BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Vegetius Renatus

ca. 390

 

Epitomae rei militaris libri IV

 

Liber II

 

___________________________________________________

 

 

 

Praefatio

I

In quot genera diuidatur res militaris

II

Quid inter legiones et auxilia intersit

III

Quae causa exhauriri fecerit legiones

IIII

Quotenas legiones antiqui ad bellum duxerint

V

Quemadmodum legio constituatur

VI

Quot cohortes in una sint legione, item quot milites in una cohorte sint

VII

Nomina et gradus principiorum legionis

VIII

Nomina eorum, qui antiquos ordines ducebant

VIIII

De officio praefecti legionis

X

De officio praefecti castrorum

XI

De officio praefecti fabrorum

XII

De officio tribuni militum

XIII

De centuriis atque uexillis peditum

XIIII

De turmis equitum legionariorum

XV

Quemadmodum legionum acius instruantur

XVI

Quemadmodum triarii uel centuriones armentur

XVII

Commissa pugna grauem armaturam stare pro muro

(XVIII

Nomina militum et gradus in scutis eorum aduersis scribenda.)

XIX

Praeter corporis robur notarum uel computandi artem in tironibus eligendem

XX

Donatiui partem dimidiam debent apud signa milites sequestrare seruandam ipsis

XXI

In legione ita fieri promotiones, ut per omnes cohortes transeant qui promouentur

XXII

Quid inter tubicines et cornicines et classicum intersit

XXIII

De exercitatione militum

XXIIII

Exempla adhortationum exercitii militaris de aliis artibus tracta

XXV

Enumeratio ferramentorum uel machinarum legionis.

 

__________

 

Instituta maiorum partis armatae plenissime clementiam uestram peritissimeque retinere continuis declaratur uictoribus ac triumphis, siquidem indubitata adprobatio artis sit rerum semper effectus. Uerum tranquillitas tua, imperator inuicte, altiori consilio, quam mens poterat terrena concipere, ex libris antiqua desiderat, cum ipsiam antiquitatem factis recentibus antecedat. Igitur cum haec litteris breuiter conprehendere maiestati uestrae non tam discenda quam recognoscenda praeciperer, certauit saepius deuotio cum pudore. Quid enim audacius, quam domino ac principi generis humani, domitori omnium gentium barbararum, aliquid de usu ac disciplina insinuare bellorum, nisi forte iussisset fieri, quod ipse gessisset? et rursum tanti imperatoris non oboedire mandatis plenum sacrilegii uidebatur atque periculi. Miro itaque more in parendo audax factus sum, dum metuo uideri audacior, si negassem. Ad quam temeritatem praecedens me indulgentia uestrae perennitatis anaimauit. Nam libellum de dilectu atque exercitatione tironum dudum tamquam famulus obtuli; non tamen culpatus abscessi. Nec formido iussus adgredi opus, quod spontaneum cessit inpune. 

I. Res igitur militaris(, sicut Latinorum egregius auctor carminis sui testatur exordio, armis constat et uiris. Haec) in tres diuiditur partes, equites pedes classem. Equitum alae dicuntur ab eo, quod ad similitudinem alarum ab utraque parte protegunt acies; quae nunc uexillationes uocantur a uelo, quia uelis, hoc est flammulis, utuntur. Est et aliud genus equitum, qui legionarii uocantur propterea, quod conexi sunt legioni; ad quorum exemplum ocreati sunt equites instituti. Classis item duo genera sunt, unum liburnarum, aliud lusoriarum. Equitibus campi, classibus maria uel flumina, peditibus colles urbes plana et abrupta seruantur. Ex quo intellegitur magis reipublicae necessarios pedites, qui possunt ubique prodesse; et maior numerus militum (sumptu) expensa minore nutritur. Exercitus ex re ipsa atque opere exercitii nomen accepit, ut ei numquam liceret obliuisci quod uocabatur. Uerum ipsi pedites in duas diuisi sunt partes, hoc est in auxilia et legiones. Sed auxilia a sociis uel foederatis gentibus mittebantur; Romana autem uirtus praecipue in legionum ordinatione praepollet. Legio autem ab eligendo appellata est, quod uocabulum eorum desiderat fidem atque diligentiam, qui milites probant. In auxiliis minor, in legionibus longe amplior consueuit militum numerus adscribi. 

II. Denique Macedones Graeci Dardani phalangas habuerunt, ut in una phalange armatorum VIII milia censerentur. Galli atque Celtiberi pluresque barbarae nationes cateruis utebantur in proelio, in quibus erant sena milia armatorum. Romani legiones habent, in quibus singulis sena milia, interdum amplius militare consuerunt. Quid autem inter legiones et auxilia interesse uideatur, expediam. Auxiliares cum ducuntur ad proelium, ex diuersis locis, ex diuersis numeris uenientes, nec disciplina inter se nec notitia nec affectione consentiunt. Alia instituta, alius inter eos est usus armorum. Necesse est autem tardius ad uictoriam peruenire qui discrepant, antequam dimicent. Denique cum in expeditionibus plurimum prosit omnes milites unius praecepti significatione conuerti, non possunt aequaliter iussa conplere qui ante pariter non fuerunt. Tamen haec ipsa si sollemnibus diuersisque exercitiis prope cotidie roborentur, non mediocriter iuuant. Nam legionibus semper auxilia tamquam leuis armatura in acie iungebantur, ut in his proeliandi magis adminiculum esset quam principale subsidium. Legio autem propriis cohortibus plena cum grauem armaturam, hoc est principes hastatos triarios antesignanos, item leuem armaturam, hoc est ferrentarios sagittarios funditores ballistarios, cum propios et sibi insitos equites legionarios isdem matriculis teneat, cum uno animo parique consensu castra muniat, aciem instruat, proelium gerat, ex omni parte perfecta, nullo extrinsecus indigens adiumento, quantamlibet hostium multitudinem superare consueuit. Documentum est magnitudo Romana, quae semper cum legionibus dimicans tantum hostium uicit, quantum uel ipsa uoluit uel rerum natura permisit. 

III. Legionum nomen in exercitu permanet hodieque, sed per neglegentiam superiorum temporum robur infractum est, cum uirtutis praemia occuparet ambitio et per gratiam promouerentur milites, qui promoueri consueuerunt per laborem. Deinde contubernalibus conpletis stipendiis per testimoniales ex more dimissis non sunt alii substituti. Praeterea necesse est aliquantos morbo debilitari atque dimitti, aliquantos deserere uel diuersis casibus interire; ac, nisi annis singulis, immo singulis paene mensibus in recedentium locum iuniorum turba succedat, quamuis copiosus exhauritur exercitus. Est et alia causa, cur adtenuatae sint legiones: magnus in illis labor est militandi, grauiora arma, plura munera, seuerior disciplina. Quod uitantes plerique in auxiliis festinant militiae sacramenta praecipere, ubi et minor sudor et maturiora sunt praemia. Cato ille Maior, cum et armis inuictis esset et consul exercitus saepe duxisset, plus se reipublicae credidit profuturum, si disciplinam militarem conferret in litteras. Nam unius aetatis sunt quae fortiter fiunt; quae uero pro utilitate reipublicae scribuntur aeterna sunt. Idem fecerunt alii conplures, sed praecipue Frontinus, diuo Traiano ab eiusmodi conprobatus industria. Horum instituta, horum praecepta, in quantum ualeo, strictim fideliterque signabo. Nam cum easdem expensas faciat et diligenter et neglegenter exercitus ordinatus, non solum praesentibus, sed etiam futuris saeculis proficit, si prouisione maiestatis tuae, imperator Auguste, et fortissima dispositio reparetur armorum et emendetur dissimulatio praecedentum. 

IIII. In omnibus auctoribus inuenitur singulos consules aduersum hostes copiosissimos non amplius quam binas duxisse legiones additis auxiliis sociorum. Tanta in illis erat exercitatio, tanta fiducia, ut cuiuis bello duae legiones crederentur posse sufficere. Quapropter ordinationem legionis antiquae secundum normam militaris iuris exponam. Quae descriptio si obscurior aut inpolitior uidebitur, non mihi sed difficultati ipsius rei conuenit inputari. Adtento itaque animo saepius relegenda sunt, ut memoria intellegentiaque ualeant conprehendi. Necesse est enim inuictam esse rempublicam, cuius imperator militari arte percepta, quantos uoluerit, faciat exercitus bellicosos. 

V. Diligenter igitur lectis iunioribus animis corporibusque praestantibus, additis etiam exercitiis cotidianis quattuor uel eo amplius mensuum, iussu auspiciisque inuictissimi principis legio formatur. Nam uicturis in cute punctis milites scripti, cum matriculis inseruntur, iurare solent; et ideo militiae sacramenta dicuntur. Iurant autem per Deum et Christum et sanctum Spiritum et per maiestatem imperatoris, quae secundum Deum generi humano diligenda est et colenda. Nam imperator cum Augusti nomen accepit, tamquam praesenti et corporali Deo fidelis est praestanda deuotio, inpendendus peruigil famulatus. Deo enim uel priuatus uel militans seruit, cum fideliter cum diligit qui Deo regnat auctore. Iurant autem milites omnia se strenue facturos, quae praeceperit imperator, numquam deserturos militiam nec mortem recusaturos pro Romana republica. 

VI. Sciendum autem est in una legione decem cohortes esse debere. Sed prima cohors reliquas et numero militum et dignitate praecedit. Nam genere atque institutione litterarum uiros electissimos quaerit. Haec enim suscipit aquilam, quod praecipuum signum in Romano est semper exercitu et totius legionis insigne; haec imagines imperatorum, hoc est diuina et praesentia signa, ueneratur; habet pedites mille centum quinque, equites loricatos CXXXII, et appellatur cohors miliaria; haec caput est legionis, ab hac, cum pugnandum est, prima acies incipit ordinari. Secunda cohors habet pedites DLV, equites LXVI, et appellatur cohors quingenaria. Tertia cohors similiter habet pedites DLV, equites LXVI, sed in hac cohorte tertia ualidiores probari moris est, quia in media acie consistit. Cohors quarta habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors quinta habet pedites DLV, equites LXVI; sed et quinta cohors strenuos desideret milites, quia, sicut prima in dextro, ita quinta in sinistro ponitur cornu. Hae quinque cohortes in prima acie ordinantur. Sexta cohors habet pedites DLV, equites LXVI; in ipsa quoque enucleati adscribendi sunt iuniores, quia in secunda acie post aquilam et imagines cohors sexta consistit. Cohors VII. habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors VIII. habet pedites DLV, equites LXVI; sed et ipsa animosos desiderat uiros, quia in secunda acie consistit in medio. Cohors nona habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors X. habet pedites DLV, equites LXVI; et ipsa bona consueuit accipere bellatores, quia in secunda acie sinistrum possidet cornum. His decem cohortibus legio plena fundatur, quae habet pedites sex milia centum, equites DCCXXX. Minor itaque numerus armatorum in una legione esse non debet; maior autem interdum esse consueuit, si non tantum unam cohortem sed etiam alias miliarias fuerit iussa suscipere. 

VII. Antiqua ordinatione legionis exposita, principalium militum et, ut proprio uerbo utar, principiorum nomina ac dignitates secundum praesentes matriculas indicabo. Tribunus maior per epistolam sacram imperatoris iudicio destinatur. Minor tribunus peruenit ex labore. Tribunus autem uocatur ex tribu, quia praeest militibus, quos ex tribu primus Romulus legit. Ordinarii dicuntur qui in proelio (quia primi sunt,) ordines ducunt. Augustales appellantur qui ab Augusto ordinariis iuncti sunt. Flauiales item, tamquam secundi Augustales, a diuo Uespasiano sunt legionibus additi. Aquiliferi qui aquilam portant. Imaginarii qui imperatoris imagines ferunt. Optiones ab adoptando appellati, quod antecedentibus aegritudine praepeditis hi tamquam adoptati eorum atque uicarii solent uniuersa curare. Signiferi qui signa portant, quos nunc draconarios uocant. Tesserarii qui tesseram per contubernia militum nuntiant; tessera autem dicitur praeceptum ducis, quo uel ad aliquod opus uel ad bellum mouetur exercitus. Campigeni, hoc est antesignani, ideo sic nominati, quia eorum opera atque uirtute exercitii genus crescit in campo. Metatores qui praecedentes locum eligunt castris. Beneficiarii ab eo appellati, quod promouentur beneficio tribunorum. Librarii ab eo, quod in libros referunt rationes ad milites pertinentes. Tubicines cornicines et bucinatores qui tuba uel aere curuo uel bucina committere proelium solent. Armaturae duplares qui binas consecuntur annonas, simplares qui singulas. Mensores qui in castris ad podismum demetiuntur loca, in quibus tentoria milites figant, uel hospitia in ciuitatibus praestant. Torquati duplares, torquati simplares; torques aureus solidus uirtutis praemium fuit, quem qui meruisset praeter laudem interdum duplas consequebatur annonas. Duplares, sesquiplicares: duplares duas, sesquiplicares unam semis consequebantur annonam. Candidati duplares, candidati simplares. Hi sunt milites principales, qui priuilegiis muniuntur. Reliqui munifices appellantur, quia munera facere coguntur. 

VIII. Uetus tamen consuetudo tenuit, ut ex primo principe legionis promoueretur centurio primi pili, qui non solum aquilae praeerat, uerum etiam quattuor centurias, hoc est CCCC milites, in prima acie gubernabat. Hic tamquam caput totius legionis merita consequebatur et commoda. Item primus hastatus duas centurias, id est CC homines, ducebat in acie secunda, quem nunc ducenarium uocant. Princeps autem primae cohortis centuriam semis, hoc est CL homines, gubernabat. Ad quem in legione prope omnia, quae ordinanda sunt, pertinent. Item secundus hastatus centuriam semis, id est CL homines, regebat. Triarius prior centum homines gubernabat. Sic decem centuriae cohortis primae a quinque ordinariis regebantur. Quibus magnae utilitates et magnus honor esta ueteribus constitutus, ut ceteri milites ex tota legione omni labore ac deuotione contenderent ad tanta praemia peruenire. Erant etiam centuriones, qui singulas centurias curabant; qui nunc centenarii nominantur. Erant decani, denis militibus praepositi, qui nunc caput contubernii uocantur. Secunda cohors habebat centuriones quinque; similiter tertia quarta usque ad decimam cohortem. In tota autem legione erant centuriones quinquaginta quinque. 

VIIII. Sed legati imperatoris ex consulibus ad exercitus mittebantur, quibus legiones et auxilia uniuersa obtemperabant in ordinatione pacis uel necessitate bellorum, in quorum locum nunc inlustres uiros constat magistros militum substitutos, a quibus non tantum binae legiones sed etiam plures numeri gubernantur. Proprius autem iudex erat praefectus legionis, habens comitiuae primi ordinis dignitatem, qui absente legato tamquam uicarius ipsius potestatem maximam retinebat. Tribuni uel centuriones ceterique milites eius praecepta seruabant. Uigiliarum siue profectionis tessera ab eodem petebatur. Si miles crimen aliquod admisisset, auctoritate praefecti legionis a tribuno deputabatur ad poenam. Arma omnium militum, item equi uestes annona ad curam ipsius pertinebat. Disciplinae seueritas, exercitatio non solum peditum sed etiam equitum legionariorum praecepto eius cotidie curabatur. Ipse autem iustus diligens sobrius legionem sibi creditam adsiduis operibus ad omnem deuotionem, ad omnem formabat industriam, sciens ad praefecti laudem subiectorum redundare uirtutem. 

X. Erat etiam castrorum praefectus, licet inferior dignitate, occupatus tamen non mediocribus causis, ad quem castrorum positio, ualli et fossae aestimatio pertinebat. Tabernacula uel casae militum cum inpedimentis omnibus nutu ipsius curabantur. Praeterea aegri contubernales et medici, a quibus curabantur, expensae etiam ad eius industriam pertinebant. Uehicula sagmarii necnon etiam ferramenta, quibus materies secatur uel caeditur, quibusque aperiuntur fossae, contexitur uallum aquaeductus, item ligna uel stramina arietes onagri ballistae ceteraque genera tormentorum ne deessent aliquando, procurabat. Is post longam probatamque militiam peritissimus omnium legebatur, ut recte doceret alios quod ipse cum laude fecisset. 

XI. Habet praeterea legio fabros tignarios structores carpentarios ferrarios, pictores reliquosque artifices ad hibernorum aedificia fabricanda, ad machinas turres ligneas ceteraque, quibus uel expugnantur aduersariorum ciuitates uel defenduntur propriae, praeparatos, qui arma uehicula ceteraque genera tormentorum uel noua facerent uel quassata repararent. Habebant etiam fabricas scutarias loricarias arcuarias, in quibus sagittae missibilia cassides omniaque armorum genera formabantur. Haec enim erat cura praecipua, ut quicquid exercitui necessarium uidebatur numquam deesset in castris, usque eo, ut etiam cunicularios haberent, qui ad morem Bessorum ducto sub terris cuniculo murisque intra fundamenta perfossis inprouisi emergerent ad urbes hostium capiendas. Horum iudex proprius erat praefectus fabrum. 

XII. Decem cohortes habere diximus legionem. Sed prima erat miliaria, in qua censu genere litteris forma uirtute pollentes milites mittebantur. Huic tribunus praeerat armorum scientia, uirtute corporis, morum honestate praecipuus. Reliquae cohortes, prout principi placuisset, a tribunis uel a praepositis regebantur. Tanta autem seruabatur exercendi milites cura, ut non solum tribuni uel praepositi contubernales sibi creditos sub oculis suis iuberent cotidie meditari, sed etiam ipsi armorum arte perfecti ceteros ad imitationem proprio cohortarentur exemplo. Tribuni autem sollicitudo, tribuni laudatur industria, cum miles ueste nitidus, armis bene munitus ac fulgens, exercitii usu et disciplina eruditus incedit. 

XIII. Primum signum totius legionis est aquila, quam aquilifer portat. Dracones etiam per singulas cohortes a draconariis feruntur ad proelium. Sed antiqui, quia sciebant in acie commisso bello celeriter ordines aciesque turbari atque confundi, ne hoc posset accidere, cohortes in centurias diuiserunt et singulis centuriis singula vexilla constituerunt, ita ut, ex qua cohorte uel quota esset centuria, in illo uexillo litteris esset adscriptum, quod intuentes uel legentes milites in quantouis tumultu a contubernalibus suis aberrare non possent. Centuriones insuper, qui nunc centenarii uocantur, (nimium bellicosus) (loricatos) transuersis cassidum cassidum cristis, ut facilius noscerentur, singulas iusserunt gubernare centurias, quantenus nullus error existeret, cum centeni milites sequerentur non solum uexillum suum sed etiam centurionem, qui signum habebat in galea. Rursus ipsae centuriae in contubernia diuisae sunt, ut decem militibus sub uno papilione degentibus unus quasi praeesset decanus, qui caput contubernii nominatur. Contubernium autem manipulus uocabatur ab eo, quod coniunctis manibus pariter dimicabant. 

XIIII. Quemadmodum inter pedites centuria uel manipulus appellatur, ita inter equites turma dicitur; et habet una turma equites XXXII. Huic qui praeest decurio nominatur. Centum enim decem pedites ab uno centurione sub uno uexillo gubernantur; similiter XXXII equites ab uno decurione sub uno uexillo reguntur. Praeterea sicut centurio eligendus est magnis uiribus, procera statura, qui dimicare gladio et scutum rotare doctissime nouerit, qui omnem artem didicerit armaturae, uigilans sobrius agilis, magis ad facienda quae ei imperantur quam ad loquendum paratus, contubernales suos ad disciplinam retineat, ad armorum exercitium cogat, ut bene uestiti et calciati sint, ut arma omnium defricentur ac splendeant; similiter eligendus est decurio, qui turmae equitum praeponatur, inprimis habili corpore, ut loricatus et armis circumdatus omnibus cum summa admiratione equum possit ascendere, equitare fortissime, conto scienter uti, sagittas doctissime mittere, turmales suos, id est sub cura sua equites positos, erudire ad omnia quae equestris pugna deposcit, eosdem cogere loricas suas uel catafractas, contos et cassides frequenter tergere et curare. Plurimum enim terroris hostibus armorum splendor inportat. Quis credat militem bellicosum, cuius dissimulatione situ ac robigine arma foedantur? Non solum autem equites sed etiam ipsos equos adsiduo labore conuenit edomari. Itaque ad decurionem et sanitatis et exercitationis tam hominum quam equorum pertinet cura. 

XV. Nunc, qualiter instruenda sit acies, si pugna immineat declaretur unius legionis exemplo; quod, si usus exegerit, transferri possit ad plures. Equites locantur in cornibus. Acies peditum a prima cohorte incipit ordinari in cornu dextro. Huic cohors secunda coniungitur. Tertia cohors in media acie conlocatur. Huic adnectitur quarter. Quinta uero cohors sinistrum suscipit cornum. Sed ante signa et circa signa nec non etiam in prima acie dimicantes principes uocabantur(, hoc est ordinarii ceterique principales). Haec erat grauis armatura, quia habebant cassides catafractas ocreas scuta gladios maiores, quos spathas uocant, et alios minores, quos semispathia nominant, plumbatas quinas positas in scutis, quas primo impetu iaciunt, item bina missibilia, unum maius ferro triangulo unciarum nouem, hastili pedem quinque semis, quod pilum uocabant, nunc spiculum dicitur, ad cuius ictum exercebantur praecipue milites, quod arte et uirtute directum et scutatos pedites et loricatos equites saepe transuerberat, aliud minus ferro unciarum quinque, hastili pedum trium semis, quod tunc uericulum, nunc uerutum dicitur. Prima acies principum(, secunda hastatorum) armis talibus docetur instructa. Post hos erant ferentarii et leuis armatura, quos nunc exculcatores et armaturas dicimus, scutati (qui) plumbatis gladiis et missibilibus accincti, sicut nunc prope omnes milites uidentur armati, erant item sagittarii cum cassidibus catafractis et gladiis, sagittis et arcubus, erant funditores, qui ad fundas uel fustibalos lapides iaciebant, erant tragularii, qui ad manuballistas uel arcuballistas dirigebant sagittas. Secunda acies similiter armabatur, in qua consistentes milites hastati uocabantur. Sed in secunda acie dextro cornu cohors sexta ponebatur, cui iungebatur septima. Octaua cohors mediam aciem tenebat nona comitante. Decima cohors in secunda acie sinistrum semper obtinet cornum. 

XVI. Post omnes autem acies triarii cum scutis catafractis et galeis ocreati cum gladiis semispathiis plumbatis binis missibilibus locabantur, qui genu posito subsidebant, ut, si primae acies uincerentur, ab his quasi de integro reparata pugna posset sperari uictoria. Omnes antesignani uel signiferi, quamuis pedites, loricas minores accipiebant et galeas ad terrorem hostium ursinis pellibus tectas. Centuriones uero habebant catafractas et scuta et galeas ferreas, sed transuersis et argentatis cristis, ut celerius agnoscerentur a suis. 

XVII. Illud autem sciendum est et modis omnibus retinendum: commisso bello prima ac secunda acies stabat inmota, triarii quoque residebant. Ferentarii autem armaturae exculcatores sagittarii funditores, hoc est leuis armatura, aduersarios prouocabant ante aciem praecedentes. Si hostes fugare potuerant, sequebantur; si eorum uirtute aut multitudine premebantur, reuertebantur ad suos et post eos stabant. Excipiebant autem proelium grauis armatura, et tamquam murus, ut ita dicam, ferreus stabat et non solum missibilibus sed etiam gladiis comminus dimicabant. Et si hostes fugassent, non sequebatur grauis armatura, ne aciem suam ordinationemque turbaret et ad dispersos recurrentes hostes incompositos obprimerent, sed leuis armatura cum funditoribus sagittariis et equitibus fugientes sequebatur inimicos. Hac dispositione atque cautela sine periculo legio uincebat aut superata seruabatur incolumis, quia legionis ius est facile nec fugere nec sequi. 

(XVIII.) Sed ne milites aliquando in tumultu proelii a suis contubernalibus aberrarent, diuersis cohortibus diuersa in scutis signa pingebant, ut ipsi nominant, digmata, sicut etiam nunc moris est fieri. Praeterea in aduerso scuto uiuscuiusque militis litteris erat nomen adscriptum, addito et ex qua esset cohorte quaue centuria. Ex his igitur apparet legionem bene instituam quasi munitissimam esse ciuitatem, quae omnia proelia necessaria secum ubique portaret nec metueret repentinum hostium superuentum, quae etiam in mediis campis subito fossa se ualloque muniret, quae omne genus militum contineret et armorum. Si quis igitur pugna publica superari barbaros cupit, ut diuinitas nutu, dispositione imperatoris inuicti reparentur ex tironibus legiones, uotis omnibus petat. Intra breue autem spatium temporis iuniores diligenter electi et exercitati cotidie non solum mane sed etiam post meridiem omni armorum disciplina uel arte bellandi ueteres illos milites, qui orbem terrarum integrum subegerunt, facile coaequabunt. Nec moueat, quod olim est consuetudo mutata quae uiguit; sed huius felicitatis ac prouisionis est perennitas tua, ut pro salute reipublicae et noua excogitet et antiqua restituat. Omne opus difficile uidetur, antequam temptes; ceterum si exercitati et prudentes uiri dilectui praeponantur, celeriter manus bellis apta poterit adgregari et diligenter institui. Quiduis enim efficit sollertia, si conpetentes non denegentur expensae. 

XVIIII. Sed quoniam in legionibus plures scholae sunt, quae litteratos milites quaerunt, ab his, qui tirones probant, in omnibus quidem staturae magnitudinem, corporis robur, alacritatem animi conuenit explorari, sed in quibusdam notarum peritia, calculandi computandique usus eligitur. Totius enim legionis ratio, siue obsequiorum siue militarium munerum siue pecuniae, cotidie adscribitur actis maiore prope diligentia, quam res annonaria uel ciuilis polyptychis adnotatur. Cotidianas etiam in pace uigilias, item excubitum siue agrarias de omnibus centuriis et contuberniis uicissim milites faciunt: ut ne quis contra iustitiam praegrauetur aut alicui praestetur immunitas, nomina eorum, qui uices suas fecerunt, breuibus inseruntur. Quando quis commeatum acceperit uel quot dierum, adnotatur in breuibus. Tunc enim difficile commeatus dabatur, nisi causis iustissimis adprobatis. Nec aliquibus milites instituti deputabantur obsequiis, nec priuata eisdem negotia mandabantur; siquidem incongruum uideretur imperatoris militem, qui ueste et annona publica pascebatur, utilitatibus uacare priuatis. Ad obsequia tamen iudicium uel tribunorum nec non etiam principalium deputabantur milites, qui uocabantur accensi, hoc est postea additi, quam fuisset legio completa, quos nunc supernumerarios uocant; fascicularia tamen, id est lignum foenum aquam stramen, etiam legitimi milites in castra portabant. Munifices enim ab eo appellantur, quod haec munera faciunt. 

XX. Illud uero ab antiquis diuinitus insitutum est, ut ex donatiuo, quod milites consecuntur, dimidia pars sequestraretur apud signa et ibidem ipsis militibus seruaretur, ne per luxum aut inanium rerum conparationem ab contubernalibus posset absumi. Plerique enim homines et praecipue pauperes tantum erogant, quantum habere potuerint. Sepositio autem ista pecuniae primum ipsis contubernalibus docetur adcommoda; nam cum publica sustententur annona, ex omnibus donatiuis augetur eorum pro medietate castrense peculium. Miles deinde, qui sumptus suos scit apud signa depositos, de deserendo nihil cogitat, magis diligit signa, pro illis in acie fortius dimicat, more humani ingenii, ut pro illis habeat maximam curam, in quibus suam uidet positam esse substantium. Denique decem folles, hoc est decem sacci, per cohortes singulas ponebantur, in quibus haec ratio condebatur. Addebatur etiam saccus undecimus, in quem tota legio particulam aliquam conferebat, sepulturae scilicet causa, ut, si quis ex contubernalibus defecisset, de illo undecimo sacco ad sepulturam ipsius promeretur expensa. Haec ratio apud signiferos, ut nunc dicunt, in cofino seruabatur. Et ideo signiferi non solum fideles sed etiam litterati homines eligebantur, qui et seruare deposita scirent et singulis reddere rationem. 

XXI. Non tantum humano consilio sed etiam diuinitatis instinctu legiones a Romanis arbitror constitutas. In quibus decem cohortes ita sunt ordinatae, ut omnium unum corpus, una uideatur esse coniunctio. Nam quasi in orbem quendam per diuersas cohortes et diuersas scholas milites promouentur, ita ut ex prima cohorte ad gradum quempiam promotus uadat ad decimam cohortem et rursus ab ea crescentibus stipendiis cum maiore gradu per alias recurrat ad primam. Ideo primi pili centurio, postquam in orbem omnes cohortes per diuersas administrauerit scholas, in prima cohorte ad hanc peruenit palmam, in qua ex omni legione infinita commoda consequatur; sicut primiscrinius in officio praefectorum praetorio ad honestum quaestuosumque militiae peruenit finem. Ita legionarii equites cohortes suas contubernii adfectione uenerantur, cum naturaliter equites a peditibus soleant discrepere. Per hanc ergo contextionem in legionibus et omnium cohortium et equitum peditumque seruabatur una concordia. 

XXII. Habet praeterea legio tubicines cornicines bucinatores. Tubicen ad bellum uocat milites et rursum receptui canit. Cornicines quotiens canunt, non milites sed signa ad eorum obtemperant nutum. Ergo quotiens ad aliquod opus exituri sunt soli milites, tubicines canunt, quotiens mouenda sunt signa, cornicines canunt; quotiens antem pugnatur, et tubicines et cornicines pariter canunt. Classicum item appellatur quod bucinatores per cornu dicunt. Hoc insigne uidetur imperii, quia classicum canitur imperatore praesente uel cum in militem capitaliter animaduertitur, quia hoc ex imperatoris legibus fieri necesse est. Siue ergo ad uigilias uel agrarias faciendas siue ad opus aliquod uel ad decursionem campi exeunt milites, tubicine uocante operantur et rursus tubicine admonente cessant. Cum autem mouentur signa aut iam mota figenda sunt, cornicines canunt. Quod ideo in omnibus exercitiis et processionibus custoditur, ut in ipsa pugna facilius obtemperent milites, siue eos pugnare siue stare siue sequi uel redire praeceperint duces; siquidem ratio manifesta sit semper in otio debere fieri quod necessario faciendum uidetur in proelio. 

XXIII. Legionis ordinatione digesta ad exercitium reuertimur, unde, sicut iam dictum est, exercitus nomen accepit. Iuniores quidem et noui milites mane ac post meridiem ad omne genus exercebantur armorum. Veteres autem et eruditi sine intermissione semel in die exercebantur armis. Neque enim longitudo aetatis aut annorum numerus artem bellicam tradit, sed, post quanta uolueris stipendia, inexercitatus miles semper est tiro. Armaturam, quae festis diebus exhibetur in circo, non tantum armaturae, qui sub campidoctore sunt, sed omnes aequaliter contubernales cotidiana meditatione discebant. Nam et uelocitas usu ipso adquiritur corporis et scientia feriendi hostem seque protegendi, praesertim si gladiis comminus dimicetur; illud uero maius est, quod seruare ordines discunt et uexillum suum in tantis permixtionibus in ipsa prolusione comitantur nec inter doctos aliquis error existit, cum multitudinis sit tanta confusio. Ad palum quoque uel sudibus exerceri percommodum est, cum latera uel pedes aut caput petere punctim caesimque condiscant. Saltus quoque et ictus facere pariter adsuescant, insurgere tripudiantes in clipeum rursusque subsidere, nunc gestiendo prouolare cum saltu, nunc cedentes in terga resilire. Missibilibus etiam palos ipsos procul ferire meditentur, ut et ars dirigendi et dexterae uirtus possit adcrescere. Sagittarii uero uel funditores scopas, hoc est fruticum uel straminum fasces, pro signo ponebant, ita ut sexcentis pedibus remouerentur a signo, ut sagittis uel certe lapidibus ex fustibalo destinatis signum saepius tangerent. Propterea sine trepidatione in acie faciebant quod ludentes in campo fecerant semper. Adsuescendum est etiam, ut semel tantum funda circa caput rotetur, cum ex ea emittitur saxum. Sed et manu sola omnes milites meditabantur libralia saxa iactare, qui usus paratior creditur, quia non desiderat fundam. Missibilia quoque uel plumbatas iugi perpetuoque exercitio dirigere cogebantur usque adeo, ut tempore hiemis de tegulis uel scindulis, quae si deessent, certe de cannis, ulua uel culmo et porticus tegerentur ad equites et quaedam uelut basilicae ad pedites, in quibus tempestate uel uentis aere turbato sub tecto armis erudiebatur exercitus. Ceteris autem etiam hibernis diebus, si niues tantum pluuiaeque cessarent, exerceri cogebantur in campo, ne intermissa consuetudo et animos militum debilitaret et corpora. Siluam caedere, portare onera, transilire fossas, natare in mari siue fluminibus, gradu pleno ambulare uel currere etiam armatos cum sarcinis suis frequentissime conuenit, ut cotidiani laboris usus in pace difficilis non uideatur in bello. Siue ergo legio siue auxilia fuerint, exerceantur adsidue. Nam quemadmodum bene exercitatus miles proelium cupit, ita formidat indoctus. Postremo sciendum est in pugna usum amplius prodesse quam uires; nam si doctrina cesset armorum, nihil paganus distat a milite. 

XXIIII. Athleta uenator auriga propter exiguam mercedem uel certe plebis fauorem cotidiana meditatione artes suas aut seruare aut augere consueuit; militem, cuius est manibus seruanda respublica, studiosius oportet scientiam dimicandi usumque rei bellicae iugibus exercitiis custodire, cui contingit non tantum gloriosa uictoria sed etiam amplior praeda, quem ad opes ac dignitates ordo militiae et imperatoris iudicium consueuit euehere. Artifices scaenici ab exercitiis non recedunt pro laude uulgi; miles sacramento lectus ab exercitio armorum uel nouellus uel iam uetustus cessare non debet, cui pugnandum est pro salute propria et libertate communi, praesertim cum antiqua sit prudensque sententia omnes artes in meditatione consistere. 

XXV. Legio autem non tantum militum numero sed etiam genere ferramentorum uincere consueuit. Primum omnium instruitur iaculis, quae nullae loricae, nulla possunt scuta sufferre. Nam per singulas centurias singulas carroballistas habere consueuit, quibus muli ad trahendum et singula contubernia ad armandum uel dirigendum, hoc est undecim homines, deputantur. Hae quanto maiores fuerint, tanto longius ac fortius tela iaculantur. Non solum autem castra defendunt, uerum etiam in campo post aciem grauis armaturae ponuntur; ante quarum impetum nec equites loricati nec pedites scutati possunt hostium stare. In una autem legione quinquaginta quinque carroballistae esse solent. Item decem onagri, hoc est singuli per singulas cohortes, in carpentis bubus portantur armati, ut, si forte hostes ad adpugnandum uenerint uallum, sagittis et saxis possint castra defendi. Scafas quoque de singulis trabibus excauatas cum longissimus funibus et interdum etiam ferreis catenis secum legio portat, quatenus contextis isdem, sicut dicunt, monoxylis, superiectis etiam tabulatis, flumina sine pontibus, quae uadari nequeunt, tam a peditibus quam ab equitatu sine periculo transeantur. habet ferreos harpagonas, quos lupos uocant, et falces ferreas confixas longissimis contis, item ad fossarum opera facienda bidentes ligones palas rutra alueos cofinos, quibus terra portetur. Habet quoque dolabras secures ascias serras, quibus materies ac pali dedolantur atque serrantur. Habet praeterea artifices cum omnibus ferramentis, qui ad obpugnandas hostium ciuitates testudines musculos arietes uineas, ut appellant, turres etiam ambulatorias faciunt. Verum ne singula enumerando plura dicantur, uniuersa, quae in quocumque belli genere necessaria esse creduntur, secum legio debet ubique portare, ut, in quouis loco fixerit castra, armatam faciat ciuitatem.