B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   


E p i s t u l a   C C X I I I

M e n s e   S e p t e m b r i
a n n o   4 2 6


___________________________________


     [1] Gloriosissimo Theodosio duodecies et Valentiniano Augusto iterum consule ante diem sextum Kalendas Octobres, cum Augustinus episcopus una cum Religiano et Martiniano coepiscopis suis consedisset in Ecclesia Pacis Hipponensium Regiorum praesentibus Saturnino, Leporio, Barnaba, Fortunatiano, Rustico, Lazaro et Eraclio presbyteris, adstanti clero et frequenti populo Augustinus episcopus dixit:
     [2] «Quod hesterno die promisi caritati vestrae, propter quod vos volui frequentius convenire et video frequentius convenisse, mora omni postposita hoc agendum est. si enim aliud velim loqui, in illud suspensi minus auditis. omnes in hac vita mortales sumus, et dies huius vitae ultimus omni homini est semper incertus. verum tamen in infantia speratur pueritia et in pueritia speratur adulescentia et in adulescentia speratur iuventus et in iuventute speratur gravitas et in gravitate speratur senectus. utrum contingat, incertum est; est tamen, quod speretur. senectus autem aliam aetatem, quam speret, non habet. incertum est enim, ipsa senectus quam diu sit homini; illud tamen certum est, nullam remanere aetatem, quae possit succedere senectuti.
     [3] Quia voluit deus, ad istam civitatem cum vigore aetatis adveni; sed tamen iuvenis fui et senui. scio post obitus episcoporum per ambitiosos aut contentiosos solere ecclesias perturbari et, quod saepe sum expertus et dolui, debeo, quantum ad me adtinet, ne contingat, huic prospicere civitati. sicut novit caritas vestra, in Milevitana ecclesia modo fui; petiverunt enim me fratres et maxime servi Dei, qui ibi sunt, ut venirem, quia post obitum beatae memoriae fratris coepiscopi mei Severi nonnulla ibi perturbatio timebatur.
     [4] Veni et, quomodo voluit, Deus adiuvit nos per suam misericordiam: acceperunt episcopum, quem vivus designaverat episcopus eorum. hoc enim eis cum innotuisset, voluntatem praecedentis episcopi sui libenter amplexi sunt. minus tamen aliquid factum erat, unde nonnulli contristabantur: quia frater Severus credidit posse sufficere, ut successorem suum apud clericos designaret; ad populum inde non est locutus, et erat inde aliquorum nonnulla tristitia. quid plura? Deo placuit, fugata est tristitia, gaudium successit; ordinatus est episcopus, quem praecedens episcopus designaverat.
     [5] Ergo, ne aliquis de me queratur, voluntatem meam, quam credo dei esse, in omnium vestrum notitiam perfero: presbyterum Eraclium mihi successorem volo.» a populo acclamatum est: «Deo gratias, Christo laudes» (dictum est vicies terties); «exaudi, Christe: Augustino vita» (dictum est sexies decies);«te patrem, te episcopum» (dictum est octies).
     [6] Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: «non opus est me de laudibus eius aliquid dicere: faveo sapientiae et parco verecundiae. sufficit, quia nostis eum, et hoc me velle dico, quod vos velle scio et, si ante nescirem, hodie probarem. hoc ergo volo; hoc a domino Deo nostro etiam in aetate frigida votis ferventibus posco; hoc ut mecum oretis, exhortor, admoneo, rogo: ut omnium in pace Christi conlatis et conflatis mentibus confirmet Deus, quod operatus est in nobis. qui misit mihi eum, servet eum, servet incolumem, servet sine crimine, ut, qui facit gaudium viventis, suppleat locum morientis.
     [7] A notariis ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur, quae dicimus, excipiuntur, quae dicitis: et meus sermo et vestrae acclamationes in terram non cadunt. apertius ut dicam: ecclesiastica nunc gesta conficimus; sic enim hoc esse, quantum ad homines adtinet, confirmatum volo.»
     [8] A populo acclamatum est: «Deo gratias, Christo laudes» (dictum est tricies sexies); «exaudi, Christe: Augustino vita» (dictum est tredecies); «te patrem, te episcopum» (dictum est octies); «dignum et iustum est» (dictum est vicies); «bene meritus, bene dignus» (dictum est quinquies); «dignum et iustum est» (dictum est sexies).
     [9] Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: «ergo, ut dicebam, voluntatem meam et voluntatem vestram gestis ecclesiasticis, quantum ad homines adtinet, confirmatam volo. quantum vero ad latentem omnipotentis voluntatem, omnes, ut dixi, oremus, ut confirmet Deus, quod operatur in nobis.» a populo acclamatum est: «iudicio tuo gratias agimus» (dictum est sedecies); «fiat, fiat» (dictum est duodecies); «te patrem, Eraclium episcopum» (dictum est sexies).
     [10] Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: «scio, quod scitis et vos; sed nolo de illo fieri, quod de me factum est. quid autem factum sit, multi scitis; illi soli nesciunt, qui tunc aut nondum erant nati aut nondum habebant aetatem sciendi. adhuc in corpore posito beatae memoriae patre et episcopo meo, sene Valerio, episcopus ordinatus sum et sedi cum illo, quod concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam nec ipse sciebat. quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo.» a populo acclamatum est: «Deo gratias, Christo laudes» (dictum est tredecies).
     [11] Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: «erit presbyter, ut est, quando Deus voluerit, futurus episcopus. sed plane modo facturus sum adiuvante misericordia Dei, quod adhuc usque non feci. nostis, ante aliquot annos quod facere voluerim, et non permisistis. placuit mihi et vobis propter curam scripturarum, quam mihi fratres et patres mei, coepiscopi mei, duobus conciliis Numidiae et Carthaginiensi imponere dignati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus esset. et gesta confecta sunt, placuit, acclamastis: recitatur placitum vestrum et acclamationes vestrae.
     [12] Parvo tempore servatum est circa me - et postea violenter irruptum est et non permittor, ad quod volo, vacare. ante meridiem et post meridiem in occupationes hominum implicor. obsecro vos et constringo per Christum, ut huic iuveni, hoc est Eraclio presbytero, quem hodie in nomine Christi designo episcopum successorem mihi, patiamini refundere onera occupationum mearum.» a populo acclamatum est: «iudicio tuo gratias agimus» (dictum est vicies sexies).
     [13] Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: «ego caritati et benevolentiae vestrae apud dominum Deum nostrum gratias ago, immo de illa gratias ago. ergo, fratres, quidquid est, quod ad me ferebatur, ad illum perferatur. ubi necessarium fuerit consilium meum, non negabo; auxilium absit ut subtraham.
     [14] Tamen quidquid illud est, quod ad me ferebatur, ad illum perferatur. ipse me aut consulat, si forte non invenit, quod facere debeat, aut poscat adiutorem, quem novit patrem, ut et vobis nihil desit et ego tandem aliquando, si quantulumque spatium mihi donaverit Deus, ipsam meam quantulamcumque vitam non dem segnitiae nec donem inertiae, sed in sanctis scripturis, quantum ipse permittit et largitur, exerceam. hoc et ipsi proderit et per illum etiam vobis. nemo ergo invideat otio meo, quia meum otium magnum habet negotium. video me de hac re, propter quam vos invitavi, omnia vobiscum egisse, quae debui.
     [15] Hoc ad ultimum rogo, ut gestis istis dignemini subscribere, qui potestis. hic responsione vestra opus est; teneam responsionem vestram; de hac assensione aliquid acclamate!» a populo acclamatum est: «fiat, fiat» (dictum est vicies quinquies); «dignum et iustum est» (dictum est vicies octies); «fiat, fiat» (dictum est quater decies); «olim dignus, olim meritus» (dictum est vicies quinquies); «iudicio tuo gratias agimus» (dictum est tredecies); «exaudi, Christe: Eraclium conserva» (dictum est octies decies).
     [16] Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: «bene habet, ut ea, quae Dei sunt, circa sacrificium eius agere valeamus. in qua hora supplicationis nostrae maxime commendo caritati vestrae, ut omnes vestras causas et negotia intermittatis et pro ista ecclesia et pro me et pro Eraclio presbytero domino precem fundatis.»