Aurelius Augustinus
354 - 430
|
De beata vita
386
Textus:De beata vita. Über das Glück.Lateinisch/DeutschHrsg.: Ingeborg Schwarz-Kirchenbauerund Willi Schwarz.
|
________________________________________________________________
|
|
1 (1) Si ad philosophiae portum, e quo iam in beatae vitae regionem solumque proceditur, vir humanissime atque magne Theodore, ratione institutus cursus et voluntas ipsa perduceret, nescio, utrum temere dixerim multo minoris numeri homines ad eum perventuros fuisse, quamvis nunc quoque, ut videmus, rari admodum paucique perveniant. Cum enim in hunc mundum sive deus sive natura sive necessitas sive voluntas nostra sive coniuncta horum aliqua sive simul omnia – res enim multum obscura est, sed tamen a te iam inlustranda suscepta – velut in quoddam procellosum salum nos quasi temere passimque proiecerit, quotusquisque cognosceret, quo sibi nitendum esset quave redeundum, nisi aliquando et invitos contraque obnitentes aliqua tempestas, quae stultis videtur adversa, in optatissimam terram nescientes errantesque conpingeret?(2) Igitur hominum, quos philosophia potest accipere, tria quasi navigantium genera mihi videor videre. Unum est eorum, quos ubi aetas compos rationis adsumpserit, parvo impetu pulsuque remorum de proximo fugiunt seseque condunt in illa tranquillitate, unde ceteris civibus, quibus possunt, quo admoniti conentur ad se, lucidissimum signum sui alicuius operis erigunt. Alterum vero est eorum superiorique contrarium, qui fallacissima facie maris decepti elegerunt in medium progredi longeque a sua patria peregrinari audent et eius saepe obliviscuntur. Hos si nescio quo et nimis latente modo a puppi ventus, quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant in altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod eis usque quaque fallacissima serenitas voluptatum honorumque blanditur. His profecto quid aliud optandum est quam quaedam in illis rebus, a quibus laeti excipiuntur, inprospera et, si parum est, saeviens omnino tempestas contrarieque flans ventus, qui eos ad certa et solida gaudia vel flentes gementesque perducat? Huius generis tamen plerique nondum longius evagati quibusdam non ita gravibus molestiis reducuntur. Hi sunt homines, quos cum vel lacrimabiles tragoediae fortunarum suarum vel inanium negotiorum anxiae difficultates quasi nihil aliud habentes, quod agant, in libros doctorum sapientissimorumque hominum truserint, in ipso quodam modo portu evigilant, unde illos nulla maris illius promissa nimium falso ridentis excludant. Est autem genus inter haec tertium eorum, qui vel in ipso adolescentiae limine vel iam diu multumque iactati tamen quaedam signa respiciunt et suae dulcissimae patriae quamvis in ipsis fluctibus recordantur et aut recto cursu in nullo falsi et nihil morati eam repetunt aut plerumque vel inter nubila deviantes vel mergentia contuentes sidera vel nonnullis inlecebris capti bonae navigationis tempora differentes errant diutius, saepe etiam periclitantur. Quos item saepe nonnulla in fluxis fortunis calamitas, quasi conatibus eorum adversa tempestas, in optatissimam vitam quietamque compellit.(3) His autem omnibus, qui quocumque modo ad beatae vitae regionem feruntur, unus inmanissimus mons ante ipsum portum constitutus, qui etiam magnas ingredientibus gignit angustias, vehementissime formidandus cautissimeque vitandus est. Nam ita fulget, ita mentiente illa luce vestitur, ut non solum pervenientibus nondumque ingressis incolendum se offerat et eorum voluntati pro ipsa beata terra satisfacturum polliceatur sed plerumque de ipso portu ad sese homines invitet, eosque nonnumquam detineat ipsa altitudine delectatos, unde ceteros despicere libeat. Hi tamen admonent saepe venientes, ne aut occultis subter scopulis decipiantur aut ad se ascendere facile putent, et qua sine periculo ingrediantur propter illius terrae vicinitatem, benevolentissime docent. Ita cum eis invident vanissimam gloriam, locum securitatis ostendunt. Nam quem montem alium vult intellegi ratio propinquantibus ad philosophiam ingressisve metuendum, nisi superbum studium inanissimae gloriae, quod ita nihil intus plenum atque solidum habet, ut inflatos sibi superambulantes subcrepante fragili solo demergat ac sorbeat eisque in tenebras revolutis eripiat luculentam domum, quam paene iam viderant?(4) Quae cum ita sint, accipe, mi Theodore – namque ad id, quod desidero, te unum intueor teque aptissimum semper admiror – accipe, inquam, et quod illorum trium genus hominum me tibi dederit et quo loco mihi esse videar et abs te cuius modi auxilium certus exspectem. Ego ab usque undevicesimo anno aetatis meae, postquam in schola rhetoris librum illum Ciceronis, qui Hortensius vocatur, accepi, tanto amore philosophiae succensus sum, ut statim ad eam me ferre meditarer. Sed neque mihi nebulae defuerunt, quibus confunderetur cursus meus, et diu, fateor, quibus in errorem ducerer, labentia in Oceanum astra suspexi. Nam et superstitio quaedam puerilis me ab ipsa inquisitione terrebat et, ubi factus erectior illam caliginem dispuli mihique persuasi docentibus potius quam iubentibus esse cedendum, incidi in homines, quibus lux ista, quae oculis cernitur, inter summe divina colenda videretur. Non adsentiebar sed putabam eos magnum aliquid tegere illis involucris, quod essent aliquando aperturi. At ubi discussos eos evasi maxime traiecto isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis in mediis fluctibus Academici tenuerunt. Deinde veni in has terras; hic septentrionem cui me crederem didici. Animadverti enim et saepe in sacerdotis nostri et aliquando in sermonibus tuis, cum de deo cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima, nam id est unum in rebus proximum deo. Sed ne in philosophiae gremium celeriter advolarem, fateor, uxoris honorisque inlecebra detinebar, ut, cum haec essem consecutus, tum demum me, quod paucis felicissimis licuit, totis velis, omnibusque remis in illum sinum raperem ibique conquiescerem. Lectis autem Plotini paucissimis libris, cuius te esse studiosissimum accepi, conlataque cum eis, quantum potui, etiam illorum auctoritate, qui divina mysteria tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas vellem ancoras rumpere, nisi me nonnullorum hominum existimatio commoveret. Quid ergo restabat aliud, nisi ut inmoranti mihi superfluis tempestas, quae putatur adversa, succurreret? Itaque tantus me arripuit pectoris dolor, ut illius professionis onus sustinere non valens, qua mihi velificabam fortasse ad Sirenas, abicerem omnia et optatae tranquillitati vel quassatam navem fessamque perducerem.(5) Ergo vides, in qua philosophia quasi in portu navigem. Sed etiam ipse late patet; eiusque magnitudo quamvis iam minus periculosum non tamen penitus excludit errorem. Nam cui parti terrae, quae profecto una beata est, me admoveam eamque contingam, prorsus ignoro. Quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quaestio nutat et fluctuat? Quare obsecro te per virtutem tuam, per humanitatem, per animarum inter se vinculum atque commercium, ut dexteram porrigas, hoc autem est, ut me ames et a me vicissim te amari credas carumque haberi. Quod si inpetravero, ad ipsam beatam vitam, cui te iam haerere praesumo, parvo conatu facillime accedam. Quid autem agam quove modo ad istum portum necessarios meos congregem ut cognoscas, et ex eo animum meum – neque enim alia signa invenio, quibus me ostendam – plenius intellegas, disputationum mearum quod mihi videtur religiosius evasisse atque tuo titulo dignius, ad te scribendum putavi et ipso tuo nomine dedicandum. Aptissime sane; nam de beata vita quaesivimus inter nos, nihilque aliud video, quod magis dei donum vocandum sit. Eloquentia tua territus non sum. Quidquid enim amo, quamvis non adsequar, timere non possum; fortunae vero sublimitatem multo minus. Apud te enim vere, quamvis sit magna, secunda est; nam quibus dominatur, eosdem ipsos secundos facit. Sed iam quid adferam, quaeso adtende.(6) Idibus Novembribus mihi natalis dies erat. Post tam tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum inpediretur, omnes, qui simul non modo illo die sed quotidie convivabamur, in balneas ad consedendum vocavi; nam is tempori aptus locus secretus occurrerat. Erant autem – non enim vereor eos singulari benignitati tuae notos interim nominibus facere – in primis nostra mater, cuius meriti credo esse omne, quod vivo, Navigius frater meus, Trygetius et Licentius, cives et discipuli mei; nec Lartidianum et Rusticum consobrinos meos, quamvis nullum vel grammaticum passi sint, deesse volui ipsumque eorum sensum communem ad rem, quam moliebar, necessarium putavi. Erat etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cuius ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus. Quibus adtentis sic coepi.
2 (7) Manifestum vobis videtur ex anima et corpore nos esse compositos? – Cum omnes consentirent, Navigius se ignorare respondit. – Cui ego: Nihilne omnino scis, inquam, an inter aliqua quae ignoras etiam hoc numerandum est? – Non puto me, inquit, omnia nescire. – Potesne nobis dicere aliquid eorum, quae nosti? – Possum, inquit. – Nisi molestum est, inquam, profer aliquid. – Et cum dubitaret: Scisne, inquam, saltem te vivere? – Scio, inquit. – Scis ergo habere te vitam, si quidem vivere nemo nisi vita potest. – Et hoc, inquit, scio. – Scis etiam corpus te habere? – Adsentiebatur. – Ergo iam scis te constare ex corpore et vita. – Scio interim, sed utrum haec sola sint incertus sum. – Ergo duo ista, inquam, esse non dubitas, corpus et animam, sed incertus es, utrum sit aliud, quod ad conplendum ac perficiendum hominem valet. – Ita, inquit. – Hoc quale sit, alias, si possumus, quaeremus, inquam. Nunc illud iam ex omnibus quaero, cum fateamur cuncti neque sine corpore neque sine anima esse posse hominem, cibos propter quid horum appetamus. – Propter corpus, inquit Licentius. – Ceteri autem cunctabantur varioque sermone inter se agebant, quomodo possit propter corpus cibus necessarius videri, cum appeteretur propter vitam et vita non nisi ad animam pertineret. – Tum ego: Videtur, inquam, vobis ad eam partem cibum pertinere, quam cibo crescere robustioremque fieri videmus? – Adsentiebantur praeter Trygetium. Ait enim: Cur ego non pro edacitate mea crevi? – Modum, inquam, suum a natura constitutum habent omnia corpora, ultra quam mensuram progredi nequeant. Tamen ea mensura minora essent, si eis alimenta defuissent; quod et in pecoribus facilius animadvertimus et nemo dubitat cibis subtractis omnium animantium corpora macescere. – Macescere, inquit Licentius, non decrescere. – Satis est mihi, inquam, ad id quod volo. Etenim quaestio est, utrum ad corpus cibus pertineat. Pertinet autem, cum eo subducto ad maciem deducitur. – Omnes ita esse censuerunt.(8) Quid ergo anima, inquam? nullane habet alimenta propria? an eius esca scientia vobis videtur? – Plane, inquit mater, nulla re alia credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. – De qua sententia cum Trygetius dubium se ostenderet: Hodie, inquit illa, tu ipse nonne docuisti unde aut ubi anima pascatur? Nam post aliquantam prandii partem te dixisti advertisse, quo vasculo uteremur, quod alia nescio qua cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum parte abstinueras manus atque morsus. Ubi igitur erat animus tuus, quo tempore illud te vescente non adtendebat? Inde, mihi crede, et talibus epulis animus pascitur, id est theoriis et cogitationibus suis, si per eas aliquid percipere possit. – De qua re cum dubitanter streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum animos multo esse quam inperitorum quasi in suo genere pleniores atque maiores? – Manifestum esse dixerunt. – Recte igitur dicimus eorum animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt nihilque bonarum artium hauserunt, ieiunos et quasi famelicos esse. – Plenos, inquit Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed vitiis atque nequitia. – Ista ipsa est, inquam, mihi crede, quaedam sterilitas et quasi fames animorum. Nam quem ad modum corpus detracto cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quae in eo vitia indicant famem, ita et illorum animi pleni sunt morbis, quibus sua ieiunia confitentur. Etenim ipsam nequitiam matrem omnium vitiorum ex eo, quod nec quicquam sit, id est ex eo, quod nihil sit, veteres dictam esse voluerunt. Cui vitio quae contraria virtus est, frugalitas nominatur. Ut igitur haec a fruge, id est a fructu propter quandam animorum fecunditatem, ita illa ab sterilitate, hoc est a nihilo nequitia nominata est; nihil est enim omne, quod fluit, quod solvitur, quod liquescit et quasi semper perit. Ideo tales homines etiam perditos dicimus. Est autem aliquid, si manet, si constat, si semper tale est, ut est virtus. Cuius magna pars est atque pulcherrima, quae temperantia et frugalitas dicitur. Sed si hoc obscurius est, quam ut id iam vos videre possitis, certe illud conceditis, quia, si animi inperitorum etiam ipsi pleni sunt, ut corporum, ita animorum duo alimentorum genera inveniuntur, unum salubre atque utile, alterum morbidum atque pestiferum.(9) Quae cum ita sint, arbitror die natali meo, quoniam duo quaedam esse in homine convenit inter nos, id est corpus atque animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum sed animis etiam exhibere debere. Quod autem hoc sit prandium, si esuritis, proferam. Nam si vos invitos et fastidientes alere conabor, frustra operam insumam magisque vota facienda sunt, ut tales epulas potius quam illas corporis desideretis. Quod eveniet, si sani animi vestri fuerint; aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis videmus, cibos suos recusant et respuunt. – Omnes se vultu ipso et consentiente voce, quidquid praeparassem iam sumere ac vorare velle dixerunt.(10) Atque ego rursus exordiens: Beatos esse nos volumus, inquam. – Vix hoc effuderam, occurrerunt una voce consentientes. – Videturne vobis, inquam, beatus esse, qui quod vult non habet? – Negaverunt. – Quid? omnis, qui quod vult habet, beatus est? – Tum mater: Si bona, inquit, velit et habeat, beatus est, si autem mala velit, quamvis habeat, miser est. – Cui ego arridens atque gestiens: Ipsam, inquam, prorsus, mater, arcem philosophiae tenuisti. Nam tibi procul dubio verba defuerunt, ut non sicut Tullius te modo panderes, cuius de hac sententia verba ista sunt. Nam in Hortensio, quem de laude ac defensione philosophiae librum fecit: ecce autem, ait, non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos, qui vivant ut ipsi velint. Falsum id quidem; velle enim quod non deceat, id est ipsum miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Plus enim mali pravitas voluntatis adfert, quam fortuna cuiquam boni. – In quibus verbis illa sic exclamabat, ut obliti penitus sexus eius magnum aliquem virum considere nobiscum crederemus me interim, quantum poteram, intellegente, ex quo illa et quam divino fonte manarent. – Et Licentius: Sed dicendum, inquit, tibi est, ut beatus sit quisque, quid velle debeat et quarum rerum eum oporteat habere desiderium. – Invita me, inquam, natali tuo, quando dignaberis; quidquid apposueris libenter sumam. Qua conditione hodie apud me ut epuleris, peto nec flagites, quod fortasse non est paratum. – Quem cum modestae ac verecundae commonitionis suae paeniteret: Ergo illud, inquam, convenit inter nos, neque quemquam beatum esse posse, qui quod vult non habet, neque omnem, qui quod vult habet, beatum esse? – Dederunt.(11) Quid illud? inquam, conceditis omnem, qui beatus non sit, miserum esse? – Non dubitaverunt. – Omnis igitur, inquam, qui quod vult non habet, miser est. – Placuit omnibus. – Quid ergo sibi homo conparare debet, ut beatus sit? inquam; forte enim etiam hoc isti nostro convivio subministrabitur, ne Licentii aviditas neglegatur; nam id, opinor, ei conparandum est, quod cum vult habet. – Manifestum esse dixerunt. – Id ergo, inquam, semper manens nec ex fortuna pendulum nec ullis subiectum casibus esse debet. Nam quidquid mortale et caducum est, non potest a nobis, quando volumus et quamdiu volumus, haberi. – Adsentiebantur omnes. Sed Trygetius: Sunt, inquit, multi fortunati, qui eas ipsas res fragiles casibusque subiectas tamen iucundas pro hac vita cumulate largeque possideant nec quicquam illis eorum quae volunt desit. – Cui ego: Qui timet, inquam, videturne tibi beatus esse? – Non videtur, inquit. – Ergo quod amat quisque si amittere potest, potestne non timere? – Non potest, inquit. – Amitti autem possunt illa fortuita. Non igitur hoc qui amat et possidet, potest ullo modo beatus esse. – Nihil repugnavit. Hoc loco autem mater: Etiamsi securus sit, inquit, ea se omnia non esse amissurum, tamen talibus satiari non poterit. Ergo et eo miser, quo semper est indiguus. – Cui ego: Quid, si, inquam, his omnibus abundans rebus atque circumfluens cupiendi modum sibi statuat eisque contentus decenter iucundeque perfruatur, nonne tibi videtur beatus? – Non ergo, inquit, illis rebus, sed animi sui moderatione beatus est. – Optime, inquam, nec huic interrogationi aliud nec abs te aliud debuit responderi. Ergo nullo modo dubitamus, si quis beatus esse statuit, id eum sibi conparare debere, quod semper manet nec ulla saeviente fortuna eripi potest. – Hoc, inquit, Trygetius, iam dudum consensimus. – Deus, inquam, vobis aeternus et semper manens videtur? – Hoc quidem, inquit Licentius, ita certum est, ut interrogatione non egeat, ceterique omnes pia devotione concinuerunt. – Deum igitur, inquam, qui habet, beatus est.(12) Quod cum gaudentes libentissime acciperent: Nihil ergo, inquam, nobis iam quaerendum arbitror esse nisi, quis hominum habeat deum; beatus enim profecto is erit. De quo quaero, quid vobis videatur. – Hic Licentius: Deum habet, qui bene vivit. – Trygetius: Deum habet, inquit, qui facit quae deus vult fieri. – In cuius sententiam Lartidianus concessit. – Puer autem ille minimus omnium: Is habet deum, ait, qui spiritum inmundum non habet. – Mater vero omnia, sed hoc maxime adprobavit. – Navigius tacebat. Quem cum interrogassem, quid sentiret, illud ultimum sibi placere respondit. Nec Rusticum percontari visum est neglegendum, quaenam esset de re tanta eius sententia; qui mihi videbatur non deliberatione magis quam pudore inpeditus silere. Trygetio consensit.(13) Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane et ultra quam nec quaeri quicquam oportet nec inveniri potest, si modo eam, ut coepimus, serenissime ac sincerissime investigemus. Quod hodie quia longum est et habent in epulis suis et animi quandam luxuriem, si ultra modum in eas et voraciter inruant – ita enim male quodam modo digerunt; unde valetudini mentium non minus quam ab illa ipsa fame metuendum est – melius nos haec quaestio cras esurientes, si videtur, accipiet. Illud modo libenter ligurriatis volo, quod subito mihi ministratori vestro in mentem suggestum est inferendum, et est, nisi fallor – qualia solent ultima adponi – quasi scholastico melle confectum atque conditum. – Quo audito sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt coegeruntque, ut dicere properarem, quidnam id esset. – Quid, inquam, putatis nisi cum Academicis totum, quod susceperamus, confectum esse negotium? – Quo accepto nomine tres illi, quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius et velut porrectis, ut fit, manibus inferentem ministrum adiuverunt quibus potuerunt verbis, nihil se iucundius audituros esse monstrantes.(14) Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum non esse, qui quod vult non habet – quod paulo ante ratio demonstravit – nemo autem quaerit, quod invenire non vult, et quaerunt illi semper veritatem – volunt ergo invenire, volunt igitur habere inventionem veritatis – at non inveniunt, sequitur eos non habere quod volunt, et ex eo sequitur etiam beatos non esse. At nemo sapiens nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. – Hic repente illi quasi totum rapientes exclamaverunt. Sed Licentius attentius et cautius advertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem vobiscum, si quidem exclamavi illa conclusione commotus. Sed nihil hinc admittam in viscera et partem meam servabo Alypio; nam aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere. – Dulcia, inquam, magis metuere Navigius deberet splene vitioso. – Hic ille arridens: Plane me, inquit, talia sanabunt. Nam nescio quomodo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille de melle Hymetio, acriter dulce est nihilque inflat viscera. Quare totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime in medullas traicio. Non enim video, quomodo redargui possit ista conclusio. – Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius; quare gaudeo iam diu cum illis me inimicitias suscepisse. Nam nescio qua inpellente natura vel, ut verius dicam, deo etiam nesciens, quomodo refellendi essent, tamen eis nimis adversabar.(15) Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. – Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? – Numquidnam, ille inquit, vos ab Alypio dissentitis? – Cui ego: Non dubito, inquam, quin, si adesset Alypius, huic ratiunculae cederet. Non enim tam absurde sentire poterat, ut aut beatus illi videretur, qui tantum bonum animi, quod ardentissime vellet habere, non haberet, aut illos nolle invenire veritatem aut eum, qui beatus non sit, esse sapientem; nam his tribus, quasi melle farre atque nucleis illud quod metuis gustare confectum est. – Illene huic tam parvae puerorum inlecebrae cederet Academicorum tanta ubertate deserta, qua inundante hoc nescio quid breve aut obruetur aut pertrahetur? – Quasi vero, inquam, longum aliquid nos quaeramus praesertim adversus Alypium; nam non mediocriter parva ista esse fortia et utilia satis sibi ipse de suo corpore argumentatur. Tu autem, qui elegisti de absentis auctoritate pendere, quid horum non probas? utrum beatum non esse, qui quod vult non habet? an illos negas velle habere inventam veritatem, quam vehementer inquirunt? an videtur tibi quisquam sapiens non beatus? – Prorsus beatus est, inquit, qui quod vult non habet, quasi stomachanter arridens. Quod cum iuberem ut scriberetur: Non dixi, inquit exclamans. Quod item cum annuerem scribi: Dixi, inquit. Atque ego semel praeceperam, ut nullum verbum praeter litteras funderet. Ita adolescentem inter verecundiam atque constantiam exagitatum tenebam.(16) Sed cum his verbis eum iocantes quasi ad vescendam particulam suam provocamus, animadverti ceteros rei totius ignaros et scire cupientes, quid inter nos solos tam iucunde ageretur, sine risu nos intueri. Qui mihi prorsus similes visi sunt – quod plerumque solet – his, qui cum epulantur inter avidissimos rapacissimosque convivas, a rapiendo vel gravitate sese abstinent vel pudore terrentur. Et quia ego invitaveram et magni cuiusdam hominis personam atque, ut totum explicem, veri hominis etiam in illis epulis invitatorem sustinere docuisti, commovit me illa inaequalitas mensae nostrae et discrepantia. Adrisi matri. Atque illa liberrime, quod minus habebant, quasi de suo cellario promendum imperans: Iam dic nobis, inquit, et redde, qui sint isti Academici et quid sibi velint. – Cui breviter cum exposuissem aperteque ita, ut nemo illorum ignarus abscederet: Isti homines, inquit, caducarii sunt – quo nomine vulgo apud nos vocantur, quos comitialis morbus subvertit – et simul surrexit, ut abiret. Atque hic omnes laeti ac ridentes interposito fine discessimus.
3 (17) Postridie autem, cum item post prandium sed aliquanto quam pridie serius idem ibidemque consedissemus: Tarde, inquam, venistis ad convivium; quod vobis non cruditate accidisse arbitror, sed paucitatis ferculorum securitate, quod non tam mature aggrediendum visum est, quod cito vos peresuros putastis. Non multum enim reliquiarum credendum erat remansisse, ubi die ipso atque sollemnitate tam exiguum repertum erat. Fortasse recte. Sed quid vobis praeparatum sit, ego quoque vobiscum nescio. Alius est enim, qui omnibus cum omnes tum maxime tales epulas praebere non cessat, sed nos ab edendo vel imbecillitate vel saturitate vel negotio plerumque cessamus; quem manentem in hominibus beatos eos facere inter nos heri, nisi fallor, pie constanterque convenerat. Nam cum ratio demonstrasset eum beatum esse, qui deum haberet, nec huic quisquam vestrum sententiae restitisset, quaesitum est, quinam vobis videretur deum habere. De qua re, si bene memini, tres sententiae dictae sunt. Nam partim placuit deum habere illum, qui ea faceret quae deus vellet; quidam autem dixerunt quod is deum haberet, qui bene viveret; reliquis vero in eis deus esse visus est, in quibus inmundus qui appellatur spiritus non est.(18) Sed fortasse omnes diversis verbis unum idemque sensistis. Nam, si duo prima consideremus, et omnis, qui bene vivit, ea facit, quae vult deus, et omnis, qui ea facit, quae vult deus, bene vivit nec quicquam est aliud bene vivere quam ea facere, quae deo placeant, nisi quid vobis aliud videtur. – Assentiebantur. – Tertium vero illud paulo diligentius considerandum est propterea, quod ritu castissimorum sacrorum spiritus inmundus, quantum intellego, duobus modis appellari solet, vel ille, qui extrinsecus invadit animam sensusque conturbat et quendam hominibus infert furorem, cui excludendo qui praesunt, manum inponere vel exorcizare dicuntur, hoc est per divina eum adiurando expellere; aliter autem dicitur spiritus inmundus omnis omnino anima inmunda, quod nihil est aliud quam vitiis et erroribus inquinata. Itaque abs te quaero, tu puer, qui fortasse aliquanto sereniore ac purgatiore spiritu istam sententiam protulisti, qui tibi videatur inmundum spiritum non habere, illene, qui daemonem non habet, quo vesani homines fieri solent, an ille qui animam suam iam a vitiis omnibus peccatisque mundavit? – Is mihi videtur, inquit, spiritum inmundum non habere, qui caste vivit. – Sed castum, inquam, quem vocas? eumne, qui nihil peccat, an eum tantum, qui ab inlicito concubitu temperat? – Quomodo, inquit, castus potest esse, qui ab inlicito tantum concubitu sese abstinens ceteris peccatis non desinit inquinari? Ille est vere castus, qui deum adtendit et ad ipsum solum se tenet. – Quae verba pueri sicut dicta erant cum conscribi mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est bene vivat et qui bene vivit, necessario talis est, nisi quid tibi aliud videtur. – Concessit cum ceteris. – Ergo una est hic, inquam, dicta sententia.(19) Sed illud a vobis paululum quaero, velitne deus, ut homo deum quaerat? – Dederunt. – Item quaero: numquidnam possumus dicere illum, qui deum quaerit, male vivere? – Nullo modo, dixerunt. – Etiam hoc tertium respondete: spiritus inmundus potestne deum quaerere? – Negabant aliquantum dubitante Navigio, qui postea ceterorum vocibus cessit. – Si igitur, inquam, qui deum quaerit, id facit, quod deus vult, et bene vivit et spiritum inmundum non habet, qui autem quaerit deum, nondum habet deum, non igitur quisquis aut bene vivit aut quod vult deus facit aut spiritum inmundum non habet, continuo deum habere dicendus est. – Hic cum se ceteri concessionibus suis deceptos riderent, postulavit mater, cum diu stupida fuisset, ut ei hoc ipsum, quod conclusionis necessitate intorte dixeram, explicando relaxarem atque solverem. Quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest pervenire ad deum, nisi deum quaesierit. – Optime, inquam; tamen qui adhuc quaerit, nondum ad deum pervenit et iam bene vivit. Non igitur quisquis bene vivit, deum habet. – Mihi, inquit, videtur deum nemo non habere, sed eum qui bene vivunt, habent propitium, qui male, infestum. – Male igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse, qui deum habet, si quidem omnis homo deum habet nec tamen omnis homo beatus est. – Adde ergo, inquit, propitium.(20) Saltim, inquam, hoc inter nos satis constat, eum beatum esse, qui habet propitium deum? – Vellem, inquit Navigius, consentire, sed illum vereor, qui adhuc quaerit, praesertim ne concludas beatum esse Academicum, qui hesterno sermone vulgari quidem et male Latino, sed aptissimo sane, ut mihi videtur, verbo caducarius nominatus est. Non enim possum dicere homini deum quaerenti adversum deum esse. Quod si dici nefas est, propitius erit, et qui propitium deum habet, beatus est. Beatus ergo erit ille, qui quaerit; omnis autem quaerens nondum habet quod vult: erit igitur beatus homo, qui quod vult non habet, quod heri omnibus nobis videbatur absurdum, unde credebamus Academicorum tenebras esse discussas. Quare iam de nobis Licentius triumphabit mihique illa dulcia, quae contra valetudinem meam temere accepi, has de me poenas exigere quasi prudens medicus admonebit.(21) Hic, cum etiam mater adrisisset: Ego, inquit Trygetius, non concedo continuo deum adversari, cui non sit propitius, sed esse aliquid medium puto. – Cui ego: Istum tamen hominem, inquam, medium, cui nec propitius deus est nec infestus, deum quoquo modo habere concedis? – Hic, cum ille cunctaretur: Aliud est, inquit mater, deum habere, aliud non esse sine deo. – Quid ergo, inquam, melius est, utrum habere deum an non esse sine deo? – Quantum possum, inquit, intellegere, ista est sententia mea: qui bene vivit, habet deum, sed propitium, qui male, habet deum, sed adversum, qui autem adhuc quaerit nondumque invenit, neque propitium neque adversum, sed non est sine deo. – Haecine, inquam, vestra etiam sententia est? – Hanc esse dixerunt. – Dicite mihi, quaeso, inquam, non vobis videtur esse homini deus propitius, cui favet? – Esse confessi sunt. – Non ergo, inquam, favet deus quaerenti sese homini? – Responderunt favere. – Habet igitur, inquam, qui deum quaerit, deum propitium et omnis, qui habet deum propitium, beatus est. Beatus est ergo et ille, qui quaerit. Qui autem quaerit, nondum habet quod vult. Erit igitur beatus qui quod vult non habet. – Prorsus, inquit mater, non mihi videtur beatus esse, qui quod vult non habet. – Ergo, inquam, non omnis, qui habet deum propitium, beatus est. – Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. – Ista igitur, inquam, distributio erit, ut omnis, qui iam deum invenit, et propitium deum habeat et beatus sit, omnis autem, qui deum quaerit, propitium deum habeat sed nondum sit beatus, iam vero quisquis vitiis atque peccatis a deo se alienat, non modo beatus non sit sed ne deo quidem vivat propitio.(22) Quod cum placuisset omnibus: Bene habet, inquam, sed adhuc illud vereor, ne vos moveat quod iam superius concesseramus, miserum esse quisquis beatus non esset; cui consequens erit esse miserum hominem qui ****** aliquem beatum. An vero, quod ait Tullius, multorum in terris praediorum dominos divites appellamus, omnium virtutum possessores pauperes nominabimus? [Cic. Hort.] Sed illud videte, utrum quomodo verum est, quod omnis egens miser sit, ita sit verum, quod omnis miser egeat. Ita enim erit verum nihil esse aliud miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, laudare sensistis. Hoc autem hodie longum est, ut quaeramus; quare peto, ne fastidio vobis sit ad istam mensam cras etiam convenire. – Quod cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus.
4 (23) Tertius autem dies disputationis nostrae matutinus nubes, quae nos cogebant in balneas, dissipavit tempusque pomeridianum candidissimum reddidit. Placuit ergo in pratuli propinqua descendere atque omnibus nobis, ubi commodum visum est considentibus reliquus ita sermo peractus est: Omnia paene, inquam, quae interroganti mihi concedi a vobis volui, habeo ac teneo; quare hodierno die, quo possimus tandem hoc nostrum convivium aliquo intervallo dierum distinguere, aut nihil aut non multum erit, ut opinor, quod mihi vos respondere necesse sit. Dictum enim erat a matre nihil aliud esse miseriam quam egestatem convenitque inter nos omnes qui egeant miseros esse. Sed utrum omnes etiam miseri egeant, nonnulla quaestio est, quam hesterno die non potuimus explicare. Hoc autem ita se habere si ratio demonstraverit, perfectissime inventum est, qui sit beatus; erit enim ille, qui non eget. Omnis enim non miser beatus est; beatus est, ergo qui egestate caret, si quam dicimus egestatem eandem miseriam esse constiterit.(24) Quid enim? ait Trygetius, non potest ex eo iam confici omnem non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem, qui egeat, esse miserum? Nam concessisse nos memini nihil esse medium inter miserum et beatum. – Aliquidne, inquam, inter mortuum et vivum tibi medium videtur esse? Nonne omnis homo aut vivus aut mortuus est? – Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium; sed quorsum istud? – Quia, inquam, etiam illud te fateri credo, omnem, qui ante annum sepultus est, esse mortuum. – Non negabat. – Quid? omnis, qui ante annum sepultus non est, vivit? – Non, ait, sequitur. – Ergo, inquam, non sequitur, ut, si omnis qui eget miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamvis inter miserum et beatum ut inter vivum et mortuum medium nihil inveniri queat.(25) Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent me id quibus potui verbis ad eorum sensum adcommodatis aperiente atque versante: Ergo, inquam, miserum esse omnem, qui egeat, dubitat nemo nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria. Non enim eis eget ipse animus, in quo posita est vita beata. Ipse enim perfectus est; nullus autem perfectus aliquo eget et, quod videtur corpori necessarium, sumet, si adfuerit, si non adfuerit, non eum istarum rerum franget inopia. Omnis namque sapiens fortis est, nullus autem fortis aliquid metuit: non igitur metuit sapiens aut mortem corporis aut dolores, quibus pellendis vel vitandis vel differendis sunt necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. Sed tamen non desinit eis bene uti, si ipsa non desunt. Verissima est enim illa sententia:
nam tu quod vitare possis stultum admittere est [Terent. Eun. 761].
Vitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et quantum decet, ne, si minime vitaverit, non ex eo miser sit, quia haec accidunt, sed quia vitare cum posset, noluit, quod manifestum stultitiae signum est. Erit ergo ista non vitans non earum rerum perpessione, sed stultitia miser. Si autem non valuerit evitare, cum id sedulo ac decenter egerit, non eum ista inruentia miserum facient. Etenim et illa eiusdem comici sententia non minus vera est:
quoniam non potest id fieri quod visid velis quod possis. [Terent. Andria 305-306]
Quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter voluntatem, quia, quod sibi videt non posse provenire, non potest velle? Habet enim rerum certissimarum voluntatem, id est ut quicquid agit non agat nisi ex virtutis quodam praescripto et divina lege sapientiae, quae nullo ab eo pacto eripi possunt.(26) Iam nunc videte, utrum etiam omnis, qui miser est, egeat. Nam huic sententiae concedendae difficultatem illa res facit, quod multi in magna fortuitarum rerum copia constitutis, quibus ita facilia sunt omnia, ut ad eorum nutum praesto sit quidquid cupiditas poscit, difficilis quidem ista vita est. Sed fingamus aliquem tamen, qualem Tullius fuisse dicit Oratam [Cic. Hort.]. Quis enim facile dicat Oratam egestate laborasse, hominem ditissimum, amoenissimum, deliciosissimum, cui neque ad voluptatem quicquam defuit neque ad gratiam neque ad bonam integramque valetudinem? Nam et praediis quaestuosissimis et amicis iucundissimis, quantum libuit, abundavit et illis omnibus aptissime ad salutem corporis usus est eiusque, ut breviter totum explicem, omne institutum voluntatemque omnem successio prospera consecuta est. Sed fortasse inquiet aliquis vestrum plus illum, quam habebat, habere voluisse. Hoc ignoramus. Sed, quod satis est quaestioni, faciamus eum non desiderasse amplius quam tenebat; videturne vobis eguisse? – Etiamsi concedam, inquit Licentius, nihil eum plus desiderasse, quod in homine non sapiente nescio quomodo accipiam, metuebat tamen – erat enim, ut dicitur, ingenii non mali – ne illa omnia sibi vel uno adverso impetu raperentur. Non enim magnum erat intellegere talia cuncta, quantacumque essent, esse sub casibus constituta. – Tum ego arridens: Vides, inquam, Licenti, fortunatissimum istum hominem a beata vita ingenii bonitate inpeditum. Quo enim erat acutior, eo videbat illa omnia se posse amittere; quo metu frangebatur illudque vulgare satis adserebat infidum hominem malo suo esse cordatum.(27) Hic cum et ille et ceteri adrisissent: Illud tamen, inquam, diligentius adtendamus, quia, etsi timuit iste, non eguit: unde quaestio est. Egere est enim in non habendo, non in timore amittendi quae habeas. Erat autem iste miser, quia metuebat, quamvis non egeret. Non igitur omnis qui miser est, eget. – Quod cum adprobavisset cum ceteris etiam ipsa, cuius sententiam defendebam, aliquantum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen et nondum plane intellego, quomodo ab egestate possit miseria aut egestas a miseria separari. Nam et iste, qui dives et locuples erat et nihil, ut dicitis, amplius desiderabat, tamen, quia metuebat ne amitteret, egebat sapientia. Ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et pecunia, cum egeret sapientia, non dicemus? – Ubi cum omnes mirando exclamassent me ipso etiam non mediocriter alacri atque laeto, quod ab ea potissimum dictum esset, quod pro magno de philosophorum libris atque ultimum proferre paraveram: Videtisne, inquam, aliud esse multas variasque doctrinas, aliud animum adtentissimum in deum? nam unde ista, quae miramur, nisi inde procedunt? – Hic Licentius laetus exclamans: Prorsus, inquit, nihil verius, nihil divinius dici potuit. Nam et maior ac miserabilior egestas nulla est quam egere sapientia et, qui sapientia non eget, nulla re omnino egere potest.(28) Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. Haec est enim contraria sapientiae et ita contraria, ut mors vitae, ut beata vita miserae, hoc est sine aliquo medio. Nam ut omnis non beatus homo miser est omnisque homo non mortuus vivit, sic omnem non stultum manifestum est esse sapientem. Ex quo et illud iam licet videre, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat, ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. Quo fit, ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque his, quae bona putabat, nihil omnino metuisset. Esset enim non fortitudinis excubiis sed mentis sopore securior et altiore stultitia demersius miser. At si omnis, qui caret sapientia, magnam patitur egestatem omnisque compos sapientiae nihilo eget, sequitur, ut stultitia sit egestas. Ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. Ergo ut omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse convincitur.(29) Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse diceret: Quid, inquam, inter nos ratione convenit? – Eum egere, inquit, qui sapientiam non habeat. – Quid est ergo, inquam, egere? – Sapientiam non habere. – Quid est, inquam, sapientiam non habere? Hic cum taceret: Nonne hoc est, inquam, habere stultitiam? – Hoc, inquit. – Nihil est ergo aliud, inquam, habere egestatem quam stultitiam; ex quo iam necesse est egestatem alio verbo nominari, quando stultitia nominatur; quamquam nescio quomodo dicamus: habet egestatem aut habet stultitiam. Tale est enim, ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras, quod nihil est aliud quam lumen non habere. Non enim tenebrae quasi veniunt aut recedunt, sed carere lumine, hoc ipsum est iam tenebrosum esse, ut carere veste, hoc est esse nudum. Non enim veste accedente veluti aliqua res mobilis nuditas fugit. Sic ergo dicimus aliquem habere egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. Egestas enim verbum est non habendi. Quam ob rem, ut quod volo explicem, sicut possum, ita dicitur habet egestatem, quasi dicatur habet non habere. Itaque si stultitiam ipsam veram et certam egestatem esse monstratum est, vide iam quaestionem quam susceperamus, utrum soluta sit. Dubitabatur enim inter nos, utrum, cum appellamus miseriam, nihil aliud quam egestatem nominaremus. Dedimus autem rationem recte stultitiam vocari egestatem. Sicut ergo et omnis stultus miser et omnis miser stultus est, ita necesse est non solum omnem, qui egeat, miserum, sed etiam omnem, qui miser sit, egentem esse fateamur. At si ex eo, quod et omnis stultus miser est et omnis miser stultus est, conficitur stultitiam esse miseriam, cur non ex eo, quod et quisquis eget miser et quisquis miser est eget, nihil aliud miseriam quam egestatem esse conficimus?(30) Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud iam, inquam, sequitur, ut videamus, quis non egeat; is enim erit sapiens et beatus. Egestas autem stultitia est egestatisque nomen; hoc autem verbum sterilitatem quandam et inopiam solet significare. Adtendite quaeso altius, quanta cura priscorum hominum sive omnia sive, quod manifestum est, quaedam verba creata sunt earum rerum maxime, quarum erat notitia pernecessaria. Iam enim conceditis omnem stultum egere et omnem qui egeat stultum esse; credo vos etiam concedere animum stultum esse vitiosum omniaque animi vitia uno stultitiae nomine includi. Primo autem die huius disputationis nostrae nequitiam dixeramus esse ab eo dictam, quod nec quicquam sit, cui contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. Ergo in his duobus contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo videntur eminere, esse et non esse. Egestati autem, de qua quaestio est, quid putamus esse contrarium? – Hic, cum aliquantum cunctarentur: Si dicam, inquit Trygetius, divitias, video his paupertatem esse contrariam. – Est quidem, inquam, vicinum; nam paupertas et egestas unum atque idem accipi solet. Tamen aliud verbum inveniendum est, ne meliori parti desit unum vocabulum, ut, cum illa pars paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur divitiarum nomen. Nihil enim absurdius, quam ut hic sit egestas vocabuli, ubi est contraria pars egestati. – Plenitudo, inquit Licentius, si dici potest, videtur mihi recte opponi egestati.(31) Postea, inquam, de verbo quaeremus fortasse diligentius; non enim hoc curandum est in conquisitione veritatis. Quamvis enim Sallustius lectissimus pensator verborum, egestati opposuerit opulentiam [cf. Sall. Cat. 52, 22], tamen accipio istam plenitudinem. Non enim nec hic grammaticorum formidine liberabimur, aut metuendum est, ne ab eis castigemur, quod incuriose utimur verbis, qui res suas nobis ad utendum dederunt. – Ubi cum arrisissent: Ergo quia mentes vestras, inquam, cum intenti estis in deum, velut quaedam oracula non contemnere statui, videamus, quid sibi velit hoc nomen; nam nullum adcommodatius esse arbitror veritati. Plenitudo igitur et egestas contraria sunt; at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate, apparent illa duo, esse et non esse, et, si egestas est ipsa stultitia, plenitudo erit sapientia. Merito etiam virtutum omnium matrem multi frugalitatem esse dixerunt. Quibus consentiens Tullius etiam in populari oratione ait: ut volet quisque accipiat; ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico [Cic. pro Deiot. 9, 26]: prorsus doctissime ac decentissime; consideravit enim frugem, id est illud, quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. Sed propter vulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parcimonia dici solet, duobus consequentibus quid senserit inlustravit subiciendo modestiam et temperantiam; et haec duo verba diligentius adtendamus.(32) Modestia utique dicta est a modo et a temperie temperantia. Ubi autem modus est atque temperies, nec plus quicquam nec minus. Ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus, multo melius, quam si abundantiam poneremus. In abundantia enim intellegitur affluentia et quasi rei nimium exuberantis effusio. Quod cum evenit ultra quam satis est, etiam ibi desideratur modus et res, quae nimia est, modo eget. Ergo nec ab ipsa redundantia egestas aliena est, a modo autem et plus et minus aliena sunt. Ipsam etiam opulentiam si discutias, invenies eam nihil aliud tenere quam modum. Nam non nisi ab ope dicta est opulentia. Quomodo autem opitulatur, quod nimium est, cum incommodius sit saepe quam parum? Quidquid igitur vel parum vel nimium est, quia modo eget, obnoxium est egestati. Modus ergo animi sapientia est. Etenim sapientia contraria stultitiae non negatur et stultitia egestas, egestati autem contraria plenitudo: sapientia igitur plenitudo. In plenitudine autem modus: modus igitur animo in sapientia est. Unde illud praeclarum est et non inmerito diffamatur:
hoc primum in vita esse utile, ut ne quid nimis. [Teren. Andria 61]
(33) Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis nostrae, quod, si inveniremus nihil esse aliud miseriam quam egestatem, eum beatum esse fateremur, qui non egeret. Est autem inventum. Ergo beatum esse nihil est aliud quam non egere, hoc est esse sapientem. Si autem quaeritis, quid sit sapientia, iam et ipsam ratio, quantum in praesentia potuit, evoluit atque eruit; nihil est enim aliud quam modus animi, hoc est quo sese animus librat, ut neque excurrat in nimium neque infra quam plenum est coartetur. Excurrit autem in luxurias dominationes superbias ceteraque id genus, quibus inmoderatorum miserorumque animi sibi laetitias atque potentias conparari putant. Coartatur autem sordibus timoribus maerore cupiditate atque aliis, quaecumque sunt, quibus homines miseros etiam miseri confitentur. Cum vero sapientiam contemplatur inventam cumque, ut huius pueri verbo utar, ad ipsam se tenet nec se ad simulacrorum fallaciam, quorum pondus amplexus a deo suo cadere atque demergi solet, ulla commotus inanitate convertit, nihil inmoderationis et ideo nihil egestatis, nihil igitur miseriae pertimescit. Habet ergo modum suum, id est sapientiam, quisquis beatus est.(34) Quae est autem dicenda sapientia nisi quae dei sapientia est? Accepimus autem etiam auctoritate divina dei filium nihil esse aliud quam dei sapientiam [I Cor. 1, 24], et est dei filius profecto deus. Deum habet igitur quisquis beatus est; quod omnibus nobis iam ante placuit, cum hoc convivium ingressi sumus. Sed quid putatis esse sapientiam, nisi veritatem? Etiam hoc enim dictum est: ego sum veritas [Ioh. 14, 6]. Veritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum, a quo procedit, et in quem se perfecta convertit. Ipsi autem summo modo nullus alius modus inponitur; si enim summus modus per summum modum modus est, per se ipsum modus est. Sed etiam summus modus necesse est, ut verus modus sit. Ut igitur veritas modo gignitur, ita modus veritate cognoscitur. Neque igitur veritas sine modo, neque modus sine veritate unquam fuit. Quis est dei filius? dictum est: veritas. Quis est, qui non habet patrem? quis alius quam summus modus? Quisquis igitur ad summum modum per veritatem venerit, beatus est. Hoc est animis deum habere, id est deo perfrui. Cetera enim quamvis a deo habeantur, non habent deum.(35) Admonitio autem quaedam, quae nobiscum agit, ut deum recordemur, ut eum quaeramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus, de ipso ad nos fonte veritatis emanat. Hoc interioribus luminibus nostris iubar sol ille secretus infundit. Huius est verum omne, quod loquimur, etiam quando adhuc vel minus sanis vel repente apertis oculis audacter converti et totum intueri trepidamus, nihilque aliud etiam hoc apparet esse quam deum nulla degeneratione inpediente perfectum. Nam ibi totum atque omne perfectum est simulque est omnipotentissimus deus. Sed tamen quamdiu quaerimus, nondum ipso fonte atque ut illo verbo utar, plenitudine saturati nondum ad nostrum modum nos pervenisse fateamur et ideo quamvis iam deo adiuvante nondum tamen sapientes ac beati sumus. Illa est igitur plena satietas animorum, hoc est beata vita, pie perfecteque cognoscere, a quo inducaris in veritatem, qua veritate perfruaris, per quid conectaris summo modo. Quae tria unum deum intellegentibus unamque substantiam exclusis vanitatibus variae superstitionis ostendunt. – Hic mater recognitis verbis, quae suae memoriae penitus inhaerebant, et quasi evigilans in fidem suam versum illum sacerdotis nostri:
fove precantes, trinitas,
laeta effudit, atque subiecit: Haec est nullo ambigente beata vita, quae vita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci solida fide alacri spe flagranti caritate praesumendum est.(36) Ergo, inquam, quoniam modus ipse nos admonet et convivium aliquo intervallo dierum distinguere, quantas pro viribus possum, gratias ago summo et vero deo patri, domino liberatori animarum, deinde vobis, qui concorditer invitati multis etiam me cumulastis muneribus. Nam tantum in nostrum sermonem contulistis, ut me negare non possim ab invitatis meis esse satiatum. – Hic omnibus gaudentibus et laudantibus deum: Quam vellem, inquit Trygetius, hoc modo nos cotidie pasceres. – Modus, inquam, ille ubique servandus est, ubique amandus, si vobis cordi est ad deum reditus noster. – His dictis, facto disputationis fine discessimus. |