis, dicitur et proprie quae per Moysen data est. Item dicuntur communiter prophetae simul cum psalmis, dicuntur et proprie praeter psalmos. Et multis aliis exemplis doceri potest multa rerum vocabula et universaliter poni et proprie quibusdam rebus adhiberi nisi in re aperta vitanda sit longitudo sermonis. Hoc ideo dixi ne quisquam propterea nos inconvenienter existimet caritatem appellare spiritum sanctum quia et deus pater et deus filius potest caritas nuncupari.
[31] Sicut ergo unicum dei verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et spiritus sanctus et pater ipse sapientia, ita spiritus proprie nuncupatur vocabulo caritatis, cum sit et pater et filius universaliter caritas. Sed dei verbum, id est unigenitus dei filius, aperte dictus est dei sapientia ore apostolico ubi ait: Christum dei virtutem et dei sapientiam. Spiritus autem sanctus ubi sit dictus caritas invenimus si diligenter Iohannis apostoli scrutemur eloquium, qui cum dixisset: Dilectissimi, diligamus invicem quia dilectio ex deo est, secutus adiunxit: Et omnis qui diligit ex deo natus est. Qui non diligit non cognovit deum quia deus dilectio est. Hic manifestavit eam se dixisse dilectionem deum quam dixit ex deo. Deus ergo ex deo est dilectio. Sed quia et filius ex deo patre natus est et spiritus sanctus ex deo patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem deum merito quaeritur. Pater enim solus ita deus est ut non sit ex deo, ac per hoc dilectio quae ita deus est ut ex deo sit aut filius est aut spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum sed qua nos ipse dilexit et misit filium suum litatorem pro peccatis nostris, et hinc exhortatus esset ut et nos invicem diligamus atque ita deus in nobis maneat quia utique dilectionem deum dixerat, statim volens de hac re apertius aliquid eloqui: In hoc, inquit, cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis quia de spiritu suo dedit nobis. Sanctus itaque spiritus de quo dedit nobis facit nos in deo manere et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio. Ipse est igitur deus dilectio. Denique paulo post cum hoc ipsum repetisset atque dixisset: Deus dilectio est, continuo subiecit: Et qui manet in dilectione in deo manet, et deus in eo manet, unde supra dixerat: In hoc cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis quia de spiritu suo dedit nobis. Ipse ergo significatur ubi legitur: Deus dilectio est. Deus igitur spiritus sanctus qui procedit ex deo cum datus fuerit homini accendit eum in dilectionem dei et proximi, et ipse dilectio est. Non enim habet homo unde deum diligat nisi ex deo. Propter quod paulo post dicit: Nos diligamus quia ipse prior dilexit nos. Apostolus quoque Paulus: Dilectio, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis.
[XVIII 32] Nullum est isto dei dono excellentius. Solum est quod dividit inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. Dantur et alia per spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuique spiritus sanctus ut eum dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dextram. Nec spiritus proprie dicitur donum nisi propter dilectionem quam qui non habuerit si linguis hominum loquatur et angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens; et si habuerit prophetiam et scierit omnia sacramenta et omnem scientiam et habuerit omnem fidem ita ut montes transferat, nihil est; et si distribuerit omnem substantiam suam et si tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil ei prodest. Quantum ergo bonum est sine quo ad aeternam vitam neminem bona tanta perducunt? Ipsa vero dilectio sive caritas (nam unius rei est nomen utrumque), si habeat eam qui non loquitur linguis nec habet prophetiam nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam nec distribuit omnia sua pauperibus vel non habendo quod distribuat vel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum ut ardeat si talis passionis nulla temptatio est, perducit ad regnum ita ut ipsam fidem non faciat utilem nisi caritas. Sine caritate quippe fides potest quidem esse sed non et prodesse. Propter quod et apostolus Paulus: In Christo, inquit, Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur, sic eam discernens ab ea fide qua et daemones credunt et contremescunt. Dilectio igitur quae ex deo est et deus est proprie spiritus sanctus est per quem diffunditur in cordibus nostris dei caritas per quam nos tota inhabitet trinitas. Quocirca rectissime spiritus sanctus, cum sit deus, vocatur etiam donum dei. Quod donum proprie quid nisi caritas intellegenda est quae perducit ad deum et sine qua quodlibet aliud dei donum non perducit ad deum?
[XIX 33] An et hoc probandum est donum dei dictum esse in sacris litteris spiritum sanctum? Si et hoc exspectatur, habemus in evangelio secundum Iohannem domini Christi verba dicentis: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me sicut dicit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Porro evangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Unde dicit etiam Paulus apostolus: Et omnes unum spiritum potavimus. Utrum autem donum dei sit appellata aqua ista quod est spiritus sanctus hoc quaeritur. Sed sicut hic invenimus hanc aquam spiritum sanctum esse, ita invenimus alibi in ipso evangelio hanc aquam dei donum appellatam. Nam dominus idem quando cum samaritana muliere ad puteum loquebatur cui dixerat: Da mihi bibere, cum illa respondisset quod Iudaei non couterentur Samaritanis, respondit Iesus et dixit ei: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Unde ergo habes aquam vivam?, et cetera. Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum, sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Quia ergo haec aqua viva sicut evangelista exposuit spiritus sanctus est, procul dubio spiritus donum dei est de quo hic dominus ait: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam. Nam quod ibi ait: Flumina de ventre eius fluent aquae vivae, hoc in isto loco: Fiet, inquit, in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
[34] Paulus quoque apostolus: Unicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi, atque ut donationem Christi sanctum spiritum ostenderet secutus adiunxit: Propter quod dicit: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Notissimum est autem dominum Iesum cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum dedisse spiritum sanctum quo impleti qui crediderant linguis omnium gentium loquebantur. Nec moveat quod ait dona, non donum; id enim testimonium de psalmo posuit. Hoc autem in psalmo ita legitur: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Sic enim plures codices habent et maxime Graeci, et ex Hebraeo sic interpretatum habemus. Dona itaque dixit apostolus quemadmodum propheta, non donum; sed cum propheta dixerit, accepisti in hominibus, apostolus maluit dicere, dedit hominibus, ut ex utroque scilicet verbo, uno prophetico, apostolico altero, quia in utroque est divini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim verum est, et quia dedit hominibus et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus tamquam caput membris suis; accepit in hominibus idem ipse utique in membris suis, propter quae membra sua clamavit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris?, et de quibus membris suis ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ipse ergo Christus et dedit de caelo et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt et propheta et apostolus quia per donum quod est spiritus sanctus in commune omnibus membris Christi multa dona quae sint quibusque propria dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia, quamvis ipsum donum a quo cuique propria dividuntur omnes habeant, id est spiritum sanctum. Nam et alibi cum multa dona commemorasset: Omnia, inquit, haec operatur unus atque idem spiritus dividens propria unicuique prout vult. Quod verbum et in epistula quae ad Hebraeos est invenitur ubi scriptum est: Attestante deo signis et ostentis et variis virtutibus et spiritus sancti divisionibus. Et hic cum dixisset, ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus: Quod autem ascendit, ait, quid est nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores et doctores. Ecce quare dicta sunt dona. Quia sicut alibi dicit: Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae?, et cetera; hic autem adiunxit: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Haec est domus quae sicut psalmus canit aedificatur post captivitatem quoniam qui sunt a diabolo eruti a quo captivi tenebantur, de his aedificatur corpus Christi, quae domus appellatur ecclesia. Hanc autem captivitatem ipse captivavit qui diabolum vicit. Et ne illa quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supplicium secum traheret, eum iustitiae prius deinde potentiae vinculis alligavit. Ipse itaque diabolus est appellata captivitas quam captivavit qui ascendit in altum et dedit dona hominibus vel accepit in hominibus.
[35] Petrus autem apostolus sicut in eo libro canonico legitur ubi scripti sunt actus apostolorum, loquens de Christo commotis corde Iudaeis et dicentibus: Quid ergo faciemus, fratres? Monstrate nobis, dixit ad eos: Agite poenitentiam et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. Itemque in eodem libro legitur Simonem magum apostolis dare voluisse pecuniam ut ab eis acciperet potestatem qua per impositionem manus eius daretur spiritus sanctus. Cui Petrus idem: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem quia donum dei aestimasti te per pecuniam possidere. Et alio eiusdem libri loco cum Petrus Cornelio et eis qui cum illo fuerant loqueretur annuntians et praedicans Christum ait scriptura: Adhuc loquente Petro verba haec cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et obstupuerunt qui ex circumcisione fideles simul cum Petro venerant quia et in nationes donum spiritus sancti effusum est. Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes deum. De quo facto suo quod incircumcisos baptizaverat quia priusquam baptizarentur ut nodum quaestionis huius auferret in eos venerat spiritus sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus qui erant Hierosolymis et hac re audita movebantur ait post cetera: Cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit spiritus sanctus in illos sicut et in nos in initio, memoratusque sum verbi domini sicut dicebat: Quia Iohannes quidem baptizavit aqua, vos vero baptizabimini spiritu sancto. Si igitur aequale donum dedit illis sicut et nobis qui credidimus in dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere deum non dare illis spiritum sanctum? Et multa alia sunt testimonia scripturarum quae concorditer attestantur donum dei esse spiritum sanctum in quantum datur eis qui per eum diligunt deum. Sed nimis longum est cuncta colligere. Et quid eis satis est quibus haec quae diximus satis non sunt?
[36] Sane admonendi sunt quandoquidem donum dei iam vident dictum spiritum sanctum ut cum audiunt donum spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant quod dictum est in exspoliatione corporis carnis. Sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum spiritus sancti nihil aliud est quam spiritus sanctus. In tantum ergo donum dei est in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem deus est etsi nemini detur quia deus erat patri et filio coaeternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut dei donum ut etiam se ipsum det sicut deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis de quo dictum est: Spiritus ubi vult spirat, et apud apostolum quod iam supra commemoravi: Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus dividens propria unicuique prout vult. Non est illic conditio dati et dominatio dantium sed concordia dati et dantium.
[37] Quapropter sicut sancta scriptura proclamat: Deus caritas est, illaque ex deo est et in nobis id agit ut in deo maneamus et ipse in nobis, et hoc inde cognoscimus quia de spiritu suo dedit nobis, ipse spiritus eius est deus caritas. Deinde si in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus, quod consequentius quam ut ipse sit caritas quae dicitur et deus et ex deo? Et si caritas qua pater diligit filium et patrem diligit filius ineffabiliter communionem demonstrat amborum quid convenientius quam ut ille proprie dicatur caritas qui spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur vel intellegitur ut non solus spiritus sanctus caritas sit in illa trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur propter illa quae dicta sunt. Sicut non solus est in illa trinitate vel spiritus vel sanctus quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus, quod non ambigit pietas; et tamen ipse non frustra proprie dicitur spiritus sanctus. Quia enim communis ambobus, id vocatur ipse proprie quod ambo communiter. Alioquin si in illa trinitate solus spiritus sanctus est caritas, profecto et filius non solius patris verum etiam spiritus sancti filius invenitur. Ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur filius unigenitus dei patris ut tamen et illud verum sit quod apostolus ait de deo patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae. Non dixit, ‚filii sui,‘ quod si diceret, verissime diceret quemadmodum quia saepe dixit verissime dixit; sed ait, filii caritatis suae. Filius ergo est etiam spiritus sancti si non est in illa trinitate caritas dei nisi spiritus sanctus. Quod si absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit caritas spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui proprie sic vocetur. Quod autem dictum est, filii caritatis suae, nihil aliud intellegatur quam filii sui dilecti, quam filii postremo substantiae suae. Caritas quippe patris quae in natura eius est ineffabiliter simplici nihil est aliud quam eius ipsa natura atque substantia ut saepe iam diximus et saepe iterare non piget. Ac per hoc filius caritatis eius nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus.
[XX 38] Quocirca ridenda est dialectica Eunomii a quo Eunomiani haeretici exorti sunt. Qui cum non potuisset intellegere nec credere voluisset unigenitum dei verbum per quod facta sunt omnia filium dei esse natura, hoc est de substantia patris genitum, non naturae vel substantiae sive essentiae dixit esse filium sed filium voluntatis dei, accidentem scilicet deo, volens asserere voluntatem qua gigneret filium; videlicet ideo quia nos aliquid aliquando volumus quod antea non volebamus, quasi non propter ista mutabilis intellegatur nostra natura, quod absit ut in deo esse credamus. Neque enim ob aliud scriptum est: Multae cogitationes in corde viri; consilium autem domini manet in aeternum, nisi ut intellegamus sive credamus sicut aeternum deum, ita aeternum eius esse consilium, ac per hoc immutabile sicut ipse est. Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de voluntatibus verissime dici potest: ‚Multae voluntates in corde viri; voluntas autem domini manet in aeternum.‘ Quidam ne filium consilii vel voluntatis dei dicerent unigenitum verbum, ipsum consilium seu voluntatem patris idem verbum esse dixerunt. Sed melius quantum existimo dicitur consilium de consilio et voluntas de voluntate sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia, ne absurditate illa quam iam refellimus filius patrem dicatur facere sapientem vel volentem si non habet pater in substantia sua consilium vel voluntatem.
Acute sane quidam respondit haeretico versutissime interroganti utrum deus filium volens an nolens genuerit, ut si diceretur, ‚nolens,‘ absurdissima dei miseria sequeretur; si autem, ‚volens,‘ continuo quod intendebat velut invicta ratione concluderet non naturae esse filium sed voluntatis. At ille vigilantissime vicissim quaesivit ab eo utrum deus pater volens an nolens sit deus, ut si responderet, ‚nolens,‘ sequeretur illa miseria quam de deo credere magna insania est; si autem diceret, ‚volens,‘ responderetur ei: ‚Ergo et ipse voluntate sua deus est non natura.‘ Quid ergo restabat nisi ut obmutesceret et sua interrogatione obligatum insolubili vinculo se videret? Sed voluntas dei si et proprie dicenda est aliqua in trinitate persona, magis hoc nomen spiritui sancto competit sicut caritas. Nam quid est aliud caritas quam voluntas?
[39] Video me de spiritu sancto in isto libro secundum scripturas sanctas hoc disputasse quod fidelibus sufficit iam scientibus deum esse spiritum sanctum nec alterius substantiae nec minorem quam est pater et filius, quod in superioribus libris secundum easdem scripturas verum esse docuimus. De creatura etiam quam fecit deus quantum valuimus admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt ut invisibilia eius per ea quae facta sunt sicut possent intellecta conspicerent, et maxime per rationalem vel intellectualem creaturam quae facta est ad imaginem dei, per quod velut speculum quantum possent, si possent, cernerent trinitatem deum in nostra memoria, intellegentia, voluntate. Quae tria in sua mente naturaliter divinitus instituta quisquis vivaciter perspicit et quam magnum sit in ea unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci (reminiscitur per memoriam, intuetur per intellegentiam, amplectitur per dilectionem), profecto reperit illius summae trinitatis imaginem. Ad quam summam trinitatem reminiscendam, videndam, diligendam ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur totum debet referre quod vivit. Verum ne hanc imaginem ab eadem trinitate factam, et suo vitio in deterius commutatam ita eidem comparet trinitati ut omni modo existimet similem, sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat quantum satis esse videbatur admonui.
[XXI 40] Sane deum patrem et deum filium, id est deum genitorem qui omnia quae substantialiter habet in coaeterno sibi verbo suo dixit quodam modo, et ipsum verbum eius deum qui nec plus nec minus aliquid habet etiam ipse substantialiter quam quod est in illo qui verbum non mendaciter sed veraciter genuit, quemadmodum potui, non ut illud iam facie ad faciem, sed per hanc similitudinem in aenigmate quantulumcumque coniciendo videretur in memoria et intellegentia mentis nostrae significare curavi, memoriae tribuens omne quod scimus etiamsi non inde cogitemus, intellegentiae vero proprio modo quandam cogitationis informationem. Cogitando enim quod verum invenerimus, hoc maxime intellegere dicimur et hoc quidem in memoria rursus relinquimus. Sed illa est abstrusior profunditas nostrae memoriae ubi hoc etiam primum cum cogitaremus invenimus et gignitur intimum verbum quod nullius linguae sit tamquam scientia de scientia et visio de visione et intellegentia quae apparet in cogitatione de intellegentia quae in memoria iam fuerat sed latebat, quamquam et ipsa cogitatio quandam suam memoriam nisi haberet, non reverteretur ad ea quae in memoria reliquerat cum alia cogitaret.
[41] De spiritu autem sancto nihil in hoc aenigmate quod ei simile videretur ostendi nisi voluntatem nostram, vel amorem seu dilectionem quae valentior est voluntas, quoniam voluntas nostra quae nobis naturaliter inest sicut ei res adiacuerint vel occurrerint quibus allicimur aut offendimur ita varias affectiones habet. Quid ergo est? Numquid dicturi sumus voluntatem nostram quando recta est nescire quid appetat, quid devitet? Porro si scit profecto inest ei sua quaedam scientia, quae sine memoria et intellegentia esse non possit. An vero audiendus est quispiam dicens caritatem nescire quid agat quae non agit perperam? Sicut ergo inest intellegentia, inest dilectio illi memoriae principali in qua invenimus paratum et reconditum ad quod cogitando possumus pervenire quia et duo ista invenimus ibi quando nos cogitando invenimus et intellegere aliquid et amare quae ibi erant et quando inde non cogitabamus. Et sicut inest memoria, inest dilectio huic intellegentiae quae cogitatione formatur, quod verbum verum sine ullius gentis lingua intus dicimus quando quod novimus dicimus. Nam nisi reminiscendo non redit ad aliquid, et nisi amando redire non curat nostrae cogitationis intuitus. Ita dilectio quae visionem in memoria constitutam et visionem cogitationis inde formatam quasi parentem prolemque coniungit, nisi haberet appetendi scientiam quae sine memoria et intellegentia non potest esse, quid recte diligeret ignoraret.
[XXII 42] Verum haec quando in una sunt persona sicut est homo potest nobis quispiam dicere: ‚Tria ista, memoria, intellectus et amor mea sunt, non sua; nec sibi sed mihi agunt quod agunt, immo ego per illa. Ego enim memini per memoriam, intellego per intellegentiam, amo per amorem. Et quando ad memoriam meam aciem cogitationis adverto ac sic in corde meo dico quod scio verbumque verum de scientia mea gignitur, utrumque meum est et scientia utique et verbum. Ego enim scio, ego dico in meo corde quod scio. Et quando in memoria mea cogitando invenio iam me intellegere, iam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum invenio in memoria mea quo ego intellego, ego amo, non ipsa. Item quando cogitatio mea memor est et vult redire ad ea quae in memoria reliquerat eaque intellecta conspicere atque intus dicere, mea memoria memor est et mea vult voluntate, non sua. Ipse quoque amor meus cum meminit atque intellegit quid appetere debeat, quid vitare, per meam, non per suam memoriam meminit. Et per intellegentiam meam, non suam, quidquid intellegenter amat intellegit.‘
Quod breviter dici potest: ‚Ego per omnia illa tria memini, ego intellego, ego diligo, qui nec memoria sum nec intellegentia nec dilectio, sed haec habeo.‘ Ista ergo dici possunt ab una persona quae habet haec tria, non ipsa est haec tria. In illius vero summae simplicitate naturae quae deus est, quamvis unus sit deus, tres tamen personae sunt, pater et filius et spiritus sanctus. [43] Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in re alia. Propter quam imaginem simul et illud in quo sunt haec tria imago dicitur, sicut imago dicitur simul et tabula et quod in ea pictum est, sed propter picturam quae in ea est simul et tabula nomine imaginis appellatur.
[XXIII] Verum in illa summa trinitate quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit tanta est inseparabilitas ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo, illa unus deus et dicatur et sit, nec in uno deo sit illa trinitas, sed unus deus. Nec rursus quemadmodum ista imago quod est homo habens illa tria una persona est ita est illa trinitas, sed tres personae sunt, pater filii et filius patris et spiritus patris et filii. Quamvis enim memoria hominis et maxime illa quam pecora non habent, id est qua res intellegibiles ita continentur ut non in eam per sensus corporis venerint, habeat pro modulo suo in hac imagine trinitatis incomparabiliter quidem imparem sed tamen qualemcumque similitudinem patris, itemque intellegentia hominis quae per intentionem cogitationis inde formatur quando quod scitur dicitur et nullius linguae cordis verbum est habeat in sua magna disparilitate nonnullam similitudinem filii, et amor hominis de scientia procedens et memoriam intellegentiamque coniungens tamquam parenti prolique communis, unde nec parens intellegitur esse nec proles, habeat in hac imagine aliquam licet valde imparem similitudinem spiritus sancti; non tamen sicut in ista imagine trinitatis non haec tria unus homo sed unius hominis sunt, ita in ipsa summa trinitate cuius haec imago est unius dei sunt illa tria, sed unus deus est et tres sunt illae, non una persona.
Quod sane mirabiliter ineffabile est vel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona haec imago trinitatis, ipsa vero summa trinitas tres personae sint, inseparabilior est illa trinitas personarum trium quam haec unius. Illa quippe in natura divinitatis, sive id melius dicitur deitatis, quod est hoc est, atque incommutabiliter inter se ac semper aequalis est, nec aliquando non fuit aut aliter fuit, nec aliquando non erit aut aliter erit.
Ista vero tria quae sunt in impari imagine, etsi non locis quoniam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista vita magnitudinibus separantur. Neque enim quia moles nullae ibi sunt ideo non videmus in alio maiorem esse memoriam quam intellegentiam, in alio contra; in alio duo haec amoris magnitudine superari sive sint ipsa duo inter se aequalia sive non sint. Atque ita a singulis bina et a binis singula et a singulis singula maioribus minora vincuntur. Et quando inter se aequalia fuerint ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res quae per gratiam non mutatur quia non aequatur creatura creatori, et quando ab omni languore sanabitur mutabitur.
[44] Sed hanc non solum incorporalem verum etiam summe inseparabilem vereque immutabilem trinitatem cum venerit visio quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius certiusque videbimus quam nunc eius imaginem quod nos sumus. Per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui vident sicut in hac vita videre concessum est non illi sunt qui ea quae digessimus et commendavimus in sua mente conspiciunt, sed illi qui eam tamquam imaginem vident ut possint ad eum cuius imago est quomodocumque referre quod vident et per imaginem quam conspiciendo vident etiam illud videre coniciendo quoniam nondum possunt facie ad faciem. Non enim ait apostolus: ‚Videmus nunc speculum,‘ sed: ‚Videmus per speculum.‘
[XXIV] Qui ergo vident suam mentem quomodo videri potest et in ea trinitatem istam de qua multis modis ut potui disputavi, nec tamen eam credunt vel intellegunt esse imaginem dei. Speculum quidem vident, sed usque adeo non vident per speculum qui est per speculum nunc videndus ut nec ipsum speculum quod vident sciant esse speculum, id est imaginem. Quod si scirent, fortassis et eum cuius est hoc speculum per hoc quaerendum et per hoc utcumque interim videndum esse sentirent fide non ficta corda mundante ut facie ad faciem possit videri qui per speculum nunc videtur. Qua fide cordium mundatrice contempta quid agunt intellegendo quae de natura mentis humanae subtilissime disputantur nisi ut ipsa quoque intellegentia sua teste damnentur? In qua utique non laborarent et vix ad certum aliquid pervenirent nisi poenalibus tenebris involuti et onerati corpore corruptibili quod aggravat animam. Quo tandem merito inflicto malo isto nisi peccati? Unde tanti mali magnitudine admoniti sequi deberent agnum qui tollit peccatum mundi.
[XXV] Ad eum namque pertinentes etiam longe istis ingenio tardiores quando fine vitae huius resolvuntur a corpore ius in eis retinendis non habent invidae potestates. Quas ille agnus sine ullo ab eis peccati debito occisus non potentia potestatis priusquam iustitia sanguinis vicit. Proinde liberi a diaboli potestate suscipiuntur ab angelis sanctis a malis omnibus liberati per mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum, quoniam consonantibus divinis scripturis et veteribus et novis et per quas praenuntiatus et per quas annuntiatus est Christus, non est aliud nomen sub caelo in quo oportet homines salvos fieri. Constituuntur autem purgati ab omni contagione corruptionis in placidis sedibus donec recipiant corpora sua, sed iam incorruptibilia quae ornent non onerent. Hoc enim placuit optimo et sapientissimo creatori ut spiritus hominis deo pie subditus habeat feliciter subditum corpus et sine fine permaneat ipsa felicitas.
[45] Ibi veritatem sine ulla difficultate videbimus eaque clarissima et certissima perfruemur. Nec aliquid quaeremus mente ratiocinante, sed contemplante cernemus quare non sit filius spiritus sanctus, cum de patre procedat. In illa luce nulla erit quaestio. Hic vero ipsa experientia tam mihi apparuit esse difficilis, quod et illis qui haec diligenter atque intellegenter legent procul dubio similiter apparebit, ut cum me in secundo huius operis libro alio loco inde dicturum esse promiserim, quotienscumque in ea creatura quae nos sumus aliquid illi rei simile ostendere volui, qualemcumque intellectum meum sufficiens elocutio mea secuta non fuerit, quamvis et in ipso intellectu conatum me senserim magis habuisse quam effectum, et in una quidem persona quod est homo invenisse imaginem summae illius trinitatis, et in re mutabili tria illa ut facilius intellegi possint etiam per temporalia intervalla maxime in libro nono monstrare voluisse. Sed tria unius personae non sicut humana poscit intentio tribus illis personis convenire potuerunt sicut in hoc libro quinto decimo demonstravimus.
[XXVI] Deinde in illa summa trinitate quae deus est intervalla temporum nulla sunt per quae possit ostendi aut saltem requiri utrum prius de patre natus sit filius et postea de ambobus processerit spiritus sanctus quoniam scriptura sancta spiritum eum dicit amborum. Ipse est enim de quo dicit apostolus: Quoniam autem estis filii, misit deus spiritum filii sui in corda nostra, et ipse est de quo dicit idem filius: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Et multis aliis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur patris et filii esse spiritum qui proprie dicitur in trinitate spiritus sanctus, de quo item dicit ipse filius: Quem ego mitto vobis a patre, et alio loco: Quem mittet pater in nomine meo. De utroque autem procedere sic docetur quia ipse filius ait: De patre procedit, et cum resurrexisset a mortuis et apparuisset discipulis suis, insufflavit et ait: Accipite spiritum sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet, et ipsa est virtus quae de illo exibat sicut legitur in evangelio, et sanabat omnes.
[46] Quid vero fuerit causae ut post resurrectionem suam et in terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, hoc ego existimo quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris qua diligamus deum et proximum secundum duo illa praecepta in quibus tota lex pendet et prophetae. Hoc significans dominus Iesus bis dedit spiritum sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum de caelo propter dilectionem dei. Et si forte alia ratio reddatur de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum datum cum insufflasset Iesus de quo mox ait: Ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere non debemus. Ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die pentecostes, id est post dies decem quam dominus ascendit in caelum.
Quomodo ergo deus non est qui dat spiritum sanctum? Immo quantus deus est qui dat deum? Neque enim aliquis discipulorum eius dedit spiritum sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat ecclesia. Denique et Simon magus offerens apostolis pecuniam, non ait: Date et mihi hanc potestatem ut ‚dem spiritum sanctum,‘ sed: cuicumque, inquit, imposuero manus accipiat spiritum sanctum, quia neque scriptura superius dixerat: ‚Videns autem Simon quod apostoli darent spiritum sanctum,‘ sed dixerat: Videns autem Simon quod per impositionem manuum apostolorum datur spiritus sanctus.
Propter hoc et dominus ipse Iesus spiritum sanctum non solum dedit ut deus sed etiam accepit ut homo, propterea dictus est plenus gratia. Et manifestius de illo scriptum est in actibus apostolorum: Quoniam unxit eum deus spiritu sancto, non utique oleo visibili sed dono gratiae quod visibili significatur unguento quo baptizatos ungit ecclesia. Nec sane tunc unctus est Christus spiritu sancto quando super eum baptizatum velut columba descendit; tunc enim corpus suum, id est ecclesiam suam, praefigurare dignatus est in qua praecipue baptizati accipiunt spiritum sanctum. Sed ista mystica et invisibili unctione tunc intellegendus est unctus quando verbum dei caro factum est, id est quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis deo verbo est in utero virginis copulata ita ut cum illo fieret una persona. Ob hoc eum confitemur natum de spiritu sancto et virgine Maria. Absurdissimum est enim ut credamus eum cum iam triginta esset annorum (eius enim aetatis a Iohanne baptizatus est) accepisse spiritum sanctum, sed venisse ad illud baptisma sicut sine ullo omnino peccato ita non sine spiritu sancto. Si enim de famulo eius et praecursore ipso Iohanne scriptum est: Spiritu sancto replebitur iam inde ab utero matris suae, quoniam quamvis seminatus a patre, tamen spiritum sanctum in utero formatus accepit, quid de homine Christo intellegendum est vel credendum cuius carnis ipsa conceptio non carnalis sed spiritalis fuit? In eo etiam quod de illo scriptum est, quod acceperit a patre promissionem spiritus sancti et effuderit utraque natura monstrata est, et humana scilicet et divina. Accepit quippe ut homo, effudit ut deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro; effundere autem super alios non utique possumus, sed ut hoc fiat deum super eos a quo id efficitur invocamus.
[47] Numquid ergo possumus quaerere utrum iam processerat de patre spiritus sanctus quando natus est filius, an nondum processerat et illo nato de utroque processit ubi nulla sunt tempora sicut potuimus quaerere ubi invenimus tempora voluntatem prius de humana mente procedere ut quaeratur quod inventum proles vocetur, quia iam parta seu genita voluntas illa perficitur eo fine requiescens ut qui fuerat appetitus quaerentis sit amor fruentis qui iam de utroque, id est de gignente mente et de genita notione, tamquam de parente ac prole procedat? Non possunt prorsus ista ibi quaeri ubi nihil ex tempore inchoatur ut consequenti perficiatur in tempore. Quapropter qui potest intellegere sine tempore generationem filii de patre intellegat sine tempore processionem spiritus sancti de utroque. Et qui potest intellegere in eo quod ait filius: Sicut habet pater vitam in semet ipso sic dedit filio vitam habere in semet ipso, non sine vita exsistenti iam filio vitam patrem dedisse sed ita eum sine tempore genuisse ut vita quam pater filio gignendo dedit coaeterna sit vitae patris qui dedit, intellegat sicut habet pater in semet ipso ut et de illo procedat spiritus sanctus sic dedisse filio ut de illo procedat idem spiritus sanctus et utrumque sine tempore, atque ita dictum spiritum sanctum de patre procedere ut intellegatur quod etiam procedit de filio, de patre esse filio. Si enim quidquid habet de patre habet filius, de patre habet utique ut et de illo procedat spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur quae habent prius et posterius quia ibi omnino nulla sunt.
Quomodo ergo non absurdissime filius diceretur amborum cum sicut filio praestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de patre generatio, ita spiritui sancto praestet essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio? Ideo enim cum spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamen non audemus ingenitum ne in hoc vocabulo vel duos patres in illa trinitate vel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur. Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in scripturis sed in consuetudine disputantium et de re tanta sermonem qualem valuerint proferentium. Filius autem de patre natus est, et spiritus sanctus de patre principaliter, et ipso sine ullo intervallo temporis dante, communiter de utroque procedit. Diceretur autem filius patris et filii si, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus, eum ambo genuissent. Non igitur ab utroque est genitus sed procedit ab utroque amborum spiritus.
[XXVII 48] Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non valent amplius id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi Christiani diximus dictumque conscripsimus. Inter cetera enim cum per scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere spiritum sanctum: Si ergo, inquam, et de patre et de filio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: De patre procedit? Cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo et ipse est? Unde illud est quod ait: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit. Si igitur hic intellegitur eius doctrina quam tamen dixit non suam sed patris, quanto magis illic intellegendus est et de ipso procedere spiritus sanctus ubi sic ait: De patre procedit, ut non diceret: ‘De me non procedit‘? A quo autem habet filius ut sit deus (est enim de deo deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat spiritus sanctus, ac per hoc spiritus sanctus ut etiam de filio procedat sicut procedit de patre ab ipso habet patre. Hic utcumque etiam illud intellegitur quantum a talibus quales nos sumus intellegi potest cur non dicatur natus esse sed potius procedere spiritus sanctus quoniam si et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. Absit autem ut inter deum patrem et deum filium tale aliquid suspicemur quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit, sed cum in matrem procedit ex patre non tunc procedit ex matre, et cum in hanc lucem procedit ex matre non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit, quamvis hoc filio pater dederit ut quemadmodum de se ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita spiritus sanctus cum vita pater, vita sit filius. Ac per hoc sicut pater cum habeat vitam in semet ipso dedit et filio habere vitam in semet ipso, sic ei dedit vitam procedere de illo sicut procedit et de ipso. Haec de illo sermone in hunc librum transtuli sed fidelibus non infidelibus loquens.
[49] Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad videnda ista quam vera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt ut tres personae sint sed omnia tria hominis sunt quae una persona est minus idonei sunt, cur non de illa summa trinitate quae deus est credunt potius quod in sacris litteris invenitur quam poscunt liquidissimam reddi sibi rationem quae ab humana mente tarda scilicet infirmaque non capitur? Et certe cum inconcusse crediderint scripturis sanctis tamquam veracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene vivendo ut intellegant, id est ut quantum videri potest videatur mente quod tenetur fide. Quis hoc prohibeat? Immo vero ad hoc quis non hortetur? Si autem propterea negandum putant ista esse quia ea non valent caecis mentibus cernere, debent et illi qui ex nativitate sua caeci sunt esse solem negare. Lux ergo lucet in tenebris, quod si eam tenebrae non comprehendunt, inluminentur dei dono prius ut sint fideles et incipiant esse lux in comparatione infidelium, atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad videnda quae credunt ut aliquando possint videre. Sunt enim quae ita creduntur ut videri iam omnino non possint. Non enim Christus iterum in cruce videndus est, sed nisi hoc credatur quod ita factum atque visum est ut futurum ac videndum iam non speretur, non pervenitur ad Christum qualis sine fine videndus est. Quantum vero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem immutabilemque naturam per intellegentiam utcumque cernendam, nusquam se melius regente dumtaxat fidei regula acies humanae mentis exerceat quam in eo quod ipse homo in sua natura melius ceteris animalibus, melius etiam ceteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens cui quidam rerum invisibilium tributus est visus, et cui tamquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus, et qua non est superior cui subdita regenda est nisi deus.
[50] Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me invaluisse nec potuisse me ad illam. O tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces aut ubi stas donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? Agnoscis te certe in illo esse stabulo quo Samaritanus ille perduxit eum quem reperit multis a latronibus inflictis vulneribus semivivum. Et tamen multa vera vidisti, non his oculis quibus videntur corpora colorata, sed eius pro quibus orabat qui dicebat: Oculi mei videant aequitatem. Nempe ergo multa vera vidisti eaque discrevisti ab illa luce qua tibi lucente vidisti. Attolle oculos in ipsam lucem et eos in ea fige si potes. Sic enim videbis quid distet nativitas verbi dei a processione doni dei propter quod filius unigenitus non de patre genitum, alioquin frater eius esse, sed procedere dixit spiritum sanctum. Unde cum sit communio quaedam consubstantialis patris et filii amborum spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere. Scio, non potes. Verum dico, mihi dico, quod non possim scio. Ipsa tibi tamen ostendit in te tria illa in quibus te summae ipsius quam fixis oculis contemplari nondum vales imaginem trinitatis agnosceres. Ipsa ostendit tibi verbum verum esse in te quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem vocem vel proferamus vel cogitemus; sed ex illo quod novimus cogitatio nostra formetur, sitque in acie cogitantis imago simillima cognitionis eius quam memoria continebat, ista duo scilicet velut parentem ac prolem tertia voluntate sive dilectione iungente. Quam quidem voluntatem de cognitione procedere (nemo enim vult quod omnino quid vel quale sit nescit), non tamen esse cognitionis imaginem, et ideo quandam in hac re intellegibili nativitatis et processionis insinuari distantiam quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere vel etiam perfrui voluntate, cernit discernitque qui potest. Potuisti et tu quamvis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio quod inter nubila similitudinum corporalium quae cogitationibus humanis occursare non desinunt vix vidisti.
Sed illa lux quae non est quod tu et hoc tibi ostendit aliud esse illas incorporeas similitudines corporum et aliud esse verum quod eis reprobatis intellegentia contuemur. Haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstravit. Quae igitur causa est cur acie fixa ipsam videre non possis nisi utique infirmitas, et quis eam tibi fecit nisi utique iniquitas? Quis ergo sanat omnes languores tuos nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis? Librum itaque istum iam tandem aliquando precatione melius quam disputatione concludam.
[XXVIII 51] Domine deus noster, credimus in te patrem et filium et spiritum sanctum. Neque enim diceret veritas: Ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti nisi trinitas esses. Nec baptizari nos iuberes, domine deus, in eius nomine qui non est dominus deus. Nec diceretur voce divina: Audi, Israhel: Dominus deus tuus deus unus est nisi trinitas ita esses ut unus dominus deus esses. Et si tu deus pater ipse esses et filius verbum tuum Iesus Christus ipse esses et donum vestrum spiritus sanctus, non legeremus in litteris veritatis: Misit deus filium suum, nec tu, unigenite, diceres de spiritu sancto: Quem mittet pater in nomine meo, et: Quem ego mittam vobis a patre. Ad hanc regulam fidei dirigens intentionem meam quantum potui, quantum me posse fecisti, quaesivi te et desideravi intellectu videre quod credidi et multum disputavi et laboravi. Domine deus meus, una spes mea, exaudi me ne fatigatus nolim te quaerere, sed quaeram faciem tuam semper ardenter. Tu da quaerendi vires, qui inveniri te fecisti et magis magisque inveniendi te spem dedisti. Coram te est firmitas et infirmitas mea; illam serva, istam sana. Coram te est scientia et ignorantia mea; ubi mihi aperuisti suscipe intrantem; ubi clausisti aperi pulsanti. Meminerim tui; intellegam te; diligam te. Auge in me ista donec me reformes ad integrum.
Scio scriptum esse: In multiloquio non effugies peccatum. Sed utinam praedicando verbum tuum et laudando te tantummodo loquerer. Non solum fugerem peccatum sed meritum bonum adquirerem quamlibet multum sic loquerer. Neque enim homo de te beatus peccatum praeciperet germano in fide filio suo cui scripsit dicens: Praedica verbum; insta opportune, importune. Numquid dicendum est istum non multum locutum qui non solum opportune verum etiam importune verbum tuum, domine, non tacebat? Sed ideo non erat multum quia tantum erat necessarium. Libera me, deus meus, a multiloquio quod patior intus in anima mea misera in conspectu tuo et confugiente ad misericordiam tuam. Non enim cogitationibus taceo etiam tacens vocibus. Et si quidem non cogitarem nisi quod placeret tibi, non utique rogarem ut me ab hoc multiloquio liberares. Sed multae sunt cogitationes meae tales quales nosti cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Dona mihi non eis consentire, et si quando me delectant, eas nihilominus improbare nec in eis velut dormitando immorari. Nec in tantum valeant apud me ut aliquid in opera mea procedat ex illis, sed ab eis mea saltem sit tuta sententia, tuta conscientia te tuente. Sapiens quidam cum de te loqueretur in libro suo qui ecclesiasticus proprio nomine iam vocatur: Multa, inquit, dicimus et non pervenimus, et consummatio sermonum universa est ipse. Cum ergo pervenerimus ad te, cessabunt multa ista quae dicimus et non pervenimus, et manebis unus omnia in omnibus, et sine fine dicemus unum laudantes te in unum et in te facti etiam nos unum. Domine deus une, deus trinitas, quaecumque dixi in his libris de tuo agnoscant et tui; si qua de meo, et tu ignosce et tui. Amen.