B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   


D e   m a g i s t r o

3 8 9

Textus:
Augustinus. De magistro
Lateinisch/Deutsch
Herausgegeben von
Burkhard Mojsisch
Stuttgart 1998


_______________________________________


      1
      Augustinus:
[1] Quid tibi videmur efficere velle, cum loquimur?
      Adeodatus:
Quantum quidem mihi nunc occurrit, aut docere aut discere.
      Augustinus:
Unum horum video et assentior: nam loquendo nos docere velle manifestum est; discere autem quomodo?
      Adeodatus:
Quo tandem censes, nisi cum interrogamus?
      Augustinus:
Etiam tunc nihil aliud quam docere nos velle intellego; nam quaero abs te, utrum ob aliam causam interroges, nisi ut eum, quem interrogas, doceas, quid velis.
      Adeodatus:
Verum dicis.
      Augustinus:
Vides ergo iam nihil nos locutione nisi, ut doceamus, appetere
      Adeodatus:
Non plane video; nam si nihil est aliud loqui quam verba promere, video nos id facere, cum cantamus. Quod cum saepe soli facimus nullo praesente, qui discat, non puto nos docere aliquid velle.
      Augustinus:
At ego puto esse quoddam genus docendi per commemorationem, magnum sane, quod in hac nostra sermocinatione res ipsa indicabit. Sed si tu non arbitraris nos discere, cum recordamur, nec docere illum, qui commemorat, non resisto tibi, et duas iam loquendi causas constituo, aut ut doceamus aut ut commemoremus vel alios vel nos ipsos, quod etiam, dum cantamus, efficimus; an tibi non videtur?
      Adeodatus:
Non prorsus; nam rarum admodum est, ut ego cantem commemorandi me gratia, sed tantummodo delectandi.
      Augustinus:
Video, quid sentias. Sed nonne adtendis id, quod te delectat in cantu, modulationem quandam esse soni? Quae quoniam verbis et addi et detrahi potest, aliud est loqui, aliud cantare; nam et tibiis et cithara cantatur, et aves cantant, et nos interdum sine verbis musicum aliquid sonamus, qui sonus cantus dici potest, locutio non potest; an quicquam est, quod contradicas?
      Adeodatus:
Nihil sane.
      Augustinus:
[2] Videtur ergo tibi nisi aut docendi aut commemorandi causa non esse institutam locutionem?
      Adeodatus:
Videretur, nisi me moveret, quod, dum oramus, utique loquimur, nec tamen deum aut doceri aliquid a nobis aut commemorari fas est credere.
      Augustinus:
Nescire te arbitror non ob aliud nobis praeceptum esse, ut in clausis cubiculis oremus, quo nomine significantur mentis penetralia, nisi quod deus, ut nobis, quod cupimus, praestet, commemorari aut doceri nostra locutione non quaerit. Qui enim loquitur, suae voluntatis signum foras dat per articulatum sonum, deus autem in ipsis rationalis animae secretis, qui homo interior vocatur, et quaerendus et deprecandus est; haec enim sua templa esse voluit. An apud apostolum non legisti: «Nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in vobis» et «in interiore homine habitare Christum»? Nec in propheta animadvertisti: «Dicite in cordibus vestris et in cubilibus vestris conpungimini. Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in domino»? Ubi putas sacrificium iustitiae sacrificari nisi in templo mentis et in cubilibus cordis? Ubi autem sacrificandum est, ibi et orandum. Quare non opus est locutione, cum oramus, id est sonantibus verbis, nisi forte, sicut sacerdotes faciunt, significandae mentis suae causa, non ut deus, sed ut homines audiant et consensione quadam per commemorationem suspendantur in deum; an tu aliud existimas?
      Adeodatus:
Omnino assentior.
      Augustinus:
Non te ergo movet, quod summus magister, cum orare doceret discipulos, verba quaedam docuit, in quo nihil aliud videtur fecisse quam docuisse, quomodo in orando loqui oporteret?
      Adeodatus:
Nihil me omnino istuc movet; non enim verba, sed res ipsas eos verbis docuit, quibus etiam se ipsi commonefacerent, a quo et quid esset orandum, cum in penetralibus ut dictum est mentis orarent.
      Augustinus:
Recte intellegis; simul enim te credo animadvertere, etiamsi quisquam contendat, quamvis nullum edamus sonum, tamen, quia ipsa verba cogitamus, nos intus apud animum loqui, sic quoque locutione nihil aliud agere quam commemorare, cum memoria, cui verba inhaerent, ea revolvendo facit venire in mentem res ipsas, quarum signa sunt verba.
      Adeodatus:
Intellego ac sequor.

      2
      Augustinus:
[3] Constat ergo inter nos verba signa esse.
      Adeodatus:
Constat.
      Augustinus:
Quid? signum nisi aliquid significet, potest esse signum?
      Adeodatus:
Non potest.
      Augustinus:
Quot verba sunt in hoc versu: «Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui»?
      Adeodatus:
Octo.
      Augustinus:
Octo ergo signa sunt.
      Adeodatus:
Ita est.
      Augustinus:
Credo te hunc versum intellegere.
      Adeodatus:
Satis arbitror.
      Augustinus:
Dic mihi, quid singula verba significent.
      Adeodatus:
Video quidem, quid significet «si», sed nullum aliud verbum, quo id exponi possit, invenio.
      Augustinus:
Saltem illud invenis, quicquid significatur hoc verbo, ubinam sit.
      Adeodatus:
Videtur mihi, quod dubitationem significet; iam dubitatio ubi nisi in animo est?
      Augustinus:
Accipio interim; persequere cetera!
      Adeodatus:
«Nihil» quid aliud significat nisi id, quod non est?
      Augustinus:
Verum fortasse dicis, sed revocat me ab assentiendo, quod superius concessisti non esse signum, nisi aliquid significet; quod autem non est, nullo modo esse aliquid potest. Quare secundum verbum in hoc versu non est signum, quia non significat aliquid, et falso inter nos constitit, quod omnia verba signa sint aut omne signum aliquid significet.
      Adeodatus:
Nimis quidem urges, sed quando non habemus quid significemus, omnino stulte verbum aliquod promimus; tu autem nunc mecum loquendo credo quod nullum sonum frustra emittis, sed omnibus, quae ore tuo erumpunt, signum mihi das, ut aliquid intellegam. Quapropter non te oportet istas duas syllabas enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quicquam. Si autem vides necessaram per eas enuntiationem fieri nosque doceri vel commoneri, cum auribus insonant, vides etiam profecto, quid velim dicere, sed explicare non possim.
      Augustinus:
Quid igitur facimus? An affectionem animi quandam, cum rem non videt et tamen non esse invenit aut invenisse se putat, hoc verbo significari dicimus potius quam rem ipsam, quae nulla est?
      Adeodatus:
Istuc ipsum est fortasse, quod expedire moliebar
      Augustinus:
Transeamus ergo hinc, quoquo modo se habet, ne res absurdissima nobis accidat.
      Adeodatus:
Quae tandem?
      Augustinus:
Si «nihil» nos teneat et moras patiamur.
      Adeodatus:
Ridiculum hoc quidem est, et nescio, quo tamen modo video posse contingere, immo plane video contigisse.
      Augustinus:
[4] Suo loco genus hoc repugnantiae, si deus siverit, planius intellegemus; nunc ad illum versum te refer et conare, ut potes, cetera eius verba, quid significent, pandere!
      Adeodatus:
Tertia praepositio est «ex» pro qua «de» possumus, ut arbitror, dicere.
      Augustinus:
Non id quaero, ut pro una voce notissima aliam vocem aeque notissimam, quae idem significet, dicas, si tamen idem significat; sed interim concedamus ita esse. Certe si poeta iste non «ex tanta urbe», sed «de tanta» dixisset, quaereremque abs te, quid «de» significaret, diceres «ex», cum haec duo verba essent, id est signa unum aliqiud, ut tu putas, significantia. Ego autem id ipsum nescio quid unum, quod his duobus signis significatur, inquiro.
      Adeodatus:
Mihi videtur secretionem quandam significare ab ea re, in qua fuerat aliquid, quod ex illa esse dicitur, sive illa non maneat, ut in hoc versu non manente urbe poterant aliqui ex illa esse Troiani, sive maneat, sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa
      Augustinus:
Ut concedam tibi haec ita esse nec enumerem, quam multa fortasse praeter hanc tuam regulam reperiantur, illud certe tibi adtendere facile est exposuisse te verbis verba, id est signis signa eisdemque notissimis notissima. Ego autem illa ipsa, quorum haec signa sunt, mihi, si posses, vellem ut ostenderes.

      3
      Adeodatus:
[5] Miror te nescire vel potius simulare nescientem responsione mea fieri, quod vis omnino non posse, siquidem sermocinamur, ubi non possumus respondere nisi verbis. Tu autem res quaeris eas, quae, quodlibet sint, verba certe non sunt, quas tamen ex me tu quoque verbis quaeris. Prior itaque tu sine verbis quaere, ut ego deinde ista condicione respondeam!
      Augustinus:
Iure agis fateor, sed si quaererem, tres istae syllabae quid significent, cum dicitur «paries», nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipsam viderem, cuius signum est hoc trisyllabum verbum demonstrante te nulla tamen verba referente?
      Adeodatus:
Hoc in solis nominibus, quibus corpora significantur, si eadem corpora praesentia sint, fieri posse concedo.
      Augustinus:
Num colorem corpus dicimus an non potius quandam corporis qualitatem?
      Adeodatus:
Ita est.
      Augustinus:
Cur ergo et hic digito demonstrari potest? An addis corporibus etiam corporum qualitates, ut nihilo minus etiam istae, cum praesentes sunt, doceri sine verbis possint?
      Adeodatus:
Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intellegi volebam, id est omnia, quae in corporibus sentiuntur.
      Augustinus:
Considera tamen, utrum etiam hinc aliqua tibi excipienda sint!
      Adeodatus:
Bene admones; non enim omnia corporalia, sed omnia visibilia dicere debui. Fateor enim sonum, odorem, saporem, gravitatem, calorem et alia, quae ad ceteros sensus pertinent, quamquam sentiri sine corporibus nequeant et propterea sint corporalia, non tamen digito posse monstrari.
      Augustinus:
Numquamne vidisti, ut homines cum surdis gestu quasi sermocinentur ipsique surdi non minus gestu vel quaerant vel respondeant vel doceant vel indicent aut omnia, quae volunt, aut certe plurima? Quod cum fit, non utique sola visibilia sine verbis ostenduntur, sed et soni et sapores et cetera huiusmodi; nam et histriones totas in theatris fabulas sine verbis saltando plerumque aperiunt et exponunt.
      Adeodatus:
Nihil habeo, quod contradicam, nisi quod illud «ex» non modo ego, sed ne ipse quidem saltator histrio tibi sine verbis, qiud significet, posset ostendere.
      Augustinus:
[6] Verum fortasse dicis; sed fingamus eum posse, non ut arbitror dubitas, quisquis ille motus corporis fuerit, quo mihi rem, quae hoc verbo significatur, demonstrare conabitur, non ipsam rem futuram esse, sed signum. Quare hic quoque non quidem verbo verbum, sed tamen signo signum nihilo minus indicabit, ut et hoc monosyllabum «ex» et ille gestus unam rem quandam significent. quam mihi ego vellem non significando monstrari.
      Adeodatus:
Qui potest, quod quaeris, oro te?
      Augustinus:
Quomodo paries potuit Adeoditus: Ne ipse quidem, quantum ratio progrediens docuit, ostendi sine signo potest. Nam et intentio digiti non est utique paries, sed signum datur, per quod paries possit videri. Nihil itaque video, quod sine signis ostendi queat.
      Augustinus:
Quid? si ex te quaererem, quid sit ambulare, surgeresque et id ageres, nonne re ipsa potius quam verbis ad me docendum aut ullis aliis signis utereris?
      Adeodatus:
Fateor ita esse et pudet me rem tam in promptu positam non vidisse; ex qua etiam mihi milia rerum iam occurrunt, quae ipsae per se valeant non per signa monstrari, ut edere, bibere, sedere, stare, clamare et innumerabilia cetera.
      Augustinus:
Age nunc dic mihi, si omnino nesciens huius verbi vim abs te ambulante quaererem, quid sit ambulare, quomodo me doceres?
      Adeodatus:
Id ipsum agerem adluanto celerius, ut post interrogationem tuam aliqua novitate admonereris et tamen nihil aliud fieret quam id, quod deberet ostendi
      Augustinus:
Scisne aliud esse ambulare, aliud festinare? Nam et qui ambulat, non continuo festinat, et qui festinat, non continuo ambulat; dicimus enim et in scribendo et in legendo aliisque innumerabilibus rebus festinationem. Quare cum illud, quod agebas, celerius ageres post interrogationem meam, putarem ambulare nihil esse aliud quam festinare - id etiam novi addideras -, et ob hoc fallerer.
      Adeodatus:
Fateor non nos posse rem monstrare sine signo, si, cum id agimus, interrogemur; si enim nihil addamus, putabit, qui rogat, nolle nos ostendere contemptoque se in eo, quod agebamus perseverare. Sed si de his roget, quae agere possumus, nec eo tamen tempore, quo agimus roget, possumus post eius interrogationem id agendo re ipsa potius quam signo demonstrare, quod rogat, nisi forte loquentem me interroget, quid sit loqui; quicquid enim dixero ut eum doceam, loquar necesse est. Ex quo securus docebo, donec ei planum faciam, quod vult, non recedens a re ipsa, quam sibi voluit demonstrari, nec signa quaerens, quibus eam ostendam praeter ipsam.

      4
      Augustinus:
[7] Acutissime omnino. Quare vide, utrum conveniat iam inter nos ea posse demonstrari sine signis, quae aut non agimus, cum interrogamur, et tamen statim agere possumus aut ipsa forte signa agimus; cum enim loquimur, signa facimus, de quo dictum est significare.
      Adeodatus:
Convenit.
      Augustinus:
Cum ergo de quibusdam signis quaeritur, possunt signis signa monstrari; cum autem de rebus, quae signa non sunt, aut eas agendo post inquisitionem, si agi possunt, aut signa dando, per quae animadverti queant.
      Adeodatus:
Ita est.
      Augustinus: In hac igitur tripertita distributione prius illud consideremus, si placet, quod signis signa monstrantur; num enim sola verba sunt signa?
      Adeodatus:
Non.
      Augustinus:
Videtur ergo mihi loquendo nos aut verba ipsa signare verbis aut alia signa, velut cum gestum dicimus aut litteram - nam his duobus verbis quae significantur, nihilo minus signa sunt - aut aliquid aliud, quod signum non sit, velut cum dicimus «lapis». Hoc enim verbum signum est - nam significat aliquid -, sed id, quod eo significatur, non continuo signum est; quod tamen genus, id est cum verbis ea, quae signa non sunt, significantur, non pertinet ad hanc partem, quam discutere proposuimus. Suscepimus enim considerare illud, quod signis signa monstrantur, et partes in eo dua comperimus, cum aut eadem aut alia signa signis docemus vel commemoramus; an tibi non videtur?
      Adeodatus:
Manifestum est.
      Augustinus:
[8] Dic ergo signa quae verba sunt, ad quem sensum pertineant
      Adeodatus:
Ad auditum.
      Augustinus:
Quid gestus?
      Adeodatus:
Ad visum.
      Augustinus:
Quid? cum verba scripta invenimus, num verba non sunt? An signa verborum verius intelleguntur, ut verbum sit, quod cum aliquo significatu articulata voce profertur - vox autem nullo alio sensu quam auditu percipi potest. Ita fit, ut, cum scribitur verbum, signum fiat oculis, quo illud, quod ad aures pertinet, veniat in mentem.
      Adeodatus:
Omnino assentior.
      Augustinus:
Id quoque te arbitror assentiri, cum dicimus «nomen», significare nos aliquid.
      Adeodatus:
Verum est.
      Augustinus:
Quid tandem?
      Adeadatus: Id scilicet, quod quidque appellatur, velut Romulus, Roma, virtus, fluvius et innumerabilia cetera.
      Augustinus:
Num ista quattuor nomina nullas res significant?
      Adeodatus:
Immo aliquas.
      Augustinus:
Num nihil distat inter haec nomina et eas res, quae his significantur?
      Adeodatus:
Immo plurimum.
      Augustinus:
Vellem abs te audire, quidnam id sit.
      Adeodatus:
Hoc vel in primis, quod haec signa sunt, illa non sunt.
      Augustinus:
Placetne appellemus significabilia ea, quae signis significari possunt et signa non sunt, sicut ea, quae videri possunt, visibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus?
      Adeodatus:
Placet vero.
      Augustinus:
Quid? illa quattuor signa, quae paulo ante pronuntiasti, nullone alio signo significantur?
      Adeodatus:
Miror quod iam mihi excidisse arbitraris, quod ea, quae scribuntur, eorum, quae voce proferuntur, signorum signa esse comperimus.
      Augustinus:
Dic inter ista quid distet.
      Adeodatus:
Quod illa visibilia sunt, haec audibilia; cur enim non et hoc nomen admittas, si admisimus significabilia?
      Augustinus:
Prorsus admitto, et gratum habeo. Sed rursus quaero, quattuor haec signa nullone alio signo audibili significari queant, ut visibilia recordatus es.
      Adeodatus:
Hoc quoque recentius dictum recordor; nam nomen responderam significare aliquid, et huic significationi quattuor ista subieceram, et illud autem et haec, siquidem voce proferuntur, audibilia esse cognosco.
      Augustinus:
Quid ergo inter audibile signum et audibilia significata, quae rursus signa sunt, interest?
      Adeodatus:
Inter illud quidem, quod dicimus nomen, et haec quattuor, quae significationi eius subiecimus, hoc distare video, quod illud audibile signum est signorum audibilium, haec vero audibilia quidem signa sunt, non tamen signorum, sed rerum partim visibilium sicut est Romulus, Roma, fluvius, partim intellegibilium, sicut est virtus.
      Augustinus:
[9] Accipio et probo. Sed scisne omnia, quae voce articulata cum aliquo significatu proferuntur, verba appellari?
      Adeodatus:
Scio.
      Augustinus:
Ergo et nomen verbum est, quando quidem id videmus cum aliquo significatu articulata voce proferri, et cum dicimus disertum hominem bonis verbis uti, etiam nominibus utique utitur, et cum seni domino apud Terentium servus rettulit «bona verba quaeso», multa ille etiam nomina dixerat.
      Adeodatus:
Assentior.
      Augustinus:
Concedis igitur his duabus syllabis, quas edimus, cum dicimus verbum, nomen quoque significari et ob hoc illud huius signum esse.
      Adeodatus:
Concedo.
      Augustinus:
Hoc quoque respondeas velim: cum verbum signum sit nominis et nomen signum sit fluminis et flumen signum sit rei, quae iam videri potest, ut inter hanc rem et flumen, id est signum eius, et inter hoc signum et nomen, quod huius signi signum est, dixisti, quid intersit, quid interesse arbitraris inter signum nominis, quod verbum esse comperimus, et ipsum nomen, cuius signum est?
      Adeodatus:
Hoc distare intellego, quod ea, quae significantur nomine, etiam verbo significantur - ut enim nomen verbum est, ita et flumen verbum est -, quae autem verbo significantur, non omnia significantur et nomine. Nam et illud «si» quod in capite habet abs te propositus versus, et hoc «ex», de quo iam diu agentes in haec duce ratione pervenimus, verba sunt nec tamen nomina, et talia multa inveniuntur. Quamobrem cum omnia nomina verba sint, non autem omnia verba nomina sint, planum esse arbitror, quid inter verbum distet et nomen, id est inter signum signi eius, quod nulla alia signa significat, et signum signi eius, quod rursus alia signa significat.
      Augustinus:
Concedisne omnem equum animal esse nec tamen omne animal equum esse?
      Adeodatus:
Quis dubitaverit?
      Augustinus:
Hoc ergo inter nomen et verbum, quod inter equum et animal, interest. Nisi forte ab assentiendo id te revocat, quod dicimus et alio modo verbum, quo significantur ea, quae per tempora declinantur, ut scribo scripsi, lego legi, quae manifestum est non esse nomina.
      Adeodatus:
Dixisti omnino, quod me dubitare faciebat.
      Augustinus:
Ne te istuc moueat; dicimus enim et signa universaliter omnia, quae significant aliquid, ubi etiam verba esse invenimus. Dicimus item signa militaria, quae iam proprie signa nominantur, quo verba non pertinent. Et tamen si tibi dicerem: ut omnis equus animal, non autem omne animal equus, ita omne verbum signum, non autem omne signum verbum est, nihil, ut opinor, dubitares.
      Adeodatus:
Iam intellego et prorsus assentior hoc interesse inter universale illud verbum et nomen, quod inter animal et equum.
      Augustinus:
[10] Scisne etiam, cum dicimus animal, aliud esse hoc trisyllabum nomen, quod voce prolatum est, aliud id, quod significat?
      Adeodatus:
Iam hoc supra concessi de omnibus signis et significabilibus.
      Augustinus:
Num omnia signa tibi videntur aliud significare, quam sunt, sicut hoc trisyllabum, cum dicimus animal, nullo modo idem significat quod est ipsum?
      Adeodatus:
Non sane; nam cum dicimus signum, non solum signa cetera, quaecumque sunt, sed etiam se ipsum significat; est enim verbum, et utique omnia verba signa sunt.
      Augustinus:
Quid? in hoc disyllabo, cum dicimus verbum, nonne tale aliquid contingit? Nam si omne, quod cum aliquo significatu articulata voce profertur, hoc disyllabo significatur, etiam ipsum hoc genere includitur.
      Adeodatus:
Ita est.
      Augustinus:
Quid? nomen nonne similiter habet? Nam et omnium generum nomina significat, et ipsum nomen generis neutri nomen est. An si ex te quaererem, quae pars orationis nomen, posses mihi recte respondere nisi nomen?
      Adeodatus:
Verum dicis.
      Augustinus:
Sunt ergo signa, quae inter alia, quae significant, et se ipsa significent.
      Adeodatus:
Sunt.
      Augustinus:
Num tale tibi videtur hoc quadrisyllabum signum, cum dicimus coniunctio?
      Adeodatus:
Nullo modo; nam ea, quae significat, non sunt nomina, hoc autem nomen est.

      5
      Augustinus:
[11] Bene adtendisti. Nunc illud vide, utrum inveniamus signa, quae se invicem significent, ut, quemadmodum hoc ab illo, sic illud ab hoc significetur; non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum, cum dicimus coniunctio, et illa, quae ab hoc significantur, cum dicimus si, vel, nam, namque, nisi, ergo, quoniam et similia; nam haec illo uno significantur, nullo autem horum unum illud quadrisyllabum significatur.
      Adeodatus:
Video et, quaenam signa sint invicem significantia, cupio cognoscere.
      Augustinus:
Tu ergo nescis, cum dicimus nomen et verbum, duo verba nos dicere?
      Adeodatus:
Scio.
      Augustinus:
Quid? illud nescis, cum dicimus nomen et verbum, duo nomina nos dicere?
      Adeodatus:
Id quoque scio.
      Augustinus:
Scis igitur tam nomen verbo quam etiam verbum nomine significari.
      Adeodatus:
Assentior.
      Augustinus:
Potesne dicere, excepto eo, quod diverse scribuntur et sonant, quid inter se differant?
      Adeodatus:
Possum fortasse; nam id esse video, quod paulo ante dixi. Verba enim cum dicimus, omne, quod articulata voce cum aliquo significatu profertur, significamus. Unde omne nomen et ipsum, cum dicimus nomen, verbum est; at non omne verbum nomen est, quamvis nomen sit, cum dicimus verbum.
      Augustinus:
[12] Quid? si quisquam tibi affirmet et probet, ut omne nomen verbum est, ita omne verbum nomen esse, poterisne invenire, quid distent praeter diversum in litteris sonum?
      Adeodatus:
Non potero, nec omnino distare aliquid puto.
      Augustinus:
Quid? si omnia quidem, quae voce articulata cum aliquo significatu proferuntur, et verba sunt et nomina, sed tamen alia de causa verba et alia de causa nomina sunt, nihilne distabit inter nomen et verbum?
      Adeodatus:
Quomodo istuc sit non intellego.
      Augustinus:
Hoc saltem intellegis omne coloratum visibile esse et omne visibile coloratum, quamvis haec duo verba distincte differenterque significent.
      Adeodatus:
Intellego.
      Augustinus:
Quid? si ergo ita et omne verbum nomen et omne nomen verbum est, quamvis haec ipsa duo nomina vel duo verba, id est nomen et verbum, differentem habeant significationem?
      Adeodatus:
Iam video posse id accidere, sed quomodo id accidat, expecto, ut ostendas.
      Augustinus:
Omne, quod cum aliquo significatu articulata voce prorumpit, animadvertis, ut opinor, et aurem verberare, ut sentiri, et memoriae mandari, ut nosci possit.
      Adeodatus:
Animadverto.
      Augustinus:
Duo ergo quaedam contingunt, cum aliquid tali voce proferimus.
      Adeodatus:
Ita est.
      Augustinus:
Quid? si horum duorum ex uno appellata sunt verba, ex altero nomina, verba scilicet a verberando, nomina vero a noscendo, ut illud primum ab auribus, hoc autem secundum ab animo vocari meruerit?
      Adeodatus:
[13] Concedam, cum ostenderis, quomodo recte possimus omnia verba nomina dicere.
      Augustinus:
Facile est; nam credo te accepisse ac tenere pronomen dictum, quod pro ipso nomine valeat, rem tamen notet minus plena significatione quam nomen. Nam, ut opinor, ita definivit ille, quem grammatico reddidisti: Pronomen est pars orationis, quae pro ipso posita nomine minus quidem plene idem tamen significat.
      Adeodatus:
Recordor et probo.
      Augustinus:
Vides igitur secundum hanc definitionem nullis nisi nominibus servire et pro his solis poni posse pronomina, velut cum dicimus «hic vir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud argentum», «hic, ipse, eadem, hoc, illud» pronomina esse, «vir, rex, mulier, aurum, argentum« nomina, quibus plenius quam illis pronominibus res significatae sunt.
      Adeodatus:
Video et assentior.
      Augustinus:
Tu ergo nunc mihi paucas coniunctiones quaslibet enuntia.
      Adeodatus:
Et, que, at, atque.
      Augustinus:
Haec omnia, quae dixisti, non tibi videntur esse nomina?
      Adeodatus :
      Non omnino.
      Augustinus:
Ego saltem tibi recte locutus videor, cum dicerem: haec omnia, quae dixisti?
      Adeodatus:
Recte prorsus et iam intellego, quam mirabiliter ostenderis me nomina enuntiasse; non enim aliter de his recte dici potuisset «haec omnia». Sed enim vereor adhuc, ne propterea mihi recte locutus videaris, quod has quattuor coniunctiones etiam verba esse non nego, ut ideo de his recte dici potuerit «haec omnia», quoniam recte dicitur «haec verba omnia». Si autem a me quaeras, quae sit pars orationis verba, nihil aliud respondebo quam nomen. Quare huic nomini fortasse pronomen adiunctum est, ut illa recta esset locutio tua.
      Augustinus:
[14] Acute quidem falleris; sed ut falli desinas, acutius adtende, quod dicam, si tamen dicere id, ut volo, valuero. Nam verbis de verbis agere tam implicatum est, quam digitos digitis inserere et confricare, ubi vix dinoscitur nisi ab eo ipso, qui id agit, qui digiti pruriant et qui auxilientur prurientibus.
      Adeodatus:
En toto animo adsum; nam ista haec similitudo me intentissimum fecit.
      Augustinus:
Verba certe sono et litteris constant.
      Adeodatus:
Ita est.
      Augustinus:
Ergo, ut ea potissimum auctoritate utamur, quae nobis carissima est, cum ait Paulus apostolus: «Non erat in Christo est et non, sed est in illo erat», non opinor putandum est tres istas litteras, quas enuntiamus, cum dicimus «est», fuisse in Christo, sed illud potius, quod istis tribus litteris significatur.
      Adeodatus:
Verum dicis.
      Augustinus:
Intellegis igitur eum qui ait: «Est in illo erat», nihil aliud dixisse quam: «Est appellatur, quod in illo erat», tamquam si dixisset «virtus in illo erat», non utique dixisse acciperetur nisi «virtus appellatur, quod in illo erat», ne duas istas syllabas, quas enuntiamus, cum dicimus virtus, et non illud, quod his duabus syllabis significatur, in illo fuisse arbitraremur.
      Adeodatus:
Intellego ac sequor.
      Augustinus:
Quid illud nonne intellegis etiam nihil interesse, utrum quisque dicat «virtus appellatur» an «virtus nominatur»?
      Adeodatus:
Manifestum est.
      Augustinus:
Ergo ita manifestum est nihil interesse, utrum quis dicat «est appellatur» an «est nominatur, quod in illo erat».
      Adeodatus:
Video et hic nihil distare.
      Augustinus:
Iamne etiam vides, quid velim ostendere?
      Adeodatus:
Nondum sane.
      Augustinus:
Itane tu non vides nomen esse id, quo res aliqua nominatur?
      Adeodatus:
Hoc plane nihil certius video.
      Augustinus:
Vides ergo «est» nomen esse, siquidem illud, quod erat in Christo, «est» nominatur.
      Adeodatus:
Negare non possum.
      Augustinus:
At si ex te quaererem, quae sit pars orationis «est», non opinor nomen, sed verbum esse diceres, cum id ratio etiam nomen esse docuerit.
      Adeodatus:
Ita est prorsus, ut dicis.
      Augustinus:
Num adhuc dubitas alias quoque partes orationis eodem modo, quo demonstravimus, nomina esse?
      Adeodatus:
Non dubito, quando quidem fateor ea significare aliquid. Si autem res ipsae, quas significant, quid singulae appellentur, id est nominentur, interroges, respondere non possum, nisi eas ipsas partes orationis, quas nomina non vocamus, sed, ut cerno convincimur.
      Augustinus:
[15] Nihilne te movet, ne quis existat, qui nostram istam rationem labefactet dicendo apostolis non verborum, sed rerum auctoritatem esse tribuendam; quam ob rem fundamentum persuasionis huius non tam esse firmum, quam putamus; fieri enim posse, ut Paulus, quamquam vixerit praeceperitque rectissime, minus tamen recte locutus sit, cum ait «est in illo erat», praesertim cum se ipse imperitum in sermone fateatur? Quo tandem modo istum refellendum arbitraris?
      Adeodatus:
Nihil habeo, quod contradicam, et te oro, ut aliquem de illis reperias, quibus verborum notitia summa conceditur, cuius auctoritate potius id, quod cupis, efficias.
      Augustinus:
Minus enim tibi videtur idonea remotis auctoritatibus ipsa ratio, qua demonstratur omnibus partibus orationis significari aliquid et ex eo appellari; si autem appellari, et nominari, si nominari, nomine utique nominari, quod in diversis linguis facillime iudicatur. Quis enim non videat, si quaeram, quid Graeci nominent, quod nos nominamus «quis», responderi mihi τίς, quid Graeci nominent, quod nos nominamus «volo», responderi mihi θέλω, quid Graeci nominent, quod nos nominamus «bene», responderi καλῶς, quid Graeci nominent, quod nos nominamus «scriptum», responderi mihi τὸ γεγραμμένον, quid Graeci nominent, quod nos nominamus «et», responderi καί, quid Graeci nominent, quod nos nominamus «ab», responderi ἀπό, quid Graeci nominent, quod nos nominamus «heu», responderi οἴ. Atque in his omnibus partibus orationis, quas nunc enumeravi, recte loqui eum, qui sic interroget, quod, nisi nomina essent, fieri non posset. Hac ergo ratione Paulum apostolum recte locutum esse, cum remotis omnium eloquentium auctoritatibus obtinere possimus, quid opus est quaerere, cuius persona sententia nostra fulciatur?
      [16] Sed ne quis tardior aut impudentior nondum cedat, asseratque nisi illis auctoribus, quibus verborum leges consensu omnium tribuuntur, nullo modo esse cessurum, quid in Latina lingua excellentius Cicerone inveniri potest? At hic in suis nobilissimis orationibus, quas Verrinas vocant, coram praepositionem, sive illo loco adverbium sit, nomen appellavit. Verumtamen quia fieri potest, ut ego illum locum minus bene intellegam exponaturque alias aliter vel a me vel ab alio, est, ad quod responderi posse nihil puto. Tradunt enim nobilissimi disputationum magistri nomine et verbo plenam constare sententiam, quae affirmari negarique possit, quod genus idem Tullius quodam loco pronuntiatum vocat. Et cum verbi tertia persona est, nominativum cum ea casum nominis aiunt esse oportere, et recte aiunt. Quod mecum si consideres, velut cum dicimus «homo sedet», «equus currit», agnoscis, ut opinor, duo pronuntiata esse.
      Adeodatus:
Agnosco.
      Augustinus:
Cernis in singulis singula esse nomina, in uno «homo», in altero «equus», et verba singula, in uno «sedet», in altero «currit».
      Adeodatus:
Cerno.
      Augustinus:
Ergo si dicerem sedet tantum aut currit tantum, recte a me quaereres, quis vel quid, ut responderem «homo» vel «equus» vel «animal» vel quodlibet aliud, quo posset nomen redditum verbo implere pronuntiatum, id est illam sententiam, quae affirmari et negari potest.
      Adeodatus:
Intellego.
      Augustinus:
Adtende cetera et finge nos videre aliquid longius et incertum habere, utrum animal sit an saxum vel quid aliud, meque tibi dicere: «Quia homo est, animal est», nonne temere dicerem?
      Adeodatus:
Temere omnino, sed non temere plane diceres: «Si homo est, animal est».
      Augustinus:
Recte dicis. Itaque in tua locutione placet mihi «Si», placet et tibi; utrique autem nostrum in mea displicet «quia».
      Adeodatus:
Assentior.
      Augustinus:
Vide iam, utrum istae duae sententiae plena pronuntiata sint: «Placet si», «displicet quia».
      Adeodatus:
Plena omnino.
      Augustinus:
Age nunc dic mihi, quae ibi sint verba, quae nomina.
      Adeodatus:
Verba ibi video esse «placet» et «displicet», nomina vero quid aliud quam «si» et «quia».
      Augustinus:
Has ergo duas coniunctiones etiam nomina esse satis probatum est.
      Adeodatus:
Prorsus satis.
      Augustinus:
Potesne ipse per te in aliis partibus orationis hoc idem ad eandem regulam docere?
      Adeodatus:
Possum.

      6
      Augustinus:
[17] Transeamus ergo hinc et iam dic mihi, utrum, sicut omnia verba nomina et omnia nomina verba esse comperimus, ita tibi et omnia nomina vocabula et omnia vocabula nomina esse videantur.
      Adeodatus:
Plane inter haec quid distet praeter diversum syllabarum sonum, non video.
      Augustinus:
Nec ego interim resisto, quamquam non desint, qui etiam significatione ista discernunt, quorum sententiam modo considerare non opus est. Sed certe animadvertis ad ea iam signa nos pervenisse, quae se invicem significent nulla praeter sonum distantia et quae se ipsa significent cum ceteris omnibus partibus orationis.
      Adeodatus:
Non intellego.
      Augustinus:
Non ergo intellegis et nomen vocabulo et vocabulum nomine significari et ita, ut praeter sonum litterarum nihil intersit, quantum ad generale nomen attinet; nam et speciale dicimus nomen, quod inter octo partes orationis ita est, ut alias septem non contineat.
      Adeodatus:
Intellego.
      Augustinus:
At hoc est, quod dixi sese invicem significare vocabulum et nomen.
      Adeodatus:
[18] Teneo, sed quaero, quid dixeris, cum etiam se ipsa significant cum aliis partibus orationis.
      Augustinus:
Nonne superior ratio docuit nos omnes partes orationis et nomina posse dici et vocabula, id est et nomine et vocabulo posse significari?
      Adeodatus:
Ita est.
      Augustinus:
Quid? ipsum nomen, id est sonum istum duabus syllabis expressum, si ex te quaeram, quid appelles, nonne recte mihi respondebis «nomen»?
      Adeodatus:
Recte.
      Augustinus:
Num ita se significat hoc signum, quod quattuor syllabis enuntiamus, cum dicimus «coniunctio»? Hoc enim nomen inter illa, quae significat, numerari non potest.
      Adeodatus:
Accipio.
      Augustinus:
Id est, quod dictum est nomen se ipsum significare cum aliis, quae significat; quod etiam de vocabulo per te ipsum licet intellegas.
      Adeodatus:
Iam facile est. Sed illud mihi nunc venit in mentem nomen et generaliter et specialiter dici, vocabulum autem inter octo partes orationis non accipi. Quare hoc quoque inter se praeter diversum sonum differre arbitror.
      Augustinus:
Quid? nomen et ὄνομα distare inter se aliquid putas praeter sonum, quo etiam linguae discernuntur Latina et Graeca? Adeodatus :
      Hic vero nihil aliud intellego.
      Augustinus:
Perventum est ergo ad ea signa, quae se ipsa significent et aliud ab alio invicem significetur et quicquid ab uno hoc et ab alio et nihil praeter sonum inter se differant; nam hoc quartum modo invenimus; tria enim superiora et de nomine ac verbo intelleguntur.
      Adeodatus:
Omnino perventum.

      7
      Augustinus:
[19] Iam quae sermocinando invenerimus, velim recenseas.
      Adeodatus:
Faciam quantum possum. Nam primo omnium recordor aliquamdiu nos quaesisse, quam ob causam loquamur, inventumque esse docendi commemorandive gratia nos loqui, quando quidem nec, cum interrogamus, aliud agimus quam ut ille, qui rogatur, discat, quid velimus audire; et in cantando, quod delectationis causa facere videmur (non sit proprium locutionis), et in orando deo, quem doceri aut commemorari existimare non possumus, id verba valeant, ut vel nos ipsos commonefaciamus vel alii commemorentur doceanturve per nos. Deinde cum satis constitisset verba nihil aliud esse quam signa, ea vero, quae non aliquid significent, signa esse non posse, proposuisti versum, cuius verba singula, quid significarent, conarer ostendere; is autem erat: «Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui». Cuius secundum verbum, quamvis notissimum et manifestissimum, quid tandem significaret, non reperiebamus. Cumque mihi videretur non frustra nos id in loquendo interponere, sed quod eo aliquid doceamus audientem, ipsam mentis affectionem, cum rem, quam quaerit, non esse invenit vel invenisse se putat, hoc verbo fortasse indicari respondisti tu quidem, sed tamen nescio, quam profunditatem quaestionis ioco evitans in aliud tempus inlustrandam distulisti - ne me debiti quoque tui oblitum putes. Inde tertium in versu verbum cum satagerem exponere, urgebar abs te, ut non verbum aliud, quod idem valeret, sed rem ipsam potius, quae verbo significaretur, ostenderem, cumque id sermocinantibus nobis fieri non posse dixissem, ventum est ad ea, quae interrogantibus digito monstrantur. Haec ego corporalia esse omnia arbitrabar, sed invenimus sola visibilia. Hinc nescio quomodo ad surdos et histriones devenimus, qui non sola, quae videri possunt, sed multa praeterea ac prope omnia, quae loquimur, gestu sine voce significant; eosdem tamen gestus signa esse comperimus. Tum rursus quaerere coepimus, quomodo res ipsas, quae signis significantur, sine ullis signis valeremus ostendere, cum et ille paries et color et omne visibile, quod intentione digiti ostenditur, signo quodam convinceretur ostendi. Hic ego errans cum inveniri tale nihil posse dixissem, tandem inter nos constitit ea posse demonstrari sine signo, quae, cum a nobis quaeruntur, non agimus et post inquisitionem agere possumus; locutionem tamen ex eo non esse genere, siquidem et loquentes cum interrogamur, quid sit locutio, ipsam per se ipsam demonstrare facile esse satis apparuit.
      [20] Ex quo admoniti sumus aut signis signa monstrari aut signis alia, quae signa non sunt, aut etiam sine signo res, quas agere post interrogationem possumus, horumque trium primum diligentius considerandum discutiendumque suscepimus. Qua disputatione declaratum est partim esse signa, quae ab his signis, quae significarent, significari vicissim non possent, ut est hoc quadrisyllabum, cum «coniunctio» dicimus, partim quae possent, ut, cum dicimus «signum», etiam verbum significamus, et cum dicimus «verbum», etiam signum significamus; nam signum et verbum et duo signa et duo verba sunt. In hoc autem genere, quo invicem se significant, quaedam non tantum, quaedam tantum, quaedam vero etiam idem valere monstratum est. Etenim hoc disyllabum, quod sonat, cum dicimus «signum», prorsus omnia, quibus quidque significatur, significat; non autem omnium signorum signum est, cum dicimus «verbum», sed tantum eorum, quae articulata voce proferuntur. Unde manifestum est, quamvis et verbum signo et signum verbo, id est et istae duae syllabae illis et illae istis significentur, plus tamen signum valere quam verbum plura scilicet illis duabus syllabis quam istis significantibus. Tantundem autem valet generale verbum et generale nomen. Docuit enim ratio omnes partes orationis etiam nomina esse, quod et pronomina his addi possunt et de omnibus dici potest, quod aliquid nominent et nulla earum sit, quae non verbo adiuncto pronuntiatum possit implere. Sed cum tantundem valeant nomen et verbum, eo quod omnia, quae verba sunt, sint etiam nomina, non tamen idem valent. Alia quippe de causa verba et alia nomina nuncupari satis probabiliter disputatum est; siquidem alterum horum ad auris verberationem, alterum ad animi commemorationem notandam esse compertum vel ex hoc intellegi potest, quod in loquendo rectissime dicimus: «quod est huic rei nomen»? rem memoriae mandare cupientes, «quod est autem huic rei verbum»? dicere non solemus. Quae vero non solum tantundem, sed etiam idem omnino significent et inter quae nihil praeter litterarum distet sonum, nomen et ὄνομα invenimus. Illud sane mihi elapsum erat in hoc genere, in quo invicem se significant, nullum nos signum comperisse, quod non inter cetera, quae significat, se quoque significet. Haec, quantum potui, recordatus sum. Tu iam videris, quem nihil puto in hoc sermone nisi scientem certumque dixisse, utrum ista bene ordinateque digesserim.

      8
      Augustinus:
[21] Satis tu quidem memoriter omnia, quae vellem, recoluisti, et, ut tibi fatear, multo evidentius mihi nunc videntur ista distincta, quam cum ea inquirendo ac disserendo de nescio quibus latebris ambo erueremus. Sed quonam tantis ambagibus tecum pervenire moliar, difficile dictu est hoc loco. Tu enim fortasse aut ludere nos et a seriis rebus avocare animum quasi quibusdam puerilibus quaestiunculis arbitraris aut parvam vel mediocrem aliquam utilitatem requirere aut, si magnum quiddam parturire istam disputationem suspicaris, iamiamque id scire sive saltem audire desideras. Ego autem credas velim neque me vilia ludicra hoc instituisse sermone, quamvis fortasse ludamus, idque ipsum tamen non puerili sensu aestimandum sit, neque parva bona vel mediocria cogitare. Et tamen, si dicam vitam esse quandam beatam eandemque sempiternam, quo nos deo duce, id est ipsa veritate, gradibus quibusdam infirmo gressui nostro accomodatis perduci cupiam, vereor, ne ridiculus videar, qui non rerum ipsarum, quae significantur, sed signorum consideratione tantam viam ingredi coeperim. Dabis igitur veniam, si praeludo tecum non ludendi gratia, sed exercendi vires et mentis aciem, quibus regionis illius, ubi beata vita est, calorem ac lucem non modo sustinere, verum et amare possimus.
      Adeodatus:
Perge potius, ut coepisti; nam numquam ego contemnenda putem, quae tu dicenda vel agenda putaveris.
      Augustinus:
[22] Age iam ergo illam partem consideremus, cum signis non alia signa significantur, sed ea, quae significabilia nominamus. Et primum dic mihi, utrum homo homo sit.
      Adeodatus:
Nunc vero an ludas, nescio.
      Augustinus:
Quid ita?
      Adeodatus:
Quia quaerendum ex me censes, utrum homo aliud sit quam homo.
      Augustinus:
Ita credo te illudi arbitrareris, si etiam quaererem, utrum prima huius nominis syllaba aliud sit quam «ho» et aliud secunda quam «mo».
      Adeodatus:
Ita omnino.
      Augustinus:
At istae duae syllabae coniunctae «homo» est; an negabis?
      Adeodatus:
Quis neget?
      Augustinus:
Quaero ergo, num tu duae istae syllabae coniunctae sis.
      Adeodatus:
Nullo modo, sed video, quo tendas.
      Augustinus:
Dicito ergo, ne me contumeliosum putes.
      Adeodatus:
Concludi existimas, quod homo non sim.
      Augustinus:
Quid? tu non idem existimas, qui omnia superiora, ex quibus hoc confectum est, vera esse concedis?
      Adeodatus:
Non tibi ego dicam, quid existimem, nisi prius abs te audiero, cum quaereres, utrum homo homo sit, de duabus istis syllabis an de re ipsa, quam significant, me interrogaveris.
      Augustinus:
Tu potius responde, ex qua parte acceperis interrogationem meam; nam si est ambigua, prius hoc cavere debuisti neque mihi respondere, antequam certus fieres, quonam modo rogaverim.
      Adeodatus:
Quid enim me impediret haec ambiguitas, cum ego ad utrumque responderim? Homo enim prorsus homo est; nam et istae duae syllabae nihil aliud sunt quam istae duae syllabae, et id, quod significant, nihil aliud est quam id, quod est.
      Augustinus:
Scite hoc quidem, sed cur hoc solum, quod dictum est homo, non etiam cetera, quae locuti sumus, ad utrumque accepisti?
      Adeodatus:
Unde enim convincor, quod et cetera non sic acceperim?
      Augustinus:
Ut alia omittam, eam ipsam primam rogationem meam, si totam ex ea parte accepisses, qua syllabae sonant, nihil mihi respondisses; possem tibi enim videri etiam nihil interrogasse. Nunc vero cum tria verba sonuerim, quorum unum in medio repetivi dicens, «utrum homo homo sit» primum et ultimum verbum non secundum ipsa signa, sed secundum ea, quae his significantur, te accepisse vel hoc solo manifestum est, quod statim certus ac fidens rogationi respondendum putasti.
      Adeodatus:
Verum dicis.
      Augustinus:
Cur ergo id tantum, quod in medio positum est, et secundum id, quod sonat, et secundum id, quod significat, te accipere libuit?
      Adeodatus:
Ecce iam totum ex ea tantum parte, qua significatur, accipio; assentior enim tibi sermocinari nos omnino non posse, nisi auditis verbis ad ea feratur animus, quorum ista sunt signa. Quare ostende nunc, quomodo ista ratiocinatione deceptus sim, qua me hominem non esse concluditur.
      Augustinus:
Immo eadem rursus interrogabo, ut ipse invenias, ubi lapsus sis.
      Adeodatus:
Bene facis.
      Augustinus:
[23] Illud ergo, quod primo quaesieram, quia iam dedisti, non quaeram. Vide igitur diligentius, utrum syllaba «ho» nihil aliud sit quam «ho» et utrum «mo» nihil aliud sit quam «mo».
      Adeodatus:
Hic prorsus nihil aliud video.
      Augustinus:
Vide etiam, num istis duabus iunctis homo fiat.
      Adeodatus:
Nequaquam hoc concesserim; placuit enim et recte placuit signo dato id, quod significatur, adtendere et ex eius consideratione vel dare vel negare quod dicitur. Illae autem separatim enuntiatae syllabae, quia sine ulla significatione sonuerunt, hoc eas esse, quod sonuerunt, concessum est.
      Augustinus:
Placet igitur firmumque animo tenes non respondendum esse interrogationibus, nisi ex his rebus, quae verbis significantur.
      Adeodatus:
Non intellego, cur displiceat, si modo verba sint.
      Augustinus:
Vellem scire, quomodo illi resisteres, de quo iocantes solemus audire, quod ex eius ore, cum quo disputabat, leonem processisse concluserit. Cum enim quaesisset, utrum ea, quae loqueremur, nostro ore procederent, atque ille non potuisset negare, quod facile fuit, egit cum homine, ut in loquendo leonem nominaret. Hoc ubi factum est, ridicule insultare coepit et premere, ut, quoniam, quicquid loquimur, ore nostro exire confessus erat et leonem se locutum esse nequibat abnuere, homo non malus tam inmanem bestiam vomuisse videretur.
      Adeodatus:
Minime vero erat arduum scurrae huic resistere; non enim concederem ore nostro exire quaecumque loquimur. Nam quae loquimur, ea significamus, non autem res, quae significatur, sed signum, quo significatur, loquentis ore procedit, nisi cum ipsa signa significantur, quod genus paulo ante tractavimus.
      Augustinus:
[24] Bene tu quidem hoc modo adversus illum esses paratus. Verumtamen mihi quid respondebis, utrum homo nomen sit, requirenti?
      Adeodatus:
Quid nisi esse nomen?
      Augustinus:
Quid? cum te video, num nomen video?
      Adeodatus:
Non.
      Augustinus:
Visne igitur dicam, quod sequitur?
      Adeodatus:
Ne quaeso; nam mihi ipse renuntio me hominem non esse, qui nomen esse responderim, cum homo utrum nomen esset inquireres. Iam enim placuerat ex ea re, quae significaretur, aut assentiri aut negare quod dicitur.
      Augustinus:
At mihi videtur non te frustra in hanc responsionem decidisse; nam vigilantiam tuam mentibus nostris indita ipsa lex rationis evicit. Nam si quaererem, quid esset homo, responderes fortasse animal; si autem quaererem, quae pars orationis esset homo, nullo modo posses recte respondere nisi nomen. Quam ob rem, cum homo et nomen et animal esse inveniatur, illud dicitur ex ea parte, qua signum est, hoc ex parte rei significatur. Qui ergo quaerit, utrum homo nomen sit, nihil ei aliud quam esse respondeam; satis enim significat ex ea parte se velle audire, qua signum est. Si autem quaerit, utrum animal sit, multo proclivius adnuam; quoniam si tacens et nomen et animal tantum quid esset homo requireret, placita illa loquendi regula ad id, quod his duabus syllabis significatur, animus curreret neque quicquam responderetur nisi animal, vel etiam tota definitio diceretur, id est animal rationale mortale; an tibi non videtur?
      Adeodatus:
Prorsus videtur. Sed cum esse nomen concesserimus, quomodo illam conclusionem nimis contumeliosam evitabimus, qua nos homines non esse conficitur?
      Augustinus:
Quomodo putas nisi docendo non ex ea parte illatam, qua interroganti assentiebamur? Aut si ex ea parte illam se fatetur inferre nullo modo est formidanda. Quid enim metuam hominem, id est tres istas syllabas non esse me confiteri?
      Adeodatus:
Nihil est verius. Cur ergo animum offendit, cum dicitur: «Non es igitur homo», cum secundum illa concessa nihil verius dici potuerit?
      Augustinus:
Quia non possum non putare ad id conclusionem referri, quod his duabus syllabis significatur, simulatque ista verba sonuerint, ea scilicet regula, quae naturaliter plurimum valet, ut auditis signis ad res significatas feratur intentio.
      Adeodatus:
Accipio quod dicis.

      9
      Augustinus:
      [25] Proinde intellegas volo res, quae significantur, pluris quam signa esse pendendas. Quicquid enim propter aliud est, vilius sit necesse est quam id, propter quod est, nisi tu aliud existimas.
      Adeodatus:
Videtur mihi non temere hic esse assentiendum; nam cum dicimus caenum, longe hoc nomen arbitror rei, quam significat, antecellere. Quod enim nos offendit audientes, non ad ipsius verbi pertinet sonum; caenum enim nomen mutata una littera caelum est. Inter illa vero, quae his nominibus significantur, quantum distet, videmus. Quamobrem nequaquam huic signo tribuerim, quod in re, quam significat, odimus, et propterea hoc illi iure antepono; libentius enim hoc audimus, quam ullo sensu illud attingimus.
      Augustinus:
Vigilantissime omnino. Itaque falsum est omnes res pluris quam earum signa esse pendendas.
      Adeodatus:
Ita videtur.
      Augustinus:
Dic ergo mihi, quid arbitraris eos secutos esse, qui huic rei tam foedae atque aspernabili nomen indiderunt, vel utrum eos probes an improbes?
      Adeodatus:
Ego vero illos nec probare nec improbare audeo nec, quid fuerint secuti, scio.
      Augustinus:
Potesne saltem scire, quid tu sequaris, cum hoc nomen enuntias?
      Adeodatus:
Hoc plane possum; nam significare volo, ut eum, cum quo loquor, doceam vel admoneam de re illa, quod eum doceri vel admoneri oportere arbitror.
      Augustinus:
Quid? ipsum docere aut admonere sive doceri aut admoneri, quod vel tu exhibes commode per hoc nomen vel exhibetur tibi, nonne carius quam ipsum nomen habendum est?
      Adeodatus:
Concedo ipsam scientiam, quae per hoc signum evenit eidem signo esse anteponendam, sed non ideo etiam rem ipsam puto.
      Augustinus:
[26] In illa igitur sententia nostra, quamquam sit falsum res omnes signis suis praeponi oportere, non tamen falsum est omne, quod propter aliud est, vilius esse quam id, propter quod est. Cognitio quippe caeni, propter quam hoc nomen est institutum, pluris habenda est ipso nomine, quod eidem caeno praeponendum esse comperimus. Non enim ob aliud ista cognitio signo, de quo agimus, antelata est, nisi quia illud propter hanc, non haec propter illud esse convincitur. Nam ita cum quidam vorator ventrisque, ut ab apostolo dicitur, cultor diceret ideo se vivere, ut vesceretur, non tulit, qui audiebat, frugi homo et «quanto» inquit «melius ideo vescereris, ut viveres». Uterque tamen ex eadem ista regula locutus est; nam neque alia de causa ille displicuit, nisi quod vitam suam tam parvi penderet, ut eam duceret gutturis voluptate viliorem dicendo se propter epulas vivere, neque hic ob aliud iure laudatur, nisi quod in his duobus, quid propter quid fieret, hoc est, quid cui subiectum esset intellegens, cibandum potius, ut vivamus, quam vivendum, ut cibemur, admonuit. Similiter et tu fortasse et quilibet hominum non imperite res aestimantium dicenti cuipiam loquaci amatorique verborum «ideo doceo, ut loquar» responderetis «homo, cur non potius ideo loqueris, ut doceas?» Quod si haec vera sunt, sicuti esse cognoscis, vides profecto, quanto verba minoris habenda sint, quam id, propter quod utimur verbis, cum ipse usus verborum iam sit verbis anteponendus; verba enim sunt, ut his utamur; utimur autem his ad docendum. Quanto est igitur melius docere quam loqui, tanto melior quam verba locutio. Multo ergo melior doctrina quam verba. Sed cupio audire, quid forte contradicendum putes.
      Adeodatus:
[27] Assentior quidem meliorem quam verba esse doctrinam, sed utrum adversus istam regulam, qua dicitur omne, quod propter aliud est, inferius esse quam id, propter quod est, nihil sit, quod obici possit, ignoro.
      Augustinus:
Alias hoc oportunius diligentiusque tractabimus. Nunc illud, quod concedis, satis est ad id, quod conficere studeo. Das enim cognitionem rerum quam signa rerum esse cariorem. Quamobrem cognitio rerum, quae significantur, cognitioni signorum anteferenda est; an tibi non videtur?
      Adeodatus:
Num ego cognitionem rerum cognitione signorum ac non signis ipsis praestantiorem esse concessi? Quare vereor, ut hic tibi assentiar. Quid? si enim, ut caenum nomen melius est ea re, quam significat, ita et huius nominis cognitio cognitioni quoque illius rei est anteponenda, quamvis ea cognitione sit ipsum nomen inferius? Quattuor quippe sunt: nomen et res, cognitio nominis et cognitio rei. Sicut ergo primum secundo, cur non et tertium quarto antecellat? Sed non antecellat, num etiam subiciendum est?
      Augustinus:
[28] Mire omnino te video et tenuisse, quid concesseris, et explicasse, quid senseris. Sed, ut opinor, intellegis hoc trisyllabum nomen, quod sonat, cum dicimus «vitium», melius esse quam id, quod significat, cum ipsius cognitio nominis multo sit inferior cognitione vitiorum. Licet itaque constituas etiam ista quattuor atque consideres nomen et rem, cognitionem nominis et cognitionem rei, primum secundo iure praeponimus. Hoc enim nomen positum in carmine, cum ait Persius «sed stupet hic vitio», non modo nihil vitii fecit in versu, sed non nihil etiam ornati dedit, cum tamen res ipsa, quae significatur hoc nomine, in quocumque inest, cogit esse vitiosum. At non ita et tertium quarto, sed quartum tertio videmus excellere. Huius enim cognitio nominis vilis est prae cognitione vitiorum.
      Adeodatus:
Etiamne cum ista cognitio miseriores facit, censes esse praeferendam? Nam idem Persius omnibus poenis, quas tyrannorum vel crudelitas excogitavit vel cupiditas pendit, hanc unam anteponit, qua cruciantur homines, qui vitia, quae vitare non possunt, coguntur agnoscere.
      Augustinus:
Potes hoc modo cognitioni huius nominis ipsam quoque virtutum cognitionem negare praeferendam, quia virtutem videre nec tenere supplicium est, quo idem ille satiricus tyranni ut puniantur optavit.
      Adeodatus:
Deus hanc avertat amentiam. Iam enim intellego non ipsas cognitiones, quibus animum imbuit optima omnium disciplina, esse culpandas, sed eos omnium miserrimos iudicandos, sicut et Persium iudicasse arbitror, qui tali morbo affecti sunt, cui nec tanta medicina subveniat.
      Augustinus:
Bene intellegis; sed quoquo modo se habeat Persiana sententia, quid ad nos? Non enim horum auctoritati subiecti sumus in talibus rebus. Deinde si qua cognitio cui cognitioni praeferenda sit, non hic facile est explicare. Satis habeo, quod effectum est cognitionem rerum, quae significantur, etsi non cognitione signorum ipsis, tamen signis esse potiorem. Quare iam illud magis magisque discutiamus, quale sit genus rerum, quas sine signis monstrari posse dicebamus per se ipsas, ut loqui, ambulare, sedere, iacere atque huius modi cetera.
      Adeodatus:
Iam recolo, quid dicas.

      10
      Augustinus:
[29] Omniane tibi videntur, quae interrogati mox agere possumus, sine signo posse monstrari, an aliquid excipis?
      Adeodatus:
Ego vero etiam atque etiam genus hoc totum considerans nihil adhuc invenio, quod sine signo valeat doceri, nisi forte locutionem, et si forte id ipsum quispiam quaerat, quid sit docere. Video enim me, quicquid post eius interrogationem fecero, ut discat, ab ea ipsa re non discere, quam sibi demonstrari cupit; nam si me cessantem, ut dictum est, vel aliud agentem roget quispiam, quid sit ambulare, et ego statim ambulando eum, quod rogavit, sine signo coner docere, unde cavebo, ne id tantum putet esse ambulare, quantum ego ambulavero? Quod si putaverit, decipietur; quisquis enim plus minusve quam ego ambulaverit, hunc ille ambulasse non arbitrabitur. Et quod de hoc uno verbo dixi, transit in omnia, quae sine signo monstrari posse consenseram, praeter duo illa, quae excepimus.
      Augustinus:
Accipio quidem istuc; sed nonne tibi videtur aliud esse loqui, aliud docere?
      Adeodatus:
Videtur sane; nam si esset idem, non doceret quisquam nisi loquens. Cum vero et aliis signis praeter verba multa doceamus, quis de ista differentia dubitaverit?
      Augustinus:
Quid? docere et significare nihilne inter se an aliquid differunt?
      Adeodatus:
Idem puto esse.
      Augustinus:
Nonne recte dicit, qui dicit ideo nos significare, ut doceamus?
      Adeodatus:
Recte prorsus.
      Augustinus:
Quid? si dicat alius ideo nos docere, ut significemus, nonne facile superiore sententia refelletur?
      Adeodatus:
Ita est.
      Augustinus:
Si ergo significamus, ut doceamus, non docemus, ut significemus, aliud est docere aliud significare.
      Adeodatus:
Verum dicis, nec recte idem esse utrumque respondi.
      Augustinus:
Nunc illud responde, utrum qui docet, quid sit docere, significando id agat an aliter.
      Adeodatus:
Non video, quomodo aliter possit.
      Augustinus:
Falsum igitur paulo ante dixisti doceri rem posse sine signis, cum quaeritur, quid sit ipsum docere, quando ne hoc quidem videmus sine significatione agi posse, cum aliud esse significare, aliud docere concesseris. Si enim diversa sunt, sicut apparet, neque hoc nisi per illud ostenditur, non per se utique ostenditur, sicut tibi visum erat. Quam ob rem nihil adhuc inventum est, quod monstrari per se ipsum queat praeter locutionem, quae inter alia se quoque significat; quae tamen cum etiam ipsa signum sit, nondum prorsus extat, quod sine signis doceri posse videatur.
      Adeodatus:
Nihil habeo, cur non assentiar.
      Augustinus:
[31] Confectum est igitur et nihil sine signis doceri et cognitionem ipsam signis, quibus cognoscimus, cariorem nobis esse oportere, quamvis non omnia, quae significantur, possint suis signis esse potiora.
      Adeodatus:
Ita videtur.
      Augustinus:
Quanto tandem circuitu res tantilla peracta sit, meministine quaeso? Nam ex quo inter nos verba iaculamur, quod tam diu fecimus, haec tria ut invenirentur, laboratum est: utrum nihil sine signis possit doceri et utrum sint quaedam signa rebus, quas significant, praeferenda et utrum melior quam signa sit rerum ipsa cognitio. Sed quartum est, quod breviter abs te vellem cognoscere, utrumnam ista inventa sic putes, ut iam de his dubitare non possis.
      Adeodatus:
Vellem quidem tantis ambagibus atque anfractibus esset ad certa perventum. Sed et ista rogatio tua nescio quomodo me sollicitat et ab assensione deterret - videris enim mihi non hoc de me fuisse quaesiturus, nisi haberes, quod contradiceres - et ipsa rerum implicatio totum me inspicere ac securum respondere non sinit verentem, ne quid in tantis involucris lateat, quod acies mentis meae lustrare non possit.
      Augustinus:
Dubitationem tuam non invitus accipio; significat enim animum minime temerarium, quae custodia tranquillitatis est maxima. Nam difficillimum omnino est non perturbari, cum ea, quae prona et procliva adprobatione tenebamus, contrariis disputationibus labefactantur et quasi extorquentur e manibus. Quare, ut aequum est bene consideratis perspectisque rationibus cedere, ita incognita pro cognitis habere periculosum; metus est enim, ne, cum saepe subruuntur, quae firmissime statura et mansura praesumimus, in tantum odium vel timorem rationis incidamus, ut ne ipsi quidem perspicuae veritati fides habenda videatur.
      [32] Sed age nunc expeditius retractemus, utrum recte ista dubitanda putaveris; nam quaero abs te, si quisquam ignarus deceptionis avium, quae calamis et visco efficitur, obviam fieret aucupi armis quidem suis instructo, non tamen aucupanti, sed iter agenti, quo viso premeret gradum secumque, ut fit, admirans cogitaret et quaereret, quidnam sibi hominis ille vellet ornatus, auceps autem, cum in se videret adtentum, ostentandi se studio cannas expediret et prope animadversam aliquam aviculam fistula et accipitre figeret, subigeret et caperet, nonne illum spectatorem suum doceret nullo significatu, sed re ipsa, quod ille scire cupiebat?
      Adeodatus:
Metuo, ne quid hic tale sit, quale de illo dixi, qui quaerit, quid sit ambulare; neque enim video et hic totum illud aucupium esse monstratum.
      Augustinus:
Facile est hac cura te exuere; addo enim, si ille intellegens esset, ut ex hoc, quod vidit, totum illud genus artis agnosceret; satis est namque ad rem et de quibusdam rebus, tametsi non omnibus, et quosdam homines doceri posse sine signo.
      Adeodatus:
Hoc etiam ego possum illi addere: Si enim sit bene intellegens, paucis passibus ambulatione monstrata totum, quid sit ambulare, cognoscet.
      Augustinus:
Facias per me licet nec tantum nihil resisto, verum etiam faveo; vides enim ab utroque nostrum id effici, ut quaedam quidam doceri sine signis queant falsumque illud sit, quod nobis paulo ante videbatur nihil esse omnino, quod sine signis possit ostendi. Iam enim ex his non unum aliquid aut alterum, sed milia rerum animo occurrunt, quae nullo signo dato per se ipsa monstrentur. Quid enim dubitemus, oro te? Nam ut hominum omittam innumerabilia spectacula in omnibus theatris sine signo ipsis rebus exhibentium, solem certe istum lucemque haec omnia perfundentem atque vestientem, lunam et cetera sidera, terras et maria quaeque in his innumerabiliter gignuntur, nonne per se ipsa exhibet atque ostendit deus et natura cernentibus?
      [33] Quid? quod si diligentius consideremus, fortasse nihil invenies, quod per sua signa discatur. Cum enim mihi signum datur, si nescientem me invenit, cuius rei signum sit, docere me nihil potest, si vero scientem, quid disco per signum? Non enim mihi rem, quam significat, ostendit verbum, cum lego «et sarabarae eorum non sunt commutatae». Nam si quaedam capitum tegmina nuncupantur hoc nomine, num ego hoc audito, aut quid sit caput aut quid sint tegmina, didici? Ante ista noveram, neque, cum appellarentur ab aliis, sed cum a me viderentur, eorum est mihi facta notitia. Etenim cum primum istae duae syllabae, cum dicimus «caput», aures meas impulerunt, tam nescivi, quid significarent, quam cum primo audirem legeremue sarabaras. Sed cum saepe diceretur «caput», notans atque animadvertens, quando diceretur, repperi vocabulum esse rei, quae mihi iam erat videndo notissima. Quod priusquam repperissem, tantum mihi sonus erat hoc verbum; signum vero esse didici, quando, cuius rei signum esset, inveni, quam quidem, ut dixi, non significatu, sed aspectu didiceram. Ita magis signum re cognita quam signo dato ipsa res discitur.
      [34] Quod ut apertius intellegas, finge nos nunc primum audire, quod dicitur «caput», et nescientes, utrum vox ista sit tantummodo sonans an aliquid etiam significans, quaerere, quid sit caput - memento nos non rei, quae significatur, sed ipsius signi velle habere notitiam, qua caremus profecto, quamdiu, cuius signum est, ignoramus; si ergo ita quaerentibus res ipsa digito demonstratur, hac conspecta discimus signum, quod audieramus tantum, nondum noveramus. In quo tamen signo cum duo sint, sonus et significatio, sonum certe non per signum percipimus, sed eo ipso aure pulsata, significationem autem re, quae significatur, aspecta. Nam illa intentio digiti significare nihil aliud potest quam illud, in quod intenditur digitus; intentus est autem non in signum, sed in membrum, quod caput vocatur. Itaque per illam neque rem possum nosse, quam noveram, neque signum, in quod intentus digitus non est. Sed de intentione digiti non nimis curo, quia ipsius demonstrationis signum mihi videtur potius quam rerum aliquarum, quae demonstrantur, sicut adverbium, quod «ecce» dicimus; nam et cum hoc adverbio digitum solemus intendere, ne unum demonstrandi signum non sit satis. Et id maxime tibi nitor persuadere, si potero, per ea signa, quae verba appellantur, nos nihil discere; potius enim, ut dixi, vim verbi, id est significationem, quae latet in sono, re ipsa, quae significatur, cognita discimus, quam illam tali significatione percipimus.
      [35] Et quod dixi de capite, hoc etiam de tegminibus deque aliis rebus innumerabilibus dixerim; quas tamen cum iam noverim, sarabaras illas adhuc usque non novi; quas mihi si gestu quispiam significaverit aut pinxerit aut aliquid, cui similes sunt, ostenderit, ne dicam non me docuerit, quod facile obtinerem, si paulo amplius loqui vellem, sed dico id, quod proximum est, non verbis docuerit. Quod si eis forte conspectis, cum simul adero, me admonuerit dicens: «Ecce sarabarae», discam rem, quam nesciebam, non per verba, quae dicta sunt, sed per eius aspectum, per quem factum est, ut etiam nomen illud, quid valeret, nossem ac tenerem. Non enim, cum rem ipsam didici, verbis alienis credidi, sed oculis meis; illis tamen fortasse, ut adtenderem, credidi, id est ut aspectu quaererem, quid viderem.

      11
[36] Hactenus verba valuerunt, quibus ut plurimum tribuam, admonent tantum, ut quaeramus res, non exhibent, ut novimus. Is me autem aliquid docet, qui vel oculis vel ulli corporis sensui vel ipsi etiam menti praebet ea, quae cognoscere volo. Verbis igitur nisi verba non discimus, immo sonitum strepitumque verborum; nam si ea, quae signa non sunt, verba esse non possunt, quamvis iam auditum verbum, nescio tamen verbum esse, donec, quid significet, sciam. Rebus ergo cognitis verborum quoque cognitio perficitur; verbis vero auditis nec verba discuntur; non enim ea verba, quae novimus, discimus aut, quae non novimus, didicisse nos possumus confiteri, nisi eorum significatione percepta, quae non auditione vocum emissarum, sed rerum significatarum cognitione contingit. Verissima quippe ratio est et verissime dicitur, cum verba proferuntur, aut scire nos, quid significent, aut nescire; si scimus, commemorari potius quam discere; si autem nescimus, nec commemorari quidem, sed fortasse ad quaerendum admoneri.
      [37] Quod si dixeris tegmina quidem illa capitum, quorum nomen sono tantum tenemus, non nos posse nisi visa cognoscere neque nomen ipsum plenius nisi ipsis cognitis nosse, quod tamen de ipsis pueris accepimus, ut regem ac flammas fide ac religione superaverint, quas laudes deo cecinerint, quos honores ab ipso etiam inimico meruerint, num aliter haec nisi per verba didicimus? Respondebo cuncta, quae illis verbis significata sunt, in nostra notitia iam fuisse. Nam quid sint tres pueri, quid fornax, quid ignis, quid rex, quid denique illaesi ab igne ceteraque omnia, iam tenebam, quae verba illa significant. Ananias vero et Azarias et Misahel tam mihi ignoti sunt quam illae sarabarae, nec ad eos cognoscendos haec me nomina quicquam adiuverunt aut adiuvare iam potuerunt. Haec autem omnia, quae in illa leguntur historia, ita illo tempore facta esse, ut conscripta sunt, credere me potius quam scire confiteor. Neque istam differentiam idem ipsi, quibus credimus, nescierunt; ait enim propheta: «Nisi credideritis, non intellegetis», quod non dixisset profecto, si nihil distare iudicasset. Quod ergo intellego, id etiam credo; at non omne, quod credo, etiam intellego. Omne autem, quod intellego, scio; non omne, quod credo, scio. Nec ideo nescio, quam sit utile credere etiam multa, quae nescio; cui utilitati hanc quoque adiungo de tribus pueris historiam. Quare pleraque rerum, cum scire non possim, quanta tamen utilitate credantur, scio.
      [38] De universis autem, quae intellegimus, non loquentem, qui personat foris, sed intus ipsi menti praesidentem consulimus veritatem verbis fortasse, ut consulamus, admoniti. Ille autem, qui consulitur, docet, qui in interiore homine habitare dictus est Christus, id est incommutabilis dei virtus atque sempiterna sapientia, quam quidem omnis rationalis anima consulit, sed tantum cuique panditur, quantum capere propter propriam sive malam sive bonam voluntatem potest. Et si quando fallitur, non fit vitio consultae veritatis, ut neque huius, quae foris est, lucis vitium est, quod corporei oculi saepe falluntur, quam lucem de rebus visibilibus consuli fatemur, ut eas nobis, quantum cernere valemus, ostendat.

      12
[39] Quod si et de coloribus lucem et de ceteris, quae per corpus sentimus, elementa huius mundi eademque corpora, quae sentimus sensusque ipsos, quibus tamquam interpretibus ad talia noscenda mens utitur, de his autem, quae intelleguntur, interiorem veritatem ratione consulimus, quid dici potest, unde clareat verbis nos aliquid discere praeter ipsum, qui aures percutit sonum? Namque omnia, quae percipimus, aut sensu corporis aut mente percipimus. Illa sensibilia, haec intellegibilia sive, ut more nostrorum auctorum loquar, illa carnalia, haec spiritalia nominamus. De illis cum interrogamur, respondemus, si praesto sunt ea, quae sentimus, velut cum a nobis quaeritur intuentibus lunam novam, qualis aut ubi sit. Hic ille, qui interrogat, si non videt, credit verbis et saepe non credit, discit autem nullo modo, nisi et ipse, quod dicitur, videat, ubi iam non verbis, sed rebus ipsis et sensibus discit. Nam verba eadem sonant videnti, quae non videnti etiam sonuerunt. Cum vero non de his, quae coram sentimus, sed de his, quae aliquando sensimus, quaeritur, non iam res ipsas, sed imagines ab eis impressas memoriaeque mandatas loquimur, quae omnino, quomodo vera dicamus, cum falsa intueamur, ignoro, nisi quia non nos ea videre ac sentire, sed vidisse ac sensisse narramus. Ita illas imagines in memoriae penetralibus rerum ante sensarum quaedam documenta gestamus, quae animo contemplantes bona conscientia non mentimur, cum loquimur. Sed nobis sunt ista documenta; is enim, qui audit, si ea sensit atque adfuit, non discit meis verbis, sed recognoscit ablatis secum et ipse imaginibus; si autem illa non sensit, quis non eum credere potius verbis quam discere intellecut?
      [40] Cum vero de his agitur, quae mente conspicimus, id est intellectu atque ratione, ea quidem loquimur, quae praesentia contuemur in illa interiore luce veritatis, qua ipse, qui dicitur homo interior, illustratur et fruitur; sed tum quoque noster auditor, si et ipse illa secreto ac simplici oculo videt, novit, quod dico, sua contemplatione, non verbis meis. Ergo ne hunc quidem doceo vera dicens vera intuentem; docetur enim non verbis meis, sed ipsis rebus deo intus pandente manifestis; itaque de his etiam interrogatus respondere posset. Quid autem absurdius quam eum putare locutione mea doceri, qui posset, antequam loquerer, ea ipse interrogatus exponere? Nam quod saepe contingit, ut interrogatus aliquid neget atque ad id fatendum aliis interrogationibus urgeatur, fit hoc imbecillitate cernentis, qui de re tota illam lucem consulere non potest; quod ut partibus faciat, admonetur, cum de istis partibus interrogatur, quibus illa summa constat, quam totam cernere non valebat. Quo si verbis perducitur eius, qui interrogat, non tamen docentibus verbis, sed eo modo inquirentibus, quo modo est ille, a quo quaeritur, intus discere idoneus. Velut si abs te quaererem hoc ipsum, quod agitur, utrumnam verbis doceri nihil possit, et absurdum tibi primo videretur non valenti totum conspicere, sic ergo quaerere oportuit, ut tuae sese vires habent ad audiendum illum intus magistrum, ut dicerem: ea, quae me loquente vera esse confiteris, et certus es, et te illa nosse confirmas, unde didicisti? Responderes fortasse, quod ego docuissem. Tum ego subnecterem: quid? si me hominem volantem vidisse dicerem, itane te certum verba mea redderent, quemadmodum si audires sapientes homines stultis esse meliores? Negares profecto et responderes illud te non credere aut, etiamsi crederes, ignorare, hoc autem certissime scire. Ex hoc iam nimirum intellegeres neque in illo, quod me affirmante ignorares, neque in hoc, quod optime scires, aliquid te didicisse verbis meis, quandoquidem etiam interrogatus de singulis et illud ignotum et hoc tibi notum esse iurares. Tum vero totum illud, quod negaveras, fatereris, cum haec, ex quibus constat, clara et certa esse cognosceres, omnia scilicet, quae loquimur, aut ignorare auditorem, utrum vera sint, aut falsa esse non ignorare aut scire vera esse. Horum trium in primo aut credere aut opinari aut dubitare, in secundo adversari atque renuere, in tertio attestari, nusquam igitur discere, quia et ille, qui post verba nostra rem nescit, et qui se falsa novit audisse, et qui posset interrogatus eadem respondere, quae dicta sunt, nihil verbis didicisse convincitur.

      13
[41] Quam ob rem in his etiam, quae mente cernuntur, frustra cernentis loquelas audit, quisquis ea cernere non potest, nisi quia talia, quamdiu ignorantur, utile est credere. Quisquis autem cernere potest, intus est discipulus veritatis, foris iudex loquentis vel potius ipsius locutionis; nam plerumque scit illa, quae dicta sunt, eo ipso nesciente, qui dixit; velut si quisquam Epicureis credens et mortalem animam putans eas rationes, quae de immortalitate eius a prudentioribus tractatae sunt, eloquatur illo audiente, qui spiritalia contueri potest, iudicat iste vera eum docere. At ille, qui dicit, utrum vera dicat, ignorat, immo etiam falsissima existimat; num igitur putandus est ea docere, quae nescit? Atqui isdem verbis utitur, quibus uti etiam sciens posset.
      [42] Quare iam ne hoc quidem relinquitur verbis, ut his saltem loquentis animus indicetur, si quidem incertum est, utrum ea, quae loquitur, sciat. Adde mentientes atque fallentes, per quos facile intellegas non modo non aperiri, verum etiam occultari animum verbis. Nam nullo modo ambigo id conari verba veracium et id quodam modo profiteri, ut animus loquentis appareat, quod obtinerent omnibus concedentibus, si loqui mentientibus non liceret. Quamquam saepe experti fuerimus et in nobis et in aliis non earum rerum, quae cogitantur, verba proferri, quod duobus modis posse accidere video, cum aut sermo memoriae mandatus et saepe decursus alia cogitantis ore funditur, quod nobis cum hymnum canimus, saepe contingit, aut cum alia pro aliis verba praeter voluntatem nostram linguae ipsius errore prosiliunt; nam hic quoque non earum rerum signa, quas in animo habemus, audiuntur. Nam mentientes quidem cogitant etiam de his rebus, quas loquuntur, ut, tametsi nesciamus, an verum dicant, sciamus tamen eos in animo habere, quod dicunt, si non eis aliquid duorum, quae dixi, accidat; quae si quis et interdum accidere contendit et, cum accidit, apparere, quamquam saepe occultum est et saepe me fefellit audientem, non resisto tamen.
      [43] Sed his accedit aliud genus sane late patens et semen innumerabilium dissensionum atque certaminum, cum ille, qui loquitur, eadem quidem significat, quae cogitat, sed plerumque tantum sibi et aliis quibusdam, ei vero, cui loquitur, et item aliis nonnullis non idem significat. Dixerit enim aliquis audientibus nobis ab aliquibus beluis hominem virtute superari; nos ilico ferre non possumus, et hanc tam falsam pestiferamque sententiam magna intentione refellimus, cum ille fortasse virtutem vires corporis vocet et hoc nomine id, quod cogitavit, enuntiet; nec mentiatur nec errat in rebus nec aliud aliquid volens animo mandata memoriae verba contexit nec linguae lapsu aliud, quam volebat, sonat, sed tantummodo rem, quam cogitat, alio quam nos nomine appellat, de qua illi statim assentiremur, si eius cogitationem possemus inspicere, quam verbis iam prolatis explicataque sententia sua nondum nobis pandere valuit. Huic errori definitiones mederi posse dicuntur, ut in hac quaestione, si definiret, quid sit virtus, eluceret, aiunt, non de re, sed de verbo esse controversiam; quod ut concedam, quotusquisque bonus definitor inveniri potest! Et tamen adversus disciplinam definiendi multa disputata sunt, quae neque hoc loco tractare oportunum est nec usquequaque a me probantur.
      [44] Omitto, quod multa non bene audimus et quasi de auditis diu multumque contendimus, velut tu nuper verbo quodam Punico, cum ego misericordiam dixissem, pietatem significari te audisse dicebas ab eis, quibus haec lingua magis nota esset. Ego autem resistens, quid acceperis, tibi omnino excidisse asserebam; visus enim mihi eras non pietatem dixisse, sed fidem, cum et coniunctissimus mihi assideres et nullo modo haec duo nomina similitudine soni aurem decipiant. Diu te tamen arbitratus sum nescire, quid tibi dictum sit, cum ego nescirem, quid dixeris; nam si te bene audissem, nequaquam mihi videretur absurdum pietatem et misericordiam uno vocabulo Punice nominari. Haec plerumque accidunt. Sed ea, ut dixi, omittamus, ne calumniam verbis et audiendi neglegentia vel etiam de surditate hominum videar commovere. Illa magis angunt, quae superius enumeravi, ubi verbis liquidissime aure perceptis et Latinis non valemus, cum eiusdem linguae simus, loquentium cogitata cognoscere.
      [45] Sed ecce iam remitto atque concedo, cum verba eius auditu, cui nota sunt, accepta fuerint, posse illi esse notum de his rebus, quas significant, loquentem cogitavisse; num ideo etiam, quod nunc quaeritur, utrum vera dixerit, discit?

      14
[46] Num hoc magistri profitentur, ut cogitata eorum ac non ipsae disciplinae, quas loquendo se tradere putant, percipiantur atque teneantur? Nam quis tam stulte curiosus est, qui filium suum mittat in scholam, ut, quid magister cogitet, discat? At istas omnes disciplinas, quas se docere profitentur, ipsiusque virtutis atque sapientiae cum verbis explicaverint, tum illi, qui discipuli vocantur, utrum vera dicta sint, apud semet ipsos considerant interiorem scilicet illam veritatem pro viribus intuentes. Tunc ergo discunt, et cum vera dicta esse intus invenerunt, laudant nescientes non se doctores potius laudare quam doctos, si tamen et illi, quod loquuntur, sciunt. Falluntur autem homines, ut eos, qui non sunt, magistros vocent, quia plerumque inter tempus locutionis et tempus cognitionis nulla mora interponitur, et quoniam post admonitionem sermocinantis cito intus discunt, foris se ab eo, qui admonuit, didicisse arbitrantur.
      [46] Sed de tota utilitate verborum, quae, si bene consideretur, non parva est, alias, si deus siverit, requiremus. Nunc enim ne plus eis, quam oportet, tribueremus, admonui te, ut iam non crederemus tantum, sed etiam intellegere inciperemus, quam vere scriptum sit auctoritate divina, ne nobis quemquam magistrum dicamus in terris, quod unus omnium magister in caelis sit. Quid sit autem in caelis, docebit ipse, a quo etiam per homines signis admonemur foris, ut ad eum intro conversi erudiamur, quem diligere ac nosse beata vita est, quam se omnes clamant quaerere, pauci autem sunt, qui eam vere se invenisse laetentur. Sed iam mihi dicas velim, quid de hoc toto meo sermone sentias. Si enim vera esse, quae dicta sunt, nosti, etiam de singulis sententiis interrogatus ea te scire dixisses. Vides ergo, a quo ista didiceris; neque enim a me, cui roganti omnia responderes. Si autem vera esse non nosti, nec ego nec ille te docuit; sed ego, quia numquam possum docere, ille, quia tu adhuc non potes discere.
      Adeodatus:
Ego vero didici admonitione verborum tuorum nihil aliud verbis quam admoneri hominem, ut discat, et perparum esse, quod per locutionem aliquanta cogitatio loquentis apparet; utrum autem vera dicantur, eum docere solum, qui se intus habitare, cum foris loqueretur, admonuit, quem iam favente ipso tanto ardentius diligam, quanto ero in discendo provectior. Verumtamen huic orationi tuae, qua perpetua usus es, ob hoc habeo maxime gratiam, quod omnia, quae contradicere paratus eram, praeoccupavit atque dissolvit, nihilque omnino abs te derelictum est, quod me dubium faciebat, de quo non ita mihi responderet secretum illud oraculum, ut tuis verbis asserebatur.