B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   


D e   c i v i t a t e   D e i

L i b e r   X I V

______________________________


[14,1]
Per inoboedientiam primi hominis omnes in secundae mortis perpetuitatem ruituros fuisse, nisi multos dei gratia liberaret.
[14,2]
De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi intellegenda sit vitiis.
[14,3]
Peccati causam ex anima, non ex carne prodisse, et corruptionem ex peccato contractam non peccatum esse, sed poenam.
[14,4]
Quid sit secundum hominem, quid autem secundum deum vivere.
[14,5]
Quod de corporis animaeque natura tolerabilior quidem Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio, sed et ipsa reprobanda, quoniam vitiorum omnium causas naturae carnis adscribunt.
[14,6]
De qualitate voluntatis humanae, sub cuius iudicio adfectiones animi aut pravae habentur aut rectae.
[14,7]
Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras litteras inveniri.
[14,8]
De tribus perturbationibus, quas in animo sapientis Stoici esse voluerunt, excluso dolore sive tristitia, quam virtus animi sentire non debeat.
[14,9]
De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita iustorum.
[14,10]
An primos homines in paradiso constitutos ullis perturbationibus, priusquam delinquerent, affectos fuisse credendum sit.
[14,11]
De lapsu primi hominis, in quo bene condita natura vitiata est, nec potest nisi a suo auctore reparari.
[14,12]
De qualitate peccati a primis hominibus admissi.
[14,13]
Quod in praevaricatione Adae opus malum voluntas praecesserit mala.
[14,14]
De superbia transgressoris, quae ipsa fuit transgressione deterior.
[14,15]
De iustitia retributionis, quam primi homines pro sua inoboedientia receperunt.
[14,16]
De libidinis malo, cuius nomen cum multis vitiis congruat, proprie tamen motibus obsceni caloris adscribitur.
[14,17]
De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.
[14,18]
De pudore concubitus non solum vulgaris, sed etiam coniugalis.
[14,19]
Quod partes irae atque libidinis, quae in homine tam vitiose moventur, ut eas necesse sit frenis sapientiae cohiberi, in illa ante peccatum naturae sanitate non fuerint.
[14,20]
De vanissima turpitudine Cynicorum.
[14,21]
De benedictione multiplicandae fecunditatis humanae ante peccatum data, quam praevaricatio non ademerit et cui libidinis morbus accesserit.
[14,22]
De copula coniugali a deo primitus instituta atque benedicta.
[14,23]
An etiam in paradiso generandum fuisset, si nemo peccasset, vel utrum contra aestum libidinis pugnatura illic fuisset ratio castitatis.
[14,24]
Quod insontes homines et merito oboedientiae in paradiso permanentes ita genitalibus membris usuri fuissent ad generationem prolis, sicut ceteris ad arbitrium voluntatis.
[14,25]
De vera beatitudine, quam temporalis vita non obtinet.
[14,26]
Quod felicitas in paradiso viventium sine erubescendo adpetitu generandi officium credenda sit inplere potuisse.
[14,27]
De peccatoribus, et angelis et hominibus, quorum perversitas non perturbat providentiam.
[14,28]
De qualitate duarum civitatum, terrenae atque caelestis.

______________________________

 
      Caput I
Per inoboedientiam primi hominis omnes in secundae mortis perpetuitatem ruituros fuisse, nisi multos dei gratia liberaret.

Diximus iam superioribus libris ad humanum genus non solum naturae similitudine sociandum, uerum etiam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis uinculo conligandum ex homine uno deum uoluisse homines instituere, neque hoc genus fuisse in singulis quibusque moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, altera ex illo, id inoboedientia meruissent, a quibus admissum est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obligatione peccati et mortis necessitate transmissa. mortis autem regnum in homines usque adeo dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem, cuius nullus est finis, poena debita praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita dei gratia liberaret. ac per hoc factum est, ut, cum tot tantaeque gentes per terrarum orbem diuersis ritibus moribusque uiuentes multiplici linguarum armorum uestium sint uarietate distinctae, non tamen amplius quam duo quaedam genera humanae societatis existerent, quas ciuitates duas secundum scripturas nostras merito appellare possemus. una quippe est hominum secundum carnem, altera secundum spiritum uiuere in sui cuiusque generis pace uolentium et, cum id quod expetunt adsequuntur, in sui cuiusque generis pace uiuentium.
 

      Caput II
De uita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi intellegenda sit uitiis.

Prius ergo uidendum est, quid sit secundum carnem, quid secundum spiritum uiuere. quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit, uel non recolens uel minus aduertens quemadmodum scripturae sanctae loquantur, potest putare philosophos quidem Epicureos secundum carnem uiuere, quia summum bonum hominis in corporis uoluptate posuerunt, et si qui alii sunt, qui quoquo modo corporis bonum summum bonum esse hominis opinati sunt, et eorum omne uulgus, qui non aliquo dogmate uel eo modo philosophantur, sed procliues ad libidinem nisi ex uoluptatibus, quas corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum uiuere, quia et hominis animus quid est nisi spiritus? sed sicut loquitur scriptura diuina, secundum carnem uiuere utrique monstrantur. carnem quippe appellat non solum corpus terreni atque mortalis animantis - ueluti cum dicit: non omnis caro eadem caro; alia quidem hominis, alia autem caro pecoris, alia uolucrum, alia piscium - , sed et aliis multis modis significatione huius nominis utitur, inter quos uarios locutionis modos saepe etiam ipsum hominem, id est naturam hominis, carnem nuncupat, modo locutionis a parte totum, quale est: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. quid enim uoluit intellegi nisi omnis homo? quod apertius paulo post ait: in lege nemo iustificatur, et ad Galatas: scientes autem quia non iustificatur homo ex operibus legis. secundum hoc intellegitur: et uerbum caro factum est, id est homo; quod non recte accipientes quidam putauerunt Christo humanam animam defuisse. sicut enim a toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae uerba in euangelio leguntur dicentis: tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum, cum de sola Christi carne loqueretur, quam sepultam de monumento putabat ablatam: ita et a parte totum carne nominata intellegitur homo, sicuti ea sunt quae supra commemorauimus. cum igitur multis modis, quos perscrutari et colligere longum est, diuina scriptura nuncupet carnem: quid sit secundum carnem uiuere - quod profecto malum est, cum ipsa carnis natura non sit malum - ut indagare possimus, inspiciamus diligenter illum locum epistulae Pauli apostoli quam scripsit ad Galatas, ubi ait: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. iste totus epistulae apostolicae locus, quantum ad rem praesentem satis esse uidebitur, consideratus poterit hanc dissoluere quaestionem, quid sit secundum carnem uiuere. in operibus namque carnis, quae manifesta esse dixit eaque commemorata damnauit, non illa tantum inuenimus, quae ad uoluptatem pertinent carnis, sicuti sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, ebrietates, comisationes; uerum etiam illa, quibus animi uitia demonstrantur a uoluptate carnis aliena. quis enim seruitutem, quae idolis exhibetur, ueneficia, inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidias non potius intellegat animi uitia esse quam carnis? quandoquidem fieri potest, ut propter idololatriam uel haeresis alicuius errorem a uoluptatibus corporis temperetur; et tamen etiam tunc homo, quamuis carnis libidines continere atque cohibere uideatur, secundum carnem uiuere hac apostolica auctoritate conuincitur, et in eo, quod abstinet a uoluptatibus carnis, damnabilia opera carnis agere demonstratur. quis inimicitias non in animo habeat? aut quis ita loquatur, ut inimico suo uel quem putat inimicum dicat: malam carnem, ac non potius: malum animum habes aduersus me, postremo sicut carnalitates, ut ita dicam, si quis audisset, non dubitaret carni tribuere, ita nemo dubitat animositates ad animum pertinere. cur ergo haec omnia et his similia doctor gentium in fide et ueritate opera carnis appellat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur a parte, ipsum hominem uult nomine carnis intellegi?
 

      Caput III
Peccati causam ex anima, non ex carne prodisse, et corruptionem ex peccato contractam non peccatum esse, sed poenam.

Quodsi quisquam dicit carnem causam esse in malis moribus quorumcumque uitiorum, eo quod anima carne adfecta sic uiuit, profecto non uniuersam hominis naturam diligenter aduertit. nam corpus quidem corruptibile adgrauat animam. unde etiam idem apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante dixerat: etsi exterior homo noster corrumpitur: scimus, inquit, quia, si terrena nostra domus habitationis resoluatur, aedificationem habemus ex deo, domum non manu factam aeternam in caelis. etenim in hoc ingemescimus, habitaculum nostrum quod de caelo est superindui cupientes; si tamen et induti, non nudi inueniamur. etenim qui sumus in hac habitatione, ingemescimus grauati, in quo nolumus exspoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita. et adgrauamur ergo corruptibili corpore, et ipsius adgrauationis causam non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore spoliari, sed eius inmortalitate uestiri. et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit, non grauabit. adgrauat ergo nunc animam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. uerumtamen qui omnia mala animae ex corpore putant accidisse, in errore sunt. quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis uersibus explicare sententiam dicens: igneus est illis uigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant terrenique hebetant artus moribundaque membra, omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem timorem, laetitiam tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque uitiorum uolens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat: hinc metuunt cupiunt que, dolent gaudent que, nec auras suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco: tamen aliter se habet fides nostra. nam corruptio corporis, quae adgrauat animam, non peccati primi est causa, sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta uitiorum et ipsa desideria uitiosa, non tamen omnia uitae iniquae uitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. etsi enim diabolus fornicator uel ebriosus uel si quid huiusmodi mali est, quod ad carnis pertinet uoluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus, est tamen maxime superbus atque inuidus. quae illum uitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus. haec autem uitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non habere. dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, inuidias opera esse carnis; quorum omnium malorum caput atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. quis autem illo est inimicior sanctis? quis aduersus eos contentiosior, animosior et magis aemulus atque inuidus inuenitur? at haec omnia cum habeat sine carne, quomodo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? non enim habendo carnem, quam non habet diabolus, sed uiuendo secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, factus est homo similis diabolo; quia et ille secundum se ipsum uiuere uoluit, quando in ueritate non stetit, ut non de dei, sed de suo mendacium loqueretur, qui non solum mendax, uerum etiam mendacii pater est. primus est quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium.
 

      Caput IV
Quid sit secundum hominem, quid autem secundum deum uiuere.

Cum ergo uiuit homo secundum hominem, non secundum deum, similis est diabolo; quia nec angelo secundum angelum, sed secundum deum uiuendum fuit, ut staret in ueritate et ueritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. nam et de homine alio loco idem apostolus ait: si autem ueritas dei in meo mendacio abundauit. nostrum dixit mendacium, ueritatem dei. cum itaque uiuit homo secundum ueritatem, non uiuit secundum se ipsum, sed secundum deum. deus est enim qui dixit: ego sum ueritas. cum uero uiuit secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, non secundum deum, profecto secundum mendacium uiuit; non quia homo ipse mendacium est, cum sit eius auctor et creator deus, qui non est utique auctor creatorque mendacii, sed quia homo ita factus est rectus, ut non secundum se ipsum, sed secundum eum, a quo factus est, uiueret, id est illius potius quam suam faceret uoluntatem: non ita uiuere, quemadmodum est factus ut uiueret, hoc est mendacium. beatus quippe uult esse etiam non sic uiuendo ut possit esse. quid est ista uoluntate mendacius? unde non frustra dici potest omne peccatum esse mendacium. non enim fit peccatum nisi ea uoluntate, qua uolumus ut bene sit nobis uel nolumus ut male sit nobis. ergo mendacium est, quod cum fiat ut bene sit nobis, hinc potius male est nobis, uel cum fiat ut melius sit nobis, hinc potius peius est nobis. unde hoc, nisi quia de deo potest bene esse homini, quem delinquendo deserit, non de se ipso, secundum quem uiuendo delinquit? quod itaque diximus, hinc extitisse duas ciuitates diuersas inter se atque contrarias, quod alii secundum carnem, alii secundum spiritum uiuerent: potest etiam isto modo dici quod alii secundum hominem, alii secundum deum uiuant. apertissime quippe Paulus ad Corinthios dicit: cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? quod ergo est ambulare secundum hominem, hoc est esse carnalem, quod a carne, id est a parte hominis, intellegitur homo. eosdem ipsos quippe dixit superius animales, quos postea carnales, ita loquens: quis enim scit, inquit, hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? sic et quae dei sunt, nemo scit nisi spiritus dei. nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis uerbis, sed doctis spiritu, spiritalibus spiritalia conparantes. animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei; stultitia est enim illi. talibus igitur, id est animalibus, paulo post dicit: et ego, fratres, non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et illud et hoc eodem loquendi modo, id est a parte totum. et ab anima namque et a carne, quae sunt partes hominis, potest totum significari, quod est homo; atque ita non est aliud animalis homo, aliud carnalis, sed idem ipsum est utrumque, id est secundum hominem uiuens homo; sicut non aliud quam homines significantur, siue ubi legitur: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro, siue quod scriptum est: septuaginta quinque animae descenderunt cum Iacob in Aegyptum. et ibi enim per omnem carnem omnis homo, et ibi per septuaginta quinque animas septuaginta quinque homines intelleguntur. et quod dictum est: non in sapientiae humanae doctis uerbis, potuit dici: non in sapientiae carnalis; sicut quod dictum est: secundum hominem ambulatis, potuit dici: secundum carnem. magis autem hoc apparuit in his quae subiunxit: cum enim quis dicat: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis? quod dicebat: animales estis, et: carnales estis, expressius dixit: homines estis, quod est: secundum hominem uiuitis, non secundum deum, secundum quem si uiueretis, di essetis.
 

      Caput V
Quod de corporis animaeque natura tolerabilior quidem Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio, sed et ipsa reprobanda, quoniam uitiorum omnium causas naturae carnis adscribunt.

Non igitur opus est in peccatis uitiisque nostris ad creatoris iniuriam carnis accusare naturam, quae in genere atque ordine suo bona est; sed deserto creatore bono uiuere secundum creatum bonum non est bonum, siue quisque secundum carnem siue secundum animam siue secundum totum hominem, qui ex anima constat et carne - unde et nomine solius animae et nomine solius carnis significari potest - eligat uiuere. nam qui uelut summum bonum laudat animae naturam et tamquam malum naturam carnis accusat, profecto et animam carnaliter adpetit et carnem carnaliter fugit, quoniam id uanitate sentit humana, non ueritate diuina. non quidem Platonici sicut Manichaei desipiunt, ut tamquam mali naturam terrena corpora detestentur, cum omnia elementa, quibus iste mundus uisibilis contrectabilisque conpactus est, qualitatesque eorum deo artifici tribuant; uerumtamen ex terrenis artubus moribundis que membris sic adfici animas opinantur, ut hinc eis sint morbi cupiditatum et timorum et laetitiae siue tristitiae; quibus quattuor uel perturbationibus, ut Cicero appellat, uel passionibus, ut plerique uerbum e uerbo Graeco exprimunt, omnis humanorum morum uitiositas continetur. quod si ita est, quid est quod Aeneas apud Vergilium, cum audisset a patre apud inferos animas rursus ad corpora redituras, hanc opinionem miratur exclamans: o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est sublimes animas iterumque ad tarda reuerti corpora? quae lucis miseris tam dira cupido? numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundis que membris adhuc inest animarum illi praedicatissimae puritati? nonne ab huiusmodi corporeis, ut dicit, pestibus omnibus eas adserit esse purgatas, cum rursus incipiunt in corpora uelle reuerti? unde colligitur, etiamsi ita se haberet, quod est omnino uanissimum, uicissim alternans incessabiliter euntium atque redeuntium animarum mundatio et inquinatio, non potuisse ueraciter dici omnes culpabiles atque uitiosos motus animarum eis ex terrenis corporibus inolescere, siquidem secundum ipsos illa, ut locutor nobilis ait, dira cupido usque adeo non est ex corpore, ut ab omni corporea peste purgatam et extra omne corpus animam constitutam ipsam esse conpellat in corpore. unde etiam illis fatentibus non ex carne tantum adficitur anima, ut cupiat metuat, laetetur aegrescat, uerum etiam ex se ipsa his potest motibus agitari.
 

      Caput VI
De qualitate uoluntatis humanae, sub cuius iudicio adfectiones animi aut prauae habentur aut rectae.

Interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia si peruersa est, peruersos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, uerum etiam laudabiles erunt. uoluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud quam uoluntates sunt. nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensione quae uolumus? et quid est metus atque tristitia nisi uoluntas in dissensione ab his quae nolumus? sed cum consentimus adpetendo ea quae uolumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae uolumus, laetitia uocatur. itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis uoluntas tristitia est. et omnino pro uarietate rerum, quae adpetuntur atque fugiuntur, sicut adlicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel illos adfectus mutatur et uertitur. quapropter homo, qui secundum deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, uitio malus est: perfectum odium debet malis, qui secundum deum uiuit, ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem, sed oderit uitium, amet hominem. sanato enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse remanebit.
 

      Caput VII
Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras litteras inueniri.

Nam cuius propositum est amare deum et non secundum hominem, sed secundum deum amare proximum, sicut etiam se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur. nam et amatorem boni apostolus dicit esse debere, quem regendo populo praecipit eligendum, et ipse dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset: diligis me plus his? ille respondit: domine, tu scis quia amo te; et iterum dominus quaesiuit, non utrum amaret, sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum: domine, tu scis quia amo te; tertia uero interrogatione et ipse Iesus non ait: diligis me? sed: amas me? ubi secutus ait euangelista: contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: amas me? cum dominus non tertio, sed semel dixerit: amas me? bis autem dixerit: diligis me? unde intellegimus, quod etiam cum dicebat dominus: diligis me? nihil aliud dicebat quam: amas me? Petrus autem non mutauit huius unius rei uerbum, sed etiam tertio: domine, inquit, tu omnia scis, tu scis quia amo te. hoc propterea commemorandum putaui, quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem, aliud amorem. dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. sed uiderint philosophi utrum uel qua ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum deum magni pendere, libri eorum satis loquuntur. sed scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem uel caritatem, insinuandum fuit. nam et amorem in bono dici iam ostendimus. sed ne quis existimet amorem quidem et in malo et in bono, dilectionem autem nonnisi in bono esse dicendam, illud adtendat quod in psalmo scriptum est: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam, et illud apostoli Iohannis: si quis dilexerit mundum, non est dilectio patris in illo. ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. amorem autem in malo - quia in bono iam ostendimus - ne quisquam flagitet, legat quod scriptum est: erunt enim homines se ipsos amantes, amatores pecuniae. recta itaque uoluntas est bonus amor, et uoluntas peruersa malus amor. amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei aduersatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est. proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. quod dicimus, de scripturis probemus. concupiscit apostolus dissolui et esse cum Christo; et: concupiuit anima mea desiderare iudicia tua, uel si adcommodatius dicitur: desiderauit anima mea concupiscere iudicia tua; et: concupiscentia sapientiae perducit ad regnum. hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo, ut, si cupiditas uel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, nonnisi in malo possit intellegi. laetitia in bono est: laetamini in domino et exultate iusti; et: dedisti laetitiam in cor meum; et: adinplebis me laetitia cum uultu tuo. timor in bono est apud apostolum, ubi ait: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; et: noli altum sapere, sed time; et: timeo autem, ne, sicut serpens Euam seduxit astutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. de tristitia uero, quam Cicero magis aegritudinem appellat, dolorem autem Vergilius, ubi ait: dolent gaudent que - sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus dicitur - scrupulosior quaestio est, utrum inueniri possit in bono.
 

      Caput VIII
De tribus perturbationibus, quas in animo sapientis Stoici esse uoluerunt, excluso dolore siue tristitia, quam uirtus animi sentire non debeat.

Quas enim Graeci appellant εὐπάϑειας, Latine autem Cicero constantias nominauit, Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate uoluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel dolore, quam nos uitandae ambiguitatis gratia tristitiam maluimus dicere, negauerunt esse posse aliquid in animo sapientis. uoluntas quippe, inquiunt, adpetit bonum, quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio deuitat malum, quod debet sapiens deuitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. sic ergo illi loquuntur, ut uelle gaudere cauere negent nisi sapientem; stultum autem nonnisi cupere laetari, metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur εὐπάϑειαι; istae autem quattuor πάϑη. haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inueni quod ait propheta: non est gaudere inpiis, dicit dominus; tamquam inpii laetari possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. item illud in euangelio: quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis, ita dictum uidetur, tamquam nemo possit aliquid male uel turpiter uelle, sed cupere. denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt bona et ita interpretati sunt: quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona. cauendum enim putauerunt, ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praeceptum existimet inpleturum. sed in Graeco euangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur bona, sed: quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis; credo propterea, quia in eo quod dixit uultis, iam uoluit intellegi bona. non enim ait cupitis. non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest inuenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex euangelio commemorauimus. quis enim nescit inpios exultare laetitia? et tamen: non est gaudere inpiis, dicit dominus. unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? item quis negauerit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se inuicem turpitudine inlicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberrimum uerissimumque praeceptum est: quaecumque uultis ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis. et hoc unde, nisi quia hoc loco modo quodam proprio uoluntas posita est, quae in malo accipi non potest? locutione uero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: noli uelle mentiri omne mendacium, nisi esset et uoluntas mala, a cuius prauitate illa distinguitur, quam praedicauerunt angeli dicentes: pax in terra hominibus bonae uoluntatis. nam ex abundanti additum est bonae, si esse non potest nisi bona. quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus, quod non gaudeat super iniquitate, nisi quia ita malignitas gaudet? et apud auctores saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia reperitur. ait enim Cicero orator amplissimus: cupio, patres conscripti, me esse clementem. quia id uerbum in bono posuit, quis tam peruerse doctus existat, qui non eum cupio, sed uolo potius dicere debuisse contendat? porro apud Terentium flagitiosus adulescens insana flagrans cupidine: nihil uolo aliud, inquit, nisi Philumenam. quam uoluntatem fuisse libidinem responsio, quae ibi serui eius sanioris inducitur, satis indicat. ait namque domino suo: quanto satius est, te id dare operam, qui istum amorem ex animo amoueas tuo, quam id loqui, quo magis libido frustra accendatur tua? gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilianus testis est uersus, ubi has quattuor perturbationes summa breuitate conplexus est: hinc metuunt cupiunt que, dolent gaudent que. dixit etiam idem auctor: mala mentis gaudia. proinde uolunt cauent gaudent et boni et mali; atque ut eadem aliis uerbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu peruersa uoluntas est. ipsa quoque tristitia, pro qua Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt, reperitur in bono et maxime apud nostros. nam laudat apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum deum. sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccauerint, esse non potest. ita enim dicit: uideo quod epistula illa, etsi ad horam, contristauit uos; nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis in paenitentiam. contristati enim estis secundum deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. quae enim secundum deum est tristitia, paenitentiam in salutem inpaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. ecce enim id ipsum secundum deum contristari quantam perfecit in uobis industriam. ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc uideri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. nam et Alcibiadem ferunt - si me de nomine hominis memoria non fallit - , cum sibi beatus uideretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante fleuisse. huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.
 

      Caput IX
De perturbationibus animi, quarum adfectus rectos habet uita iustorum.

Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus adtinet, iam respondimus in nono huius operis libro, ostendentes eos non tam de rebus, quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. apud nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues sanctae ciuitatis dei in huius uitae peregrinatione secundum deum uiuentes metuunt cupiunt que, dolent gaudent que, et quia rectus est amor eorum, istas omnes adfectiones rectas habent. metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeternam; dolent in re, quia ipsi in se met ipsis adhuc ingemescunt adoptionem expectantes, redemptionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus est: absorpta est mors in uictoriam. item metuunt peccare, cupiunt perseuerare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. ut enim metuant peccare, audiunt: quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; ut cupiant perseuerare, audiunt quod scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit; ut doleant in peccatis, audiunt: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: hilarem datorem diligit deus. item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt tentari, cupiunt tentari; dolent in tentationibus, gaudent in tentationibus, ut enim metuant tentari, audiunt: si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris; ut autem cupiant tentari, audiunt quendam uirum fortem ciuitatis dei dicentem: proba me, domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum; ut doleant in tentationibus, uident Petrum flentem; ut gaudeant in tentationibus, audiunt Iacobum dicentem: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis. non solum autem propter se ipsos his mouentur adfectibus, uerum etiam propter eos, quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt, et dolent si pereunt et gaudent si liberantur. illum quippe optimum et fortissimum uirum, qui in suis infirmitatibus gloriatur, ut eum potissimum commemoremus, qui in ecclesiam Christi ex gentibus uenimus, doctorem gentium in fide et ueritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laborauit et pluribus epistulis populos dei, non eos tantum, qui praesentes ab illo uidebantur, uerum etiam illos, qui futuri praeuidebantur, instruxit; illum, inquam, uirum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae uocationis in anteriora sectantem, oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timores, cupientem dissolui et esse cum Christo, desiderantem uidere Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis sicut et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate, quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis de Israelitis habentem, quod ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non essent subiecti; nec solum dolorem, uerum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicationibus suis. hi motus, hi adfectus de amore boni et de sancta caritate uenientes si uitia uocanda sunt, sinamus, ut ea, quae uere uitia sunt, uirtutes uocentur. sed cum rectam rationem sequantur istae adfectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas tunc morbos seu uitiosas passiones audeat dicere? quamobrem etiam ipse dominus in forma serui agere uitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas, ubi adhibendas esse iudicauit. neque enim, in quo uerum erat hominis corpus et uerus hominis animus, falsus erat humanus adfectus. cum ergo eius in euangelio ista referuntur, quod super duritia cordis Iudaeorum cum ira contristatus sit, quod dixerit: gaudeo propter uos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiuerit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius, non falso utique referuntur. uerum ille hos motus certae dispensationis gratia ita cum uoluit suscepit animo humano, ut cum uoluit factus est homo. proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum deum habemus has adfectiones, huius uitae sunt, non illius, quam futuram speramus, et saepe illis etiam inuiti cedimus. itaque aliquando, quamuis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moueamur, etiam dum nolumus flemus. habemus ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem ita dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. sed dum uitae huius infirmitatem gerimus, si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte uiuimus. uituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine adfectione. culpauit etiam illos sacer psalmus, de quibus ait: sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam apud saeculi huius litteratos sensit et dixit, non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore. quocirca illa, quae ἀπάϑεια Graece dicitur - quae si Latine posset inpassibilitas diceretur - , si ita intellegenda est - in animo quippe, non in corpore accipitur - , ut sine his adfectionibus uiuatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est uitae. non enim qualiumcumque hominum uox est, sed maxime piorum multumque iustorum atque sanctorum: si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. tunc itaque ἀπάϑεια ista erit, quando peccatum in homine nullum erit. nunc uero satis bene uiuitur, si sine crimine; sine peccato autem qui se uiuere existimat, non id agit, ut peccatum non habeat, sed ut ueniam non accipiat. porro si ἀπάϑεια illa dicenda est, cum animum contingere omnino non potest ullus adfectus, quis hunc stuporem non omnibus uitiis iudicet esse peiorem? potest ergo non absurde dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et sine ulla tristitia futuram; non ibi autem futurum amorem gaudiumque quis dixerit, nisi omni modo a ueritate seclusus? si autem ἀπάϑεια illa est, ubi nec metus ullus exterret nec angit dolor, auersanda est in hac uita, si recte, hoc est secundum deum, uiuere uolumus; in illa uero beata, quae sempiterna promittitur, plane speranda est. timor namque ille, de quo dicit apostolus Iohannes: timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate, non est eius generis timor, cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii serpentina seducerentur astutia; hunc enim timorem habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis est timor, qui non est in caritate, de quo ipse apostolus Paulus ait: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. timor uero ille castus permanens in saeculum saeculi, si erit et in futuro saeculo - nam quo alio modo potest intellegi permanere in saeculum saeculi - , non est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed tenens in bono quod amitti non potest. ubi enim boni adepti amor inmutabilis est, profecto, si dici potest, mali cauendi timor securus est. timoris quippe casti nomine ea uoluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cauere peccatum. aut si nullius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum felicium que gaudiorum, sic est dictum: timor domini castus permanens in saeculum saeculi, quemadmodum dictum est: patientia pauperum non peribit in aeternum. neque enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per patientiam peruenitur. ita fortasse timor castus in saeculum saeculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit. quae cum ita sint, quoniam recta uita ducenda est, qua perueniendum sit ad beatam, omnes adfectus istos uita recta rectos habet, peruersa peruersos. beata uero eademque aeterna amorem habebit et gaudium non solum rectum, uerum etiam certum; timorem autem ac dolorem nullum. unde iam apparet utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione ciues ciuitatis dei, uiuentes secundum spiritum, non secundum carnem, hoc est secundum deum, non secundum hominem, et quales in illa, quo tendunt, inmortalitate futuri sint. ciuitas porro, id est societas, inpiorum non secundum deum, sed secundum hominem uiuentium et in ipso cultu falsae contemptuque uerae diuinitatis doctrinas hominum daemonumue sectantium his adfectibus prauis tamquam morbis et perturbationibus quatitur. et si quos ciues habet, qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare uideantur, sic inpietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maiores tumores, quo minores dolores. et si nonnulli tanto inmaniore, quanto rariore uanitate hoc in se ipsis adamauerint, ut nullo prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur atque inclinentur adfectu: humanitatem totam potius amittunt, quam ueram adsequuntur tranquillitatem. non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum est, ideo sanum.
 

      Caput X
An primos homines in paradiso constitutos ullis perturbationibus, priusquam delinquerent, adfectos fuisse credendum sit.

Sed utrum primus homo uel primi homines - duorum erat quippe coniugium - habebant istos adfectus in corpore animali ante peccatum, quales in corpore spiritali non habebimus omni purgato finitoque peccato, non inmerito quaeritur. si enim habebant, quomodo erant beati in illo memorabili beatitudinis loco, id est paradiso? quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore adficitur uel dolore? quid autem timere aut dolere poterant illi homines in tantorum tanta affluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur nec ulla corporis mala ualetudo, nec aberat quicquam, quod bona uoluntas adipisceretur, nec inerat quod carnem animumue hominis feliciter uiuentis offenderet? amor erat inperturbatus in deum atque inter se coniugum fida et sincera societate uiuentium, et ex hoc amore grande gaudium, non desistente quod amabatur ad fruendum. erat deuitatio tranquilla peccati, qua manente nullum omnino alicunde malum, quod contristaret, inruebat. an forte cupiebant prohibitum lignum ad uescendum contingere, sed mori metuebant, ac per hoc et cupiditas et metus iam tunc illos homines etiam in illo perturbabat loco? absit ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum. neque enim nullum peccatum est ea quae lex dei prohibet concupiscere atque ab his abstinere timore poenae, non amore iustitiae. absit, inquam, ut ante omne peccatum iam ibi fuerit tale peccatum, ut hoc de ligno admitterent, quod de muliere dominus ait: si quis uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. quam igitur felices erant et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum laedebantur incommodis, tam felix uniuersa societas esset humana, si nec illi malum, quod etiam in posteros traicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitate committeret, quod damnationem reciperet; atque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua dictum est: crescite et multiplicamini, praedestinatorum sanctorum numerus conpleretur, alia maior daretur, quae beatissimis angelis data est, ubi iam esset certa securitas peccaturum neminem neminemque moriturum, et talis esset uita sanctorum post nullum laboris doloris mortis experimentum, qualis erit post haec omnia in incorruptione corporum reddita resurrectione mortuorum.
 

      Caput XI
De lapsu primi hominis, in quo bene condita natura uitiata est, nec potest nisi a suo auctore reparari.

Sed quia deus cuncta praesciuit et ideo quoque hominem peccaturum ignorare non potuit: secundum id, quod praesciuit atque disposuit, ciuitatem sanctam debemus adserere, non secundum illud, quod in nostram cognitionem peruenire non potuit, quia in dei dispositione non fuit. neque enim homo peccato suo diuinum potuit perturbare consilium, quasi deum quod statuerat mutare conpulerit; cum deus praesciendo utrumque praeuenerit, id est et homo, quem bonum ipse creauit, quam malus esset futurus, et quid boni etiam sic de illo esset ipse facturus. deus enim etsi dicitur statuta mutare - unde tropica locutione in scripturis etiam paenituisse legitur deum - , iuxta id dicitur, quod homo sperauerat uel naturalium causarum ordo gestabat, non iuxta id, quod se omnipotens facturum esse praesciuerat. fecit itaque deus, sicut scriptum est, hominem rectum ac per hoc uoluntatis bonae. non enim rectus esset bonam non habens uoluntatem. bona igitur uoluntas opus est dei; cum ea quippe ab illo factus est homo. mala uero uoluntas prima, quoniam omnia opera mala praecessit in homine, defectus potius fuit quidam ab opere dei ad sua opera quam opus ullum, et ideo mala opera, quia secundum se, non secundum deum; ut eorum operum tamquam fructuum malorum uoluntas ipsa esset uelut arbor mala aut ipse homo in quantum malae uoluntatis. porro mala uoluntas quamuis non sit secundum naturam, sed contra naturam, quia uitium est, tamen eius naturae est, cuius est uitium, quod nisi in natura non potest esse; sed in ea, quam creauit ex nihilo, non quam genuit creator de se met ipso, sicut genuit uerbum, per quod facta sunt omnia; quia, etsi de terrae puluere deus finxit hominem, eadem terra omnisque terrena materies omnino de nihilo est, animamque de nihilo factam dedit corpori, cum factus est homo. usque adeo autem mala uincuntur a bonis, ut, quamuis sinantur esse ad demonstrandum quam possit et ipsis bene uti iustitia prouidentissima creatoris, bona tamen sine malis esse possint, sicut deus ipse uerus et summus, sicut omnis super istum caliginosum aerem caelestis inuisibilis uisibilisque creatura; mala uero sine bonis esse non possint, quoniam naturae, in quibus sunt, in quantum naturae sunt, utique bonae sunt. detrahitur porro malum non aliqua natura, quae accesserat, uel ulla eius parte sublata, sed ea, quae uitiata ac deprauata fuerat, sanata atque correcta. arbitrium igitur uoluntatis tunc est uere liberum, cum uitiis peccatisque non seruit. tale datum est a deo; quod amissum proprio uitio, nisi a quo dari potuit, reddi non potest. unde ueritas dicit: si uos filius liberauit, tunc uere liberi eritis. id ipsum est autem, ac si diceret: si uos filius saluos fecerit, tunc uere salui eritis. inde quippe liberator, unde saluator. uiuebat itaque homo secundum deum in paradiso et corporali et spiritali. neque enim erat paradisus corporalis propter corporis bona et propter mentis non erat spiritalis; aut uero erat spiritalis quo per interiores, et non erat corporalis quo per exteriores sensus homo frueretur. erat plane utrumque propter utrumque. postea uero quam superbus ille angelus ac per hoc inuidus per eandem superbiam a deo ad se met ipsum conuersus et quodam quasi tyrannico fastu gaudere subditis quam esse subditus eligens de spiritali paradiso cecidit - de cuius lapsu sociorumque eius, qui ex angelis dei angeli eius effecti sunt, in libris undecimo et duodecimo huius operis satis, quantum potui, disputaui - , malesuada uersutia in hominis sensum serpere adfectans, cui utique stanti, quoniam ipse ceciderat, inuidebat, colubrum in paradiso corporali, ubi cum duobus illis hominibus, masculo et femina, animalia etiam terrestria cetera subdita et innoxia uersabantur, animal scilicet lubricum et tortuosis anfractibus mobile, operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit; eoque per angelicam praesentiam praestantioremque naturam spiritali nequitia sibi subiecto et tamquam instrumento abutens fallacia sermocinatus est feminae, a parte scilicet inferiore illius humanae copulae incipiens, ut gradatim perueniret ad totum, non existimans uirum facile credulum nec errando posse decipi, sed dum alieno cedit errori. sicut enim Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus nec Salomonem credibile est errore putasse idolis esse seruiendum, sed blanditiis femineis ad illa sacrilegia fuisse conpulsum: ita credendum est illum uirum suae feminae, uni unum, hominem homini, coniugem coniugi, ad dei legem transgrediendam non tamquam uerum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. non enim frustra dixit apostolus: Adam non est seductus, mulier autem seducta est, nisi quia illa quod ei serpens locutus est, tamquam uerum esset, accepit, ille autem ab unico noluit consortio dirimi nec in communione peccati; nec ideo minus reus, si sciens prudensque peccauit. unde et apostolus non ait: non peccauit, sed: non est seductus; nam utique ipsum ostendit, ubi dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et paulo post apertius: in similitudine, inquit, praeuaricationis Adae. hos autem seductos intellegi uoluit, qui id, quod faciunt, non putant esse peccatum; ille autem sciuit. alioquin quomodo uerum erit: Adam non est seductus? sed inexpertus diuinae seueritatis in eo falli potuit, ut ueniale crederet esse commissum. ac per hoc in eo quidem, quo mulier seducta est, non est ille seductus, sed eum fefellit, quomodo fuerat iudicandum quod erat dicturus: mulier, quam dedisti me cum, ipsa mihi dedit, et manducaui. quid ergo pluribus? etsi credendo non sunt ambo decepti, peccando tamen ambo sunt capti et diaboli laqueis inplicati.
 

      Caput XII
De qualitate peccati a primis hominibus admissi.

Si quem uero mouet, cur aliis peccatis sic natura non mutetur humana, quemadmodum illa duorum primorum hominum praeuaricatione mutata est, ut tantae corruptioni, quantam uidemus atque sentimus, et per hanc subiaceret et morti ac tot et tantis tamque inter se contrariis perturbaretur et fluctuaret adfectibus, qualis in paradiso ante peccatum, licet in corpore animali esset, utique non fuit - si quis hoc mouetur, ut dixi, non ideo debet existimare leue ac paruum illud fuisse commissum, quia in esca factum est, non quidem mala nec noxia, nisi quia prohibita; neque enim quidquam mali deus in illo tantae felicitatis loco crearet atque plantaret. sed oboedientia commendata est in praecepto, quae uirtus in creatura rationali mater quodammodo est omnium custosque uirtutum; quandoquidem ita facta est, ut ei subditam esse sit utile; perniciosum autem suam, non eius a quo creata est facere uoluntatem. hoc itaque de uno cibi genere non edendo, ubi aliorum tanta copia subiacebat, tam leue praeceptum ad obseruandum, tam breue ad memoria retinendum, ubi praesertim nondum uoluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis postea subsecutum est, tanto maiore iniustitia uiolatum est, quanto faciliore posset obseruantia custodiri
 

      Caput XIII
Quod in praeuaricatione Adae opus malum uoluntas praecesserit mala.

In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inoboedientiam laberentur. non enim ad malum opus perueniretur, nisi praecessisset uoluntas mala. porro malae uoluntatis initium quae potuit esse nisi superbia? initium enim omnis peccati superbia est. quid est autem superbia nisi peruersae celsitudinis adpetitus? peruersa enim est celsitudo deserto eo, cui debet animus inhaerere, principio sibi quodammodo fieri atque esse principium. hoc fit, cum sibi nimis placet. sibi uero ita placet, cum ab illo bono inmutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. spontaneus est autem iste defectus, quoniam, si uoluntas in amore superioris inmutabilis boni, a quo inlustrabatur ut uideret et accendebatur ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum auerteretur et ex hoc tenebresceret et frigesceret, ut uel illa crederet uerum dixisse serpentem, uel ille dei mandato uxoris praeponeret uoluntatem putaretque se uenialiter transgressorem esse praecepti, si uitae suae sociam non desereret etiam in societate peccati. non ergo malum opus factum est, id est illa transgressio ut cibo prohibito uescerentur, nisi ab eis qui iam mali erant. neque enim fieret ille fructus malus nisi ab arbore mala. ut autem esset arbor mala, contra naturam factum est, quia nisi uitio uoluntatis, quod contra naturam est, non utique fieret. sed uitio deprauari nisi ex nihilo facta natura non posset. ac per hoc ut natura sit, ex eo habet quod a deo facta est; ut autem ab eo quod est deficiat, ex hoc quod de nihilo facta est. nec sic defecit homo, ut omnino nihil esset, sed ut inclinatus ad se ipsum minus esset, quam erat, cum ei qui summe est inhaerebat. relicto itaque deo esse in se met ipso, hoc est sibi placere, non iam nihil esse est, sed nihilo propinquare. unde superbi secundum scripturas sanctas alio nomine appellantur sibi placentes. bonum est enim sursum habere cor; non tamen ad se ipsum, quod est superbiae, sed ad dominum, quod est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse. est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor. hoc quidem quasi contrarium uidetur, ut elatio sit deorsum et humilitas sursum. sed pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius deo; et ideo exaltat humilitas, quae facit subditum deo. elatio autem, quae in uitio est, eo ipso respuit subiectionem et cadit ab illo, quo non est quidquam superius, et ex hoc erit inferius et fit quod scriptum est: deiecisti eos, cum extollerentur. non enim ait: cum elati fuissent, ut prius extollerentur et postea deicerentur; sed cum extollerentur, tunc deiecti sunt. ipsum quippe extolli iam deici est. quapropter quod nunc in ciuitate dei et ciuitati dei in hoc peregrinanti saeculo maxime commendatur humilitas et in eius rege, qui est Christus, maxime praedicatur contrariumque huic uirtuti elationis uitium in eius aduersario, qui est diabolus, maxime dominari sacris litteris edocetur, profecto ista est magna differentia, qua ciuitas, unde loquimur, utraque discernitur, una scilicet societas piorum hominum, altera inpiorum, singula quaeque cum angelis ad se pertinentibus, in quibus praecessit hac amor dei, hac amor sui. manifesto ergo apertoque peccato, ubi factum est quod deus fieri prohibuerat, diabolus hominem non cepisset, nisi iam ille sibi ipsi placere coepisset. hinc enim et delectauit quod dictum est: eritis sicut di. quod melius esse possent summo ueroque principio cohaerendo per oboedientiam, non suum sibi existendo principium per superbiam. di enim creati non sua ueritate, sed dei ueri participatione sunt di. plus autem adpetendo minus est, qui, dum sibi sufficere deligit, ab illo, qui ei uere sufficit, deficit. illud itaque malum, quo, cum sibi homo placet, tamquam sit et ipse lumen, auertitur ab eo lumine, quod ei si placeat et ipse fit lumen - illud, inquam, malum praecessit in abdito, ut sequeretur hoc malum quod perpetratum est in aperto. uerum est enim quod scriptum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. illa prorsus ruina, quae fit in occulto, praecedit ruinam, quae fit in manifesto, dum illa ruina esse non putatur. quis enim exaltationem ruinam putat, cum iam ibi sit defectus, quo est relictus excelsus? quis autem ruinam esse non uideat, quando fit mandati euidens atque indubitata transgressio? propter hoc deus illud prohibuit, quod cum esset admissum, nulla defendi posset imaginatione iustitiae. et audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui iam sibi placendo ceciderant. salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando fleuit, quam sibi placuit, quando praesumpsit. hoc dicit et sacer psalmus: inple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, domine, id est, ut tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quaerendo suum.
 

      Caput XIV
De superbia transgressoris, quae ipsa fuit transgressione deterior.

Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: serpens seduxit me, et manducaui, et ille dixit: mulier, quam dedisti me cum, haec mihi dedit a ligno, et edi. nusquam hic sonat petitio ueniae, nusquam inploratio medicinae. nam licet isti non sicut Cain quod commiserunt negent, adhuc tamen superbia in aliud quaerit referre quod perperam fecit: superbia mulieris in serpentem, superbia uiri in mulierem. sed accusatio potius quam excusatio uera est, ubi mandati diuini est aperta transgressio. neque enim hoc propterea non fecerunt, quia id mulier serpente suadente, uir muliere inpertiente commisit, quasi quidquam deo, cui uel crederetur uel cederetur, anteponendum fuit.
 

      Caput XV
De iustitia retributionis, quam primi homines pro sua inoboedientia receperunt.

Quia ergo contemptus est deus iubens, quia creauerat, qui ad suam imaginem fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat, qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam salutisque praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus nec difficilibus onerauerat, sed uno breuissimo atque leuissimo ad oboedientiae salubritatem adminiculauerat, quo eam creaturam, cui libera seruitus expediret, se esse dominum commonebat: iusta damnatio subsecuta est, talisque damnatio, ut homo, qui custodiendo mandatum futurus fuerat etiam carne spiritalis, fieret etiam mente carnalis et, qui sua superbia sibi placuerat, dei iustitia sibi donaretur; nec sic, ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque dissentiens sub illo, cui peccando consensit, pro libertate, quam concupiuit, duram miseramque ageret seruitutem, mortuus spiritu uolens et corpore moriturus inuitus, desertor aeternae uitae etiam aeterna, nisi gratia liberaret, morte damnatus. quisquis huiusmodi damnationem uel nimiam uel iniustam putat, metiri profecto nescit, quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas. sicut enim Abrahae non inmerito magna oboedientia praedicatur, quia, ut occideret filium, res difficillima est imperata: ita in paradiso tanto maior inoboedientia fuit, quanto id, quod praeceptum est, nullius difficultatis fuit. et sicut oboedientia secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est oboediens usque ad mortem: ita inoboedientia primi hominis eo detestabilior, quo factus est inoboediens usque ad mortem. ubi enim magna est inoboedientiae poena proposita et res a creatore facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum sit non oboedire in re facili et tantae potestatis imperio et tanto terrente supplicio? denique, ut breuiter dicatur, in illius peccati poena quid inoboedientiae nisi inoboedientia retributa est? nam quae hominis est alia miseria nisi aduersus eum ipsum inoboedientia eius ipsius, ut, quoniam noluit quod potuit, quod non potest uelit? in paradiso enim etiamsi non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non uolebat, et ideo poterat omnia quae uolebat; nunc uero sicut in eius stirpe cognoscimus et diuina scriptura testatur: homo uanitati similis factus est. quis enim enumerat, quam multa quae non potest uelit, dum sibi ipse, id est uoluntati eius ipse animus eius eoque inferior caro eius, non obtemperat? ipso namque inuito et animus plerumque turbatur et caro dolet et ueterescit et moritur, et quidquid aliud patimur, quod non pateremur inuiti, si uoluntati nostrae nostra natura omni modo atque ex omnibus partibus oboediret. at enim aliquid caro patitur, quo seruire non sinitur. quid interest unde, dum tamen per iustitiam dominantis dei, cui subditi seruire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita fuerat, non seruiendo molesta sit, quamuis nos deo non seruiendo molesti nobis potuerimus esse, non illi? neque enim sic ille nostro, ut nos seruitio corporis indigemus, et ideo nostra est quod recipimus, non illius poena quod fecimus. dolores porro, qui dicuntur carnis, animae sunt in carne et ex carne. quid enim caro per se ipsam sine anima uel dolet uel concupiscit? sed quod concupiscere caro dicitur uel dolere, aut ipse homo est, sicut disseruimus, aut aliquid animae, quod carnis adficit passio, uel aspera, ut faciat dolorem, uel lenis, ut uoluptatem. sed dolor carnis tantummodo offensio est animae ex carne et quaedam ab eius passione dissensio, sicut animi dolor, quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, quae nobis nolentibus acciderunt. sed tristitiam plerumque praecedit metus, qui et ipse in anima est, non in carne. dolorem autem carnis non praecedit ullus quasi metus carnis, qui ante dolorem in carne sentiatur. uoluptatem uero praecedit adpetitus quidam, qui sentitur in carne quasi cupiditas eius, sicut fames et sitis et ea, quae in genitalibus usitatius libido nominatur, cum hoc sit generale uocabulum omnis cupiditatis. nam et ipsam iram nihil aliud esse quam ulciscendi libidinem ueteres definierunt; quamuis nonnumquam homo, ubi uindictae nullus est sensus, etiam rebus inanimis irascatur, et male scribentem stilum conlidat uel calamum frangat iratus. uerum et ista licet inrationabilior, tamen quaedam ulciscendi libido est, ut nescio qua, ut ita dixerim, quasi umbra retributionis, ut qui male faciunt, mala patiantur. est igitur libido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido habendi pecuniam, quae auaritia; est libido quomodocumque uincendi, quae peruicacia; est libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur. sunt multae uariaeque libidines, quarum nonnullae habent etiam uocabula propria, quaedam uero non habent. quis enim facile dixerit, quid uocetur libido dominandi, quam tamen plurimum ualere in tyrannorum animis etiam ciuilia bella testantur?
 

      Caput XVI
De libidinis malo, cuius nomen cum multis uitiis congruat, proprie tamen motibus obsceni caloris adscribitur.

Cum igitur sint multarum libidines rerum, tamen, cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur, non fere adsolet animo occurrere nisi illa, qua obscenae partes corporis excitantur. haec autem sibi non solum totum corpus nec solum extrinsecus, uerum etiam intrinsecus uindicat totumque commouet hominem animi simul adfectu cum carnis adpetitu coniuncto atque permixto, ut ea uoluptas sequatur, qua maior in corporis uoluptatibus nulla est; ita ut momento ipso temporis, quo ad eius peruenitur extremum, paene omnis acies et quasi uigilia cogitationis obruatur. quis autem amicus sapientiae sanctorumque gaudiorum coniugalem agens uitam, sed, sicut apostolus monuit, sciens suum uas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et gentes, quae ignorant deum, non mallet, si posset, sine hac libidine filios procreare, ut etiam in hoc serendae prolis officio sic eius menti ea, quae ad hoc opus creata sunt, quemadmodum cetera suis quaeque operibus distributa membra seruirent, nutu uoluntatis acta, non aestu libidinis incitata? sed neque ipsi amatores huius uoluptatis siue ad concubitus coniugales siue ad inmunditias flagitiorum cum uoluerint commouentur; sed aliquando inportunus est ille motus poscente nullo, aliquando autem destituit inhiantem, et cum in animo concupiscentia ferueat, friget in corpore; atque ita mirum in modum non solum generandi uoluntati, uerum etiam lasciuiendi libidini libido non seruit, et cum tota plerumque menti cohibenti aduersetur, nonnumquam et aduersus se ipsam diuiditur commotoque animo in commouendo corpore se ipsa non sequitur.
 

      Caput XVII
De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque uiderunt.

Merito huius libidinis maxime pudet, merito et ipsa membra quae suo quodam, ut ita dixerim, iure, non omni modo ad arbitrium nostrum mouet aut non mouet, pudenda dicuntur, quod ante peccatum hominis non fuerunt. nam sicut scriptum est: nudi erant, et non confundebantur, non quod eis sua nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat, quia nondum libido membra illa praeter arbitrium commouebat, nondum ad hominis inoboedientiam redarguendam sua inoboedientia caro quodammodo testimonium perhibebat. neque enim caeci creati erant, ut inperitum uulgus opinatur; quandoquidem et ille uidit animalia, quibus nomina inposuit, et de illa legitur: uidit mulier quia bonum lignum in escam et quia placet oculis ad uidendum. patebant ergo oculi eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non adtenti, ut cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando membra eorum uoluntati repugnare nesciebant. qua gratia remota, ut poena reciproca inoboedientia plecteretur, extitit in motu corporis quaedam inpudens nouitas, unde esset indecens nuditas, et fecit adtentos reddiditque confusos. hinc est quod, posteaquam mandatum dei aperta transgressione uiolarunt, scriptum est de illis: et aperti sunt oculi amborum et agnouerunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria. aperti sunt, inquit, oculi amborum, non ad uidendum, nam et antea uidebant, sed ad discernendum inter bonum quod amiserant et malum quo ceciderant. unde et ipsum lignum, eo quod istam faceret dinoscentiam, si ad uescendum contra uetitum tangeretur, ex ea re nomen accepit, ut appellaretur lignum sciendi boni et mali. experta enim morbi molestia euidentior fit etiam iucunditas sanitatis. cognouerunt ergo quia nudi erant, nudati scilicet ea gratia, qua fiebat ut nuditas corporis nulla eos lege peccati menti eorum repugnante confunderet. hoc itaque cognouerunt, quod felicius ignorarent, si deo credentes et oboedientes non committerent, quod eos cogeret experiri infidelitas et inoboedientia quid noceret. proinde confusi inoboedientia carnis suae, tamquam teste poena inoboedientiae suae, consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria, id est succinctoria genitalium. nam quidam interpretes succinctoria posuerunt. porro autem campestria Latinum quidem uerbum est, sed ex eo dictum, quod iuuenes, qui nudi exercebantur in campo, pudenda operiebant; unde qui ita succincti sunt, campestratos uulgus appellat. quod itaque aduersus damnatam culpa inoboedientiae uoluntatem libido inoboedienter mouebat, uerecundia pudenter tegebat. ex hoc omnes gentes, quoniam ab illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda uelare, ut quidam barbari illas corporis partes nec in balneis nudas habeant, sed cum earum tegimentis lauent. per opacas quoque Indiae solitudines, cum quidam nudi philosophentur, unde gymnosophistae nominantur, adhibent tamen genitalibus tegmina, quibus per cetera membrorum carent.
 

      Caput XVIII
De pudore concubitus non solum uulgaris, sed etiam coniugalis.

Opus uero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana iudicia requiruntur, uerum etiam in usu scortorum, quam terrena ciuitas licitam turpitudinem fecit, quamuis id agatur, quod eius ciuitatis nulla lex uindicat, deuitat tamen publicum etiam permissa atque inpunita libido conspectum, et uerecundia naturali habent prouisum lupanaria ipsa secretum faciliusque potuit inpudicitia non habere uincla prohibitionis, quam inpudentia remouere latibula illius foeditatis. sed hanc etiam ipsi turpes turpitudinem uocant, cuius licet sint amatores, ostentatores esse non audent. quid? concubitus coniugalis, qui secundum matrimonialium praescripta tabularum procreandorum fit causa liberorum, nonne et ipse quamquam sit licitus et honestus, remotum ab arbitris cubile conquirit? nonne omnes famulos atque ipsos etiam paranymphos et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante mittit foras, quam uel blandiri coniux coniugi incipiat? et quoniam, sicut ait etiam quidam Romani maximus auctor eloquii, omnia recte facta in luce se conlocari uolunt, id est adpetunt sciri: hoc recte factum sic adpetit sciri, ut tamen erubescat uideri. quis enim nescit, ut filii procreentur, quid inter se coniuges agant? quandoquidem ut id agatur, tanta celebritate ducuntur uxores; et tamen cum agitur, unde filii nascantur, nec ipsi filii, si qui inde iam nati sunt, testes fieri permittuntur. sic enim hoc recte factum ad sui notitiam lucem adpetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. unde hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam quod pudeat comitetur ex poena?
 

      Caput XIX
Quod partes irae atque libidinis, quae in homine tam uitiose mouentur, ut eas necesse sit frenis sapientiae cohiberi, in illa ante peccatum naturae sanitate non fuerint.

Hinc est quod et illi philosophi, qui ueritati propius accesserunt, iram atque libidinem uitiosas animi partes esse confessi sunt, eo quod turbide atque inordinate mouerentur ad ea etiam, quae sapientia perpetrari uetat, ac per hoc opus habere moderatrice mente atque ratione. quam partem animi tertiam uelut in arce quadam ad istas regendas perhibent conlocatam, ut illa imperante, istis seruientibus possit in homine iustitia ex omni animi parte seruari. hae igitur partes, quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse uitiosas, ut eas ab his rebus, ad quas iniuste mouentur, mens conpescendo et cohibendo refrenet ac reuocet atque ad ea permittat, quae sapientiae lege concessa sunt - sicut iram ad exercendam iustam cohercitionem, sicut libidinem ad propagandae prolis officium - hae, inquam, partes in paradiso ante peccatum uitiosae non erant. non enim contra rectam uoluntatem ad aliquid mouebantur, unde necesse esset eas rationis tamquam frenis regentibus abstinere. nam quod nunc ita mouentur et ab eis, qui temperanter et iuste et pie uiuunt, alias facilius, alias difficilius, tamen cohibendo et repugnando modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor ex culpa. quod autem irae opera aliarumque adfectionum in quibusque dictis atque factis non sic abscondit uerecundia, ut opera libidinis, quae fiunt genitalibus membris, quid causae est, nisi quia in ceteris membra corporis non ipsae adfectiones, sed, cum eis consenserit, uoluntas mouet, quae in usu eorum omnino dominatur? nam quisquis uerbum emittit iratus uel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere, nisi lingua et manus iubente quodammodo uoluntate mouerentur; quae membra, etiam cum ira nulla est, mouentur eadem uoluntate. at uero genitales corporis partes ita libido suo iuri quodammodo mancipauit, ut moueri non ualeant, si ipsa defuerit et nisi ipsa uel ultro uel excitata surrexerit. hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium oculos erubescendo deuitat; magisque fert homo spectantium multitudinem, quando iniuste irascitur homini, quam uel unius aspectum et quando iuste miscetur uxori.
 

      Caput XX
De uanissima turpitudine Cynicorum.

Hoc illi canini philosophi, hoc est Cynici, non uiderunt, proferentes contra humanam uerecundiam quid aliud quam caninam, hoc est inmundam inpudentemque sententiam? ut scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam non pudeat id agere nec in uico aut platea qualibet coniugalem concubitum deuitare. uicit tamen pudor naturalis opinionem huius erroris. nam etsi perhibent, hoc aliquando gloriabundum fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem futuram, si in hominum memoria insignior eius inpudentia figeretur, postea tamen a Cynicis fieri cessatum est, plusque ualuit pudor, ut erubescerent homines hominibus, quam error, ut homines canibus esse similes adfectarent. unde et illum uel illos, qui hoc fecisse referentur, potius arbitror concumbentium motus dedisse oculis hominum nescientium quid sub pallio gereretur, quam humano premente conspectu potuisse illam peragi uoluptatem. ibi enim philosophi non erubescebant uideri se uelle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret surgere. et nunc uidemus adhuc esse philosophos Cynicos: hi enim sunt, qui non solum amiciuntur pallio, uerum etiam clauam ferunt; nemo tamen eorum audet hoc facere, quod si aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe conspuentium saliuis obruerentur. pudet igitur huius libidinis humanam sine ulla dubitatione naturam, et merito pudet. in eius quippe inoboedientia, quae genitalia corporis membra solis suis motibus subdidit et potestati uoluntatis eripuit, satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inoboedientiae retributum; quod in ea parte maxime oportuit apparere, qua generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius est mutata peccato; a cuius nexu nullus eruitur, nisi id quod, cum omnes in uno essent, in communem perniciem perpetratum est et dei iustitia uindicatum, dei gratia in singulis expietur.
 

      Caput XXI
De benedictione multiplicandae fecunditatis humanae ante peccatum data, quam praeuaricatio non ademerit et cui libidinis morbus accesserit.

Absit itaque, ut credamus illos coniuges in paradiso constitutos per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra texerunt, inpleturos fuisse quod in sua benedictione deus dixit: crescite et multiplicamini et replete terram. post peccatum quippe orta est haec libido; post peccatum eam natura non inpudens amissa potestate, cui corpus ex omni parte seruiebat, sensit adtendit, erubuit operuit. illa uero benedictio nuptiarum, ut coniugati crescerent et multiplicarentur et inplerent terram, quamuis et in delinquentibus manserit, tamen antequam delinquerent data est, ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam conubii, non ad poenam pertinere peccati. sed nunc homines, profecto illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc, quod experti sunt, id est per libidinem, de qua uidemus etiam ipsam honestatem erubescere nuptiarum, non potuisse gigni filios opinantur, alii scripturas diuinas, ubi legitur post peccatum puduisse nuditatis et pudenda esse contecta, prorsus non accipientes, sed infideliter inridentes; alii uero quamuis eas accipiant et honorent, illud tamen quod dictum est: crescite et multiplicamini, non secundum carnalem fecunditatem uolunt intellegi, quia et secundum animam legitur tale aliquid dictum: multiplicabis me in anima mea in uirtute, ut id, quod in genesi sequitur: et inplete terram et dominamini eius, terram intellegant carnem, quam praesentia sua inplet anima eiusque maxime dominatur, cum in uirtute multiplicatur; carnales autem fetus sine libidine, quae post peccatum exorta inspecta, confusa uelata est, nec tunc nasci potuisse, sicut neque nunc possunt, nec in paradiso futuros fuisse, sed foris, sicut et factum est. nam posteaquam inde dimissi sunt, ad gignendos filios coierunt eosque genuerunt.
 

      Caput XXII
De copula coniugali a deo primitus instituta atque benedicta.

Nos autem nullo modo dubitamus secundum benedictionem dei crescere et multiplicari et inplere terram donum esse nuptiarum, quas deus ante peccatum hominis ab initio constituit, creando masculum et feminam, qui sexus euidens utique in carne est. huic quippe operi dei etiam benedictio ipsa subiuncta est. nam cum scriptura dixisset: masculum et feminam fecit eos, continuo subdidit: et benedixit eos deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius, et cetera. quae omnia quamquam non inconuenienter possint etiam ad intellectum spiritalem referri, masculum tamen et feminam non sicut simile aliquid etiam in homine uno intellegi potest, quia uidelicet in eo aliud est quod regit, aliud quod regitur; sed sicut euidentissime apparet in diuersi sexus corporibus, masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando crescerent et multiplicarentur et inplerent terram, magnae absurditatis est reluctari. neque enim de spiritu qui imperat et carne quae obtemperat, aut de animo rationali qui regit et inrationali cupiditate quae regitur, aut de uirtute contemplatiua quae excellit et de actiua quae subditur, aut de intellectu mentis et sensu corporis, sed aperte de uinculo coniugali, quo inuicem sibi uterque sexus obstringitur, dominus interrogatus utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, quoniam propter duritiam cordis Israelitarum Moyses dari permisit libellum repudii, respondit atque ait: non legistis, quia, qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. certum est igitur masculum et feminam ita primitus institutos, ut nunc homines duos diuersi sexus uidemus et nouimus, unum autem dici uel propter coniunctionem uel propter originem feminae, quae de masculi latere creata est. nam et apostolus per hoc primum, quod deo instituente praecessit, exemplum singulos quosque admonet, ut uiri uxores suas diligant.
 

      Caput XXIII
An etiam in paradiso generandum fuisset, si nemo peccasset, uel utrum contra aestum libidinis pugnatura illic fuisset ratio castitatis.

Quisquis autem dicit non fuisse coituros nec generaturos, nisi peccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum? si enim non peccando soli remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent, generare non possent: profecto ut non soli duo iusti homines possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit. quod si credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus conplendae illi sufficit beatissimae ciuitati, tantus existeret, etsi nemo peccasset, quantus nunc per dei gratiam de multitudine colligitur peccatorum, quousque filii saeculi huius generant et generantur. et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudendam libidinem non haberent. sed quomodo id fieri posset, nunc non est quo demonstretur exemplo. nec ideo tamen incredibile debet uideri etiam illud unum sine ista libidine uoluntati potuisse seruire, cui tot membra nunc seruiunt. an uero manus et pedes mouemus, cum uolumus, ad ea quae his membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate, quanta et in nobis et in aliis uidemus, maxime in artificibus quorumque operum corporalium, ubi ad exercendam infirmiorem tardioremque naturam agilior accessit industria; et non credimus ad opus generationis filiorum, si libido non fuisset, quae peccato inoboedientiae retributa est, oboedienter hominibus ad uoluntatis nutum similiter ut cetera potuisse illa membra seruire? nonne Cicero in libris de republica, cum de imperiorum differentia disputaret et huius rei similitudinem ex natura hominis adsumeret, ut filiis dixit imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem; uitiosas uero animi partes ut seruos asperiore imperio coherceri? et utique ordine naturali animus anteponitur corpori, et tamen ipse animus imperat corpori facilius quam sibi. uerumtamen haec libido, de qua nunc disserimus, eo magis erubescenda extitit, quod animus in ea nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat, nec omni modo corpori, ut pudenda membra uoluntas potius quam libido commoueat; quod si ita esset, pudenda non essent. nunc uero pudet animum resisti sibi a corpore, quod ei natura inferiore subiectum est. in aliis quippe adfectionibus cum sibi resistit, ideo minus pudet, quia, cum a se ipso uincitur, ipse se uincit; etsi inordinate atque uitiose, quia ex his partibus, quae rationi subici debent, tamen a partibus suis ac per hoc, ut dictum est, a se ipso uincitur. nam cum ordinate se animus uincit, ut inrationabiles motus eius menti rationique subdantur, si tamen et illa deo subdita est, laudis atque uirtutis est. minus tamen pudet, cum sibi animus ex uitiosis suis partibus non obtemperat, quam cum ei corpus, quod alterum ab illo est atque infra illum est et cuius sine illo natura non uiuit, uolenti iubentique non cedit. sed cum alia membra retinentur uoluntatis imperio, sine quibus illa, quae contra uoluntatem libidine concitantur, id quod adpetunt inplere non possunt, pudicitia custoditur, non amissa, sed non permissa delectatione peccati. hunc renisum, hanc repugnantiam, hanc uoluntatis et libidinis rixam uel certe ad uoluntatis sufficientiam libidinis indigentiam procul dubio, nisi culpabilis inoboedientia poenali inoboedientia plecteretur, in paradiso nuptiae non haberent, sed uoluntati membra, ut cetera, ita cuncta seruirent. ita genitale aruum uas in hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus, et quod modo de hac re nobis uolentibus diligentius disputare uerecundia resistit et conpellit ueniam honore praefato a pudicis auribus poscere, cur id fieret nulla causa esset, sed in omnia, quae de huiusmodi membris sensum cogitantis adtingerent, sine ullo timore obscenitatis liber sermo ferretur, nec ipsa uerba essent, quae uocarentur obscena, sed quidquid inde diceretur, tam honestum esset, quam de aliis cum loquimur corporis partibus. quisquis ergo ad has litteras inpudicus accedit, culpam refugiat, non naturam; facta denotet suae turpitudinis, non uerba nostrae necessitatis; in quibus mihi facillime pudicus et religiosus lector uel auditor ignoscit, donec infidelitatem refellam, non de fide rerum inexpertarum, sed de sensu expertarum argumentantem. legit enim haec sine offensione, qui non exhorret apostolum horrenda feminarum flagitia reprehendentem, quae inmutauerunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam, praecipue quia nos non damnabilem obscenitatem nunc, sicut ille, commemoramus atque reprehendimus, sed in explicandis, quantum possumus, humanae generationis effectibus uerba tamen, sicut ille, obscena uitamus.
 

      Caput XXIV
Quod insontes homines et merito oboedientiae in paradiso permanentes ita genitalibus membris usuri fuissent ad generationem prolis, sicut ceteris ad arbitrium uoluntatis.

Seminaret igitur prolem uir, susciperet femina genitalibus membris, quando id opus esset et quantum opus esset, uoluntate motis, non libidine concitatis. neque enim ea sola membra mouemus ad nutum, quae conpactis articulata sunt ossibus, sicut manus et pedes et digitos, uerum etiam illa, quae mollibus remissa sunt neruis, cum uolumus, mouemus agitando et porrigendo producimus et torquendo flectimus et constringendo duramus, sicut ea sunt, quae in ore ac facie, quantum potest, uoluntas mouet. pulmones denique ipsi omnium, nisi medullarum, mollissimi uiscerum et ob hoc antro pectoris communiti, ad spiritum ducendum ac remittendum uocemque emittendam seu modificandam, sicut folles fabrorum uel organorum, flantis, respirantis, loquentis, clamantis cantantis seruiunt uoluntati. omitto quod animalibus quibusdam naturaliter inditum est, ut tegmen, quo corpus omne uestitur, si quid in quocumque loco eius senserint abigendum, ibi tantum moueant, ubi sentiunt, nec solum insidentes muscas, uerum etiam haerentes hastas cutis tremore discutiant. numquid quia id non potest homo, ideo creator quibus uoluit animantibus donare non potuit? sic ergo et ipse homo potuit oboedientiam etiam inferiorum habere membrorum, quam sua inoboedientia perdidit. neque enim deo difficile fuit sic illum condere, ut in eius carne etiam illud nonnisi eius uoluntate moueretur, quod nunc nisi libidine non mouetur. nam et hominum quorundam naturas nouimus multum ceteris dispares et ipsa raritate mirabiles nonnulla ut uolunt de corpore facientium, quae alii nullo modo possunt et audita uix credunt. sunt enim, qui et aures moueant uel singulas uel ambas simul. sunt qui totam caesariem capite inmoto, quantum capilli occupant, deponunt ad frontem reuocantque cum uolunt. sunt qui eorum quae uorauerint incredibiliter plurima et uaria paululum praecordiis contrectatis tamquam de saeculo quod placuerit integerrimum proferunt. quidam uoces auium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum sic imitantur atque exprimunt, ut, nisi uideantur, discerni omnino non possint. nonnulli ab imo sine putore ullo ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt, ut ex illa etiam parte cantare uideantur. ipse sum expertus sudare hominem solere, cum uellet. notum est quosdam flere, cum uolunt, atque ubertim lacrimas fundere. iam illud multo est incredibilius, quod plerique fratres memoria recentissima experti sunt. presbyter fuit quidam Restitutus nomine in paroecia Calamensis ecclesiae. quando ei placebat - rogabatur autem ut hoc faceret ab eis, qui rem mirabilem coram scire cupiebant - , ad imitatas quasi lamentantis cuiuslibet hominis uoces ita se auferebat a sensibus et iacebat simillimus mortuo, ut non solum uellicantes atque pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne ureretur admoto sine ullo doloris sensu nisi postmodum ex uulnere; non autem obnitendo, sed non sentiendo non mouere corpus eo probabatur, quod tamquam in defuncto nullus inueniebatur anhelitus; hominum tamen uoces, si clarius loquerentur, tamquam de longinquo se audire postea referebat. cum itaque corpus etiam nunc quibusdam, licet in carne corruptibili hanc aerumnosam ducentibus uitam, ita in plerisque motionibus et adfectionibus extra usitatum naturae modum mirabiliter seruiat, quid causae est, ut non credamus ante inoboedientiae peccatum corruptionisque supplicium ad propagandam prolem sine ulla libidine seruire uoluntati humanae humana membra potuisse? donatus est itaque homo sibi, quia deseruit deum placendo sibi, et non oboediens deo non potuit oboedire nec sibi. hinc euidentior miseria, qua homo non uiuit ut uult. nam si ut uellet uiueret, beatum se putaret sed nec sic tamen esset, si turpiter uiueret.
 

      Caput XXV
De uera beatitudine, quam temporalis uita non obtinet.

Quamquam si diligentius adtendamus, nisi beatus non uiuit ut uult, et nullus beatus nisi iustus. sed etiam ipse iustus non uiuet ut uult, nisi eo peruenerit, ubi mori falli offendi omnino non possit eique sit certum ita semper futurum. hoc enim natura expetit, nec plene atque perfecte beata erit nisi adepta quod expetit. nunc uero quis hominum potest ut uult uiuere, quando ipsum uiuere non est in potestate? uiuere enim uult, mori cogitur. quomodo ergo uiuit ut uult, qui non uiuit quamdiu uult? quodsi mori uoluerit, quomodo potest ut uult uiuere, qui non uult uiuere? et si ideo mori uelit, non quo nolit uiuere, sed ut post mortem melius uiuat: nondum ergo ut uult uiuit, sed cum ad id quod uult moriendo peruenerit. uerum ecce uiuat ut uult, quoniam sibi extorsit sibique imperauit non uelle quod non potest, atque hoc uelle quod potest, sicut ait Terentius: quoniam non potest id fieri quod uis, id uelis quod possis: num ideo beatus est, quia patienter miser est? beata quippe uita si non amatur, non habetur. porro si amatur et habetur, ceteris omnibus rebus excellentius necesse est ametur, quoniam propter hanc amandum est quidquid aliud amatur. porro si tantum amatur, quantum amari digna est - non enim beatus est, a quo ipsa beata uita non amatur ut digna est - : fieri non potest, ut eam, qui sic amat, non aeternam uelit. tunc igitur beata erit, quando aeterna erit.
 

      Caput XXVI
Quod felicitas in paradiso uiuentium sine erubescendo adpetitu generandi officium credenda sit inplere potuisse.

Viuebat itaque homo in paradiso sicut uolebat, quamdiu hoc uolebat quod deus iusserat; uiuebat fruens deo, ex quo bono erat bonus; uiuebat sine ulla egestate, ita semper uiuere habens in potestate. cibus aderat ne esuriret, potus ne sitiret, lignum uitae ne illum senecta dissolueret. nihil corruptionis in corpore uel ex corpore ullas molestias ullis eius sensibus ingerebat. nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. summa in carne sanitas, in animo tota tranquillitas. sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, sic in eius habitatore nulla ex cupiditate uel timore accidebat bonae uoluntatis offensio. nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum. gaudium uerum perpetuabatur ex deo, in quem flagrabat caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, atque inter se coniugum fida ex honesto amore societas, concors mentis corporisque uigilia et mandati sine labore custodia. non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat inuitum. in tanta facilitate rerum et felicitate hominum absit ut suspicemur non potuisse prolem seri sine libidinis morbo, sed eo uoluntatis nutu mouerentur membra illa quo cetera, et sine ardoris inlecebroso stimulo cum tranquillitate animi et corporis nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris. neque enim quia experientia probari non potest, ideo credendum non est, quando illas corporis partes non ageret turbidus calor, sed spontanea potestas, sicut opus esset, adhiberet, ita tunc potuisse utero coniugis salua integritate feminei genitalis uirile semen inmitti, sicut nunc potest eadem integritate salua ex utero uirginis fluxus menstrui cruoris emitti. eadem quippe uia posset illud inici, qua hoc potest eici. ut enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis inpulsus feminea uiscera relaxaret, sic ad fetandum et concipiendum non libidinis adpetitus, sed uoluntarius usus naturam utramque coniungeret. de rebus loquimur nunc pudendis et ideo, quamuis, antequam earum puderet, quales esse potuissent coniciamus ut possumus, tamen necesse est, ut nostra disputatio magis frenetur ea, quae nos reuocat, uerecundia, quam eloquentia, quae nobis parum subpetit, adiuuetur. nam cum id quod dico nec ipsi experti fuerint, qui experiri potuerunt - quoniam praeoccupante peccato exilium de paradiso ante meruerunt, quam sibi in opere serendae propaginis tranquillo arbitrio conuenirent - , quomodo nunc, cum ista commemorantur, sensibus occurrit humanis nisi experientia libidinis turbidae, non coniectura placidae uoluntatis? hinc est quod inpedit loquentem pudor, etsi non deficiat ratio cogitantem. uerumtamen omnipotenti deo, summo ac summe bono creatori omnium naturarum, uoluntatum autem bonarum adiutori et remuneratori, malarum autem relictori et damnatori, utrarumque ordinatori, non defuit utique consilium, quo certum numerum ciuium in sua sapientia praedestinatum etiam ex damnato genere humano suae ciuitatis inpleret, non eos iam meritis, quandoquidem uniuersa massa tamquam in uitiata radice damnata est, sed gratia discernens et liberatis non solum de ipsis, uerum etiam de non liberatis, quid eis largiatur, ostendens. non enim debita, sed gratuita bonitate tunc se quisque agnoscit erutum malis, cum ab eorum hominum consortio fit inmunis, cum quibus illi iusta esset poena communis. cur ergo non crearet deus, quos peccaturos esse praesciuit, quandoquidem in eis et ex eis, et quid eorum culpa mereretur, et quid sua gratia donaretur, posset ostendere, nec sub illo creatore ac dispositore peruersa inordinatio delinquentium rectum peruerteret ordinem rerum?
 

      Caput XVII
De peccatoribus, et angelis et hominibus, quorum peruersitas non perturbat prouidentiam.

Proinde peccatores, et angeli et homines, nihil agunt, quo inpediantur magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius, quoniam qui prouidenter atque omnipotenter sua cuique distribuit, non solum bonis, uerum etiam malis bene uti nouit. ac per hoc propter meritum primae malae uoluntatis ita damnato atque obdurato angelo malo, ut iam bonam uoluntatem ulterius non haberet, bene utens deus cur non permitteret, ut ab illo primus homo, qui rectus, hoc est bonae uoluntatis, creatus fuerat, tentaretur? quandoquidem sic erat institutus, ut, si de adiutorio dei fideret bonus homo, malum angelum uinceret; si autem creatorem atque adiutorem deum superbe sibi placendo desereret, uinceretur; meritum bonum habens in adiuta diuinitus uoluntate recta, malum uero in deserente deum uoluntate peruersa. quia et ipsum fidere de adiutorio dei non quidem posset sine adiutorio dei, nec tamen ideo ab his diuinae gratiae beneficiis sibi placendo recedere non habebat in potestate. nam sicut in hac carne uiuere sine adiumentis alimentorum in potestate non est, non autem in ea uiuere in potestate est, quod faciunt qui se ipsos necant, ita bene uiuere sine adiutorio dei etiam in paradiso non erat in potestate; erat autem in potestate male uiuere, sed beatitudine non permansura et poena iustissima secutura. cum igitur huius futuri casus humani deus non esset ignarus, cur eum non sineret inuidi angeli malignitate tentari? nullo modo quidem quod uinceretur incertus, sed nihilominus praescius quod ab eius semine adiuto sua gratia idem ipse diabolus fuerat sanctorum gloria maiore uincendus. ita factum est, ut nec deum aliquid futurorum lateret nec praesciendo quemquam peccare conpelleret et, quid interesset inter propriam cuiusque praesumptionem et suam tuitionem, angelicae et humanae rationali creaturae consequenti experientia demonstraret. quis enim audeat credere aut dicere, ut neque angelus neque homo caderet, in dei potestate non fuisse? sed hoc eorum potestati maluit non auferre atque ita, et quantum mali eorum superbia et quantum boni sua gratia ualeret, ostendere.
 

      Caput XXVIII
De qualitate duarum ciuitatum, terrenae atque caelestis.

Fecerunt itaque ciuitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum dei, caelestem uero amor dei usque ad contemptum sui. denique illa in se ipsa, haec in domino gloriatur. illa enim quaerit ab hominibus gloriam; huic autem deus conscientiae testis maxima est gloria. illa in gloria sua exaltat caput suum; haec dicit deo suo: gloria mea et exaltans caput meum. illi in principibus eius uel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur; in hac seruiunt inuicem in caritate et praepositi consulendo et subditi obtemperando. illa in suis potentibus diligit uirtutem suam; haec dicit deo suo: diligam te, domine, uirtus mea. ideoque in illa sapientes eius secundum hominem uiuentes aut corporis aut animi sui bona aut utriusque sectati sunt, aut qui potuerunt cognoscere deum. non ut deum honorauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes - id est dominante sibi superbia in sua sapientia sese extollentes - stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium - ad huiuscemodi enim simulacra adoranda uel duces populorum uel sectatores fuerunt - , et coluerunt atque seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula; in hac autem nulla est hominis sapientia nisi pietas, qua recte colitur uerus deus, id expectans praemium in societate sanctorum non solum hominum, uerum etiam angelorum, ut sit deus omnia in omnibus.