|
|
-
- D e c i v i t a t e D e i
L i b e r X X I I
- ______________________________
- [22,1]
De conditione angelorum et hominum.
[22,2]
De aeterna dei et incommutabili voluntate.
[22,3]
De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis inpiorum.
[22,4]
Contra sapientes mundi, qui putant terrena hominum corpora ad caeleste habitaculum non posse transferri.
[22,5]
De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
[22,6]
Quod Roma conditorem suum Romulum diligendo deum fecerit, ecclesia autem Christum deum credendo dilexerit.
[22,7]
Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.
[22,8]
De miraculis, quae ut mundus in Christum crederet facta sunt et fieri mundo credente non desinunt.
[22,9]
Quod universa miracula, quae per martyres in Christi nomine fiunt, ei fidei testimonium ferant, qua in Christum martyres crediderunt.
[22,10]
Quanto dignius honorentur martyres, qui ideo multa mira obtinent, ut deus verus colatur, quam daemones, qui ob hoc quaedam faciunt, ut ipsi di esse credantur.
[22,11]
Contra Platonicos, qui de naturalibus elementorum ponderibus argumentantur terrenum corpus in caelo esse non posse.
[22,12]
Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione inrident.
[22,13]
An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
[22,14]
An infantes in ea sint resurrecturi habitudine corporis, quam habituri erant aetatis accessu.
[22,15]
An ad dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
[22,16]
Qualis intellegenda sit sanctorum conformatio ad imaginem filii dei.
[22,17]
An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
[22,18]
De viro perfecto, id est Christo, et corpore eius, id est ecclesia, quae est ipsius plenitudo.
[22,19]
Quod omnia corporis vitia, quae in hac vita humano contraria sunt decori, in resurrectione non sint futura, ubi manente naturali substantia in unam pulchritudinem et qualitas concurret et quantitas.
[22,20]
Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum undecumque revocanda sit.
[22,21]
De novitate corporis spiritalis, in quam sanctorum caro mutabitur.
[22,22]
De miseriis ac malis, quibus humanum genus merito primae praevaricationis obnoxium est et a quibus nemo nisi per Christi gratiam liberatur.
[22,23]
De his, quae praeter illa mala, quae bonis malisque communia sunt, ad iustorum laborem specialiter pertinent.
[22,24]
De bonis, quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam creator inplevit.
[22,25]
De pervicacia quorundam, qui resurrectionem carnis, quam sicut praedictum est, totus mundus credit, inpugnant.
[22,26]
Quomodo Porphyrii definitio, qua beatis animis putat corpus omne fugiendum, ipsius Platonis sententia destruatur, qui dicit summum deum dis promisisse, ut numquam corporibus exuerentur.
[22,27]
De contrariis definitionibus Platonis atque Porphyrii, in quibus si uterque alteri cederet, a veritate neuter deviaret.
[22,28]
Quid ad veram resurrectionis fidem vel Plato vel Labeo vel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam convenissent.
[22,29]
De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti deum videbunt.
[22,30]
De aeterna felicitate civitatis dei sabbatoque perpetuo.
- ______________________________
- Caput I
De conditione angelorum et hominum.
Sicut in proximo libro superiore promisimus, iste huius totius operis ultimus disputationem de ciuitatis dei aeterna beatitudine continebit, quae non propter aetatis per multa saecula longitudinem tamen quandocumque finiendam aeternitatis nomen accepit, sed quemadmodum scriptum est in euangelio, regni eius non erit finis; nec ita ut aliis moriendo decedentibus, aliis succedentibus oriendo species in ea perpetuitatis appareat, sicut in arbore, quae perenni fronde uestitur, eadem uidetur uiriditas permanere, dum labentibus et cadentibus foliis subinde alia, quae nascuntur, faciem conseruant opacitatis; sed omnes in ea ciues inmortales erunt, adipiscentibus et hominibus, quod numquam sancti angeli perdiderunt. faciet hoc deus omnipotentissimus eius conditor. promisit enim nec mentiri potest, et quibus fidem hinc quoque faceret, multa sua et non promissa et promissa iam fecit. ipse est enim, qui in principio condidit mundum, plenum bonis omnibus uisibilibus atque intellegibilibus rebus, in quo nihil melius instituit quam spiritus, quibus intellegentiam dedit et suae contemplationis habiles capacesque sui praestitit atque una societate deuinxit, quam sanctam et supernam dicimus ciuitatem, in qua res, qua sustententur beatique sint, deus ipse illis est, tamquam uita uictusque communis; qui liberum arbitrium eidem intellectuali naturae tribuit tale, ut, si uellet deserere deum, beatitudinem scilicet suam, continuo miseria sequeretur; qui cum praesciret angelos quosdam per elationem, qua ipsi sibi ad beatam uitam sufficere uellent, tanti boni desertores futuros, non eis ademit hanc potestatem, potentius et melius esse iudicans etiam de malis bene facere quam mala esse non sinere. quae omnino nulla essent, nisi natura mutabilis, quamuis bona et a summo deo atque incommutabili bono, qui bona omnia condidit, instituta, peccando ea sibi ipsa fecisset; quo etiam peccato suo teste conuincitur bonam conditam se esse naturam. nisi enim magnum et ipsa, licet non aequale conditori, bonum esset, profecto desertio dei tamquam luminis sui malum eius esse non posset. nam sicut caecitas oculi uitium est et idem ipsum indicat ad lumen uidendum esse oculum creatum ac per hoc etiam ipso uitio suo excellentius ostenditur ceteris membris membrum capax luminis - non enim alia causa esset uitium eius carere lumine - , ita natura, quae fruebatur deo, optimam se institutam docet etiam ipso uitio, quo ideo misera est quia non fruitur deo; qui casum angelorum uoluntarium iustissima poena sempiternae infelicitatis obstrinxit atque in eo summo bono permanentibus ceteris, ut de sua sine fine permansione certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis dedit. qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed caelo dignum, si suo cohaereret auctori, miseria similiter, si eum desereret, secutura, qualis naturae huiusmodi conueniret. quem similiter cum praeuaricatione legis dei per dei desertionem peccaturum esse praesciret, nec illi ademit liberi arbitrii potestatem, simul praeuidens, quid boni de malo eius esset ipse facturus: qui de mortali progenie merito iusteque damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde suppleat et instauret partem, quae lapsa est angelorum, ac sic illa dilecta et superna ciuitas non fraudetur suorum numero ciuium, quin etiam fortassis et uberiore laetetur.
Caput II
De aeterna dei et incommutabili uoluntate.
Multa enim fiunt quidem a malis contra uoluntatem dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant omnia, quae uoluntati eius uidentur aduersa. ac per hoc cum deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodammodo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodammodo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit. dicitur etiam uoluntas dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: deus est enim, qui operatur in uobis et uelle. sicut iustitia dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit, sic et lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines erant, quibus ait Iesus: in lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: lex dei eius in corde eius. secundum hanc uoluntatem, quam deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur, quod non ipse uult, sed suos id uolentes facit; sicut dicitur cognouisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. neque enim dicente apostolo: nunc autem cognoscentes deum, immo cogniti a deo, fas est ut credamus, quod eos tunc cognouerit deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. de his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum. secundum hanc ergo uoluntatem, qua deum uelle dicimus quod alios efficit uelle, a quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit. multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta uoluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancte que, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto spiritu suo fecerit. ac per hoc, quando secundum deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere: uult deus et non facit; ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia, sed etiam futura iam fecit. uerum antequam ueniat tempus, quo uoluit ut fieret, quod ante tempora uniuersa praesciuit atque disposuit, dicimus: fiet quando deus uoluerit; si autem non solum tempus quo futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: fiet, si deus uoluerit; non quia deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit; sed quia id, quod ex aeternitate in eius inmutabili praeparatum est uoluntate, tunc erit.
Caput III
De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis inpiorum.
Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo uidemus inpleri quod promisit Abrahae dicens: in semine tuo benedicentur omnes gentes, ita quod eidem semini eius promisit inplebitur, ubi ait per prophetam: resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores piorum, nec adscendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem inueniet in ea. ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus; et per alium prophetam quod praenuntiauit dicens eidem prophetae: in tempore illo saluabitur populus tuus omnis qui inuentus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae puluere - siue, ut quidam interpretati sunt, aggere - exsurgent, hi in uitam aeternam et hi in obprobrium et in confusionem aeternam; et alio loco per eundem prophetam: accipient regnum sancti altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum; et paulo post: regnum, inquit, eius regnum sempiternum; et alia quae ad hoc pertinentia in libro uicensimo posui, siue quae non posui et tamen in eisdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli non putabant esse uentura. idem quippe deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit, quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum.
Caput IV
Contra sapientes mundi, qui putant terrena hominum corpora ad caeleste habitaculum non posse transferri.
Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit, acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de republica libro a Cicerone commemoratum est. nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos adseueraret: quorum non corpora, inquit, sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret. haec est magna ratio sapientium, quorum dominus nouit cogitationes, quoniam uanae sunt. si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo mirabili necteremur, nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo uinciretur? et tamen plena est terra uegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi modo conexa et inplicita. cur ergo eodem uolente deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste corpus adtolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? an terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem atque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et uiuat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus quo id fieri uoluit, qui hoc, quod uidendo iam uiluit, multo mirabilius quam illud, quod ab istis non creditur, fecit. cur enim non uehementius admiramur incorporeos animos, caelesti corpore potiores, terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamuis caelestibus, tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando adhuc uidimus? nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia quodammodo adtexere quam licet diuersa, quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare.
Caput V
De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus in caelum: resurrectionem carnis et adscensionem in supernas sedes, paucissimis remanentibus atque stupentibus uel doctis uel indoctis, iam crediderunt et docti et indocti. si rem credibilem crediderunt, uideant quam sint stolidi, qui non credunt; si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est. sic creditum esse, quod incredibile est. haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem deus, antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit. unum duorum incredibilium iam factum uidemus, ut, quod erat incredibile, crederet mundus; cur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc ueniat, quod incredibile credidit mundus, sicut iam uenit, quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quandoquidem hoc utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus? et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior inuenitur. ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum doctrinas adtinet, inpolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius saeculi paucissimos misit atque ita et ex omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam ipsos philosophos cepit. duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia placere debet, addamus hoc tertium. iam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. incredibile est Christum resurrexisse in carne et in caelum adscendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, inperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. horum trium incredibilium primum nolunt isti, cum quibus agimus, credere; secundum coguntur et cernere; quod non inueniunt unde sit factum, si non credunt tertium. resurrectio certe Christi et in caelum cum carne in qua resurrexit adscensio toto iam mundo praedicatur et creditur; si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita est? si multi, nobiles, sublimes, docti eam se uidisse dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est sed istos adhuc credere nolle perdurum est; si autem, ut uerum est, paucis, obscuris, minimis, indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt? qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, inperitorum hominum credidit, quia in tam contemptibilibus testibus multo mirabilius diuinitas se ipsa persuasit. eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non uerba. qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum adscendisse non uiderant, id se uidisse narrantibus non loquentibus tantum, sed etiam mirifica facientibus signa credebant. homines quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse nouerant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter audiebant; claudum ab uberibus matris ad eorum uerbum in Christi nomine post quadraginta annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in uia qua fuerant transituri positos in ordine innumerabiles morbis uariis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resurrexisse cernebant. quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus, et ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione atque in caelum adscensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. si uero per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque adscensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit.
Caput VI
Quod Roma conditorem suum Romulum diligendo deum fecerit, ecclesia autem Christum deum credendo dilexerit.
Recolamus etiam hoc loco illud, quod de Romuli credita diuinitate Tullius admiratur. uerba eius ut scripta sunt inseram. magis est, inquit, in Romulo admirandum, quod ceteri, qui di ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio, cum inperiti facile ad credendum inpellerentur: Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita errore sublato fuisse cernimus. et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: ex quo intellegi potest, inquit, permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. antiquitas enim recipit fabulas, fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta, praesertim eludens omne quod fieri non potest, respuit. unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum. quis autem Romulum deum nisi Roma credidit, atque id parua et incipiens? tum deinde posteris seruare fuerat necesse quod acceperant a maioribus, ut cum ista superstitione in lacte quodammodo matris ebibita cresceret ciuitas atque ad tam magnum perueniret imperium, ut ex eius fastigio, uelut ex altiore quodam loco, alias quoque gentes, quibus dominaretur, hac sua opinione perfunderet, ut non quidem crederent, sed tamen dicerent deum Romulum, ne ciuitatem, cui seruiebant, de conditore eius offenderent, aliter eum nominando quam Roma, quae id non amore quidem huius erroris, sed tamen amoris errore crediderat. Christus autem quamquam sit caelestis et sempiternae conditor ciuitatis non tamen eum, quoniam ab illo condita est, deum credidit, sed ideo potius est condenda, quia credidit. Roma conditorem suum iam constructa et dedicata tamquam deum coluit in templo; haec autem Hierusalem conditorem suum deum Christum, ut construi posset et dedicari, posuit in fidei fundamento. illa illum amando esse deum credidit, ista istum deum esse credendo amauit. sicut ergo praecessit unde amaret illa et de amato iam libenter etiam falsum bonum crederet, ita praecessit unde ista crederet, ut recta fide non temere quod falsum, sed quod uerum erat amaret. exceptis enim tot et tantis miraculis, quae persuaserunt deum esse Christum, prophetiae quoque diuinae fide dignissimae praecesserunt, quae in illo non sicut a patribus adhuc creduntur inplendae, sed iam demonstrantur inpletae; de Romulo autem, quia condidit Romam in eaque regnauit, auditur legiturue quod factum est, non quod antequam fieret prophetatum; sed quod sit receptus in deos, creditum tenent litterae, non factum docent. nullis quippe rerum mirabilium signis id ei uere prouenisse monstratur. lupa quippe illa nutrix, quod uidetur quasi magnum exstitisse portentum, quale aut quantum est ad demonstrandum deum? certe enim etsi non meretrix fuit lupa illa, sed bestia, cum commune fuerit ambobus, frater tamen eius non habetur deus. quis autem prohibitus est aut Romulum aut Herculem aut alios tales homines deos dicere et mori maluit quam non dicere? aut uero aliqua gentium coleret inter deos suos Romulum, nisi Romani nominis metus cogeret? quis porro numeret, quam multi quantalibet saeuitia crudelitatis occidi quam Christum deum negare maluerunt? proinde metus quamlibet leuis indignationis, quae ab animis Romanorum, si non fieret, posse putabatur exsistere, conpellebat aliquas ciuitates positas sub iure Romano tamquam deum colere Romulum; a Christo autem deo non solum colendo, uerum etiam confitendo tantam per orbis terrae populos martyrum multitudinem metus reuocare non potuit non leuis offensionis animorum, sed inmensarum uariarumque poenarum et ipsius mortis, quae plus ceteris formidatur. neque tunc ciuitas Christi, quamuis adhuc peregrinaretur in terris et haberet tamen magnorum agmina populorum, aduersus inpios persecutores suos pro temporali salute pugnauit; sed potius, ut obtineret aeternam, non repugnauit. ligabantur includebantur, caedebantur torquebantur, urebantur laniabantur, trucidabantur - et multiplicabantur. non erat eis pro salute pugnare nisi salutem pro saluatore contemnere. scio in libro Ciceronis tertio, nisi fallor, de republica disputari nullum bellum suscipi a ciuitate optima, nisi aut pro fide aut pro salute. quid autem dicat pro salute uel intellegi quam salutem uelit, alio loco demonstrans: sed his poenis, inquit, quas etiam stultissimi sentiunt, egestate exsilio, uinculis uerberibus, elabuntur saepe priuati oblata mortis celeritate; ciuitatibus autem mors ipsa poena est, quae uidetur a poena singulos uindicare. debet enim constituta sic esse ciuitas, ut aeterna sit. itaque nullus interitus est reipublicae naturalis, ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, uerum etiam optanda persaepe. ciuitas autem cum tollitur, deletur, exstinguitur, simile est quodammodo, ut parua magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat. hoc ideo dixit Cicero, quia mundum non interiturum cum Platonicis sentit. constat ergo eum pro ea salute noluisse bellum suscipi a ciuitate, qua fit ut maneat hic ciuitas, sicut dicit, aeterna, quamuis morientibus et nascentibus singulis. sicut perennis est opacitas oleae uel lauri atque huiusmodi ceterarum arborum singulorum lapsu ortuque foliorum. mors quippe, ut dicit, non hominum singulorum, sed uniuersae poena est ciuitatis, quae a poena plerumque singulos uindicat. unde merito quaeritur, utrum recte fecerint Saguntini, quando uniuersam ciuitatem suam interire maluerunt quam fidem frangere, qua cum ipsa Romana republica tenebantur; in quo suo facto laudantur ab omnibus terrenae reipublicae ciuibus. sed quomodo huic disputationi possent oboedire, non uideo, ubi dicitur nullum suscipiendum esse bellum nisi aut pro fide aut pro salute, nec dicitur, si in unum simul periculum ita duo ista concurrerint, ut teneri alterum sine alterius amissione non possit, quid sit potius eligendum. profecto enim Saguntini si salutem eligerent, fides eis fuerat deserenda; si fides tenenda, amittenda utique salus, sicut factum est. salus autem ciuitatis dei talis est, ut cum fide ac per fidem teneri uel potius adquiri possit; fide autem perdita ad eam quisque uenire non possit. quae cogitatio firmissimi ac patientissimi cordis tot ac tantos martyres fecit, qualem ne unum quidem habuit uel habere potuit quando est deus creditus Romulus.
Caput VII
Quod ut mundus in Christum crederet, uirtutis fuerit diuinae, non persuasionis humanae.
Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem. uerumtamen cum sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret, quanto magis post sescentos annos ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio, eruditioribus utique temporibus, resurrectionem carnis Christi atque in caelum adscensionem, tamquam id quod fieri non potest, mens humana ferre non posset eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantia miraculorum signa monstrarent; ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nouum saeculum secutura resurrectio atque inmortalitas carnis et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta uirtutum, et persuadebatur ueritas noua consuetudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide.
Caput VIII
De miraculis, quae ut mundus in Christum crederet facta sunt et fieri mundo credente non desinunt.
Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta esse, non fiunt? possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus. quisquis adhuc prodigia ut credat inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit. uerum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. unde ergo tanta fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? unde temporibus eruditis et omne quod fieri non potest respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? an forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? cur ergo ipsi non credunt? breuis est igitur nostra conplexio: aut incredibilis rei, quae non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. hoc ad refellendos uanissimos dixerim. nam facta esse multa miracula, quae adtestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne in qua resurrexit adscendit, negare non possumus. in eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt, et propter quod credendum facta sunt. haec, ut fidem facerent, innotuerunt; haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. nam etiamnunc fiunt miracula in eius nomine, siue per sacramenta eius siue per orationes uel memorias sanctorum eius; sed non eadem claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum; haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis Christianis fidelibus a fidelibus indicentur. miraculum, quod Mediolani factum est, cum illic essemus, quando inluminatus est caecus, ad multorum notitiam potuit peruenire, quia et grandis est ciuitas et ibi erat tunc imperator et inmenso populo teste res gesta est concurrente ad corpora martyrum Protasii et Geruasii; quae cum laterent et penitus nescirentur, episcopo Ambrosio per somnium reuelata reperta sunt; ubi caecus ille depulsis ueteribus tenebris diem uidit. apud Carthaginem autem quis nouit praeter admodum paucissimos salutem, quae facta est Innocentio, ex aduocato uicariae praefecturae, ubi nos interfuimus et oculis adspeximus nostris? uenientes enim de transmarinis me et fratrem meum Alypium, nondum quidem clericos, sed iam deo seruientes, ut erat cum tota domo sua religiosissimus, ipse susceperat, et apud eum tunc habitabamus. curabatur a medicis fistulas, quas numerosas atque perplexas habuit in posteriore atque ima corporis parte. iam secuerant eum et artis suae cetera medicamentis agebant. passus autem fuerat in sectione illa et diuturnos et acerbos dolores. sed unus inter multos sinus fefellerat medicos atque ita latuerat, ut eum non tangerent, quem ferro aperire debuerant. denique sanatis omnibus, quae aperta curabant, iste remanserat solus, cui frustra inpendebatur labor. quas moras ille suspectas habens multumque formidans, ne iterum secaretur - quod ei praedixerat alius medicus domesticus eius, quem non admiserant illi, ut saltem uideret, cum primum sectus est, quomodo id facerent, iratus que illum domo abiecerat uixque receperat - , erupit atque ait: iterum me secturi estis? ad illius, quem noluistis esse praesentem, uerba uenturus sum? inridere illi medicum inperitum metumque hominis bonis uerbis promissionibusque lenire. praeterierunt alii dies plurimi nihilque proficiebat omne quod fiebat. medici tamen in sua pollicitatione persistebant, non se illum sinum ferro, sed medicamentis esse clausuros. adhibuerunt et alium grandaeuum iam medicum satisque in illa arte laudatum - adhuc enim uiuebat - , Ammonium, qui loco inspecto idem quod illi ex eorum diligentia peritiaque promisit. cuius ille factus auctoritate securus domestico suo medico, qui futuram praedixerat aliam sectionem, faceta hilaritate, uelut iam saluus, inlusit. quid plura? tot dies postea inaniter consumpti transierunt, ut fessi atque confusi faterentur eum nisi ferro nullo modo posse sanari. expauit, expalluit nimio timore turbatus, atque ubi se collegit farique potuit, abire illos iussit et ad se amplius non accedere; nec aliud occurrit fatigato lacrimis et illa iam necessitate constricto, nisi ut adhiberet Alexandrinum quendam, qui tunc chirurgus mirabilis habebatur, ut ipse faceret quod ab illis fieri nolebat iratus. sed posteaquam uenit ille laboremque illorum in cicatricibus sicut artifex uidit, boni uiri functus officio persuasit homini, ut illi potius, qui in eo tantum laborauerant, quantum ipse inspiciens mirabatur, suae curationis fine fruerentur, adiciens, quod reuera nisi sectus esset saluus esse non posset; ualde abhorrere a suis moribus, ut hominibus, quorum artificiosissimam operam industriam diligentiam mirans in cicatricibus eius uideret, propter exiguum quod remansit palmam tanti laboris auferret. redditi sunt animo eius, et placuit ut eodem Alexandrino adsistente ipsi sinum illum ferro, qui iam consensu omnium aliter insanabilis putabatur, aperirent. quae res dilata est in consequentem diem. sed cum abissent illi, ex maerore nimio domini tantus est in domo illa exortus dolor, ut tamquam funeris planctus uix conprimeretur a nobis. uisitabant eum cottidie sancti uiri, episcopus tunc Vzalensis, beatae memoriae Saturninus, et presbyter Gulosus ac diaconi Carthaginensis ecclesiae; in quibus erat et ex quibus solus est nunc in rebus humanis iam episcopus cum honore a nobis debito nominandus Aurelius, cum quo recordantes mirabilia operum dei de hac re saepe conlocuti sumus eumque ualde meminisse, quod commemoramus, inuenimus. qui cum eum, sicut solebant, uespere uisitarent, rogauit eos miserabilibus lacrimis, ut mane dignarentur esse praesentes suo funeri potius quam dolori. tantus enim eum metus ex prioribus inuaserat poenis, ut se inter medicorum manus non dubitaret esse moriturum. consolati sunt eum illi et hortati, ut in deo fideret eiusque uoluntatem uiriliter ferret. inde ad orationem ingressi sumus; ubi nobis ex more genua figentibus atque incumbentibus terrae ille se ita proiecit, tamquam fuisset aliquo grauiter inpellente prostratus, et coepit orare: quibus modis, quo adfectu, quo motu animi, quo fluuio lacrimarum, quibus gemitibus atque singultibus subcutientibus omnia membra eius et paene intercludentibus spiritum, quis ullis explicet uerbis? utrum orarent alii nec in haec eorum auerteretur intentio, nesciebam. ego tamen prorsus orare non poteram; hoc tantummodo breuiter in corde meo dixi: domine, quas tuorum preces exaudis, si has non exaudis? nihil enim mihi uidebatur addi iam posse, nisi ut exspiraret orando. surreximus et accepta ab episcopo benedictione discessimus, rogante illo ut mane adessent, illis ut aequo animo esset hortantibus. inluxit dies qui metuebatur, aderant serui dei, sicut se adfuturos esse promiserant, ingressi sunt medici, parantur omnia quae hora illa poscebat, tremenda ferramenta proferuntur adtonitis suspensisque omnibus. eis autem, quorum erat maior auctoritas, defectum animi eius consolando erigentibus ad manus secturi membra in lectulo conponuntur, soluuntur nodi ligamentorum, nudatur locus, inspicit medicus et secandum illum sinum armatus atque intentus inquirit. scrutatur oculis digitisque contrectat, tentat denique modis omnibus: inuenit firmissimam cicatricem. iam laetitia illa et laus atque gratiarum actio misericordi et omnipotenti deo, quae fusa est ore omnium lacrimantibus gaudiis, non est committenda meis uerbis; cogitetur potius quam dicatur. in eadem Carthagine Innocentia, religiosissima femina, de primariis ipsius ciuitatis, in mammilla cancrum habebat, rem, sicut medici dicunt, nullis medicamentis sanabilem. aut ergo praecidi solet et a corpore separari membrum ubi nascitur, aut, ut aliquanto diutius homo uiuat, tamen inde morte quamlibet tardius adfutura, secundum Hippocratis ut ferunt sententiam omnis est omittenda curatio. hoc illa a perito medico et suae domui familiarissimo acceperat et ad solum deum se orando conuerterat. admonetur in somnis propinquante pascha, ut in parte feminarum obseruanti ad baptisterium, quaecumque illi baptizata primitus occurrisset, signaret ei locum signo Christi. fecit, confestim sanitas consecuta est. medicus sane, qui ei dixerat ut nihil curationis adhiberet, si paulo diutius uellet uiuere, cum inspexisset eam postea et sanissimam conperisset, quam prius habere illud malum tali inspectione cognouerat, quaesiuit ab ea uehementer quid adhibuisset curationis, cupiens, quantum intellegi datur, nosse medicamentum, quo Hippocratis definitio uinceretur. cumque ab ea quid factum esset audisset, uoce uelut contemnentis et uultu, ita ut illa metueret, ne aliquod contumeliosum uerbum proferret in Christum, religiosa urbanitate respondisse fertur: putabam, inquit, magnum aliquid te mihi fuisse dicturam. atque illa iam exhorrescente, mox addidit: quid grande fecit Christus sanare cancrum, qui quadriduanum mortuum suscitauit? hoc ego cum audissem et uehementer stomacharer in illa ciuitate atque in illa persona non utique obscura factum tam ingens miraculum sic latere, hinc eam et admonendam et paene obiurgandam putaui. quae cum mihi respondisset non se inde tacuisse, quaesiui ab eis, quas forte tunc matronas amicissimas se cum habebat, utrum hoc antea scissent. responderunt se omnino nescisse. ecce, inquam, quomodo non taces, ut nec istae audiant, quae tibi tanta familiaritate iunguntur? et quia breuiter ab ea quaesiueram, feci ut, illis audientibus multumque mirantibus et glorificantibus deum, totum ex ordine, quemadmodum gestum fuerit, indicaret. medicum quendam podagrum in eadem urbe fuisse scimus; qui cum dedisset nomen ad baptismum et pridie quam baptizaretur in somnis a pueris nigris cirratis, quos intellegebat daemones, baptizari eodem anno prohibitus fuisset eisque non obtemperans etiam conculcantibus pedes eius in dolorem acerrimum, qualem numquam expertus est, aestuasset, magisque eos uincens lauacro regenerationis, ut uouerat, ablui non distulisset, in baptismate ipso non solum dolore, quo ultra solitum cruciabatur, uerum etiam podagra caruisse nec amplius, cum diu postea uixisset, pedes doluisse quis nouit? nos tamen nouimus et paucissimi fratres ad quos id potuit peruenire. ex mimo quidam Curubitanus non solum a paralysi, uerum etiam ab informi pondere genitalium, cum baptizaretur, saluus effectus est et liberatus utraque molestia, tamquam mali nihil habuisset in corpore, de fonte regenerationis adscendit. quis hoc praeter Curubim nouit et praeter rarissimos aliquos, qui hoc ubicumque audire potuerunt? nos autem cum hoc conperissemus, iubente sancto episcopo Aurelio etiam ut ueniret Carthaginem fecimus, quamuis a talibus prius audierimus, de quorum fide dubitare non possemus. uir tribunicius Hesperius apud nos est; habet in territorio Fussalensi fundem; Zubedi appellatur; ubi cum adflictione animalium et seruorum suorum domum suam spirituum malignorum uim noxiam perpeti conperisset, rogauit nostros me absente presbyteros, ut aliquis eorum illo pergeret, cuius orationibus cederent. perrexit unus, obtulit ibi sacrificium corporis Christi, orans quantum potuit, ut cessaret illa uexatio: deo protinus miserante cessauit. acceperat autem ab amico suo terram sanctam de Hierosolymis adlatam, ubi sepultus Christus die tertio resurrexit, eamque suspenderat in cubiculo suo, ne quid mali etiam ipse pateretur. ast ubi domus eius ab illa infestatione purgata est, quid de illa terra fieret, cogitabat, quam diutius in cubiculo suo reuerentiae causa habere nolebat. forte accidit, ut ego et collega tunc meus, episcopus Sinitensis ecclesiae Maximinus, in proximo essemus; ut ueniremus rogauit, et uenimus. cumque nobis omnia rettulisset, etiam hoc petiuit, ut infoderetur alicubi atque ibi orationum locus fieret, ubi etiam Christiani possent ad celebranda quae dei sunt congregari. non restitimus; factum est. erat ibi iuuenis paralyticus rusticanus. hoc audito petiuit a parentibus suis, ut illum ad eum locum sanctum non cunctanter adferrent. quo cum fuisset adlatus, orauit, atque inde continuo pedibus suis saluus abscessit. Victoriana dicitur uilla, ab Hippone Regio minus triginta milibus abest. memoria martyrum ibi est Mediolanensium Protasii et Geruasii. portatus est eo quidam adulescens, qui cum die medio tempore aestatis equum ablueret in fluminis gurgite, daemonem incurrit. ibi cum iaceret uel morti proximus uel simillimus mortuo, ad uespertinos illuc hymnos et orationes cum ancillis suis et quibusdam sanctimonialibus ex more domina possessionis intrauit atque hymnos cantare coeperunt. qua uoce ille quasi percussus excussus est et cum terribili fremitu altare adprehensum mouere non audens siue non ualens, tamquam eo fuerit adligatus aut adfixus, tenebat et cum grandi eiulatu parci sibi rogans confitebatur, ubi adulescentem et quando et quomodo inuaserit. postremo se exiturum esse denuntians membra eius singula nominabat, quae se amputaturum exiens minabatur, atque inter haec uerba discessit ab homine. sed oculus eius in maxillam fusus tenui uenula ab interiore quasi radice pendebat, totumque eius medium, quod nigellum fuerat, albicauerat. quo uiso qui aderant - concurrerant autem etiam alii uocibus eius acciti et se omnes in orationem pro illo strauerant - , quamuis eum sana mente stare gauderent, rursus tamen propter eius oculum contristati medicum quaerendum esse dicebant. ibi maritus sororis eius, qui eum illo detulerat: potens est, inquit, deus sanctorum orationibus, qui fugauit daemonem, lumen reddere. tum, sicut potuit, oculum lapsum atque pendentem loco suo reuocatum ligauit orario nec nisi post septem dies putauit esse soluendum. quod cum fecisset, sanissimum inuenit. sanati sunt illic et alii, de quibus dicere longum est. Hipponiensem quandam uirginem scio, cum se oleo perunxisset, cui pro illa orans presbyter instillauerat lacrimas suas, mox a daemonio fuisse sanatam. scio etiam episcopum semel pro adulescente, quem non uidit, orasse illumque ilico daemone caruisse. erat quidam senex Florentius Hipponiensis noster, homo religiosus et pauper; sartoris se arte pascebat; casulam perdiderat et unde sibi emeret non habebat; ad uiginti martyres, quorum memoria est apud nos celeberrima, clara uoce ut uestiretur orauit. audierunt eum adulescentes qui forte aderant inrisores eumque discedentem exagitantes prosequebantur, quasi a martyribus quinquagenos folles, unde uestimentum emeret, petiuisset. at ille tacitus ambulans eiectum grandem piscem palpitantem uidit in litore eumque illis fauentibus atque adiuuantibus adprehendit et cuidam coquo, Catoso nomine, bene Christiano, ad coquinam conditariam, indicans quid gestum sit, trecentis follibus uendidit, lanam conparare inde disponens, ut uxor eius quomodo posset ei quo indueretur efficeret. sed coquus concidens piscem anulum aureum in uentriculo eius inuenit moxque miseratione flexus et religione perterritus homini eum reddidit dicens: ecce quomodo te uiginti martyres uestierunt. ad aquas Tibilitanas episcopo adferente Praeiecto martyris gloriosissimi Stephani memoria ueniebat magnae multitudinis concursu et occursu. ibi caeca mulier, ut ad episcopum portantem duceretur, orauit; flores, quos ferebat, dedit, recepit, oculis admouit, protinus uidit. stupentibus qui aderant praeibat exsultans, uiam carpens et uiae ducem ulterius non requirens. memorati memoriam martyris, quae posita est in castello Sinitensi, quod Hipponiensi coloniae uicinum est, eiusdem loci Lucillus episcopus populo praecedente atque sequente portabat. fistula, cuius molestia iam diu laborauerat et familiarissimi sui medici, qui eum secaret, opperiebatur manus, illius piae sarcinae uectatione repente sanata est; nam deinceps eam in suo corpore non inuenit. Eucharius est presbyter ex Hispania, Calamae habitat, uetere morbo calculi laborabat; per memoriam supradicti martyris, quam Possidius illo aduexit episcopus, saluus factus est. idem ipse postea morbo alio praeualescente mortuus sic iacebat, ut ei iam pollices ligarentur; opitulatione memorati martyris, cum de memoria eius reportata esset et super iacentis corpus missa ipsius presbyteri tunica, suscitatus est. fuit ibi uir in ordine suo primarius, nomine Martialis, aeuo iam grauis et multum abhorrens a religione Christiana. habebat sane fidelem filiam et generum eodem anno baptizatum. qui cum eum aegrotantem multis et magnis lacrimis rogarent, ut fieret Christianus, prorsus abnuit eosque a se turbida indignatione submouit. uisum est genero eius, ut iret ad memoriam sancti Stephani et illic pro eo quantum posset oraret, ut deus illi daret mentem bonam, qua credere non differret in Christum. fecit hoc ingenti gemitu et fletu et sinceriter ardente pietatis adfectu; deinde abscedens aliquid de altari florum, quod occurrit, tulit ei que, cum iam nox esset, ad caput posuit; tum dormitum est. et ecce ante diluculum clamat, ut ad episcopum curreretur, qui me cum forte tunc erat apud Hipponem. cum ergo eum audisset absentem, uenire presbyteros postulauit. uenerunt, credere se dixit, admirantibus atque gaudentibus omnibus baptizatus est. hoc, quamdiu uixit, in ore habebat: Christe, accipe spiritum meum, cum haec uerba beatissimi Stephani, quando lapidatus est a Iudaeis, ultima fuisse nesciret; quae huic quoque ultima fuerunt; nam non multo post etiam ipse defunctus est. sanati sunt illic per eundem martyrem etiam podagri duo ciues, peregrinus unus: sed ciues omni modo; peregrinus autem per reuelationem, quid adhiberet quando doleret, audiuit; et cum hoc fecerit, dolor continuo conquiescit. Audurus nomen est fundi, ubi ecclesia et in ea memoria martyris Stephani. puerum quendam paruulum, cum in area luderet, exorbitantes boues, qui uehiculum trahebant, rota obtriuerunt, et confestim palpitauit exspirans. hunc mater arreptum ad eandem memoriam posuit, et non solum reuixit, uerum etiam inlaesus apparuit. sanctimonialis quaedam in uicina possessione, quae Caspaliana dicitur, cum aegritudine laboraret ac desperaretur, ad eandem memoriam tunica eius adlata est; quae antequam reuocaretur, illa defuncta est. hac tamen tunica operuerunt cadauer eius parentes, et recepto spiritu salua facta est. apud Hipponem Bassus quidam Syrus ad memoriam eiusdem martyris orabat pro aegrotante et periclitante filia eoque se cum uestem eius adtulerat, cum ecce pueri de domo cucurrerunt, qui ei mortuam nuntiarent. sed cum orante illo ab amicis eius exciperentur, prohibuerunt eos illi dicere, ne per publicum plangeret. qui cum domum redisset iam suorum eiulatibus personantem et uestem filiae, quam ferebat, super eam proiecisset, reddita est uitae. rursus ibidem apud nos Irenaei cuiusdam collectarii filius aegritudine exstinctus est. cumque corpus iaceret exanime atque a lugentibus et lamentantibus exsequiae pararentur, amicorum eius quidam inter aliorum consolantium uerba suggessit, ut eiusdem martyris oleo corpus perungueretur. factum est, et reuixit. itemque apud nos uir tribunicius Eleusinus super memoriam martyrum, quae in suburbano eius est, aegritudine exanimatum posuit infantulum filium, et post orationem, quam multis cum lacrimis ibi fudit, uiuentem leuauit. quid faciam? urget huius operis inplenda promissio, ut non hic possim omnia commemorare quae scio; et procul dubio plerique nostrorum, cum haec legent, dolebunt me praetermisisse tam multa, quae utique me cum sciunt. quos iam nunc, ut ignoscant, rogo, et cogitent quam prolixi laboris sit facere, quod me hic non facere suscepti operis necessitas cogit. si enim miracula sanitatum, ut alia taceam, ea tantummodo uelim scribere, quae per hunc martyrem, id est gloriosissimum Stephanum, facta sunt in colonia Calamensi et in nostra, plurimi conficiendi sunt libri, nec tamen omnia colligi poterunt, sed tantum de quibus libelli dati sunt, qui recitarentur in populis. id namque fieri uoluimus, cum uideremus antiquis similia diuinarum signa uirtutum etiam nostris temporibus frequentati et ea non debere multorum notitiae deperire. nondum est autem biennium, ex quo apud Hipponem Regium coepit esse ista memoria, et multis, quod nobis certissimum est, non datis libellis de his, quae mirabiliter facta sunt, illi ipsi qui dati sunt ad septuaginta ferme numerum peruenerant, quando ista conscripsi. Calamae uero, ubi et ipsa memoria prius esse coepit et crebrius dantur, inconparabili multitudine supererant. Vzali etiam, quae colonia Vticae uicina est, multa praeclara per eundem martyrem facta cognouimus; cuius ibi memoria longe prius quam apud nos ab episcopo Euodio constituta est. sed libellorum dandorum ibi consuetudo non est uel potius non fuit; nam fortasse nunc esse iam coepit. cum enim nuper illic essemus, Petroniam, clarissimam feminam, quae ibi mirabiliter ex magno atque diuturno, in quo medicorum adiutoria cuncta defecerant, languore sanata est, hortati sumus, uolente supradicto loci episcopo, ut libellum daret, qui recitaretur in populo, et oboedientissime paruit. in quo posuit etiam, quod hic reticere non possum, quamuis ad ea, quae hoc opus urgent, festinare conpellar. a quodam Iudaeo dixit sibi fuisse persuasum, ut anulum capillacio uinculo insereret, quo sub omni ueste ad nuda corporis cingeretur; qui anulus haberet sub gemma lapidem in renibus inuentum bouis. hoc adligata quasi remedio ad sancti martyris limina ueniebat. sed profecta a Carthagine, cum in confinio fluminis Bagradae in sua possessione mansisset, surgens ut iter perageret ante pedes suos illum iacentem anulum uidit et capillaciam zonam, qua fuerat adligatus, mirata tentauit. quam cum omnino suis nodis firmissimis, sicut erat, conperisset adstrictam, crepuisse atque exsiluisse anulum suspicata est; qui etiam ipse cum integerrimus fuisset inuentus, futurae salutis quodammodo pignus de tanto miraculo se accepisse praesumpsit atque illud uinculum soluens simul cum eodem anulo proiecit in flumen. non credant hoc, qui etiam dominum Iesum per integra matris uirginalia enixum et ad discipulos ostiis clausis ingressum fuisse non credunt; sed hoc certe quaerant et, si uerum inuenerint, illa credant. clarissima femina est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagini habitat; ampla ciuitas, ampla persona rem quaerentes latere non sinit. martyr certe ipse, quo inpetrante illa sanata est, in filium permanentis uirginis credidit; in eum, qui ostiis clausis ad discipulos ingressus est, credidit; postremo, propter quod omnia ista dicuntur a nobis, in eum, qui adscendit in caelum cum carne, in qua resurrexerat, credidit; et ideo per eum tanta fiunt, quia pro ista fide animam posuit. fiunt ergo etiamnunc multa miracula eodem deo faciente per quos uult et quemadmodum uult, qui et illa quae legimus fecit; sed ista nec similiter innotescunt neque, ut non excidant animo, quasi glarea memoriae, crebra lectione tunduntur. nam et ubi diligentia est, quae nunc apud nos esse coepit, ut libelli eorum, qui beneficia percipiunt, recitentur in populo, semel hoc audiunt qui adsunt pluresque non adsunt, ut nec illi, qui adfuerunt, post aliquot dies quod audierunt mente retineant et uix quisque reperiatur illorum, qui ei, quem non adfuisse cognouerit, indicet quod audiuit. unum est apud nos factum, non maius quam illa quae dixi, sed tam clarum atque inlustre miraculum, ut nullum arbiter esse Hipponiensium, qui hoc non uel uiderit uel didicerit, nullum qui obliuisci ulla ratione potuerit. decem quidam fratres - quorum septem sunt mares, tres feminae - de Caesarea Cappadociae, suorum ciuium non ignobiles, maledicto matris recenti patris eorum obitu destitutae, quae iniuriam sibi ab eis factam acerbissime tulit, tali poena sunt diuinitus coherciti, ut horribiliter quaterentur omnes tremore membrorum; in qua foedissima specie oculos suorum ciuium non ferentes, quaquauersum cuique ire uisum est, toto paene uagabantur orbe Romano. ex his etiam ad nos uenerunt duo, frater et soror, Paulus et Palladia, multis aliis locis miseria diffamante iam cogniti. uenerunt autem ante pascha ferme dies quindecim, ecclesiam cottidie et in ea memoriam gloriosissimi Stephani frequentabant, orantes ut iam sibi placaretur deus et salutem pristinam redderet. et illic et quacumque ibant conuertebant in se ciuitatis adspectum. nonnulli, qui eos alibi uiderant causamque tremoris eorum nouerant, aliis, ut cuique poterant, indicabant. uenit et pascha, atque ipso die dominico mane, cum iam frequens populus praesens esset et loci sancti cancellos, ubi martyrium erat, idem iuuenis orans teneret, repente prostratus est et dormienti simillimus iacuit, non tamen tremens, sicut etiam per somnum solebant. stupentibus qui aderant atque aliis pauentibus, aliis dolentibus, cum eum quidam uellent erigere, nonnulli prohibuerunt et potius exitum exspectandum esse dixerunt. et ecce surrexit, et non tremebat, quoniam sanatus erat, et stabat incolumis, intuens intuentes. quis ergo se tenuit a laudibus dei? clamantium gratulantiumque uocibus ecclesia usquequaque conpleta est. inde ad me curritur, ubi sedebam iam processurus; inruit alter quisque post alterum, omnis posterior quasi nouum, quod alius prior dixerat, nuntiantes; meque gaudente et apud me deo gratias agente ingreditur etiam ipse cum pluribus, inclinatur ad genua mea, erigitur ad osculum meum. procedimus ad populum, plena erat ecclesia, personabat uocibus gaudiorum: deo gratias, deo laudes. nemine tacente hinc atque inde clamantium. salutaui populum, et rursus eadem feruentiore uoce clamabant. facto tandem silentio scripturarum diuinarum sunt lecta sollemnia. ubi autem uentum est ad mei sermonis locum, dixi pauca pro tempore et pro illius iucunditate laetitiae. magis enim eos in opere diuino quandam dei eloquentiam non audire, sed considerare permisi. nobis cum homo prandit et diligenter nobis omnem suae fraternaeque ac maternae calamitatis indicauit historiam. sequenti itaque die post sermonem redditum narrationis eius libellum in crastinum populo recitandum promisi. quod cum ex dominico paschae die tertio fieret in gradibus exedrae, in qua de superiore loquebar loco, feci stare ambos fratres, cum eorum legeretur libellus. intuebatur populus uniuersus sexus utriusque unum stantem sine deformi motu, alteram membris omnibus contrementem. et qui ipsum non uiderant, quid in eo diuinae misericordiae factum esset, in eius sorore cernebant. uidebant enim quid in illo gratulandum, quid pro illa esset orandum. inter haec recitato eorum libello de conspectu populi eos abire praecepi, et de tota ipsa causa aliquanto diligentius coeperam disputare, cum ecce me disputante uoces aliae de memoria martyris nouae gratulationis audiuntur. conuersi sunt eo, qui me audiebant, coeperuntque concurrere. illa enim, ubi de gradibus descendit in quibus steterat, ad sanctum martyrem orare perrexerat; quae mox ut cancellos adtigit, conlapsa similiter uelut in somnum sana surrexit. dum ergo requireremus quid factum fuerit, unde iste strepitus laetus exstiterit, ingressi sunt cum illa in basilicam, ubi eramus, adducentes eam sanam de martyris loco. tum uero tantus ab utroque sexu admirationis clamor exortus est, ut uox continuata cum lacrimis non uideretur posse finiri. perducta est ad eum locum, ubi paulo ante steterat tremens. exsultabant eam similem fratri, cui doluerant remansisse dissimilem, et nondum fusas preces suas pro illa, iam tamen praeuiam uoluntatem tam cito exauditam esse cernebant. exsultabant in dei laudem uoce sine uerbis, tanto sonitu, quantum nostrae aures ferre uix possent. quid erat in cordibus exsultantium nisi fides Christi, pro qua Stephani sanguis effusus est?
Caput IX
Quod uniuersa miracula, quae per martyres in Christi nomine fiunt, ei fidei testimonium ferant, qua in Christum martyres crediderunt.
Cui nisi huic fidei adtestantur ista miracula, in qua praedicatur Christus resurrexisse in carne et in caelum adscendisse cum carne? quia et ipsi martyres huius fidei martyres, id est huius fidei testes fuerunt; huic fidei testimonium perhibentes mundum inimicissimum et crudelissimum pertulerunt eumque non repugnando, sed moriendo uicerunt; pro ista fide mortui sunt, qui haec a domino inpetrare possunt, propter cuius nomen occisi sunt; pro hac fide praecessit eorum mira patientia, ut in his miraculis tanta ista potentia sequeretur. nam si carnis in aeternum resurrectio uel non praeuenit in Christo uel non uentura est, sicut praenuntiatur a Christo uel sicut praenuntiata est a prophetis, a quibus praenuntiatus est Christus, cur et mortui tanta possunt, qui pro ea fide, qua haec resurrectio praedicatur, occisi sunt? siue enim deus ipse per se ipsum miro modo, quo res temporales operatur aeternus, siue per suos ministros ista faciat: et eadem ipsa, quae per ministros facit, siue quaedam faciat etiam per martyrum spiritus, sicut per homines adhuc in corpore constitutos, siue omnia ista per angelos, quibus inuisibiliter, incorporaliter, inmutabiliter imperat, operetur, ut quae per martyres fieri dicuntur, eis orantibus tantum et inpetrantibus, non etiam operantibus fiant; siue alia istis, alia illis modis, qui nullo modo conprehendi a mortalibus possunt: ei tamen adtestantur haec fidei, in qua carnis in aeternum resurrectio praedicatur.
Caput X
Quanto dignius honorentur martyres, qui ideo multa mira obtinent, ut deus uerus colatur, quam daemones, qui ob hoc quaedam faciunt, ut ipsi di esse credantur.
Hic forte dicturi sunt etiam deos suos aliqua mira fecisse, bene, si iam incipiunt deos suos nostris mortuis hominibus conparare. an dicent etiam se habere deos ex hominibus mortuis, sicut Herculem, sicut Romulum, sicut alios multos, quos in deorum numerum receptos opinantur? sed nobis martyres non sunt di, quia unum eundemque deum et nostrum scimus et martyrum. nec tamen miraculis, quae per memorias nostrorum martyrum fiunt, ullo modo sunt conparanda miracula, quae facta per templa perhibentur illorum. uerum si qua similia uidentur, sicut a Moyse magi Pharaonis, sic eorum di uicti sunt a martyribus nostris. fecerunt autem illa daemones eo fastu inpurae superbiae, quo eorum di esse uoluerunt; faciunt autem ista martyres uel potius deus aut cooperantibus aut orantibus eis, ut fides illa proficiat, qua eos non deos nostros esse, sed unum deum nobis cum habere credamus. denique illi talibus dis suis et templa aedificauerunt et statuerunt aras, et sacerdotes instituerunt et sacrificia fecerunt; nos autem martyribus nostris non templa sicut dis, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud deum uiuunt spiritus, fabricamus; nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni deo et martyrum et nostro; ad quod sacrificium sicut homines dei, qui mundum in eius confessione uicerunt, suo loco et ordine nominantur, non tamen a sacerdote, qui sacrificat, inuocantur. deo quippe, non ipsis sacrificat, quamuis in memoria sacrificet eorum, quia dei sacerdos est, non illorum. ipsum uero sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. quibus igitur potius credendum est miracula facientibus? eis ne qui se ipsos uolunt haberi deos ab his quibus ea faciunt, an eis qui, ut in deum credatur, quod et Christus est, faciunt quidquid mirabile faciunt? eis ne qui sacra sua etiam crimina sua esse uoluerunt, an eis qui nec laudes suas uolunt esse sacra sua, sed totum, quod ueraciter laudantur, ad eius gloriam proficere in quo laudantur? in domino quippe laudantur animae eorum. credamus ergo eis et uera dicentibus et mira facientibus. dicendo enim uera passi sunt, ut possint facere mira. in eis ueris est praecipuum, quod Christus resurrexit a mortuis et inmortalitatem resurrectionis in sua carne primus ostendit, quam nobis adfuturam uel in principio noui saeculi uel in huius fine promisit.
Caput XI
Contra Platonicos, qui de naturalibus elementorum ponderibus argumentantur terrenum corpus in caelo esse non posse.
Contra quod magnum dei donum ratiocinatores isti, quorum cogitationes nouit dominus quoniam uanae sunt, de ponderibus elementorum argumentantur; quoniam scilicet magistro Platone didicerunt mundi duo corpora maxima atque postrema duobus mediis, aere scilicet et aqua, esse copulata atque coniuncta. a per hoc, inquiunt, quoniam terra abhinc sursum uersus est prima, secunda aqua super terram, tertius aer super aquam, quartum super aera caelum, non potest esse terrenum corpus in caelo; momentis enim propriis, ut ordinem suum teneant, singula elementa librantur. ecce qualibus argumentis omnipotentiae dei humana contradicit infirmitas, quam possidet uanitas. quid ergo faciunt in aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius? nisi forte, qui per plumarum et pennarum leuitatem donauit auium terrenis corporibus, ut portentur in aere, inmortalibus factis corporibus hominum non poterit donare uirtutem, qua etiam in summo caelo ualeant habitare. animalia quoque ipsa terrena, quae uolare non possunt, in quibus et homines sunt, sicut sub aqua pisces, quae sunt aquarum animalia, ita sub terra uiuere debuerunt. cur ergo non saltem de secundo, id est de aquis, sed de elemento tertio terrenum animal carpit hanc uitam? quare, cum pertineat ad terram, in secundo, quod super terram est, elemento uiuere si cogatur, continuo suffocatur et ut uiuat uiuit in tertio? an errat hic ordo elementorum, uel potius non in natura rerum, sed in istorum argumentationibus deficit? omitto dicere, quod iam in tertio decimo libro dixi, quam multa grauia terrena sint corpora, sicut plumbum, et formam tamen ab artifice accipiant, qua natare ualeant super aquam; et ut accipiat qualitatem corpus humanum, qua ferri in caelum et esse possit in caelo, omnipotenti artifici contradicitur? iam uero contra illud, quod dixi superius, etiam istum considerantes atque tractantes elementorum ordinem, quo confidunt, non inueniunt omnino quod dicant. sic est enim hinc sursum uersus terra prima, aqua secunda, tertius aer, quartum caelum, ut super omnia sit animae natura. nam et Aristoteles quintum corpus eam dixit esse et Plato nullum. si quintum esset, certe superius esset ceteris; cum uero nullum est, multo magis superat omnia. in terreno ergo quid facit corpore? in hac mole quid agit subtilior omnibus? in hoc pondere quid agit leuior omnibus? in hac tarditate quid agit celerior omnibus? ita ne per huius tam excellentius naturae meritum non poterit effici, ut corpus eius leuetur in caelum, et cum ualeat nunc natura corporum terrenorum deprimere animas deorsum, aliquando et animae leuare sursum terrena corpora non ualebunt? iam si ad eorum miracula ueniamus, quae facta a dis suis obponunt martyribus nostris, nonne etiam ipsa pro nobis facere et nobis reperientur omnino proficere? nam inter magna miracula deorum suorum profecto magnum illud est, quod Varro commemorat, Vestalem uirginem, cum periclitaretur falsa suspicione de stupro, cribrum inplesse aqua de Tiberi et ad suos iudices nulla eius parte stillante portasse. quis aquae pondus supra cribrum tenuit? quis tot cauernis patentibus nihil inde in terram cadere permisit? responsuri sunt: aliquis deus aut aliquis daemon. si deus, numquid maior est deo, qui fecit hunc mundum? si daemon, numquid potentior est angelo, qui deo seruit, a quo factus est mundus? si ergo deus minor uel angelus uel daemon potuit pondus umidi elementi sic suspendere, ut aquarum uideatur mutata fuisse natura: ita ne deus omnipotens, qui omnia ipsa creauit elementa, terreno corpori graue pondus auferre non poterit, ut in eodem elemento habitet uiuificatum corpus, in quo uoluerit uiuificans spiritus? deinde cum aera medium ponant inter ignem desuper et aquam subter, quid est quod eum inter aquam et aquam et inter aquam et terram saepe inuenimus? quid enim uolunt esse aquosas nubes, inter quas et maria aer medius reperitur? quonam, quaeso, elementorum pondere atque ordine efficitur, ut torrentes uiolentissimi atque undosissimi, antequam sub aere in terris currant, super aera in nubibus pendeant? cur denique aer est medius inter summa caeli et nuda terrarum, quaquauersum orbis extenditur, si locus eius inter caelum et aquas, sicut aquarum inter ipsum et terras est constitutus? postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum Platonem duobus mediis, id est aere et aqua, duo extrema, id est ignis et terra, iungantur caelique obtineat ille summi locum, haec autem imi uelut fundaminis mundi, et ideo in caelo esse non potest terra, cur est ipse ignis in terra? secundum hanc quippe rationem ita ista duo elementa in locis propriis, imo ac summo, terra et ignis esse debuerunt, ut, quemadmodum nolunt in summo esse posse quod imi est, ita nec in imo posset esse quod summi est. sicut ergo nullam putant uel esse uel futuram esse terrae particulam in caelo, ita nullam particulam uidere debuimus ignis in terra. nunc uero non solum in terris, uerum etiam sub terris ita est, ut eum eructent uertices montium, praeter quod in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci uidemus ex terra; quandoquidem et de lignis et de lapidibus nascitur, quae sunt corpora sine dubitatione terrena. sed ille, inquiunt, ignis est tranquillus, purus, innoxius, sempiternus; iste autem turbidus, fumeus, corruptibilis atque corruptor. nec tamen corrumpit montes, in quibus iugiter aestuat, cauernasque terrarum. uerum esto, sit illi iste dissimilis, ut terrenis habitationibus congruat: cur ergo nolunt, ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam caelo conuenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis his conuenit terris? nihil igitur adferunt ex ponderibus atque ordine elementorum, unde omnipotenti deo, quominus faciat corpora nostra talia, ut etiam in caelo possint habitare, praescribant.
Caput XII
Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione inrident.
Sed scrupulosissime quaerere et fidem, qua credimus resurrecturam carnem, ita quaerendo adsolent inridere: utrum fetus abortiui resurgant; et quoniam dominus ait: amen, dico uobis, capillus capitis uestri non peribit, utrum statura et robur aequalia futura sint omnibus an diuersae corporum quantitates. si enim aequalitas erit corporum, unde habebunt quod hic non habuerunt in mole corporis illi abortiui, si resurgent et ipsi? aut si non resurgent, quia nec nati sunt, sed effusi, eandem quaestionem de paruulis uersant, unde illis mensura corporis, quam nunc defuisse uidemus, accedat, cum in hac aetate moriuntur. neque enim dicturi sumus eos non resurrecturos, qui non solum generationis, uerum etiam regenerationis capaces sunt. deinde interrogant, quem modum ipsa aequalitas habitura sit. si enim tam magni et tam longi erunt omnes, quam fuerunt quicumque hic fuerunt maximi atque longissimi, non solum de paruulis, sed de plurimis quaerunt, unde illis accessurum sit, quod hic defuit, si hoc quisque recipiat, quod hic habuit; si autem, quod ait apostolus, occursuros nos omnes in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et illud alterum: quos praedestinauit conformes imaginis filii sui, sic intellegendum est, ut statura et modus corporis Christi omnium, qui in regno eius erunt, humanorum corporum sit futurus: multis erit, inquiunt, de magnitudine et longitudine corporis detrahendum; et ubi iam erit: capillus capitis uestri non peribit, si de ipsa corporis quantitate tam multum peribit? quamuis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quidquid tondentibus decidit. quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? nam hoc et de unguibus uidetur necessario secuturum, ut redeat tam multum quod corporis curatura desecuit. et ubi erit decus, quod certe maius, quam in ista esse corruptione potuit, in illa iam inmortalitate esse debebit? si autem non redibit, ergo peribit. quomodo igitur, inquiunt, capillus capitis non peribit? de macie quoque uel pinguedine similiter disputant. nam si aequales omnes erunt, non utique alii macri, alii pingues erunt. accedet ergo aliis aliquid, aliis minuetur; ac per hoc non, quod erat, recipiendum, sed alicubi addendum est, quod non fuit, et alicubi perdendum, quod fuit. de ipsis etiam corruptionibus et dilapsionibus corporum mortuorum, cum aliud uertatur in puluerem, in auras aliud exhaletur, sint quos bestiae, sint quos ignis absumit, naufragio uel quibuscumque aquis ita quidam pereant, ut eorum carnes in umorem putredo dissoluat, non mediocriter permouentur atque omnia ista recolligi in carnem et redintegrari posse non credunt. consectantur etiam quasque foeditates et uitia, siue accidant siue nascantur, ubi et monstrosos partus cum horrore atque inrisione commemorant, et requirunt, quaenam cuiusque deformitatis resurrectio sit futura. si enim nihil tale redire in corpus hominis dixerimus, responsionem nostram de locis uulnerum, cum quibus dominum Christum resurrexisse praedicamus, se confutaturos esse praesumunt. sed inter haec omnia quaestio difficillima illa proponitur, in cuius carnem reditura sit caro, qua corpus alterius uescentis humana uiscera fame conpellente nutritur. in carnem quippe conuersa est eius, qui talibus uixit alimentis, et ea, quae macies ostenderat, detrimenta subpleuit. utrum ergo illi redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis inludant ac sic animae humanae aut alternantes, sicut Plato, ueras infelicitates falsasque promittant beatitudines aut post multas itidem per diuersa corpora resolutiones aliquando tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias et ad eas numquam redire fateantur; non tamen corpus habendo inmortale, sed corpus omne fugiendo.
Caput XIII
An abortiui non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
Ad haec ergo, quae ab eorum parte contraria me digerente mihi uidentur obposita, misericordia dei meis nisibus opem ferente respondeam. abortiuos fetus, qui, cum iam uixissent in utero, ibi sunt mortui, resurrecturos ut adfirmare, ita negare non audeo; quamuis non uideam quomodo ad eos non pertineat resurrectio mortuorum, si non eximuntur de numero mortuorum. aut enim non omnes mortui resurgent et erunt aliquae humanae animae sine corporibus in aeternum, quae corpora humana, quamuis intra uiscera materna, gestarunt; aut si omnes animae humanae recipient resurgentia sua corpora, quae habuerunt, ubicumque uiuentia et morientia reliquerunt, non inuenio quemadmodum dicam ad resurrectionem non pertinere mortuorum quoscumque mortuos etiam in uteris matrum. sed utrumlibet de his quisque sentiat, quod de iam natis infantibus dixerimus, hoc etiam de illis intellegendum est, si resurgent.
Caput XIV
An infantes in ea sint resurrecturi habitudine corporis, quam habituri erant aetatis accessu.
Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui, sed quod eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illo dei opere miro atque celerrimo praecepturi? in sententia quippe domini, ubi ait: capillus capitis uestri non peribit, dictum est non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est adfuturum esse quod defuit. defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis; perfecto quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit, iam statura longior esse non possit. hunc perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur atque nascantur; sed habent in ratione, non mole; sicut ipsa membra omnia iam sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes ac si quid eiusmodi. in qua ratione uniuscuiusque materiae indita corporali iam quodammodo, ut ita dicam, liciatum uidetur esse, quod nondum est, immo quod latet, sed accessu temporis erit uel potius apparebit. in hac ergo infans iam breuis aut longus est, qui breuis longusue futurus est. secundum hanc rationem profecto in resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus, quia etsi aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad giganteas magnitudines peruenirent, ne illi, qui maximi fuerunt, minus haberent aliquid in statura, quod eis contra sententiam Christi periret, qui dixit nec capillum capitis esse periturum, creatori utique, qui creauit cuncta de nihilo, quomodo deesse posset unde adderet quod addendum esse mirus artifex nosset?
Caput XV
An ad dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
Sed utique Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixerimus ad dominici corporis modum etiam quorumque maiora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentute, etiamsi senex est mortuus, uel fuerat habiturus, si est ante defunctus, atque illud, quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est, ut illi capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura conpleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus - circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem; quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis - et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae, sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
Caput XVI
Qualis intellegenda sit sanctorum conformatio ad imaginem filii dei.
Illud etiam, quod ait praedestinatos conformes imaginis filii dei, potest et secundum interiorem hominem intellegi; unde nobis alio loco dicit: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur dei filio; potest et sic accipi, ut, quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur inmortalitate conformes; quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihil oberit, etiamsi erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis, nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.
Caput XVII
An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
Nonnulli propter hoc, quod dictum est: donec occurramus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: conformes imaginis filii dei, nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam deus solum uirum fecit ex limo, feminam ex uiro. sed mihi melius sapere uidentur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. nam priusquam peccassent, nudi erant, et non confundebantur uir et femina. corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu inmunis erit; erunt tamen membra feminea non adcommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non adliciatur adspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberauit a corruptione quod fecit. ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est atque inde sanguis et aqua profluxit, quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur formauit aut finxit, sed: aedificauit eam in mulierem; unde et apostolus aedificationem dicit corporis Christi, quod est ecclesia. creatura est ergo dei femina sicut uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; ut autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen sicut lex praeceperat, excitare: erratis, inquit, nescientes scripturas, neque uirtutem dei; et cum locus esset, ut diceret: de qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier, non hoc dixit, sed dixit: in resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli dei in caelo; aequales utique angelis inmortalitate ac felicitate, non carne; sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt. nuptias ergo dominus futuras negauit esse in resurrectione, non feminas, et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmauit dicendo: non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxores ducent, quod ad uiros. erunt ergo, quae uel nubere hic solent, uel ducere uxores; sed ibi hoc non facient.
Caput XVIII
De uiro perfecto, id est Christo, et corpore eius, id est ecclesia, quae est ipsius plenitudo.
Proinde quod ait apostolus, occursuros nos omnes in uirum perfectum, totius ipsius circumstantiam lectionis considerare debemus, quae ita se habet: qui descendit, inquit, ipse est et qui adscendit super omnes caelos, ut adinpleret omnia. et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, quosdam autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ultra non simus paruuli iactati et circumlati omni uento doctrinae, in inlusione hominum, in astutia ad machinationem erroris, ueritatem autem facientes in caritate augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus conexum et conpactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate. ecce qui est uir perfectus, caput et corpus, quod constat omnibus membris, quae suo tempore conplebuntur, cottidie tamen eidem corpori accedunt, dum aedificatur ecclesia, cui dicitur: uos autem estis corpus Christi et membra, et alibi: pro corpore, inquit, eius quod est ecclesia, itemque alibi: unus panis, unum corpus multi sumus. de cuius corporis aedificatione et hic dictum est: ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi ac deinde subiectum unde nunc agimus: donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et cetera; donec eadem mensura in quo corpore intellegenda esset, ostenderet dicens: augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus conexum et conpactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis. sicut ergo est mensura uniuscuiusque partis, ita totius corporis, quod omnibus suis partibus constat, est utique mensura plenitudinis, de qua dictum est: in mensuram aetatis plenitudinis Christi. quam plenitudinem etiam illo commemorauit loco, ubi ait de Christo: et ipsum dedit caput super omnia ecclesiae, quae est corpus eius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus inpletur. uerum si hoc ad resurrectionis formam, in qua erit unusquisque, referendum esset, quid nos inpediret nominato uiro intellegere et feminam, ut uirum pro homine positum acciperemus? sicut in eo quod dictum est: beatus uir qui timet dominum, utique ibi sunt et feminae, quae timent dominum.
Caput XIX
Quod omnia corporis uitia, quae in hac uita humano contraria sunt decori, in resurrectione non sint futura, ubi manente naturali substantia in unam pulchritudinem et qualitas concurret et quantitas.
Quid iam respondeam de capillis atque unguibus? semel quippe intellecto ita nihil periturum esse de corpore, ut deforme nihil sit in corpore, simul intellegitur ea, quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, non locis in quibus membrorum forma turpetur. uelut si de limo uas fieret, quod rursus in eundem limum redactum totum de toto iterum fieret, non esset necesse ut illa pars limi, quae in ansa fuerat, ad ansam rediret, aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum, dum tamen totum reuerteretur in totum, id est, totus ille limus in totum uas nulla sui perdita parte remearet. quapropter si capilli totiens tonsi unguesue desecti ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt; nec tamen cuique resurgenti peribunt, quia in eandem carnem, ut quemcumque ibi locum corporis teneant, seruata partium congruentia materiae mutabilitate uertentur. quamuis quod ait dominus: capillus capitis uestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum dictum multo aptius possit intellegi; unde et alibi dicit: capilli capitis uestri numerati sunt. neque hoc ideo dixerim, quod aliquid existimem corpori cuique periturum, quod naturaliter inerat; sed quod deforme natum fuerat - non utique ob aliud, nisi ut hinc quoque ostenderetur, quam sit poenalis condicio ista mortalium - , sic esse rediturum, ut seruata integritate substantiae deformitas pereat. si enim statuam potest artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, conflare et pulcherrimam reddere, ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa figura priore indecenter exstabat nec parilitate partium congruebat, non de toto, unde fecerat, amputare atque separare, sed ita conspergere uniuerso atque miscere, ut nec foeditatem faciat nec minuat quantitatem: quid de omnipotenti artifice sentiendum est? ergo ne non poterit quasque deformitates humanorum corporum, non modo usitatas, uerum etiam raras atque monstrosas, quae huic miserae uitae congruunt, abhorrent autem ab illa futura felicitate sanctorum, sic auferre ac perdere, ut, quascumque earum faciunt etsi naturalia, tamen indecora excrementa substantiae corporalis, nulla eius deminutione tollantur? ac per hoc non est macris pinguibusque metuendum, ne ibi etiam tales sint, quales si possent nec hic esse uoluissent. omnis enim corporis pulchritudo est partium congruentia cum quadam coloris suauitate. ubi autem non est partium congruentia, aut ideo quid offendit quia prauum est, aut ideo quia parum, aut ideo quia nimium. proinde nulla erit deformitas, quam facit incongruentia partium, ubi et quae praua sunt corrigentur, et quod minus est quam decet, unde creator nouit, inde subplebitur, et quod plus est quam decet, materiae seruata integritate detrahetur. coloris porro suauitas quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. quae claritas in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est. non enim eam ferret humanus atque infirmus adspectus, quando ille a suis ita deberet adtendi, ut posset agnosci. quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet suorum uulnerum cicatrices, ut etiam cibum potumque sumeret, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate. cum autem aliquid non uidetur, quamuis adsit, a quibus alia, quae pariter adsunt, uidentur, sicut illam claritatem dicimus adfuisse non uisam, a quibus alia uidebantur, ἀορασία Graece dicitur, quod nostri interpretes Latine dicere non ualentes in libro geneseos caecitatem interpretati sunt. hanc enim sunt passi Sodomitae, quando quaerebant ostium iusti uiri nec poterant inuenire. quae si caecitas fuisset, qua fit ut nihil possit uideri, non ostium qua ingrederentur, sed duces itineris a quibus inde abducerentur, inquirerent. nescio quo autem modo sic adficimur amore martyrum beatorum, ut uelimus in illo regno in eorum corporibus uidere uulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse uidebimus. non enim deformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam, quamuis in corpore, non corporis, sed uirtutis pulchritudo fulgebit. nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: capillus capitis uestri non peribit. sed si hoc decebit in illo nouo saeculo, ut indicia gloriosorum uulnerum in illa inmortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, percussa uel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. quamuis itaque omnia quae acciderunt corpori uitia tunc non erunt, non sunt tamen deputanda uel appellanda uitia uirtutis indicia.
Caput XX
Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum undecumque reuocanda sit.
Absit autem, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non possit omnipotentia creatoris omnia reuocare, quae uel bestiae uel ignis absumpsit, uel in puluerem cineremue conlapsum uel in umorem solutum uel in auras est exhalatum. absit ut sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid subtractum sensibus nostris, ut omnium creatoris aut cognitionem lateat aut effugiat potestatem. deum certe uolens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: mens quaedam est, inquit, soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et mouens ipsaque praedita motu sempiterno. hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum. ut igitur secundum ipsos loquar, quomodo aliquid uel latet omnia sentientem uel inreuocabiliter fugit omnia mouentem? unde iam etiam quaestio illa soluenda est, quae difficilior uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius fit uiuentis caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. si enim quispiam confectus fame atque conpulsus uescatur cadaueribus hominum, quod malum aliquotiens accidisse et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt: num quisquam ueridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde in eius carnem mutatum atque conuersum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta subpleta sint? iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum, unde diximus omnipotentem deum posse reuocare, quod fugit. reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit. ab illo quippe altero tamquam mutuo sumpta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumpta est. sua uero illi, quem fames exinanierat, ab eo, qui potest etiam exhalata reuocare, reddetur. quamuis etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde uellet, eam repararet omnipotens. sed propter sententiam ueritatis, qua dictum est: capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes fame depastas atque consumptas perire potuisse. quibus omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat perficiendae siue perfectae cuiusque indita corpori ratio iuuentutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore seruato. quod decus ut seruetur, si aliquid demptum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia partium ubique teneatur, non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret. aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate.
Caput XXI
De nouitate corporis spiritalis, in quam sanctorum caro mutabitur.
Restituetur ergo quidquid de corporibus uiuis uel post mortem de cadaueribus periit, et simul cum eo, quod in sepulcris remansit, in spiritalis corporis nouitatem ex animalis corporis uetustate mutatum resurget incorruptione atque inmortalitate uestitum. sed etsi uel casu aliquo graui uel inimicorum inmanitate totum penitus conteratur in puluerem atque in auras uel in aquas dispersum, quantum fieri potest, nusquam esse sinatur omnino: nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus, non caro. cuius rei habemus experimentum in nostrae poenae deformitate. non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum carnales erant, quibus ait apostolus: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et homo spiritalis sic in hac uita dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et uideat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit autem etiam corpore spiritalis, cum eadem caro sic resurrexerit, ut fiat quod scriptum est: seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale. quae sit autem et quam magna spiritalis corporis gratia, quoniam nondum uenit in experimentum, uereor ne temerarium sit omne, quod de illa profertur, eloquium. uerumtamen quia spei nostrae gaudium propter dei laudem non est tacendum et de intimis ardentis sancti amoris medullis dictum est: domine, dilexi decorem domus tuae, de donis eius, quae in hac aerumnosissima uita bonis malisque largitur, ipso adiuuante coniciamus, ut possumus, quantum sit illud, quod nondum experti utique digne eloqui non ualemus. omitto enim, quando fecit hominem rectum; omitto uitam illam duorum coniugum in paradisi fecunditate felicem, quoniam tam breuis fuit, ut ad nascentium sensum nec ipsa peruenerit: in hac, quam nouimus, in qua adhuc sumus, cuius tentationes, immo quam totam tentationem, quamdiu in ea sumus, quantumlibet proficiamus, perpeti non desinimus, quae sint indicia circa genus humanum bonitatis dei, quis poterit explicare?
Caput XXII
De miseriis ac malis, quibus humanum genus merito primae praeuaricationis obnoxium est et a quibus nemo nisi per Christi gratiam liberatur.
Nam quod ad primam originem pertinet, omnem mortalium progeniem fuisse damnatam, haec ipsa uita, si uita dicenda est, tot et tantis malis plena testatur. quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error exsistit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscipit, ut homo ab illo liberari sine labore dolore timore non possit? quid amor ipse tot rerum uanarum atque noxiarum et ex hoc mordaces curae, perturbationes, maerores, formidines, insana gaudia, discordiae, lites, bella, insidiae, iracundiae, inimicitiae, fallacia, adulatio, fraus, furtum, rapina, perfidia, superbia, ambitio, inuidentia, homicidia, parricidia, crudelitas, saeuitia, nequitia, luxuria, petulantia, inpudentia, inpudicitia, fornicationes, adulteria, incesta et contra naturam utriusque sexus tot stupra atque inmunditiae, quas turpe est etiam dicere, sacrilegia, haereses, blasphemiae, periuria, obpressiones innocentium, calumniae, circumuentiones, praeuaricationes, falsa testimonia, iniqua iudicia, uiolentiae, latrocinia et quidquid talium malorum in mentem non uenit et tamen de uita ista hominum non recedit? uerum haec hominum sunt malorum, ab illa tamen erroris et peruersi amoris radice uenientia, cum qua omnis filius Adam nascitur. nam quis ignorat cum quanta ignorantia ueritatis, quae iam in infantibus manifesta est, et cum quanta abundantia uanae cupiditatis, quae in pueris incipit apparere, homo ueniat in hanc uitam, ita ut, si dimittatur uiuere ut uelit et facere quidquid uelit, in haec facinora et flagitia, quae commemoraui et quae commemorare non potui, uel cuncta uel multa perueniat? sed diuina gubernatione non omni modo deserente damnatos et deo non continente in ira sua miserationes suas in ipsis sensibus generis humani prohibitio et eruditio contra istas, cum quibus nascimur, tenebras uigilant et contra hos inpetus obponuntur, plenae tamen etiam ipsae laborum et dolorum. quid enim sibi uolunt multimodae formidines, quae cohibendis paruulorum uanitatibus adhibentur? quid paedagogi, quid magistri, quid ferulae, quid lora, quid uirgae, quid disciplina illa, qua scriptura sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat indomitus domarique iam durus aut uix possit aut fortasse nec possit? quid agitur his poenis omnibus, nisi ut debelletur inperitia et praua cupiditas infrenetur, cum quibus malis in hoc saeculum uenimus? quid est enim, quod cum labore meminimus, sine labore obliuiscimur; cum labore discimus, sine labore nescimus; cum labore strenui, sine labore inertes sumus? nonne hinc apparet, in quid uelut pondere suo quam procliuis et prona sit uitiosa natura et quanta ope, ut hinc liberetur, indigeat? desidia segnitia, pigritia neglegentia uitia sunt utique quibus labor fugitur, cum labor ipse, etiam qui est utilis, poena sit. sed praeter pueriles poenas, sine quibus disci non potest quod maiores uolunt, qui uix aliquid utiliter uolunt, quot et quantis poenis genus agitetur humanum, quae non ad malitiam nequitiamque iniquorum, sed ad condicionem pertinent miseriamque communem, quis ullo sermone digerit, quis ulla cogitatione conprehendit? quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus, a deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis, quandoquidem ab eis et depraedatio et captiuitas, et uincula et carceres, et exsilia et cruciatus, et amputatio membrorum et priuatio sensuum, et obpressio corporis ad obscenam libidinem obprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. quid? ab innumeris casibus quae forinsecus corpori formidantur, aestibus et frigoribus, tempestatibus imbribus adluuionibus, coruscatione tonitru, grandine fulmine, motibus hiatibusque terrarum, obpressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum, a tot uenenis fruticum aquarum, aurarum bestiarum, a ferarum uel tantummodo molestis uel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam uehementius et amarius quam leones draconesque metuatur faciatque hominem, quem forte adtaminauerit, contagione pestifera ita rabiosum, ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur. quae mala patiuntur nauigantes, quae terrena itinera gradientes. quis ambulat ubicumque non inopinatis subiacens casibus? de foro quidam rediens domum sanis aedibus suis cecidit, pedem fregit et ex illo uulnere finiuit hanc uitam. quid uidetur sedente securius? de sella, in qua sedebat, cecidit Heli sacerdos et mortuus est. agricolae, immo uero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra uel a perniciosis animalibus casus metuunt agrorum fructibus. solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi. sed quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum frumentorum fluuius inprouisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit. contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit, quandoquidem, ne quis fideret, etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic uexant, ut in eis maxime deo ista sinente monstretur huius uitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. iam uero de ipso corpore tot exsistunt morborum mala, ut nec libris medicorum cuncta conprehensa sint; in quorum pluribus ac paene omnibus etiam ipsa adiumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a poenarum exitio poenali eruantur auxilio. nonne ad hoc perduxit sitientes homines ardor inmanis, ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent? nonne ad hoc fames, ut a carnibus hominum se abstinere non possent nec inuentos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent? ipse postremo somnus, qui proprie quietis nomen accepit, quis uerbis explicet, saepe somniorum uisis quam sit inquietus et quam magnis, licet falsarum rerum, terroribus, quas ita exhibet et quodammodo exprimit, ut a ueris eas discernere nequeamus, animam miseram sensusque perturbet? qua falsitate uisorum etiam uigilantes in quibusdam morbis et uenenis miserabilius agitantur; quamuis multimoda uarietate fallaciae homines etiam sanos maligni daemones nonnumquam decipiant talibus uisis, ut, etiamsi eos per haec ad sua traducere non potuerint, sensus tamen eorum solo adpetitu qualitercumque persuadendae falsitatis inludant. ab huius tam miserae quasi quibusdam inferis uitae non liberat nisi gratia saluatoris Christi, dei ac domini nostri - hoc enim nomen est ipse Iesus; interpretatur quippe saluator - , maxime ne post hanc miserior ac sempiterna suscipiat, non uita, sed mors. nam in ista quamuis sint per sancta et sanctos curationum magna solacia, tamen ideo non semper etiam ipsa beneficia tribuuntur petentibus, ne propter hoc religio quaeratur, quae propter aliam magis uitam, ubi mala non erunt omnino ulla, quaerenda est; et ad hoc meliores quosque in his malis adiuuat gratia, ut quanto fideliore, tanto fortiore corde tolerentur. ad quam rem etiam philosophiam prodesse dicunt docti huius saeculi, quam di quibusdam paucis, ait Tullius, ueram dederunt; nec hominibus, inquit, ab his aut datum est donum maius aut potuit ullum dari: usque adeo et ipsi, contra quos agimus, quoquo modo conpulsi sunt in habenda non quacumque, sed uera philosophia diuinam gratiam confiteri. porro si paucis diuinitus datum est uerae philosophiae contra miserias huius uitae unicum auxilium, satis et hinc apparet humanum genus ad luendas miseriarum poenas esse damnatum. sicut autem hoc, ut fatentur, nullum diuinum maius est donum, sic a nullo deo dari credendum est nisi ab illo, quo et ipsi qui multos deos colunt nullum dicunt esse maiorem.
Caput XXIII
De his, quae praeter illa mala, quae bonis malisque communia sunt, ad iustorum laborem specialiter pertinent.
Praeter haec autem mala huius uitae bonis malisque communia habent in ea iusti etiam proprios quosdam labores suos, quibus aduersus uitia militant et in talium proeliorum tentationibus periculisque uersantur. aliquando enim concitatius, aliquando remissius, non tamen desinit caro concupiscere aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus, omnem malam concupiscentiam consumendo, sed eam nobis, quantum diuinitus adiuti possumus, non ei consentiendo subdamus, uigiliis continuis excubantes, ne opinio uerisimilis fallat, ne decipiat sermo uersutus, ne se tenebrae alicuius erroris offundant, ne quod bonum est malum aut quod malum est bonum esse credatur, ne ab his quae agenda sunt metus reuocet, ne in ea quae agenda non sunt cupido praecipitet, ne super iracundiam sol occidat, ne inimicitiae prouocent ad retributionem mali pro malo, ne absorbeat inhonesta uel inmoderata tristitia, ne inpertiendorum beneficiorum ingerat mens ingrata torporem, ne maledicis rumoribus bona conscientia fatigetur, ne temeraria de alio suspicio nos nostra decipiat, ne aliena de nobis falsa nos frangat, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, ne membra nostra exhibeantur iniquitatis arma peccato, ne oculus sequatur concupiscentiam, ne uindicandi cupiditas uincat, ne in eo quod male delectat uel uisio uel cogitatio remoretur, ne inprobum aut indecens uerbum libenter audiatur, ne fiat quod non licet etiamsi libet, ne in hoc bello laborum periculorumque plenissimo uel de uiribus nostris speretur facienda uictoria uel uiribus nostris facta tribuatur, sed eius gratiae, de quo ait apostolus: gratias autem deo, qui dat nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum; qui et alio loco: in his, inquit, omnibus superuincimus per eum qui dilexit nos. sciamus tamen, quantalibet uirtute proeliandi uitiis repugnemus uel etiam uitia superemus et subiugemus, quamdiu sumus in hoc corpore, nobis deesse non posse unde dicamus deo: dimitte nobis debita nostra. in illo autem regno, ubi semper cum corporibus inmortalibus erimus, nec proelia nobis erunt ulla nec debita; quae nusquam et numquam essent, si natura nostra, sicut recta creata est, permaneret. ac per hoc etiam noster iste conflictus, in quo periclitamur et de quo nos uictoria nouissima cupimus liberari, ad uitae huius mala pertinet, quam tot tantorumque testimonio malorum probamus esse damnatam.
Caput XXIV
De bonis, quibus etiam hanc uitam damnationi obnoxiam creator inpleuit.
Iam nunc considerandum est hanc ipsam miseriam generis humani, in qua laudatur iustitia punientis, qualibus et quam multis inpleuerit bonis eiusdem bonitas cuncta quae creauit administrantis. primum benedictionem illam, quam protulerat ante peccatum dicens: crescite et multiplicamini et inplete terram, nec post peccatum uoluit inhibere mansit que in stirpe damnata donata fecunditas; nec illam uim mirabilem seminum, immo etiam mirabiliorem qua efficiuntur et semina, inditam corporibus humanis et quodammodo intextam peccati uitium potuit auferre, quo nobis inpacta est etiam necessitas mortis; sed utrumque simul currit isto quasi fluuio atque torrente generis humani, malum quod a parente trahitur, et bonum quod a creante tribuitur. in originali malo duo sunt, peccatum atque supplicium; in originali bono alia duo, propagatio et conformatio. sed quantum ad praesentem pertinet intentionem nostram, de malis, quorum unum de nostra uenit audacia, id est peccatum, alterum de iudicio dei, id est supplicium, iam satis diximus. nunc de bonis dei, quae ipsi quoque uitiatae damnataeque naturae contulit siue usque nunc confert, dicere institui. neque enim damnando aut totum abstulit quod dederat - alioquin nec esset omnino - aut eam remouit a sua potestate, etiam cum diabolo poenaliter subdidit, cum nec ipsum diabolum a suo alienarit imperio; quandoquidem, ut ipsius quoque diaboli natura subsistat, ille facit qui summe est et facit esse quidquid aliquo modo est. duorum igitur illorum, quae diximus bona etiam in naturam peccato uitiatam supplicioque damnatam de bonitatis eius quodam ueluti fonte manare, propagationem in primis mundi operibus benedictione largitus est, a quibus operibus die septimo requieuit; conformatio uero in illo eius est opere, quo usque nunc operatur. efficacem quippe potentiam suam si rebus subtrahat, nec progredi poterunt et suis dimensis motibus peragere tempora nec prorsus in eo quod creatae sunt aliquatenus permanebunt. sic ergo creauit hominem deus, ut ei adderet fertilitatem quandam, qua homines alios propagaret, congenerans eis etiam ipsam propagandi possibilitatem, non necessitatem; quibus tamen uoluit hominibus abstulit eam deus, et steriles fuerunt; non tamen generi humano abstulit semel datam primis duobus coniugibus benedictione generali. haec ergo propagatio quamuis peccato ablata non fuerit, non tamen etiam ipsa talis est, qualis fuisset, si nemo peccasset. ex quo enim homo in honore positus, posteaquam deliquit, conparatus est pecoribus, similiter generat; non in eo tamen penitus exstincta est quaedam uelut scintilla rationis, in qua factus est ad imaginem dei. huic autem propagationi si conformatio non adhiberetur, nec ipsa in sui generis formas modosque procederet. si enim non concubuissent homines et nihilominus deus uellet inplere terras hominibus, quomodo creauit unum sine commixtione maris et feminae, sic posset omnes; concumbentes uero nisi illo creante generantes esse non possunt. sicut ergo ait apostolus de institutione spiritali, qua homo ad pietatem iustitiamque formatur: neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus: ita etiam hic dici potest: nec qui concumbit nec qui seminat, est aliquid, sed qui format deus; nec mater, quae conceptum portat et partum nutrit, est aliquid, sed qui incrementum dat deus. ipsa namque operatione, qua usque nunc operatur, facit ut numeros suos explicent semina et a quibusdam latentibus atque inuisibilibus inuolucris in formas uisibiles huius quod adspicimus decoris euoluant; ipse incorpoream corporeamque naturam, illam praepositam, istam subiectam, miris modis copulans et conectens animantem facit. quod opus eius tam magnum et mirabile est, ut non solum in homine, quod est animal rationale et ex hoc cunctis terrenis animantibus excellentius atque praestantius, sed in qualibet minutissima muscula bene consideranti stuporem mentis ingerat laudemque pariat creatoris. ipse itaque animae humanae mentem dedit, ubi ratio et intellegentia in infante sopita est quodammodo, quasi nulla sit, excitanda scilicet atque exserenda aetatis accessu, qua sit scientiae capax atque doctrinae et habilis perceptioni ueritatis et amoris boni, qua capacitate hauriat sapientiam uirtutibus que sit praedita, quibus prudenter, fortiter, temperanter et iuste aduersus errores et cetera ingenerata uitia dimicet eaque nullius rei desiderio nisi boni illius summi atque inmutabilis uincat. quod etsi non faciat, ipsa talium bonorum capacitas in natura rationali diuinitus instituta quantum sit boni, quam mirabile opus omnipotentis, quis conpetenter effatur aut cogitat? praeter enim artes bene uiuendi et ad inmortalem perueniendi felicitatem, quae uirtutes uocantur et sola dei gratia, quae in Christo est, filiis promissionis regnique donantur, nonne humano ingenio tot tantaeque artes sunt inuentae et exercitae, partim necessariae partim uoluptariae, ut tam excellens uis mentis atque rationis in his etiam rebus, quas superfluas, immo et periculosas perniciosasque adpetit, quantum bonum habeat in natura, unde ista potuit uel inuenire uel discere uel exercere, testetur? uestimentorum et aedificiorum ad opera quam mirabilia, quam stupenda industria humana peruenerit; quo in agricultura, quo in nauigatione profecerit; quae in fabricatione quorumque uasorum uel etiam statuarum et picturarum uarietate excogitauerit et inpleuerit; quae in theatris mirabilia spectantibus, audientibus incredibilia facienda et exhibenda molita sit; in capiendis occidendis domandis inrationalibus animantibus quae et quanta reppererit; aduersus ipsos homines tot genera uenenorum, tot armorum, tot machinamentorum, et pro salute mortali tuenda atque reparanda quot medicamenta atque adiumenta conprehenderit; pro uoluptate faucium quot condimenta et gulae inritamenta reppererit; ad indicandas et suadendas cogitationes quam multitudinem uarietatemque signorum, ubi praecipuum locum uerba et litterae tenent; ad delectandos animos quos elocutionis ornatus, quam diuersorum carminum copiam; ad mulcendas aures quot organa musica, quos cantilenae modos excogitauerit; quantam peritiam dimensionum atque numerorum, meatusque et ordines siderum quanta sagacitate conprehenderit; quam multa rerum mundanarum cognitione se inpleuerit, quis possit eloqui, maxime si uelimus non aceruatim cuncta congerere, sed in singulis inmorari? in ipsis postremo erroribus et falsitatibus defendendis quam magna claruerint ingenia philosophorum atque haereticorum, quis aestimare sufficiat? loquimur enim nunc de natura mentis humanae, qua ista uita mortalis ornatur, non de fide atque itinere ueritatis, qua illa inmortalis adquiritur. huius tantae naturae conditor cum sit utique deus uerus et summus, ipso cuncta quae fecit administrante et summam potestatem summamque habente iustitiam numquam profecto in has miserias decidisset atque ex his praeter eos solos qui liberabuntur in aeternas esset itura, nisi nimis grande peccatum in homine primo, de quo ceteri exorti sunt, praecessisset. iam uero in ipso corpore, quamuis nobis sit cum beluis mortalitate commune multisque earum reperiatur infirmius, quanta dei bonitas, quanta prouidentia tanti creatoris apparet. nonne ita sunt in eo loca sensuum et cetera membra disposita speciesque ipsa ac figura et statura totius corporis ita modificata, ut ad ministerium animae rationalis se indicet factum? non enim ut animalia rationis expertia prona esse uidemus in terram, ita creatus est homo; sed erecta in caelum corporis forma admonet eum quae sursum sunt sapere. porro mira mobilitas, quae linguae ac manibus adtributa est, ad loquendum et scribendum apta atque conueniens et ad opera artium plurimarum officiorumque conplenda, nonne satis ostendit, quali animae ut seruiret tale sit corpus adiunctum? quamquam et detractis necessitatibus operandi ita omnium partium congruentia numerosa sit et pulchra sibi parilitate respondeat, ut nescias utrum in eo condendo maior sit utilitatis habita ratio quam decoris. certe enim nihil creatum uidemus in corpore utilitatis causa, quod non habeat etiam decoris locum. plus autem nobis id appareret, si numeros mensurarum, quibus inter se cuncta conexa sunt et coaptata, nossemus; quos forsitan data opera in his, quae foris eminent, humana posset uestigare sollertia; quae uero tecta sunt atque a nostris remota conspectibus, sicuti est tanta perplexitas uenarum atque neruorum et uiscerum, secreta uitalium, inuenire nullus potest. quia etsi medicorum diligentia nonnulla crudelis, quos anatomicos appellant, laniauit corpora mortuorum siue etiam inter manus secantis perscrutantisque morientium atque in carnibus humanis satis inhumane abdita cuncta rimata est, ut quid et quomodo quibus locis curandum esset addisceret: numeros tamen de quibus loquor, quibus coaptatio, quae ἁρμονία Graece dicitur, tamquam cuiusdam organi, extrinsecus atque intrinsecus totius corporis constat, quid dicam, nemo ualuit inuenire, quos nemo ausus est quaerere? qui si noti esse potuissent, in interioribus quoque uisceribus, quae nullum ostentant decus, ita delectaret pulchritudo rationis, ut omni formae apparenti, quae oculis placet, ipsius mentis, quae oculis utitur, praeferretur arbitrio. sunt uero quaedam ita posita in corpore, ut tantummodo decorem habeant, non et usum; sicut habet pectus uirile mamillas, sicut facies barbam, quam non esse munimento, sed uirili ornamento indicant purae facies feminarum, quas utique infirmiores muniri tutius conueniret. si ergo nullum membrum est, in his quidem conspicuis - unde ambigit nemo - , quod ita sit alicui operi adcommodatum, ut non etiam sit decorum, sunt autem nonnulla, quorum solum decus et nullus est usus, puto facile intellegi in condicione corporis dignitatem necessitati fuisse praelatam. transitura est quippe necessitas tempusque uenturum, quando sola inuicem pulchritudine sine ulla libidine perfruamur: quod maxime ad laudem referendum est conditoris, cui dicitur in psalmo: confessionem et decorem induisti. iam cetera pulchritudo et utilitas creaturae, quae homini, licet in istos labores miseriasque proiecto atque damnato, spectanda atque sumenda diuina largitate concessa est, quo sermone terminari potest? in caeli et terrae et maris multimoda et uaria pulchritudine, in ipsius lucis tanta copia tam que mirabili specie, in sole ac luna et sideribus, in opacitatibus nemorum, in coloribus et odoribus florum, in diuersitate ac multitudine uolucrum garrularum atque pictarum, in multiformi specie tot tantarumque animantium, quarum illae plus habent admirationis, quae molis nimium - plus enim formicularum et apicularum opera stupemus quam inmensa corpora balaenarum - , in ipsius quoque maris tam grandi spectaculo, cum sese diuersis coloribus uelut uestibus induit et aliquando uiride atque hoc multis modis, aliquando purpureum, aliquando caeruleum est. quam porro delectabiliter spectatur etiam quandocumque turbatur, et fit inde maior suauitas, quia sic demulcet intuentem, ut non iactet et quatiat nauigantem. quid ciborum usquequaque copia contra famem? quid saporum diuersitas contra fastidium, naturae diffusa diuitiis, non coquorum arte ac labore quaesita? quid in tam multis rebus tuendae aut recuperandae salutis auxilia. quam grata uicissitudo diei alternantis et noctis. aurarum quam blanda temperies. in fruticibus et pecoribus indumentorum conficiendorum quanta materies. omnia commemorare quis possit? haec autem sola, quae a me uelut in quendam sunt aggerem coartata, si uellem uelut conligata inuolucra soluere atque discutere, quanta mihi mora esset in singulis, quibus plurima continentur. et haec omnia miserorum sunt damnatorumque solacia, non praemia beatorum. quae igitur illa sunt, si tot et talia ac tanta sunt ista? quid dabit eis quos praedestinauit ad uitam, qui haec dedit etiam eis quos praedestinauit ad mortem? quae bona in illa beata uita faciet eos sumere, pro quibus in hac misera unigenitum suum filium uoluit usque ad mortem mala tanta perferre? unde apostolus de ipsis in illud regnum praedestinatis loquens: qui proprio, inquit, filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donabit? cum haec promissio conplebitur, quid erimus, quales erimus. quae bona in illo regno accepturi sumus, quandoquidem Christo moriente pro nobis tale iam pignus accepimus. qualis erit spiritus hominis nullum omnino habens uitium, nec sub quo iaceat, nec cui cedat, nec contra quod saltem laudabiliter dimicet, pacatissima uirtute perfectus. rerum ibi omnium quanta, quam speciosa, quam certa scientia, sine errore aliquo uel labore, ubi dei sapientia de ipso suo fonte potabitur, cum summa felicitate, sine ulla difficultate. quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit. non enim animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis, sed sine ulla carnali corruptione substantiam.
Caput XXV
De peruicacia quorundam, qui resurrectionem carnis, quam sicut praedictum est, totus mundus credit, inpugnant.
Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles: de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. hoc enim credidit mundus, quod praedixit deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem mundus fuerat crediturus; neque enim Petri maleficiis eam cum laude credentium tanto ante praenuntiare conpulsus est. ille est enim deus, quem - sicut iam dixi aliquotiens, nec commonere me piget - confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum probare cupiente ipsa numina perhorrescunt; quem sic laudauit, ut eum et deum patrem et regem uocaret. absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quomodo uolunt hi, qui hoc cum mundo non crediderunt, quod mundum crediturum esse praedixit. cur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt? si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta, iniuriam faciant illi deo, cui tam magnum perhibent testimonium, tantam prorsus ei uel etiam grauiorem faciunt iniuriam, si aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudauit, ipse promisit, ipse conpleuit. utrum enim non potest facere ut resurgat caro et uiuat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum deo? sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus. si uolunt inuenire quod omnipotens non potest, habent prorsus; ego dicam, mentiri non potest. credamus ergo quod potest non credendo quod non potest. non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se facturum esse promisit, et sic credant sicut id credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit. hoc autem malum esse unde demonstrant? non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. de ordine elementorum iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi conparanda est inmortalitati, in libro tertio decimo satis, ut opinor, ostendimus. legant superiora huius operis, qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt.
Caput XXVI
Quomodo Porphyrii definitio, qua beatis animis putat corpus omne fugiendum, ipsius Platonis sententia destruatur, qui dicit summum deum dis promisisse, ut numquam corporibus exuerentur.
Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum. nihil ergo prodest, quia incorruptibile diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputaui; uerum hic unum inde tantum commemorabo. emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos; quibus tamen deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, inmortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio praeualente, promisit. ubi etiam illud euertit quod dicunt, quoniam est inpossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. apertissime quippe iuxta eundem philosophum, ubi dis a se factis promisit deus non factus inmortalitatem, quod inpossibile est se dixit esse facturum. sic enim eum locutum narrat Plato: quoniam estis orti, inquit, inmortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa quibus estis conligati. si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique dubitant dis factis ab illo deo qui eos fecit secundum Platonem quod est inpossibile fuisse promissum. qui enim dicit: uos quidem inmortales esse non potestis, sed mea uoluntate inmortales eritis, quid aliud dicit quam id quod fieri non potest me faciente tamen eritis? ille igitur carnem incorruptibilem, inmortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod inpossibile est se facturum esse promisit. quid adhuc, quod promisit deus, quod deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse inpossibile clamant, quandoquidem nos deum, qui etiam secundum Platonem facit inpossibilia, id facturum esse clamamus? non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. et in quo conuenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt? sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi ait: rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non habebunt, cum corpora, in quae reuerti cupiunt, se cum habebunt et sic habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus uel ad exiguum quamlibet tempus ulla morte deponant.
Caput XXVII
De contrariis definitionibus Platonis atque Porphyrii, in quibus si uterque alteri cederet, a ueritate neuter deuiaret.
Singula quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse Christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum tempus, tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram. ac per hoc, quod uerum uidit Plato, si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras, rursus quod uerum uidit Porphyrius, si dedisset Platoni, numquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas, ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent, puto quod uiderent esse iam consequens, ut et redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in quibus beate atque inmortaliter uiuerent. quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt, secundum Porphyrium ad mala mundi huius sanctae animae non redibunt: dicat itaque cum Platone Porphyrius: redibunt ad corpora; dicat Plato cum Porphyrio: non redibunt ad mala, et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. haec itaque non erunt nisi illa quae promittit deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne facturus. hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut, qui faterentur ad inmortalia corpora redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus deum, ut his malis carerent, pie fideliter que coluerunt.
Caput XXVIII
Quid ad ueram resurrectionis fidem uel Plato uel Labeo uel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam conuenissent.
Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae ueraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse. quod quidem sic tangit in libris de republica Tullius, ut eum lusisse potius, quam quod id uerum esset, adfirmet dicere uoluisse. inducit enim hominem reuixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse inuicem in quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse uicturos, atque ita esse factum, donec postea morerentur. sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse nouimus et huic quidem redditos uitae, sed non eo modo ut non morerentur ulterius. mirabilius autem quiddam Marcus Varro ponit in libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putaui uerba ipsa ponenda. genethliaci quidam scripserunt, inquit, esse in renascendis hominibus quam appellant παλιγγενεσίαν Graeci; hac scripserunt confici in annis numero quadringentis quadraginta, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem. iste Varro quidem siue illi genethliaci nescio qui - non enim nomina eorum prodidit, quorum commemorauit sententiam - aliquid dixerunt, quod licet falsum sit - cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae - , tamen multa illius inpossibilitatis, qua contra nos isti garriunt, argumenta conuellit et destruit. qui enim hoc sentiunt siue senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut dilapsa cadauera in auras in puluerem, in cinerem in umores, in corpora uescentium bestiarum uel ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant, quod fuerunt. quapropter Plato et Porphyrius, uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat Christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo malo in aeternum feliciter uiuant, adsumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione soluetur.
Caput XXIX
De qualitate uisionis, qua in futuro saeculo sancti deum uidebunt.
Nunc iam quid acturi sint in corporibus inmortalibus atque spiritalibus sancti, non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter iam uiuente, quantum dominus dignatur adiuuare uideamus. et illa quidem actio uel potius quies atque otium quale futurum sit, si uerum uelim dicere, nescio. non enim hoc umquam per sensus corporis uidi. si autem mente, id est intellegentia, uidisse me dicam, quantum est aut quid est nostra intellegentia ad illam excellentiam? ibi est enim pax dei, quae, sicut ait apostolus, superat omnem intellectum; quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum? non enim et dei. si ergo sancti in dei pace uicturi sunt, profecto in ea pace uicturi sunt, quae superat omnem intellectum. quoniam nostrum quidem superat, non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse uideantur, qui ait omnem intellectum, secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem dei, qua deus ipse pacatus est, sicut deus nouit, non eam nos sic possumus nosse nec ulli angeli. superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. sed quia et nos pro modo nostro pacis eius participes facti summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est, obtinebimus, isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet prouectu mentis excellant. considerandum est enim quantus uir dicebat: ex parte scimus et ex parte prophetamus, donec ueniat quod perfectum est; et: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. sic iam uident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum et accepto spiritus pignore translati ad regnum Christi ad eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus, dei ciuitas ipsa communis. sic sunt ergo angeli nostri, qui sunt angeli dei, quemadmodum Christus dei Christus est noster. dei sunt, quia deum non reliquerunt; nostri sunt quia suos ciues nos habere coeperunt. dixit autem dominus Iesus: uidete ne contemnatis unum de pusillis istis. dico enim uobis, quia angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei, qui in caelis est. sicut ergo illi uident, ita et nos uisuri sumus; sed nondum ita uidemus. propter quod ait apostolus, quod paulo ante dixi: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. praemium itaque fidei nobis uisio ista seruatur, de qua et Iohannes apostolus loquens: cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. facies autem dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus. quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod iam uideo, sed dico quod credo, secundum illud quod in psalmo lego: credidi, propter quod locutus sum. dico itaque: uisuri sunt deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc uidemus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae sunt in ea, non parua quaestio est. durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum uolent; durius autem, quod ibi deum, quisquis oculos clauserit, non uidebit. si enim propheta Helisaeus puerum suum Giezi absens corpore uidit accipientem munera, quae dedit ei Naeman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate mundauerat, quod seruus nequam domino suo non uidente latenter se fecisse putauerat, quanto magis in illo corpore spiritali uidebunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, uerum etiam unde sunt corpore absentes. tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens apostolus: ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. deinde ut quomodo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec uita, non qualiumcumque hominum, uerum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: cum essem, inquit, paruulus, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. si ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium prophetia ita conparanda est illi uitae, quasi paruuli ad iuuenem, uidit tamen Helisaeus accipientem munera seruum suum, ubi ipse non erat: ita ne cum uenerit quod perfectum est, nec iam corpus corruptibile adgrauabit animam, sed incorruptibile nihil inpediet, illi sancti ad ea, quae uidenda sunt, oculis corporeis, quibus Helisaeus absens ad seruum suum uidendum non indiguit, indigebunt? nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi uerba prophetae: nonne cor meum iit te cum, quando conuersus est uir de curru suo in obuiam tibi et accepisti pecuniam? et cetera; sicut autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: nonne cor meum, inquit, in praesenti erat, quando reuersus est homo de curru suo in occursum tui? corde suo ergo se dixit hoc uidisse propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante diuinitus. sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum deus erit omnia in omnibus. habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt, uteturque illis spiritus per spiritale corpus. neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit ut uideret absentem, non eis usus est ad uidenda praesentia; quae tamen spiritu uidere posset, etiamsi illos clauderet, sicut uidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa uita deum clausis oculis non uisuros, quem spiritu semper uidebunt. sed utrum uidebunt et per oculos corporis cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus, procul dubio per eos deus uideri non poterit. longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. non enim quia dicimus deum et in caelo esse et in terra - ipse quippe ait per prophetam: caelum et terram ego inpleo - , aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. uis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae - quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt uidere quam corpora - , sed ut uideant et incorporalia. et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti uiri Iob, quando ait ad deum: in obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet te; propterea despexi me met ipsum et distabui et existimaui me terram et cinerem; quamuis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait apostolus: inluminatos oculos habere cordis uestri. ipsis autem uideri deum, cum uidebitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit, quod ait deus ille magister: beati mundi corde, quoniam ipsi deum uidebunt. sed utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus. illud enim quod scriptum est: et uidebit omnis caro salutare dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit: et uidebit omnis homo Christum dei, qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur, quando uiuos et mortuos iudicabit. quod autem ipse sit salutare dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed euidentius uenerandi illius senis Symeonis uerba declarant, qui, cum infantem Christum accepisset in manus suas: nunc, inquit, dimittis, domine, seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. illud etiam, quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex Hebraeo sunt, inuenitur: et in carne mea uidebo deum, resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetauit, non tamen dixit: per carnem meam. quod quidem si dixisset, posset deus Christus intellegi, qui per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi: in carne mea uidebo deum, ac si dixisset: in carne mea ero, cum uidebo deum. et illud, quod ait apostolus: facie ad faciem, non cogit ut deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos uisuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione uidebimus. nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolus: nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur, de gloria in gloriam, tamquam a domini spiritu; nec aliter intellegimus et quod in psalmo canitur: accedite ad eum et inluminamini, et facies uestrae non erubescent. fide quippe acceditur ad deum, quam cordis constat esse, non corporis. sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus - de re quippe inexperta loquimur - , ubi aliqua, quae aliter intellegi nequeat, diuinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: cogitationes mortalium timidae et incertae prouidentiae nostrae. ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis adspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse uideri deum. sed istam ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat deum corporalia ista nescire? numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere? deinde quod de propheta Helisaeo paulo ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? quando enim seruus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen propheta non per corpus, sed per spiritum uidit. sicut ergo constat corpora uideri spiritu, quid si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? spiritus enim est deus. deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit in corpore et haec terrena membra uegetat facitque uiuentia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. nam unde uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non possumus? uitas autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus. quamobrem fieri potest ualdeque credibile est sic nos esse uisuros mundana corpora tunc caeli noui et terrae nouae, ut deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia gubernantem per corpora quae gestabimus et quae conspiciemus, quaquauersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate uideamus, non sicut nunc inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate et ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exserentes uiuimus, mox ut adspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus, ita quacumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. aut ergo sic per illos oculos uidebitur deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis siue scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel inpossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita deus nobis erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua atque in omni, quae tunc fuerit, creatura, uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. tunc enim inplebitur, quod apostolus, cum dixisset: nolite ante tempus iudicare quidquam, mox addidit: donec ueniat dominus, et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a deo.
Caput XXX
De aeterna felicitate ciuitatis dei sabbatoque perpetuo.
Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, uacabitur dei laudibus, qui erit omnia in omnibus. nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. admoneor etiam sancto cantico, ubi lego uel audio: beati, qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. omnia membra et uiscera incorruptibilis corporis, quae nunc uidemus per usus necessitatis uarios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena certa, secura sempiterna felicitas, proficient in laudibus dei. omnes quippe illi, de quibus iam sum locutus, qui nunc latent, harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles uidebuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. qui motus illic talium corporum sint futuri, temere definire non audeo, quod excogitare non ualeo; tamen et motus et status, sicut ipsa species, decens erit, ubi quicumque erit, quod non decebit non erit. certe ubi uolet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec uolet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit decere nec corpus. uera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; uerus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; uera pax, ubi nihil aduersi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. praemium uirtutis erit ipse, qui uirtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. quid est enim aliud quod per prophetam dixit: ero illorum deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, et uita et salus et uictus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona? sic enim et illud recte intellegitur, quod ait apostolus: ut sit deus omnia in omnibus. ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine uidebitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. hoc munus, hic adfectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa uita aeterna, communis. ceterum qui futuri sint pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? quod tamen futuri sint, non est ambigendum. atque id etiam beata illa ciuitas magnum in se bonum uidebit, quod nulli superiori ullus inferior inuidebit, sicut nunc non inuident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamuis sit pacatissimo concordiae uinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore uult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius carnis pacata conpago. sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne uelit amplius. nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt. magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primum creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem nouissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit; uerum hoc quoque dei munere, non suae possibilitate naturae. aliud est enim esse deum, aliud participem dei. deus natura peccare non potest; particeps uero dei ab illo accipit, ut peccare non possit. seruandi autem gradus erant diuini muneris, ut primum daretur liberum arbitrium, quo non peccare homo posset, nouissimum, quo peccare non potest, atque illud ad conparandum meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret. sed quia peccauit ista natura cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. sicut enim prima inmortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non posse mori, ita primum liberum arbitrium posse non peccare, nouissimum non posse peccare. sic enim erit inamissibilis uoluntas pietatis et aequitatis, quomodo felicitatis. nam utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, uoluntatem uero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. certe deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et inpleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata: quantum ergo adtinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum; quantum autem ad experientis sensum, prorsus inmemor. nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere corporis morbos nouit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. ut ergo scientiae malorum duae sunt, una, qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus inhaerent - aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae doctrinam aliter per insipientis pessimam uitam - , ita et obliuiones malorum duae sunt. aliter ea namque obliuiscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. secundum hanc obliuionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quomodo, sicut ait psalmus, misericordias domini in aeternum cantabunt? quo cantico in gloriam gratiae Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto illi iucundius ciuitati. ibi perficietur: uacate et uidete quoniam ego sum deus; quod erit uere maximum sabbatum non habens uesperam, quod commendauit dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: et requieuit deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in eo requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque refecti. ibi uacantes uidebimus quoniam ipse est deus; quod nobis ipsi esse uoluimus, quando ab illo cecidimus, audientes a seductore: eritis sicut di et recedentes a uero deo, quo faciente di essemus eius participatione, non desertione. quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? a quo refecti et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum, uidentes quia ipse est deus, quo pleni erimus quando ipse erit omnia in omnibus. nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse quam nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum inputantur; quia si nobis ea tribuerimus, seruilia erunt, cum de sabbato dicatur: omne opus seruile non facietis; propter quod et per Ezechielem prophetam dicitur: et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego dominus qui sanctifico eos. hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte uacabimus, et perfecte uidebimus quia ipse est deus. ipse etiam numerus aetatum, ueluti dierum, si secundum eos articulos temporis conputetur, qui scripturis uidentur expressi, iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus inuenitur, ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe habere reperiuntur. hinc iam, sicut Matthaeus euangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsequuntur aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem natiuitatem. fiunt itaque omnes quinque. sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: non est uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate. post hanc tamquam in die septimo requiescet deus, cum eundem diem septimum, quod nos erimus, in se ipso deo faciet requiescere. de istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare; haec tamen septima erit sabbatum nostrum, cuius finis non erit uespera, sed dominicus dies uelut octauus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus, uerum etiam corporis requiem praefigurans. ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et laudabimus. ecce quod erit in fine sine fine. nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum, cuius nullus est finis? uideor mihi debitum ingentis huius operis adiuuante domino reddidisse. quibus parum uel quibus nimium est, mihi ignoscant; quibus autem satis est, non mihi, sed deo me cum gratias congratulantes agant.
Amen.
|
|