BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pseudo-Seneca

floruit ca. 380 p. Chr. n.

 

Epistolae Senecae ad Paulum

et Pauli ad Senecam

 

Epistula XIV

 

___________________________________________________

 

 

 

Paulus Senecae salutem.

 

Perpendenti tibi ea sunt revelata, quae paucis divinitas concessit. Certus igitur ego in agro iam fertili semen fortissimum sero, non quidem materiam, quae corrumpi videtur, sed verbum stabile, Dei derivamentum crescentis et manentis in aeternum. Quod prudentia tua assecuta [est], indeficiens fore debebit, ethnicorum Israhelitarumque observationes censere vitandas. Novum te auctorem feceris Iesu Christi, praeconiis ostendendo rhetoricis irreprehensibilem sophiam, quam propemodum adeptus regi temporali eiusque domesticis atque fidis amicis insinuabis, quibus aspera et incapabilis erit persuasio, cum plerique illorum minime flectantur insinuationibus tuis. Quibus vitale commodum sermo Dei instillatus, novum hominem sine corruptela perpetuamque animam parit ad Deum istinc properantem. Vale Seneca carissime nobis. Data Cal. Augusti Leone et Sabino consulibus.