B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   


D e   t r i n i t a t e

L i b e r   I I I

________________________________________________


     [1] Credant qui volunt malle me legendo quam legenda dictando laborare. Qui autem hoc nolunt credere, experiri vero et possunt et volunt, dent quae legendo vel meis inquisitionibus respondeatur vel interrogationibus aliorum quas pro mea persona quam in servitio Christi gero et pro studio quo fidem nostram adversus errorem carnalium et animalium hominum muniri inardesco necesse est me pati, et videant quam facile ab isto labore me temperem et quanto etiam gaudio stilum possim habere feriatum. Quod si ea quae legamus de his rebus sufficienter edita in Latino sermone aut non sunt aut non inveniuntur aut certe difficile a nobis inveniri queunt, Graecae autem linguae non sit nobis tantus habitus ut talium rerum libris legendis et intellegendis ullo modo reperiamur idonei, quo genere litterarum ex his, quae nobis pauca interpretata sunt non dubito cuncta quae utiliter quaerere possumus contineri; fratribus autem non valeam resistere iure quo eis servus factus sum flagitantibus ut eorum in Christo laudabilibus studiis lingua ac stilo meo quas bigas in me caritas agitat maxime serviam. Egoque ipse multa quae nesciebam scribendo me didicisse confitear; non debet labor hic meus cuiquam pigro aut multum docto videri superfluus cum multis impigris multisque indoctis inter quos etiam mihi non parva ex parte sit necessarius. Ex his igitur quae ab aliis de hac re scripta iam legimus plurimum adminiculati et adiuti ea quae de trinitate uno summo summeque bono deo pie quaeri et disseri posse arbitror ipso exhortante quaerenda atque adiuvante disserenda suscepi, ut si alia non sunt huiusmodi scripta, sit quod habeamus, et legant qui voluerint et valuerint; si autem iam sunt, tanto facilius aliqua inveniantur quanto talia plura esse potuerint.

     [2] Sane cum in omnibus litteris meis non solum pium lectorem sed etiam liberum correctorem desiderem, multo maxime in his ubi ipsa magnitudo quaestionis utinam tam multos inventores habere posset quam multos contradictores habet. Verumtamen sicut lectorem meum nolo esse mihi deditum, ita correctorem nolo sibi. Ille me non amet amplius quam catholicam fidem; ille se non amet amplius quam catholicam veritatem. Sicut illi dico: Noli meis litteris quasi scripturis canonicis inservire, sed in illis et quod non credebas cum inveneris incunctanter crede, in istis autem quod certum non habebas nisi certum intellexeris noli firme retinere; ita illi dico: Noli meas litteras ex tua opinione vel contentione sed ex divina lectione vel inconcussa ratione corrigere; si quid in eis veri comprehenderis, exsistendo non est meum at intellegendo et amando et tuum sit et meum; si quid autem falsi conviceris, errando fuerit meum sed iam cavendo nec tuum sit nec meum.

     [3] Hinc itaque tertius iste liber sumit exordium quousque secundus pervenerat. Cum enim ad id ventum esset ut vellemus ostendere non ideo minorem patre filium quia ille misit, hic missus est, nec ideo minorem utroque spiritum sanctum quia et ab illo et ab illo missus in evangelio legitur, suscepimus hoc quaerere cum illuc missus sit filius ubi erat quia in hunc mundum venit et in hoc mundo erat, cum illuc etiam spiritus sanctus ubi et ipse erat, quoniam spiritus domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis, utrum propterea missus sit dominus quia ex occulto in carne natus est et de sinu patris ad oculos hominum in forma servi tamquam egressus apparuit; ideo etiam spiritus sanctus quia et ipse corporali specie quasi columba visus est et linguis divisis velut ignis; ut hoc eis fuerit mitti, ad aspectum mortalium in aliqua forma corporea de spiritali secreto procedere, quod pater quoniam non fecit tantummodo misisse non etiam missus esse dictus sit. Deinde quaesitum est cur et pater non aliquando dictus sit missus si per illas species corporales quae oculis antiquorum apparuerunt ipse demonstrabatur. Si autem filius tunc demonstrabatur, cur tanto post missus diceretur cum plenitudo temporis venit ut ex femina nasceretur, quandoquidem et antea mittebatur cum in illis formis corporaliter apparebat. Aut si non recte missus diceretur nisi cum verbum caro factum est, cur spiritus sanctus missus legatur cuius incarnatio talis non facta est. Si vero per illas antiquas demonstrationes nec pater nec filius sed spiritus sanctus ostendebatur, cur etiam ipse nunc diceretur missus cum illis modis et antea mitteretur. Deinde subdivisimus ut haec diligentissime tractarentur, et tripertitam fecimus quaestionem cuius una pars in secundo libro explicata est, duae sunt reliquae de quibus deinceps disserere aggrediar. Iam enim quaesitum atque tractatum est in illis antiquis corporalibus formis et visis non tantummodo patrem nec tantummodo filium nec tantummodo spiritum sanctum apparuisse, sed aut indifferenter dominum deum qui trinitas ipsa intellegitur aut quamlibet ex trinitate personam quam lectionis textus indiciis circumstantibus significaret.

 

     [I 4] Nunc ergo primum quaerimus quod sequitur. Nam secundo loco in illa distributione positum est utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit in qua deus, sicut tunc oportuisse iudicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui iam erant ita mittebantur ut ex persona dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui; aut ipsum corpus suum cui non subduntur sed subditum regunt mutantes atque vertentes in species quas vellent accomodatas atque aptas actionibus suis secundum attributam sibi a creatore potentiam. Qua parte quaestionis quantum dominus dederit pertractata postremo erit videndum id quod institueramus inquirere, utrum filius et spiritus sanctus et antea mittebantur, et si ita est quid inter illam missionem et eam quam in evangelio legimus distet; an missus non sit aliquis eorum nisi cum vel filius factus est ex Maria virgine vel cum spiritus sanctus visibili specie sive in columba sive in igneis linguis apparuit.

     [5] Sed fateor excedere vires intentionis meae utrum angeli manente spiritali sui corporis qualitate per hanc occultius operantes assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus quod sibi coaptatum quasi aliquam vestem mutent et vertant in quaslibet species corporales etiam ipsas veras sicut aqua vera in verum vinum conversa est a domino, an ipsa propria corpora sua transforment in quod voluerint accommodate ad id quod agunt. Sed quodlibet horum sit ad praesentem quaestionem non pertinet. Et quamvis haec quoniam homo sum nullo experimento possim comprehendere sicut angeli qui haec agunt, et magis ea norunt quam ego novi quatenus mutetur corpus meum in affectu voluntatis meae sive quod in me sive quod ex aliis expertus sum; quid horum tamen ex divinarum scripturarum auctoritatibus credam nunc non opus est dicere ne cogar probare et fiat sermo longior de re qua non indiget praesens quaestio.

     [6] Illud nunc videndum est utrum angeli tunc agebant et illas corporum species apparentes oculis hominum et illas voces auribus insonantes cum ipsa sensibilis creatura ad nutum serviens conditoris in quod opus erat pro tempore, vertebatur sicut in libro sapientiae scriptum est: Creatura enim tibi factori deserviens extenditur in tormentum adversus iniustos, et lenior fit ad benefaciendum his, qui in te confidunt. Propter hoc et tunc in omnia se transfigurans omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem horum quia te desiderabant. Pervenit enim potentia voluntatis dei per creaturam spiritalem usque ad effectus visibiles atque sensibiles creaturae corporalis. Ubi enim non operatur quod vult dei omnipotentis sapientia quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter?

 

     [II 7] Sed alius est ordo naturalis in conversione et mutabilitate corporum qui quamvis etiam ipse ad nutum dei serviat perseverantia tamen consuetudinis amisit admirationem, sicuti sunt, quae vel brevissimis vel certe non longis intervallis temporum caelo, terra, marique mutantur sive nascentibus sive occidentibus rebus sive alias aliter atque aliter apparentibus; alia vero quamvis ex ipso ordine venientia tamen propter longiora intervalla temporum minus usitata, quae licet multi stupeant ab inquisitoribus huius saeculi comprehensa sunt et progressu generationum quo saepius repetita et a pluribus cognita eo minus mira sunt, sicuti sunt defectus luminarium et raro exsistentes quaedam species siderum et terrae motus et monstrosi partus animantium et quaeque similia, quorum nihil fit nisi dei voluntate sed plerisque non apparet. Itaque licuit vanitati philosophorum etiam causis aliis ea tribuere vel veris sed proximis, cum omnino videre non possent superiorem ceteris omnibus causam, id est voluntatem dei, vel falsis et ne ab ipsa quidem pervestigatione corporalium rerum atque motionum sed a sua suspicione et errore prolatis.

     [8] Dicam si potero quiddam exempli gratia quo haec apertiora sint. Est certe in corpore humano quaedam moles carnis et formae species et ordo distinctioque membrorum et temperatio valetudinis. Hoc corpus inspirata anima regit eademque rationalis, et ideo quamvis mutabilis tamen quae possit illius incommutabilis sapientiae particeps esse ut sit participatio eius in id ipsum, sicut in psalmo scriptum est de omnibus sanctis ex quibus tamquam lapidibus vivis aedificatur illa Hierusalem mater nostra aeterna in caelis. Ita enim canitur: Hierusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in id ipsum. Id ipsum quippe hoc loco illud summum et incommutabile bonum intellegitur quod deus est atque sapientia voluntasque ipsius, cui cantatur alio loco; Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es.

 

     [III] Constituamus ergo animo talem sapientem cuius anima rationalis iam sit particeps incommutabilis aeternaeque veritatis quam de omnibus suis actionibus consulat, nec aliquid omnino faciat quod non in ea cognoverit esse faciendum ut ei subditus eique obtemperans recte faciat. Iste si consulta summa ratione divinae iustitiae quam in secreto audiret aure cordis sui eaque sibi iubente in aliquo officio misericordiae corpus labore fatigaret aegritudinemque contraheret, consultisque medicis ab alio diceretur causam morbi esse corporis siccitatem, ab alio autem humoris immoderationem; unus eorum veram causam diceret, alter erraret, uterque tamen de proximis causis, id est corporalibus pronuntiaret. At si illius siccitatis causa quaereretur et inveniretur voluntarius labor, iam ventum esset ad superiorem causam quae ab anima proficisceretur ad afficiendum corpus quod regit; sed nec ipsa prima esset. Illa enim procul dubio superior erat in ipsa incommubatili sapientia cui hominis sapientis anima in caritate serviens et ineffabiliter iubenti oboediens voluntarium laborem susceperat. Ita non nisi dei voluntas causa prima illius aegritudinis veracissime reperiretur.

     Iam vero si in labore officioso et pio adhibuisset ille sapiens ministros conlaborantes secum in opere bono, nec tamen eadem voluntate deo servientes sed ad carnalium cupiditatum suarum mercedem pervenire cupientes vel incommoda carnalia devitantes; adhibuisset etiam iumenta si hoc exigeret illius operis implendi procuratio, quae utique iumenta irrationalia essent animantia nec ideo moverent membra sub sarcinis quod aliquid de illo bono opere cogitarent sed naturali appetitu suae voluptatis et devitatione molestiae; postremo adhibuisset ipsa etiam corpora omni sensu carentia quae illi operi essent necessaria, frumentum scilicet, vinum, oleum, vestem, nummum, codicem, et si qua huiusmodi. In his certe omnibus in illo opere versantibus corporibus sive animatis sive inanimis quaecumque moverentur, attererentur, repararentur, exterminarentur, reformarentur, alio atque alio modo locis et temporibus affecta mutarentur – num alia esset istorum omnium visibilium et mutabilium factorum causa nisi illa invisibilis et incommutabilis voluntas dei per animam iustam sicut sedem sapientiae cunctis utens et malis et irrationalibus animis et postremo corporibus, sive quae illis inspirarentur et animarentur sive omni sensu carentibus, cum primitus uteretur ipsa bona anima et sancta quam sibi ad pium et religiosum obsequium subdidisset.

     [9] Quod ergo de uno sapiente quamvis adhuc corpus mortale gestante, quamvis ex parte vidente, posuimus exempli gratia, hoc de aliqua domo ubi aliquorum talium societas est, hoc de civitate vel etiam de orbe terrarum licet cogitare si penes sapientes sancteque ac perfecte deo subditos sit prinicpatus et regimen rerum humanarum.

 

     [IV] Sed hoc quia nondum est (oportet enim nos in hac peregrinatione prius mortaliter exerceri et per vires mansuetudinis et patientiae in flagellis erudiri), illam ipsam supernam atque caelestem unde peregrinamur patriam cogitemus. Illic enim dei voluntas qui facti angelos suos spiritus et ministros suos ignem ardentem, in spiritibus summa pace atque amicitia copulatis et in unam voluntatem quodam spiritali caritatis igne conflatis tamquam in excelsa et sancta et secreta sede praesidens velut in domo sua et in templo suo. Inde se quibusdam ordinatissimis creaturae motibus primo spiritalibus deinde corporalibus per cuncta diffundit et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiae suae, sive incorporeis sive corporeis rebus, sive rationalibus sive irrationalibus spiritibus, sive bonis per eius gratiam sive malis per propriam voluntatem.

     Sed quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae, et spiritus vitae irrationalis per spiritum vitae rationalem, et spiritus vitae rationalis desertor atque peccator per spiritum vitae rationalem pium et iustum, et ille per ipsum deum, ac sic universa creatura per creatorem suum ex quo et per quem et in quo etiam condita atque instituta est: ac per hoc voluntas dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter quod non de interiore invisibili atque intellegibili aula summi imperatoris aut iubeatur aut permittatur secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque re publica.

     [10] Si ergo apostolus Paulus quamvis adhuc portaret sarcinam corporis quod corrumpitur et aggravat animam, quamvis adhuc ex parte atque in aenigmate videret, optans dissolvi et esse cum Christo et in semet ipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui, potuit tamen significando praedicare dominum Iesum Christum, aliter per linguam suam, aliter per epistulam, aliter per sacramentum corporis et sanguinis eius; nec linguam quippe eius nec membranas et atramentum nec significantes sonos lingua editos nec signa litterarum conscripta pelliculis corpus Christi et sanguinem dicimus, sed illud tantum quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum rite sumimus ad salutem spiritalem in memoriam pro nobis dominicae passionis, quod cum per manus hominum ad illam visibilem speciem perducatur non sanctificatur ut sit tam magnum sacramentum nisi operante invisibiliter spiritu dei, cum haec omnia quae per corporales motus in illo opere fiunt deus operetur movens primitus invisibilia ministrorum sive animas hominum sive occultorum spirituum sibi subditas servitutes; quid mirum si etiam in creatura caeli et terrae, maris et aeris, facit deus quae vult sensibilia atque visibilia ad se ipsum in eis sicut oportere ipse novit significandum et demonstrandum, non ipsa sua qua est apparente substantia quae omnino incommutabilis est omnibusque spiritibus quos creavit interius secretiusque sublimior?

 

     [V 11] Vi enim divina totam spiritalem corporalemque administrante creaturam omnium annorum certis diebus advocantur aquae maris et effunduntur super faciem terrae. Sed cum hoc orante sancto Helia factum est quia praecesserat tam continua et tam longa serenitas ut fame deficerent homines, nec ea hora qua ille dei servus oravit aer ipse aliqua humida facie mox futurae pluviae signa praetulerat, consecutis tantis et tam velociter imbribus apparuit vis divina quibus illud dispensabatur dabaturque miraculum. Ita deus operatur solemnia fulgura atque tonitrua. Sed quia in monte Sina inusitato modo fiebant vocesque illae non strepitu confuso edebantur sed eis quaedam signa dari certissimis indiciis apparebat, miracula erant.

     Quis attrahit humorem per radicem vitis ad botrum et vinum facit nisi deus qui et homine plantante et rigante incrementum dat? Sed cum ad nutum domini aqua in vinum inusitata celeritate conversa est, etiam stultis fatentibus vis divina declarata est. Quis arbusta fronde ac flore solemniter vestit nisi deus? Verum cum floruit virga sacerdotis Aaron, conlocuta est quodam modo cum dubitante humanitate divinitas. Et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis communis est terrena materies, et quis ea facit nisi qui dixit ut haec terra produceret et in eodem verbo suo quae creavit regit atque agit? Sed cum eandem materiam ex virga Moysi in carnem serpentis proxime ac velociter vertit, miraculum fuit, rei quidem mutabilis sed tamen inusitata mutatio. Quis autem animat quaeque viva nascentia nisi qui et illum serpentem ad horam sicut opus fuerat animavit?

 

     [VI] Et quis reddidit cadaveribus animas suas cum resurgerent mortui nisi qui animat carnes in uteris matrum ut oriantur morituri? Sed cum fiunt illa continuato quasi quodam fluvio labentium manantiumque rerum et ex occulto in promptum atque ex prompto in occultum usitato itinere transeuntium, naturalia dicuntur; cum vero admonendis hominibus inusitata mutabilitate ingeruntur, magnalia nominantur.

 

     [VII 12] Hic video quid infirmae cogitationi possit occurere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. Nam et magi pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. Sed illud amplius est admirandum quomodo magorum illa potentia quae serpentes facere potuit ubi ad muscas minutissimas ventum est omnino defecit. Scinifes enim musculae sunt brevissimae qua tertia plaga superbus Aegytius populus caedebatur. Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus dei est hoc. Unde intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos et aerias potestates in imam istam caliginem tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, valere aliquid nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendos fallaces sicut in Aegyptios et in ipsos etiam magos data est ut in eorum spirituum seductione viderentur admirandi a quibus fiebant, a dei veritate damnandi; vel ad admonendos fideles ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; vel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam. Neque enim parva visibilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habebat amisit et filios et ipsam corporis sanitatem.

     [VIII 13] Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed deo potius a quo haec potestas datur quantum in sublimi et spiritali sede incommutabilis iudicat. Nam et damnatis iniquis etiam, in metallo servit aqua et ignis et terra ut faciant inde quod volunt, sed quantum sinitur. Nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt quia per illos magi resistentes famulo dei ranas et serpentes fecerunt; non enim eas ipsi creaverunt. Omnium quippe rerum quae corporaliter visibiliterque nascuntur occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent. Alia sunt enim haec iam conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus; alia vero illa occulta istorum seminum semina unde iubente creatore produxit aqua prima natatilia et volatilia, terra autem prima germina et prima sui generis animalia. Neque enim tunc in huiuscemodi fetus ita producta sunt ut in eis quae producta sunt vis illa consumpta sit, sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones quibus erumpant et species suas peragant.

     Ecce enim bevissimus surculus semen est; nam convenienter mandatus terrae arborem facit. Huius autem surculi subtilius semen aliquod eiusdem generis granum est et huc usque nobis visibile. Iam vero huius etiam grani semen quamvis oculis videre nequeamus, ratione tamen conicere possumus quia nisi talis aliqua vis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur ex terra quae ibi seminata non essent, nec animalia tam multa nulla marium feminarumque commixtione praecedente sive in terra sive in aqua, quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. Et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt sed tamquam sparsa per terras ore colligunt. Invisibilium enim seminum creator ipse creator est omnium rerum quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia et incrementa debitae magnitudinis distinctionesque formarum ab originalibus tamquam regulis sumunt.

     Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda dei virtus interius operetur, ita non solum malos sed nec bonos angelos fas est putare creatores si pro subtilitate sui sensus et corporis semina rerum istarum nobis occultiora noverunt et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed nec boni haec nisi quantum deus iubet, nec mali haec iniuste faciunt nisi quantum iuste ipse permittit. Nam iniqui malitia voluntatem suam habent iniustam; potestatem autem non nisi iuste accipiunt sive ad suam poenam sive ad aliorum vel poenam malorum vel laudem bonorum.

     [14] Itaque apostolus discernens interius deum creantem atque formantem ab operibus creaturae quae admoventur extrinsecus et de agricultura similitudinem assumens ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed deus incrementum dedit. Sicut ergo in ipsa vita nostra mentem iustificando formare non potest nisi deus, praedicare autem extrinsecus evangelium et homines possunt non solum boni per veritatem sed etiam mali per occasionem; ita creationem rerum visibilium deus interius operatur, exteriores autem operationes sive bonorum sive malorum vel angelorum vel hominum, sive etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et apperitiones commoditatum ita rerum naturae adhibet in qua creat omnia quemadmodum terrae agriculturam. Quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus evocatos creatores fuisse ranarum atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores quam per eorum operam videro exortam.

     [15] Sicut nec Iacob creator colorum in pecoribus fuit quia bibentibus in conceptu matribus variatas virgas quas intuerentur apposuit. Sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt varietatis prolis suae quia inhaeseret animae illarum discolor phantasia ex contuitu variarum virgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur ex compassione commixtionis afficere unde teneris fetuum primordiis colore tenus aspergeretur. Ut enim sic ex semet ipsis afficiantur vel anima ex corpore vel corpus ex anima, congruentiae rationis id faciunt quae incommutabiliter vivunt in ipsa summa dei sapientia quam nulla spatia locorum capiunt; et cum sit ipsa incommutabilis, nihil eorum quae vel mutabiliter sunt deserit quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. Ut enim de pecoribus non virgae sed pecora nascerentur, fecit hoc incommutabilis et invisibilis ratio sapientiae dei per quam creata sunt omnia; ut autem de varietate virgarum pecorum conceptorum color aliquid duceret, fecit hoc anima gravidae pecudis per oculos affecta forinsecus et interius secum pro suo modulo formandi regulam trahens quam de intima potentia sui creatoris accepit. Sed quanta sit vis animae ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem (cum tamen creatrix corporis dici non possit quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiae omnisque modus et numerus et pondus eius unde efficitur ut et sit et natura ita vel ita sit ab intellegibili et incommutabili vita quae super omnia est exsistit et pervenit usque ad extrema atque terrena), multus sermo est neque nunc necessarius. Verum propterea factum Iacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum ut intellegeretur si homo qui virgas illas sic posuit dici non potest creator colorum in agnis et haedis, nec ipsae matrum animae quae conceptam per oculos corporis phantasiam varietatis seminibus carne conceptis quantum natura passa est asperserunt, multo minus dici posse ranarum serpentiumque creatores angelos malos per quos magi pharaonis tunc illa fecerunt.

 

     [IX 16] Aliud est enim ex intimo ac summo causarum cardine condere atque administrare creaturam, quod qui facit solus creator est deus; aliud autem pro distributis ab illo viribus et facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere ut tunc vel tunc sic vel sic exeat quod creatur. Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta iam creata sunt sed acceptis opportunitatibus prodeunt. Nam sicut matres gravidae sunt fetibus, sic ipse mundus gravidus est causis nascentium quae in illo non creantur nisi ab illa summa essentia ubi nec oritur nec moritur aliquid nec incipit esse nec desinit. Adhibere autem forinsecus accedentes causas quae tametsi non sunt naturales tamen secundum naturam adhibentur ut ea quae secreto naturae sinu abdita continentur erumpant quodam modo et foris creentur explicando mensuras et numeros et pondera sua quae in occulto acceperunt ab illo qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit, non solum mali angeli sed etiam mali homines possunt sicut exemplo agriculturae supra docui.

     [17] Sed ne de animalibus quasi diversa ratio moveat quod habent spiritum vitae cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt vitandique contraria, etiam hoc est videre quam multi homines noverint ex quibus herbis aut carnibus aut quarumque rerum quibuslibet sucis et humoribus vel ita positis vel ita obrutis vel ita contritis vel ita commixtis quae animalia nasci soleant. Quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? Quid ergo mirum si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo unde illi vel illi vermes muscaeque nascantur, ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt unde ranae serpentesque nascantur, et haec per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari non creant?

     Sed illa homines quae solent ab hominibus fieri non mirantur. Quod si quisquam celeritates incrementorum forte miratur quod illa animantia tam cito facta sunt, attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. Unde enim fit ut eadem corpora citius vermescant aestate quam hieme, citius in calidioribus quam in frigidioribus locis? Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscumque angelis vicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est tanto mirabiliores in huiusmodi operibus eorum exsistunt celeritates.

     [18] Sed non est creator nisi qui principaliter ista format, nec quisquam hoc potest nisi ille penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera et ipse est unus creator deus ex cuius ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli si permitterentur ideo non possint quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas qui ranas serpentesque fecerunt nisi quia maior aderat dominatio prohibentis dei per spiritum sanctum, quod etiam ispi magi confessi sunt dicentes: Digitus dei est hoc. Quid autem possint per naturam nec possint per prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae condicionem facere non sinantur homini explorare difficile est, immo vero impossibile nisi per illud donum dei quod apostolus commemorat dicens: Alii diiudicatio spirituum. Novimus enim hominem posse ambulare et neque hoc posse si non permittatur, volare autem non posse etiamsi permittatur. Sic et illi angeli quaedam possunt facere si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio dei; quaedam vero non possunt nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit quae concessit ut possint.

     [19] Exceptis igitur illis quae usitatissimo transcursu temporum in rerum naturae ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus occasusque siderum, generationes et mortes animalium, seminum et germinum innumerabiles diversitates, nebulae et nubes, nives et pluviae, fulgura et tonitrua, fulmina et grandines, venti et ignes, frigus et aestus, et omnia talia; exceptis etiam illis quae in eodem ordine rara sunt, sicut defectus luminum et species inusitatae siderum et monstra et terrae motus et similia; exceptis ergo istis omnibus quorum quidem prima et summa causa non est nisi voluntas dei - unde et in psalmo cum quaedam huius generis commemorata essent: Ignis, grando, nix, galcies, spritus tempestatis, ne quis ea vel fortuitu, vel causis tantummodo corporalibus vel etiam spiritalibus tamen praeter voluntatem dei exsistentibus agi crederet, continuo subiecit: Quae faciunt verbum eius.

 

     [X] Sed his ut dicere coeperam exceptis, alia sunt illa quae quamvis ex eadem materia corporali ad aliquid tamen divinitus annuntiandum nostris sensibus admoventur, quae proprie miracula et signa dicuntur, nec in omnibus quae nobis a domino deo annuntiantur ipsius dei persona suscipitur. Cum autem suscipitur, aliquando in angelo demonstratur, aliquando in ea specie quae non est quod angelus quamvis per angelum disposita ministretur; rursus cum in ea specie suscipitur quae non est quod angelus, aliquando iam erat ipsum corpus et ad hoc demonstrandum in aliquam mutationem assumitur, aliquando ad hoc exoritur et re peracta rursus absumitur. Sicut etiam cum homines annuntiant, aliquando ex sua persona verba dei loquuntur sicuti cum praemittitur: Dixit dominus, aut: Haec dicit dominus, aut tale aliquid; aliquando autem nihil tale praemittentes ipsam dei personam in se suscipiunt sicuti est: Intellectum dabo tibi et constituam te in via hac qua ingredieris. Sic non solum in dictis verum etiam in factis dei persona significanda imponitur prophetae ut eam gerat in ministerio prophetiae, sicut eius personam gerebat qui vestimentum suum divisit in duodecim partes et ex eis decem servo regis Salomonis dedit regi futuro Israhel; aliquando etiam res quae non erat quod propheta et erat iam in terrenis rebus in huiusmodi significationem assumpta est, sicut somnio viso evigilans Iacob fecit de lapide quem dormiens habebat ad caput; aliquando ad hoc fit eadem species vel aliquantum mansura, sicut potuit serpens ille aeneus exaltatus in eremo, sicut possunt et litterae; vel peracto ministerio transitura sicut panis ad hoc factus in accipiendo sacramento consumitur.

     [20] Sed quia haec hominibus nota sunt quippe quia per homines fiunt, honorem tamquam religiosa possunt habere, stuporem tamquam mira non possunt. Itaque illa quae per angelos fiunt quo difficiliora et ignotiora eo mirabiliora sunt nobis, illis autem tamquam suae actiones notae atque faciles. Loquitur ex persona dei angelus homini dicens: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, cum scriptura praedixisset: Visus est ei angelus domini; loquitur et homo ex persona dei dicens: Audi populus meus et loquar, Israhel, et testificabor tibi: Deus, deus tuus sum ego. Assumpta est virga ad significationem et in serpentem angelica facultate mutata est; quae facultas cum desit homini, assumptus est tamen et ab homine lapis ad talem aliquam significationem. Inter factum angeli et factum hominis plurimum distat. Illud et mirandum est et intellegendum, hoc autem tantummodo intellegendum. Quod ex utroque intellegitur fortassis unum est, at illa ex quibus intellegitur diversa sunt, tamquam si domini nomen et auro et atramento scribatur. Illud est pretiosius, illud vilius; quod tamen utroque significatur id ipsum est.

     Et quamvis idem significaverit serpens ex virga Moysi quos lapis Iacob, melius tamen aliquid lapis Iacob quam serpentes magorum. Nam sicut unctio lapidis Christum in carne in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis, ita virga Moysi conversa in serpentem ipsum Christum factum oboedientem usque ad mortem crucis. Unde ait: Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari filium hominis ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam, sicut intuentes illum serpentem exaltatum in eremo serpentium morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus est cruci cum illo ut evacuetur corpus peccati. Per serpentem autem mors intellegitur quae facta est a serpente in paradiso modo locutionis per efficientem id quod efficitur demonstrante. Ergo virga in serpentem, Christus in mortem, et serpens rursus in virgam, Christus in resurrectionem totus cum corpore suo quod est ecclesia, quod in fine temporis erit quem serpentis cauda significat quam Moyses tenuit ut redigeretur in virgam. Serpentes autem magorum tamquam mortui saeculi nisi credentes in Christum tamquam devorati in corpus eius intraverint resurgere in illo non poterunt. Lapis ergo Iacob, ut dixi, melius aliquid significavit quam serpentes magorum; at enim factum magorum multo mirabilius. Verum haec ita non praeiudicant rebus intellegendis tamquam si hominis nomen scribatur auro et dei atramento.

     [21] Illas etiam nubes et ignes quomodo fecerint vel assumpserint angeli ad significandum quod annuntiabant etiam si dominus vel spiritus sanctus illis corporalibus formis ostendebatur, quis novit hominum? Sicut infantes non noverunt quod in altari ponitur et peracta pietatis celebratione consumitur unde vel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si numquam discant experimento vel suo vel aliorum et numquam illam speciem rerum videant nisi inter celebrationem sacramentorum cum offertur et datur, dicaturque illis auctoritate gravissima cuius corpus et sanguis sit, nihil aliud credent nisi omnino in illa specie dominum oculis apparuisse mortalium et de latere tali percusso liquorem illum omnino fluxisse.

     Mihi autem utile est ut meminerim virium mearum, fratresque meos admoneam ut meminerint suarum, ne ultra quam tutum est humana progrediatur infirmitas. Quemadmodum enim haec faciant angeli vel potius deus quemadmodum haec faciat per angelos suos, et quantum fieri velit etiam per angelos malos sive sinendo sive iubendo sive cogendo ex occulta sede altissimi imperii sui, nec oculorum acie penetrare nec fiducia rationis enucleare nec provectu mentis comprehendere valeo ut tam certus hinc loquar ad omnia quae requiri de his rebus possunt quam si essem angelus aut propheta aut apostolus. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore. Quae in caelis sunt autem quis investigavit? Sed quia sequitur et dicit: Sensum vero tuum quis scit nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?, quae in caelis sunt quidem non investigamus quo rerum genere et corpora angelica secundum propriam dignitatem et eorum quaedam corporalis actio continetur; secundum spiritum tamen dei missus nobis de altissimis et impertitam eius gratiam mentibus nostris audeo fiducialiter dicere nec deum patrem nec verbum eius nec spiritum eius, quod deus unus est, per id quod est atque id ipsum est ullo modo esse mutabilem ac per hoc multo minus visibilem. Quoniam sunt quaedam quamvis mutabilia non tamen visibilia, sicut nostrae cogitationes et memoriae et voluntates et omnis incorporea creatura; visibile autem quidquam non est quod non sit mutabile.

 

     [XI] Quapropter substantia vel si melius dicitur essentia dei, ubi pro nostro modulo ex quantulacumque particula intellegimus patrem et filium et spiritum sanctum, quandoquidem nullo modo mutabilis est, nullo modo potest ipsa per semet ipsam esse visibilis. [22] Proinde illa omnia quae patribus visa sunt cum deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam praesentaretur per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris angelis fecerit, per angelos tamen esse facta non ex nostro sensu dicimus ne cuiquam videamur plus sapere praeter quam oportet sapere, sed sapimus ad temperantiam sicut deus nobis partitus est mensuram fidei, et credimus propter quod et loquimur. Exstat enim auctoritas divinarum scripturarum unde mens nostra deviare non debet, nec relicto solidamento divini eloquii per suspicionum suarum abrupta praecipitari ubi nec sensus corporis regit nec perspicua ratio veritatis elucet.

     Apertissime quippe scriptum est in epistula ad Hebraeos, cum dispensatio novi testamenti a dispensatione veteris testamenti secundum congruentiam saeculorum ac temporum distingueretur, non tantum illa visibilia sed ipsum etiam sermonem per angelos factum. Sic enim dicit: Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt ministri spiritus ad ministrationem missi propter eos qui futuri sunt haereditate possidere salutem? Hinc ostendit illa omnia non solum per angelos facta sed etiam propter nos facta, id est populum dei cui promittitur haereditas vitae aeternae. Sicut ad Corinthios etiam scriptum est: Omnia autem haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos finis saeculorum obvenit. Deinde quia tunc per angelos nunc autem per filium sermo factus est, consequenter aperteque demonstrans: Propterea, inquit, abundantius debemus attendere nos ea quae audivimus ne forte defluamus. Si enim qui per angelos dictus sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia iustam accepit mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus tantam neglegentes salutem? Et quasi quaereres quam salutem, ut ostenderet se de novo testamento iam dicere, id est sermonem qui non per angelos sed per dominum factus est: Quae cum initium accepisset, inquit, ut enarraretur per dominum, ab his qui audierunt in nos confirmata est coatestante deo signis et ostentis et variis virtutibus et spiritus sancti divisionibus secundum suam voluntatem.

     [23] ‚Sed,‘ ait aliquis, ‚cur ergo scriptum est: Dixit dominus ad Moysen, et non potius: Dixit angelus ad Moysen?‘ Quia cum verba iudicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis: ‚Ille praeco dixit,‘ sed: ‚Ille iudex.‘ Sic etiam loquente propheta sancto etsi dicamus: ‚Propheta dixit,‘ nihil aliud quam dominum dixisse intellegi volumus. Et si dicamus: Dominus dixit, prophetam non subtrahimus, sed quis per eum dixerit admonemus. Et illa quidem scriptura saepe aperit angelum esse domini quo loquente identidem dicitur: Dominus dixit, sicut iam demonstravimus. Sed propter eos qui cum scriptura illic angelum nominat ipsum per se ipsum filium dei volunt intellegi quia propter annuntiationem paternae ac suae voluntatis a propheta dictus est angelus, propterea volui ex hac epistula manifestius testimonium dare ubi non dictum est: per angelum, sed: per angelos.

     [24] Nam et Stephanus in actibus apostolorum eo more narrat haec quo etiam in veteribus libris conscripta sunt: Viri fratres et patres, audite, inquit: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro cum esset in Mesopotamia. Ne quis autem arbitraretur tunc deum gloriae per id quod in se ipso est cuiusquam oculis apparuisse mortalium, in consequentibus dicit quod Moysi angelus apparuerit. Fugit, inquit, Moyses in verbo isto, et factus est inquilinus in terra Madian ubi genuit filios duos. Et completis illic annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus domini in flamma ignis in rubo. Moyses autem videns mirabatur visum. Qui cum accederet considerare, facta est vox domini: Ego deus patrum tuorum, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. Dixitque illi dominus: Solve calceamentum pedum tuorum, et cetera. Hic certe et angelum et dominum dicit eundemque deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob sicut in genesi scriptum est.

     [25] An forte quisquam dicturus est quod Moysi per angelum apparuit dominus, Abrahae vero per se ipsum? At hoc ab Stephano non quaeramus. Ipsum librum interrogemus unde Stephanus ista narravit. Numquid enim quia scriptum est: Et dixit dominus deus ad Abraham, et paulo post: Et visus est dominus deus Abrahae, propterea ista non per angelos facta sunt? Cum alio loco similiter dicat: Visus est autem ei deus ad ilicem Mambre, sedente eo ad ostium tabernaculi sui meridie, et tamen consequenter adiungat: Respiciens autem oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum, de quibus iam diximus. Quomodo enim poterunt isti qui vel a verbis ad intellectum nolunt assurgere vel facile se ab intellectu in verba praecipitant, quodmodo poterunt explicare visum esse deum in viris tribus nisi eos, sicut etiam consequentia docent, angelos fuisse fateantur? An quia non dictum est, ‚Angelus ei locutus est‘ vel ‚apparuit,‘ propterea dicere audebunt Moysi quidem illam visionem ac vocem per angelum factam quia ita scriptum est, Abrahae autem quia commemoratio angeli facta non est per substantiam suam deum apparuisse atque sonuisse? Quid quod nec apud Abraham de angelo tacitum est? Nam ista legitur cum immolandus eius filius peteretur: Et factum est post haec verba temptavit deus Abraham et dixit ad deum: Abraham, Abraham. Et ille dixit: Ecce ego. Et dixit ei: Accipe filium tuum dilectum quem diligis, Isaac, et unde in terram excelsam et offeres eum ibi holocaustum super unum montium quam tibi dixero. Certe hic deus non angelus commemoratus est. Paulo post vero ita se habet scriptura: Extendens autem Abraham manum suam sumpsit gladium occidere filium suum. Et vocavit eum angelus domini de caelo et dixit ei: Abraham, Abraham. Et dixit: Ecce ego. Et dixit: Ne inicias manum tuam super puerum neque facias ei quidquam.

     Quid ad haec respondetur? An dicturi sunt deum iussisse ut occideretur Isaac et angelum prohibuisse; porro ipsum patrem adversus dei praeceptum qui iusserat ut occideret obtemperasse angelo ut parceret? Ridendus et abiciendus hic sensus est. Sed neque huic tam grosso et abiecto ullum locum esse scriptura permittit continuo subiungens: Nunc enim cognovi quia times deum tu et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Quid est, propter me, nisi propter eum qui occidi iusserat? Idem igitur deus Abrahae qui angelus, an potius per angelum deus? Accipe sequentia; certe iam hic angelus manifestissime expressus est. Attende tamen quid contexatur: Respiciens Abraham oculis suis vidit, et ecce aries unus tenebatur in arbore sabech cornibus; et abiit Abraham et accepit arietem et obtulit eum holocaustum pro Isaac filio suo. Et cognominavit Abraham nomen loci illius: dominus vidit, ut dicant hodie quod in monte dominus visus est. Sicut paulo ante quod dixit deus per angelum: Nunc enim cognovi quia times deum, non tunc deus cognovisse intellegendus est sed egisse ut per deum ipse Abraham cognosceret quantas haberet vires cordis ad oboediendum deo usque ad immolationem unici filii, illo modo locutionis quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut dicitur frigus pigrum, quod pigros facit, ut ideo cognovisse diceretur quia ipsum Abraham cognoscere fecerat quem poterat latere fidei suae firmitas nisi tali experimento probaretur; ita et hic cognominavit Abraham nomen loci illius: dominus vidit, id est quod videri se fecit. Nam continuo secutus ait: Ut dicant hodie quod in monte dominus visus est. Ecce idem angelus dominus dicitur. Quare nisi quia per angelum dominus? Iam vero in eo quod sequitur prophetice omnino angelus loquitur et prorsus aperit quod per angelum deus loquatur. Et vocavit, inquit, angelus domini Abraham iterum de caelo dicens: Per me iuravi, dicit dominus, propter quod fecisti hoc verbum et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, et cetera. Haec certe verba ut dicat ille per quem loquitur dominus, Haec dicit dominus, etiam prophetae solent habere. An filius dei de patre ait: Dicit dominus, et ipse est ille angelus patris? Quid ergo de illis tribus viris, nonne respiciunt quomodo urgeantur qui visi sunt Abrahae cum praedictum esset: Visus est ei dominus? An quia viri dicti sunt non erant angeli? Danielem legant dicentem: Et ecce vir Gabriel.

     [26] Sed quid ultra differimus ora eorum evidentissimo atque gravissimo alio documento oppilare ubi non angelus singulariter nec viri pluraliter sed omnino angeli dicuntur, per quos non sermo quilibet factus sed lex ipsa data manifestissime ostenditur, quam certe nullus fidelium dubitat deum dedisse Moysi ad subiugandum populum Israhel sed tamen per angelos datam? Ita Stephanus loquitur: Dura cervice, inquit, et non circumcisi corde et auribus, vos semper spiritui sancto restitistis sicut et patres vestri. Quem prophetarum non persecuti sunt patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu iusti, cuius nunc vos proditores et interfectores fuistis qui accepistis legem in edictis angelorum nec custodistis. Quid hoc evidentius? Quid tanta auctoritate robustius? In edictis quidem angelorum illi populo lex data est, sed domini Iesu Christi per eam disponebatur et praenuntiabatur adventus, et ipse tamquam verbum dei miro et ineffabili modo erat in angelis in quorum edictis lex dabatur. Unde dicit in evangelio: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Per angelos ergo tunc dominus loquebatur, per angelos filius dei mediator dei et hominum futurus ex semine Abrahae suum disponebat adventum ut inveniret a quibus reciperetur, confitentes reos quos lex non impleta fecerat transgressores. Unde et apostolus ad Galatas dicit: Quid ergo lex? Transgressionis gratia proposita est donec veniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu mediatoris, {hoc est dispositum per angelos in manu sua. Non enim natus est per conditionem sed per potestatem.} Quod autem non aliquem ex angelis dicit mediatorem sed ipsum dominum Iesum Christum in quantum homo fieri dignatus est habens alio loco: Unus, inquit, deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus. Hinc illud pascha in interfectione agni; hinc illa omnia quae de Christo venturo in carne atque passuro sed et resurrecturo in lege figurantur quae data est in edictis angelorum, in quibus angelis erat utique et pater et filius sanctus; et aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus, aliquando sine ulla distinctione personae deus per illos figurabatur etsi visibilibus et sensibilibus formis apparens, per creaturam tamen suam non per substantiam suam cui videndae corda mundantur per haec omnia quae oculis videntur et auribus audiuntur.

     [27] Sed iam satis quantum existimo pro captu nostro disputatum et demonstratum est quod in hoc libro susceperamus ostendere, constitique et probabilitate rationis quantum homo vel potius quantum ego potui, et firmitate auctoritatis quantum de scripturis sanctis divina eloquia patuerunt, quod antiquis patribus nostris ante incarnationem salvatoris cum deus apparet dicebatur voces illae ac species corporales per angelos factae sunt, sive ipsis loquentibus vel agentibus aliquid ex persona dei sicut etiam prophetas solere ostendimus, sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent ubi deus figurate demonstraretur hominibus, quod genus significationum nec prophetas omisisse multis exemplis docet scriptura.

     Superest igitur iam ut videamus cum et nato per virginem domino et corporali specie sicut columba descendente spiritu sancto visisque igneis linguis sonitu facto de caelo die pentecostes post ascensionem domini, non ipsum dei verbum per substantiam qua patri aequale atque coaeternum est, nec spiritus patris et filii per substantiam qua et ipse utrique coaequalis atque coaeternus est, sed utique creatura quae illis modis formari et exsistere potuit corporeis atque mortalibus sensibus apparuerit; quid inter illas demonstrationes et has proprietates filii dei et spiritus sancti quamvis per creaturam visibilem factas intersit, quod ab alio volumine commodius ordiemur.