Ulfila
ca. 310 - 383
|
|
Credo
ca. 369
Textus:Credoin: PL Suppl. I, 707ed. J. P. Migne et al., Paris 1958
|
|
____________________________________________________________________________
|
|
Ego Ulfila episkopus et confessor semper sic credidi et in hac fide sola et vera transitum facio ad dominum meum:Credo unum esse deum patrem solum ingenitum et invisivilem, et in unigenitum filium eius dominum et deum nostrum opificem et factorem universe creature non habentem similem suum: ideo unus est omnium deus pater, qui et dei nostri est deus; et unum spiritum sanctum, virtutem inluminantem et sanctificantem – ut ait christus post resurrectionem ad apostolos suos: Ecce ego mitto promissum patris mei in vobis; vos autem sedete in civitate[m] hierusalem, quoadusque induamini virtutem ab alto {Luc. 24,49}, item Et accipietis virtutem superveniente[m] in vos sancto spiritu {Act. 1,48} nec deum nec dominum, sed ministrum christi <fi>d<elem>, nec <e>q<ua>lem, sed subditum et oboedientem in omnibus filio; et filium subditum et oboedientem et in omnibus deo patrique s<ubservient>e<m>, s<i>c<ut> deus <omn>i<a genu>i<t> per christum e<t in> spiritu sancto o<rdi>navit. |
|