B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   


D e   t r i n i t a t e

L i b e r   V I

________________________________________________


     [I 1] Aequalitatem patris et filii et spiritus sancti putant nonnulli ex hoc impediri quominus intellegatur, quia scriptum est: Christum dei virtutem et dei sapientiam, ut ideo non videatur aequalitas quia non est pater ipse virtus et sapientia sed genitor virtutis et sapientiae. Et revera non mediocri intentione quaeri solet quomodo dicatur deus virtutis et sapientiae pater. Ait enim apostolus: Christum dei virtutem et dei sapientiam. Et hinc nonnulli nostri adversus Arrianos hoc modo ratiocinati sunt, eos dumtaxat qui prius se adversus catholicam fidem extulerunt. Nam ipse Arius dixisse fertur: Si filius est, natus est. Si natus est, erat tempus quando non erat filius, non intellegens etiam natum esse deo sempiternum esse ut sit coaeternus patri filius, sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur coaevus est illi, et esset coaeternus si esset ignis aeternus. Unde quidem posteriores Arriani abiecerunt istam sententiam fassique sunt non ex tempore coepisse filium dei. Sed inter disputationes quas habebant nostri adversus eos qui dicebant: Erat tempus quando non erat filius, hanc etiam nonnulli ratiocinationem inserebant: ‚Si dei filius virtus et sapientia dei est nec umquam deus sine virtute et sapientia fuit, coaeternus est deo patri filius. Dicit autem apostolus: Christum dei virtutem et dei sapientiam, et deum aliquando non habuisse virtutem aut sapientiam dementis est dicere. Non igitur erat tempus quando non erat filius.‘

     [2] Quae ratiocinatio ad id cogit ut dicamus deum patrem non esse sapientem nisi habendo sapientiam quam genuit, non exsistendo per se pater ipsa sapientia. Deinde si ita est, filius quoque ipse sicut dicitur deus de deo, lumen de lumine, videndum est utrum possit sapientia de sapientia dici si non est deus pater ipsa sapientia sed tantum genitor sapientiae. Quod si tenemus, cur non et magnitudinis suae et bonitatis, aeternitatis, omnipotentiae suae genitor sit ut non ipse sit sua magnitudo et sua bonitas et sua aeternitas et sua omnipotentia, sed ea magnitudine magnus sit quam genuit et ea bonitate bonus et ea aeternitate aeternus et ea omnipotentia omnipotens quae de illo nata est, sicut non ipse sua sapientia est sed ea sapientia sapiens est quae de illo nata est. Nam illud non est formidandum ne cogamur multos filios dei dicere praeter adoptionem creaturae coaeternos patri si magnitudinis suae genitor est et bonitatis et aeternitatis et omnipotentiae. Huic enim calumniae facile respondetur sic non effici quia multa nominata sunt ut ille multorum filiorum coaeternorum sit pater quemadmodum non efficitur ut duorum sit cum dicitur: Christus dei virtus et dei sapientia. Eadem quippe virtus quae sapientia et eadem sapientia quae virtus. Itane igitur etiam de ceteris ut eadem sit magnitudo quae virtus et si qua alia vel supra commemorata sunt vel commemorari adhuc possunt?

 

     [II 3] Sed si non dicitur in se ipso nisi quod ad filium dicitur, id est pater vel genitor vel principium eius, si etiam gignens ei quod de se gignit consequenter principium est, quidquid autem aliud dicitur cum filio dicitur vel potius in filio, sive magnus ea magnitudine quam genuit, sive iustus ea iustitia quam genuit, sive bonus ea bonitate quam genuit, sive potens ea potentia vel virtute quam genuit, sive sapiens ea sapientia quam genuit – magnitudo autem ipsa non dicitur pater sed magnitudinis generator; filius vero sicut in se ipso dicitur filius, quod non cum patre dicitur sed ad patrem, non sic et in se ipso magnus sed cum patre cuius ipse magnitudo est; sic et sapiens cum patre dicitur cuius ipse sapientia est, sicut ille sapiens cum filio quia ea sapientia sapiens est quam genuit – quidquid ergo ad se dicuntur, non dicitur alter sine altero, id est quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur.

     Si haec ita sunt, iam ergo nec deus est pater sine filio nec filius deus sine patre, sed ambo simul deus. Et quod dictum est: In principio erat verbum, in patre erat verbum intellegitur. Aut si in principio sic dictum est ac si diceretur ‚ante omnia,‘ quod sequitur: Et verbum erat apud deum, verbum quidem solus filius accipitur, non simul pater et filius tamquam ambo unum verbum. Sic enim verbum quomodo imago; non autem pater et filius simul ambo imago, sed filius solus imago patris quemadmodum et filius; non enim ambo simul filius. Quod vero adiungitur: Et verbum erat apud deum, multum est ut sic intellegatur: verbum, quod solus est filius, erat apud deum, quod non solus est pater, sed pater et filius simul deus.

     Sed quid mirum si in duabus quibusdam rebus longe inter se diversis potest hoc dici? Quid enim tam diversum quam animus et corpus? Potest tamen dici animus erat apud hominem, id est in homine, cum animus non sit corpus, homo autem animus simul et corpus sit. Ut etiam quod consequenter scriptum est: Et deus erat verbum, sic intellegatur, verbum quod non est pater deus erat simul cum patre. Itane ergo dicimus ut pater sit generator magnitudinis, hoc est generator virtutis vel generator sapientiae suae, filius autem magnitudo, virtus et sapientia; deus vero magnus, omnipotens, sapiens, ambo simul? Quomodo ergo deus de deo, lumen de lumine? Non enim simul ambo deus de deo, sed solus filius de deo, scilicet patre; nec ambo simul lumen de lumine, sed solus filius de lumine patre. Nisi forte ad insinuandum et brevissime inculcandum quod coaeternus est patri filius, ita dictum est deus de deo et lumen de lumine, et si quid hoc modo dicitur, ac si diceretur, hoc quod non est filius sine patre de hoc quod non est pater sine filio, id est hoc lumen quod lumen non est sine patre de hoc lumine patre quod lumen non est sine filio, ut cum dicitur deus, quod non est filius sine patre, et de deo, quod non est pater sine filio, perfecte intellegatur quod non praecessit genitor illud, quod genuit. Quod si ita est, hoc solum de eis dici non potest illud de illo quod simul ambo non sunt. Sicut verbum de verbo dici non potest quia non simul ambo verbum, sed solus filius; nec imago de imagine quia non simul ambo imago; nec filius de filio quia non simul ambo filius. Secundum quod dicitur: Ego et pater unum sumus. Unum sumus enim dictum est; quod ille, hoc et ego secundum essentiam, non secundum relativum.

 

     [III 4] Et nescio utrum inveniatur in scripturis dictum ‚unum sunt‘ quorum est diversa natura. Si autem et aliqua plura eiusdem naturae sint et diversa sentiant, non sunt unum in quantum diversa sentiunt. Nam si iam unum essent ex eo quod homines erant, non diceret: Ut sint unum sicut et nos unum cum suos discipulos patri commendaret. At vero Paulus et Apollo quia et ambo homines et idem sentiebant: Qui plantat, inquit, et qui rigat unum sunt. Cum ergo sic dicitur unum ut non addatur quid unum et plura unum dicantur, eadem natura atque essentia non dissidens neque dissentiens significatur. Cum vero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum quamvis diversis natura. Sicut anima et corpus non sunt utique unum (quid enim tam diversum?), nisi addatur aut subintellegatur quid unum, id est unus homo aut unum animal. Inde apostolus: Qui adhaeret meretrici, inquit, unum corpus est. Non dixit ‚unum sunt‘ aut ‚unum est,‘ sed addidit corpus tamquam ex duobus diversis masculino et feminino unum corpus adiunctione compositum. Et: Qui adhaeret, inquit, domino unus spiritus est. Non dixit ‚qui adhaeret domino unus est‘ aut ‚unum sunt,‘ sed addidit spiritus. Diversum enim natura spiritus hominis et spiritus dei, sed inhaerendo fit unus spiritus ex diversis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit dei spiritus atque perfectus, beatus autem hominis spiritus non nisi cum deo. Nec frustra, ut existimo, cum tanta in evangelio secundum Iohannem et totiens diceret dominus de ipsa unitate vel sua cum patre vel nostra invicem nobiscum, nusquam dixit: ‚Ut nos et ipsi unum,‘ sed: Ut sint unum sicut et nos unum. Pater ergo et filius unum sunt utique secundum unitatem substantiae, et unus deus est et unus magnus et unus sapiens sicut tractatum est.

     [5] Unde ergo maior pater? Si enim maior, magnitudine maior. Cum autem magnitudo eius filius sit, nec ille utique maior est eo qui se genuit, nec ille maior est ea magnitudine qua magnus est; ergo aequalis. Nam unde aequalis si non eo quo est cui non est aliud esse et aliud magnum esse? Aut si aeternitate pater maior est, non est aequalis filius quacumque re. Unde enim aequalis? Si magnitudine dixeris, non est par magnitudo quae minus aeterna est, atque ita cetera. An forte in virtute aequalis est, in sapientia vero non est aequalis? Sed quomodo est aequalis virtus quae minus sapit? An in sapientia aequalis est, in virtute autem non est aequalis? Sed quomodo aequalis sapientia quae minus potens est? Restat itaque ut, si in ulla re aequalis non est, non sit aequalis. At scriptura clamat: Non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. Cogitur ergo quivis adversarius veritatis qui modo tenetur auctoritate apostolica in qualibet vel una re aequalem deo filium confiteri. Eligat quam voluerit. Hinc ei ostendetur in omnibus esse aequalem quae de substantia eius dicuntur.

 

     [IV 6] Si enim virtutes quae sunt in animo humano, quamvis alio atque alio modo singulae intellegantur, nullo modo tamen separantur ab invicem, ut, quicumque fuerint aequales verbi gratia in fortitudine, aequales sint et prudentia et iustitia et temperantia (si enim dixeris aequales esse istos fortitudine, sed illum praestare prudentia, sequitur ut huius fortitudo minus prudens sit ac per hoc nec fortitudine aequales sunt quando est illius fortitudo prudentior, atque ita de ceteris virtutibus invenies si omnes eadem consideratione percurras; non enim de viribus corporis agitur sed de animi fortitudine), quanto ergo magis in illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter simpliciore quam est animus humanus haec ita se habent? Humano quippe animo non hoc est esse quod est fortem esse aut prudentem aut iustum aut temperantem; potest enim esse animus et nullam istarum habere virtutem. Deo autem hoc est esse quod est potentem esse aut iustum esse aut sapientem esse, et si quid de illa simplici multiplicitate vel multiplici simplicitate dixeris quo substantia eius significetur. Quamobrem sive ita dicatur deus de deo ut et singulis hoc nomen conveniat, non tamen ut ambo simul duo dii, sed unus deus sit (ita enim sibi cohaerent quod etiam in distantibus diversisque substantiis fieri apostolus testis est, nam et solus dominus spiritus est et solus hominis spiritus utique spiritus est, tamen si haereat domino unus spiritus est; quanto magis ibi ubi est omnino inseparabilis atque aeterna conexio, ne absurde dici videatur quasi filius amborum cum dicitur filius dei, si id quod dicitur deus non nisi de ambobus simul dicitur), sive quidquid de deo dicitur, quod substantiam eius indicet, non nisi de ambobus simul, immo de ipsa simul trinitate dicitur; sive ergo hoc sive illud sit quod diligentius discutiendum est, nunc unde agitur satis est videre nullo modo filium aequalem esse patri si in aliquo, scilicet quod pertinet ad significandam eius substantiam, inaequalis invenitur sicut iam ostendimus. Apostolus autem dixit aequalem. In omnibus ergo aequalis est patri filius et est unius eiusdemque substantiae.

 

     [V 7] Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit. Sive enim sit unitas amborum sive sanctitas sive caritas, sive ideo unitas quia caritas et ideo caritas quia sanctitas, manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur generatoremque suum diligat, sintque non participatione sed essentia sua neque dono superioris alicuius sed suo proprio servantes unitatem spiritus in vinculo pacis. Quod imitari per gratiam et ad deum et ad nos ipsos iubemur, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Ita sunt illa tria deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, beatus. Nos autem ex ipso et per ipsum et in ipso beati quia ipsius munere inter nos unum; cum illo autem unus spiritus quia agglutinatur anima nostra post eum. Et nobis haerere deo bonum est quia perdet omnem qui fornicatur ab eo. Spiritus ergo sanctus commune aliquid est patris et filii, quidquid illud est, aut ipsa communio consubstantialis et coaeterna; quae si amicitia convenienter dici potest, dicatur, sed aptius dicitur caritas; et haec quoque substantia quia deus substantia et deus caritas sicut scriptum est. Sicut autem simul substantia cum patre et filio, ita simul magna et simul bona et simul sancta et quidquid aliud ad se dicitur quoniam non aliud est deo esse et aliud magnum esse vel bonum et cetera sicut supra ostendimus. Si enim minus magna est ibi caritas quam sapientia, minus quam est diligitur sapientia; aequalis est igitur ut quanta est sapientia tantum diligatur. Est autem sapientia aequalis patri sicut supra disputavimus; aequalis est igitur etiam spiritus sanctus, et si aequalis in omnibus aequalis propter summam simplicitatem quae in illa substantia est. Et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. Quae si nihil est, quomodo deus dilectio est? Si non est substantia, quomodo deus substantia est?

 

     [VI 8] Si autem quaeritur quomodo simplex et multiplex sit illa substantia, animadvertenda est primo creatura quare sit multiplex, nullo autem modo vere simplex. Et prius corpus universum utique partibus constat ita ut sit ibi alia pars maior, alia minor, et maius sit universum quam pars quaelibet aut quantalibet. Nam et caelum et terra partes sunt universae mundanae molis, et sola terra vel solum caelum innumerabilibus partibus constat, et in tertia sui parte minor est quam in cetera et in dimidia minor quam in tota, et totum mundi corpus quod duabus plerumque partibus appellari solet, id est caelum et terra, utique maius est quam solum caelum aut sola terra. Et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura. Potest enim et deminuta magnitudine manere idem color et eadem figura, et colore mutato manere eadem figura et eadem magnitudo, et figura eadem non manente tam magnum esse et eodem modo coloratum, et quaecumque alia simul dicuntur de corpore possunt et simul et plura sine ceteris commutari. Ac per hoc multiplex esse convincitur natura corporis, simplex autem nullo modo.

     Creatura quoque spiritalis, sicut est anima, est quidem in corporis comparatione simplicior; sine comparatione autem corporis multiplex est, etiam ipsa non simplex. Nam ideo simplicior est corpore quia non mole diffunditur per spatium loci sed in unoquoque corpore, et in toto tota est et in qualibet parte eius tota est; et ideo cum fit aliquid in quamvis exigua particula corporis quod sentiat anima, quamvis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit quia totam non latet. Sed tamen etiam in anima cum aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem, aliud cupiditas, aliud timor, aliud laetitia, aliud tristitia; possintque et alia sine aliis et alia magis, alia minus, innumerabilia et innumerabiliter in animae natura inveniri; manifestum est non simplicem sed multiplicem esse naturam. Nihil enim simplex mutabile est; omnis autem creatura mutabilis.

 

     [VII] Deus vero multipliciter quidem dicitur magnus, bonus, sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud non indigne dici videtur; sed eadem magnitudo eius est quae sapientia (non enim mole magnus est sed virtute), et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo, et eadem veritas quae illa omnia; et non est ibi aliud beatum esse et aliud magnum aut sapientem aut verum aut bonum esse aut omnino ipsum esse.

     [9] Nec quoniam trinitas est ideo triplex putandus est; alioquin minor erit pater solus aut filius solus quam simul pater et filius – quamquam non invenitur quomodo dici possit aut pater solus aut filius solus cum semper atque inseparabiliter et ille cum filio sit et ille cum patre, non ut ambo sint pater aut ambo filius, sed quia semper in invicem neuter solus. Quia vero dicimus et deum solum ipsam trinitatem, quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis, sed solum dicimus quod deus est quia non et illi cum illo deus sunt, ita solum patrem dicimus patrem, non quia separatur a filio, sed quia non simul ambo pater est.

 

     [VIII] Cum itaque tantus est solus pater vel solus filius vel solus spiritus sanctus quantus est simul pater et filius et spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est. Corpora quippe adiunctione sua crescunt. Quamvis enim qui adhaeret uxori suae unum corpus sit, maius tamen corpus fit quam si solius viri esset aut solius uxoris. In rebus autem spiritalibus cum minor maiori adhaeret sicut creatura creatori, illa fit maior quam erat, non ille. In his enim quae non mole magna sunt hoc est maius esse quod est melius esse. Melior fit autem spiritus alicuius creaturae cum adhaeret creatori quam si non adhaereat, et ideo etiam maior quia melior. Qui ergo adhaeret domino unus spiritus est, sed tamen dominus non ideo fit maior quamvis fiat ille qui domino adhaeret. In ipso igitur deo cum adhaeret aequali patri filius aequalis aut spiritus sanctus patri et filio aequalis, non fit maior deus quam singuli eorum quia non est quo crescat illa perfectio. Perfectus autem sive pater sive filius sive spiritus sanctus, et perfectus deus pater et filius et spiritus sanctus, et ideo trinitas potius quam triplex.

 

     [IX 10] Et quoniam ostendimus quomodo possit dici solus pater quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia qua dicitur deum verum solum non esse patrem solum sed patrem et filium et spiritum sanctum. Si quis enim interroget pater solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse nisi forte ita dicamus esse quidem patrem deum sed non eum esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium et spiritum sanctum? Sed quid agimus de illo testimonio domini? Patri enim dicebat et patrem nominaverat ad quem loquebatur cum ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum deum. Quod quidem Arriani sic solent accipere quasi non sit filius deus verus. Quibus exclusis videndum est an intellegere cogamur cum dictum est patri: Ut cognoscant te unum verum deum, tamquam hoc insinuare voluerit quia et solus pater deus verus est, ne non intellegeremus deum nisi ipsa tria simul, patrem et filium et spiritum sanctum. Num ergo ex domini testimonio et patrem unum verum deum dicimus et filium unum verum deum et spiritum sanctum unum verum deum, et simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul ipsam trinitatem, non tres veros deos sed unum verum deum? An quoniam addidit et quem misisti Iesum Christum, subaudiendum est ‚unum verum deum‘; et ordo verborum est: ‚ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum verum deum‘? Cur ergo tacuit de spiritu sancto? An quoniam consequens est ut ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens ut per hanc utrumque unum sit, iam ex hoc intellegatur etiam ipsa pax quamvis non commemoretur? Nam et illo loco apostolus videtur quasi praetermittere spiritum sanctum, et tamen ibi intellegitur ubi ait: Omnia vestra; nos autem Christi; Christus autem dei; et iterum: Caput mulieris vir; caput viri Christus; caput autem Christi deus. Sed rursus si deus non nisi omnia simul tria, quomodo caput Christi deus, id est caput Christi trinitas, cum in trinitate sit Christus ut sit trinitas? An quod est pater cum filio, caput est ei quod est solus filius? Cum filio enim pater deus; solus autem filius Christus est maxime quia iam verbum caro factum loquitur secundum quam humilitatem eius etiam maior est pater sicut dicit: Quoniam pater maior me est, ut hoc ipsum deum esse quod illi cum patre unum est caput sit hominis mediatoris quod ipse solus est. Si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius multoque magis verbum cum patre quod simul deus est caput est Christi, quamvis Christus homo nisi cum verbo quod caro factum est intellegi non possit? Sed hoc, ut iam diximus, aliquanto diligentius postea considerabimus. Nunc autem aequalitas trinitatis et una eademque substantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est ut, quoquo modo se habeat ista quaestio quam discutiendam acriore intentione distulimus, nihil impediat quominus fateamur summam aequalitatem patris et filii et spiritus sancti.

 

     [X 11] Quidam cum vellet brevissime singularum in trinitate personarum insinuare propria: Aeternitas, inquit, in patre, species in imagine, usus in munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione scripturarum et assertione fidei vir exstitit (Hilarius enim hoc in libris suis posuit), horum verborum, id est patris et imaginis et muneris, aeternitatis et speciei et usus, abditam scrutatus intellegentiam quantum valeo, non eum secutum arbitror in aeternitatis vocabulo nisi quod pater non habet patrem de quo sit, filius autem de patre est ut sit atque ut illi coaeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae. In qua imagine speciem nominavit, credo, propter pulchritudinem ubi iam est tanta congruentia et prima aequalitas et prima similitudo nulla in re dissidens et nullo modo inaequalis et nulla ex parte dissimilis, sed ad identidem respondens ei cuius imago est; ubi est prima et summa vita cui non est aliud vivere et aliud esse, sed idem et esse et vivere, et primus ac summus intellectus cui non est aliud vivere et aliud intellegere, sed id quod est intellegere, hoc vivere, hoc esse est unum omnia tamquam verbum perfectum cui non desit aliquid et ars quaedam omnipotentis atque sapientis dei plena omnium rationum viventium incommutabilium, et omnes unum in ea sicut ipsa unum de uno cum quo unum. Ibi novit omnia deus quae fecit per ipsam, et ideo cum decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiae dei. Non enim haec quae creata sunt ideo sciuntur a deo quia facta sunt, ac non potius ideo facta sunt vel mutabilia quia immutabiliter ab eo sciuntur. Ille igitur ineffabilis quidam complexus patris et imaginis non est sine perfruitione, sine caritate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo, si tamen aliqua humana voce digne dicitur, usus ab illo appellatus est breviter, et est in trinitate spiritus sanctus, non genitus sed genitoris genitique suavitas ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum ut ordinem suum teneant et locis suis acquiescant.

     [12] Haec igitur omnia quae arte divina facta sunt et unitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem. Quidquid enim horum est, et unum aliquid est sicut sunt naturae corporum ingeniaque animarum, et aliqua specie formatur sicut sunt figurae vel qualitates corporum ac doctrinae vel artes animarum, et ordinem aliquem petit aut tenet sicut sunt pondera vel conlocationes corporum atque amores aut delectationes animarum.

     Oportet igitur ut creatorem per ea quae facta sunt intellecta conspicientes trinitatem intellegamus cuius in creatura, quomodo dignum est, apparet vestigium. In illa enim trinitate summa origo est rerum omnium et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio. Itaque illa tria et a se invicem determinari videntur et in se infinita sunt. {Sed hic in rebus corporeis non tantum est una quantum tres simul, et plus aliquid sunt duae quam una res; ceterum in summa trinitate tantum est una quantum tres simul, nec plus aliquid sunt duae quam una, et in se infinita sunt.} Ita et singula sunt in singulis et omnia in singulis et singula in omnibus et omnia in omnibus et unum omnia. Qui videt hoc vel ex parte vel per speculum in aenigmate, gaudeat cognoscens deum et sicut deum honoret et gratias agat; qui autem non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per caecitatem ad calumniandum, quoniam unus est deus sed tamen trinitas. Nec confuse accipiendum est, ex quo omnia, per quem omnia, in quem omnia; nec diis multis, sed ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.