|
|
Hieronymos in praefatione libri XII commentariorum in Isaiam p. 493 Vall.: nullus tam imperitus scriptor est qui lectorem non inveniat similem sui, multoque pars maior est Milesias fabellas revolventium quam Platonis libros. in altero enim ludus et oblectatio est, in altero difficultas et sudor mixtus labori. denique Timaeum de mundi harmonia astrorumque cursu et numeris disputantem ipse qui interpretatus est Tullius se non intellegere confitetur, testamentum autem Grunnii Corocottae porcelli decantant in scholis puerorum agmina cachinnantium.
Idem contra Rufinum I, 17 p. 473: quasi non cirratorum turba Milesiarum in scholis figmenta decantet et testamentum suis Bessorum cachinno membra concutiat atque inter scurrarum epulas nugae istius modi frequententur.
___________

Incipit testamentum porcelli.
M. Grunnius Corocotta porcellus testamentum fecit. Quoniam manu mea scribere non potui, scribendum dictavi.
Magirus cocus dixit:
«Veni huc, eversor domi, solivertiator, fugitive porcelle, et hodie tibi dirimo vitam».
Corocotta porcellus dixit:
«Si qua feci, si qua peccavi, si qua vascella pedibus meis confregi, rogo, domine coce, vitam peto, concede roganti».
Magirus cocus dixit:
«Transi, puer, affer mihi de cocina cultrum, ut hunc porcellum faciam cruentum».
Porcellus comprehenditur a famulis, ductus sub die XVI Kal. Lucerninas, ubi abundant cymae, Clibanato et Piperato consulibus. Et ut vidit se moriturum esse, horae spatium petiit et cocum rogavit, ut testamentum facere posset. Clamavit ad se suos parentes, ut de cibariis suis aliquid dimitteret eis. Qui ait: [p. 269] «Patri meo Verrino Lardino do lego dari glandis modios XXX, et matri meae Veturinae scrofae do lego dari Laconicae siliginis modios XL, et sorori meae Quirinae, in cuius votum interesse non potui, do lego dari hordei modios XXX. Et de meis visceribus dabo donabo sutoribus saetas, rixoribus capitinas, surdis auriculas, causidicis et verbosis linguam, bubulariis intestina, isiciariis femora, mulieribus lumbulos, pueris vesicam, puellis caudam, cinaedis musculos, cursoribus et venatoribus talos, latronibus ungulas. Et nec nominando coco legato dimitto popiam et pistillum, quae mecum attuleram: de Thebeste usque ad Tergeste liget sibi collum de reste. Et volo mihi fieri monumentum ex litteris aureis scriptum:
M. Grunnius Corocotta porcellus
vixit annis DCCCC . XC . VIIII . S .
Quod si semis vixisset,
mille annos implesset.
Optimi amatores mei vel consules vitae, rogo vos ut cum corpore meo bene faciatis, bene condiatis de bonis condimentis nuclei, piperis et mellis, ut nomen meum in sempiternum nominetur. Mei domini vel consobrini mei, qui testamento meo interfuistis, iubete signari».
Lardio signavit.
Ofellicus signavit.
Cyminatus signavit.
Lucanicus signavit.
Tergillus signavit.
Celsinus signavit.
Nuptialicus signavit.
Explicit testamentum porcelli sub die XVI Kal. Lucerninas
Clibanato et Piperato consulibus feliciter.
___________
[p. 269]
1 delego (lego B) | glandinis DH et ut videtur R, cf. arch. Wölffl. 15, 548 || 2 delego || 4 delego (lego B). desunt haec in P || 5 dabo et donabo P | rixatoribus Brassicanus, risoribus Leo || 6 botulariis Haupt || 7 esiciariis plerique: isic. H || 8 et om. B || 9 legato om. HV || popia ζωμήρυσις CGIL. III, 366, 30 | abstuleram DR dederam B | a thebeste V et in quo ut in ceteris tebeste B || 11 Thergeste Haupt: terreste H terrestre ceteri | liget cet.] cf. CEL. 95, 3 | collo P || 12 ex literis aureis PV: aureis litteris BH litteris aureis DR || 13 annis HP: annos BDRV | et semis PV | 13 s. qui si P quia si V: quod si ceteri || 14 semissem H || 15 vivite V || 17 in aeternum V, at v. Petr. 45, 6 | modo domini mei B | vel] et DV || 18 testamento meo V: meo testamento BDR in medio testamento HP in meo testamento Her. cf. supra v 3 et Gesta de aperiundo testamento a. 474 in Brunsii font. iuris rom. p. 302/5 || 20 tergillus sig. celsanus sig. post Nuptialicum in fine conlocat V | Celsinus BR: Celsanus ceteri, deest hoc et Tergilli nomen in H. fortasse Celsinianus (Apici VIII 382) || 22 testamentum m. p. sub B. omissa haec in H omnia, in R nomina consulum, in V feliciter)
|