Faltonia Betitia Proba
ca. 322 - ca. 370 p. Chr. n.
|
persona
Faltonia Betitia Proba, poetria Romana, nata est circa annum 322. fuit neptis Probi consulis a. 310, filia Petronii Probiani consulis a. 322 et ut videtur Demetriadis. fratrem habuit Petronium Probinum, qui consul fuit a. 341. nupsit Clodio Celsino Adelphio, correctori Apuliae et Calabriae, proconsuli, denique praefecto urbi inde a. d. VII Iun. usque ad d. XVIII Dec. a. 351. qui duos ex ea filios procreavit: Q. Clodium Hermogenianum Olybrium, consulem a. 379, et Faltonium Probum Alypium, praefectum urbi a. 391. prior decessit Probae Romae marito superstite (ca. 370), id quod colligere licet ex titulo CIL VI, 1712: «Clodius Adelfius v(ir) c(larissimus) ex praefectis urbis, uxori inconparabili et sibi fecit».
«Proba, uxor Adelphii proconsulis, femina idcirco inter viros ecclesiasticos posita sola, pro eo quod in laude Christi versata est, componens centonem de Christo, Vergilianis coaptatum versiculis. cuius tamen non miramur studium, sed laudamus ingenium. quod tamen opusculum inter apocryphas scripturas inseritur.» (Isidor. Vir. Ill. 18; PL 83, 1093 A)
Ignota saeculi IV, effigies Probae non exstat
opera
De bello Constantii contra Magnentium (carmen epicum, deest) Cento Vergilianus (ca. 360) Cento Homericus (deest)
secundaria
Faltonia Betitia Proba (Other Women's Voices) Filippo Ermini, Il Centone di Proba e la poesia Centonaria latina (1909) (Internet Archive) |