Marius Victorinus
ca. 290 - ca. 370
|
De homoousio recipiendo
Textus:Marius VictorinusTraités théologiques sur la trinitéed. Paul Henry/Pierre Hadot, Paris 1960
|
___________________________________________________
|
|
MARII VICTORINI VIRI CLARISSIMIDE ΟΜΟΟΥΣΙΩ
De homoousio recipiendo1 Miror adhuc rationem intellegendi unam inter nos certamen [te] tenere. omnes recte intellegimus, nec tamen iungimur. dicam ergo omne mysterium, omnium verba, sententias, intellectus oratione brevi, Arium ut possimus excludere.Graeci, quos Ἕλληνας vel paganos vocant, multos deos dicunt, Iudaei vel Hebraei unum, nos, quia posterior veritas et gratia est, adversum paganos unum deum dicimus, adversum Iudaeos patrem et filium. ita dicentes duos, patrem et filium, sed unum tamen deum complexi religiones ambas adversum utramque alterius contrario repugnamus. et pagani quidem lapsi multum et elementa et cibos suos deos esse dixerunt, Iudaei errore carnali Christum negant, quem aliter confitentur. nostrum igitur dogma est adprobandum, quod docuit veritatem et correxit errorem. id autem facile cognitu erit, si cognoscatur vis verbi a maioribus positi, quod ὁμοούσιον nominatum est. nec errare quemquam volo, cum tantum de patre et filio ὁμοούσιον dixero, quia spiritus sanctus et a patre est et in filio. haec autem ratio contra Arianos et contra haereticos maxime praevalebit.Esse deum fatemur? ita est. esse Christum fatemur? sic. esse isto modo dico: est deus, est Christus. quid est autem istud esse? lumen esse, spiritum esse, deum esse, λόγον esse. fatemur ergo haec, nemo negat haec. esse Graeci οὐσίαν vel ὑπόστασιν dicunt, nos uno nomine Latine substantiam dicimus, et οὐσίαν Graeci pauci et raro, ὑπόστασιν omnes.2 Distat quidem, verum nunc omittamus.Scriptura divina Graece ὑπόστασιν saepe dixit, Latine substantiam. et dixit de dei substantia in propheta Hieremia: quodsi stetissent hi in substantia domini, verbum meum vidissent. quid autem est stare in substantia? intellegere dei substantiam, quod lumen verum sit, quod spiritus infinitus sit. hoc cum intellexissent, intellegerent λόγον domini, hoc est verbum domini vidissent. et sic et paulo post idem Hieremias loquitur. dicit David: et substantia mea in inferioribus terrae. et de deo dicit et substantiam dicit. et quid sit hoc, manifestum est. dicit apostolus ad Hebraeos: qui est character subatantiae eius. characterem dixit Christum substantiae dei. sunt alia multa exempla. sed quid interest? lectum est, quod sit et dicatur dei substantia.Est autem substantia dei lumen, spiritus, deus. item substantia Christi est λόγος, lumen, Christus. hinc omnes vere dicimus Christum verum lumen de vero lumine, deum de deo. recte ergo dicitur eiusdem esse substantiae, hoc est ὁμοούσιον. fatemini ergo ὁμοούσιον, cum dicitis lumen de lumine, deum de deo. cur repugnatis? praeterea, quod est Graecum ὁμο, tale est, ut, cui iungitur, nunc significet eiusdem rei, nunc simul cum re. res est ut puta species, quod Graece εἶδος dicitur. iungantur ista ὁμο et εἶδος, et significat eiusdem speciei. sic et ὁμώνυμον eiusdem nominis. ergo cum iungitur ad οὐσίαν ὁμο, fit ὁμοούσιον, eiusdem οὐσίας, id est eiusdem substantiae. ex hoc excluditur Arius, qui dixit ex nihilo Christum. item diximus ὁμο ὁμοῦ significare, et, cum iungitur rei, nihil aliud quam simul esse rem dicere, ut ὁμοηλικής, simul una aetate, et ὁμοτρόφους, ὁμοῦ τραφέντας, simul nutritos. ergo ὁμοούσιον simul substantiale dicemus vel consubstantiale. ecce habemus et Latine nomina. quod si ita est, et ex hoc excluditur Arius, qui dixit: fuit quando non fuit. etenim si dicimus semper pater, semper filius et si in principio erat λόγος et λόγος erat apud deum, quoniam principium sine ortu est et sine tempore, semper fuit deus, semper λόγος, semper pater, semper filius. hoc si ita est, exclusum est, ut dixi, fuit quando non fuit. ecce est in utroque ὁμοούσιον contrarium positum universae Arii haeresi.3 Haec si vera sunt, accipite ὁμοούσιον. nam si non vultis, novelli Arii non latetis. sed ut ex vestris actibus clarum est, dicitis quidem Christum deum de deo, lumen de lumine, verum factum atque hoc modo natum non de substantia dei, sed de nihilo, idque ab aliis cogitis per argumenta vestra, ut audire possitis magis quam dicatis ipsi. et qua re argumenta? o deus, o Christe, succurre! si de deo natus est Christus, aut divisus aut minutus est deus. haec atque huiusmodi indigna saepe profertis, quaai corpus sit deus aut corporeus aut hyle. hic enim divisio vel diminutio potest esse. sed de isto multa iam diximus, quemadmodum in divinis, in incorporeis maximeque in anima, in spiritu, in mente et magis in deo aut motus sit aut partus. omnimodis enim perfecta neque augeri neque minui possunt, maxime circa substantiam. αὐτόγονα enim cum sunt et αὐτοδύναμα (de deo dico, de spiritu), qualia ipsa sunt, talia emittunt, nec ibi generatio immutatione generatio, neque ulla passio ibi vel phantasia aliqua passionis. interea his rationibus vestris quid cogitis nos fateri de nihilo Christum esse natum? num minor vestra blasphemia est, cum vos eadem sentiatis? aut cur non est aperta vestra professio, si ita sentitis? verum contraria vos loqui non videtis? dicitis enim deum de deo, lumen de lumine. hoc de nihilo est, cum dicatis unde? ergo de deo Christus, non ergo de nihilo, de lumine, non de nihilo. de deo enim de ipsius substantia intellegitur. nam aliud est, quod a deo est. nam omnia a deo. Christus autem de deo. ipse vero Christus λόγος est vel λόγος Christus est.4 Postremo quaerite, quid sit λόγος, et invenietis λόγον de nihilo esse non posse. sed illi vos fallunt, illi, inquam, qui non intellegentes modum generationis dicunt: nativitatem domini quis enarrare potest? primum de hominibus dictum videri potest quis vel nemo. spiritus autem sanctus et insinuare et narrare potest, unde et nos dei patris et Iesu Christi domini nostri permissu diximus. et certe non desperatum hoc, sed cum miraculo dictum est. deinde sit modus generationis ignotus, nos de substantia loquimur, si pater et filius ὁμοούσιον. quomodo autem deus pater et quomodo λόγος filius sit, cognitu difficile. nunc autem hoc non videtur esse quaerendum. prius enim confitendum, quod de substantia patris filius, et sic, quomodo filius, qui modus est vere difficilis et a nobis alibi tractatus. ergo nunc de ὁμοουσίωι certe, ut satisfiat vobis (pacem enim volumus cum omnibus), habemus quomodo exprimamus ὁμοούσιον: primum consubstantiale vel simul [con]substantiale. deinde si dicimus deum de deo, lumen de lumine (lumen autem pater est et item filius lumen), cum dicamus, quia in patre est filius et in filio pater est, dicamus etiam, quia recte dicimus: deum in deo, lumen in lumine, quod verum erit et plenum ὁμοούσιον. an dubitatis? quid, si et hoc lectum est? blasphemia est contradicere. David trigesimo quinto psalmo: est enim fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen. fatemini iam et hoc et ὁμοούσιον. similiter hoc obici potest ei, qui dicit similem substantiam. eandem enim nos dicimus et simul substantiam. certe dictum in Isaia: nemo ante te deus et nemo post te similis deus. et David: quis tibi similis erit deus? haec adversus eos, qui similem substantiam dicunt, sed et multa praeterea, quae plenius uberiusque tractata sunt contra eos tractatus, quos ipsi emiserunt. nam de illis non loquendum, qui dissimilem dicunt, nec de illis, qui eos, qui ista tractant, quae dicimus, patripassianos putant. omnes enim isti et alii haeretici facile refutati sunt maiore tractatu.Deus adesto pater et deus domine Iesu Christe, ut sit in plebe tua ὁμόνοια per ὁμοούσιον. amen. |