|
Prologus
Lucius Ampelius Macrino suo salutem.
Volenti tibi omnia nosse scripsi hunc librum memorialem, ut noris, quid sit mundus, quid elementa, quid orbis terrarum ferat, vel quid genus humanum peregerit.
1.1 [De mundo] Mundus est universitas rerum, in quo omnia sunt et extra quem nihil; qui Graece dicitur κόσμος.
2 Elementa mundi quattuor: ignis, ex quo est caelum; aqua, ex qua mare Oceanum; aer, ex quo venti et tempestates; terra quam propter formam eius orbem terrarum appellamus.
3 Caeli regiones sunt quattuor: oriens, occidens, meridies, septentrio.
4 Caelum dividitur in circulos quinque: arcticum et antarcticum, qui ob nimiam vim frigoris inhabitabiles sunt; aequinoctialem, cui subiacet regio <quae> κατακεκαυμένη dicitur neque incolitur ob nimiam vim ardoris, brumalem et solstitialem sub quibus habtiatur: sunt enim temperatissimi, per quos oblicus circulus vadit cum duodecim signis in quibus sol annuum conficit cursum.
2.1 [De duodecim signis] Signa sunt in caelo duodecim.
Aries beneficio Liberi, quod, is cum exercitum in Indiam per Libyam duceret per loca sicca et arenosa, qua aquae inopia esset et exercitus eius siti adfligeretur, aries eis aquam demonstravit et ob id a Libero Iovis Ammon est appellatus eique fanum magnificum fecit ad eum locum ubi aquam invenit, quod abest ab Aegypto et Alexandria milia passuum novem. Ob eam rem a Iove petiit ut inter sidera reciperetur. Alii putant eum esse qui Hellen et Phrixum vexerit.
2 Taurus beneficio Iovis quem Iuppiter a Neptuno fratre per gratiam abduxit, qui sensum humanum figura tauri continebat isque Iovis iussu Europam Agenoris filiam Sidoniam adludens decepit et eam Cretam deportavit. Ob eam rem Iuppiter in sideribus eum dignatus est immortali memoria.
3 Gemini qui Samothraces memorantur esse; quorum argumentum nefas est pronuntiare praeter eos, qui initiis praesto sunt. Alii Castorem et Pollucem dicunt quod hi principes mare tutum a praedonibus praestitissent. Sunt qui dicant Herculem et Theseum, quod similia athla sint adepti.
4 Cancer, καρκίνος, receptus beneficio Iunonis, quod eius iussu, cum Hercules missus esset ad hydram Lernaeam – quam nos excetram dicimus – interficiendam, carcinus ingressus Herculis pedes et crura lanians incommodiorem faciebat eum quam ipsa excetra, idque malum Hercules difficillimum habuit; carcinumque – cancrum – ob id factum Iuno sideribus est dignata.
5 Leo – λέων – qui educatus est Lunae Iunonis consilio ad Herculis interitum: missus in terram inachiam diu spelunca latitavit; quem Hercules dicitur interfecisse cum Molorcho hospite suo, cuius clavam ei tributam tum principio est adeptus; qua leonem interfecit eiusque pellem postea pro tegumento habuit. Ob id factum Iunoni odio esse coepit leonemque caelesti dignitate est honorata.
6 Virgo, quam nos Iustitiam dicimus, fuit cum hominibus; sed postquam homines male facere coeperunt Iovis eam inter signa posuit. Sunt qui Erigonem Icarii filiam, Atheniensem dicunt cuius patri Liber vinum dedit ut hominibus ad suavitatem daret: quibus dedit ebriati sunt et lapidibus eum occiderunt. Canis, qui cum illo erat, vidit hominem occisum, et cum ululatu ad Erigonam rediit; quem ut maestum et singularem vidit, sollicita proficiscitur cum eo. Venere ad locum ubi Icarius iacebat. Vidit corpus patris, magna lamentatione in Hymetto monte sepelivit; ipsa vero se suspendit laqueo. Canis ad pedes eius discumbens diutius et sine alimentis deficiens, post aquam anhelans in puteum se proiecit. Tum Liber a Iove petiit, quod suo imperio deficerent, ut inter siderum cursus poneretur Virgo; Icarius autem Arcturus nominatus est, cuius stella cum exoritur continuas tempestates facit; canis, Canicula.
7 Libra, quam Graeci ζυγόν appellant, virile nomen est: adeptusque is, omni clementiae iustitia, Stathmochos dictus, qui primus dicitur librae pondus hominibus invenisse, quae utilissima mortalibus aestimantur, ideoque in numerum stellarum et receptus est, et Libra est dictus.
8 Scorpius qui dicitur ad perniciem Orionis in insula Chio in monte Pelenaeo voluntate Dianae natus. Orion autem, dum venatur, visa Diana stuprare eam voluit. Illa scorpionem subiecit qui eum vita privaret. Iuppiter et scorpionem et Orionem inter sidera recepit.
9 Sagittarius: Crotos, filius nutricis Musarum; quae Musae semper dilexerunt eum quod plausu et lusu sagittarum eas avocaret. Alii Chironem dicunt, quod iustus et pius, doctus, hospitalis fuerit; ab eo Aesculapius medicinam <didicit>, Achilles citharam et alia multa.
10 Capricornus, cui nomen Pan. Quo tempore Python, speluncas incolens in monte Tauro, Aegyptum profectus est ad bellum, Pan se in caprae figuram convertit. Igitur dii immortales postquam Pythonem digna poena affecerunt, Pana astrorum memoria decoraverunt.
11 Aquarius, qui putatur esse Ganymedes; dicitur Deucalion Thessalus qui maximo cataclysmo cum uxore Pyrrha solus evasit et hic, pietatis causa, inter sidera locatus est.
12 Pisces, id est duo pisces, quia bello Gigantum Venus perturbata in piscem se transfiguravit. Nam dicitur et in Euphrate fluvio ovum piscis in ora fluminis columba adsedisse dies plurimos et exclusisse deam benignam et misericordem hominibus ad bonam vitam. Utrique memoriae causa pisces inter sidera <locati>.
3.1 [De sideribus] Praeter duodecim signa, potentissima sidera in caelo: Septemtriones duo, maior et minor, qui numquam merguntur ideoque navium cursus regunt; quorum alter Cynosura dicitur. Βοώτης, idem Arcturus. 2 Orion, qui magnitudine sua dimidiam caeli obtinet partem. Πλειάδες, quae latine «Virgiliae» dicuntur. Ὑάδες, quae a nobis «Subuculae» dicuntur; quarum ortus et occasus a nautis et ab agricolis observantur. Canicula, cuius vis praecipue solstitio est.
3 Stellae potentissimae in caelo sunt septem: Saturnus, Sol, Luna, Mars, Mercurius, Iuppiter, Venus; quae a Graecis «Πλανήτες», a nobis «erraticae» dicuntur, quia ad arbitrium suum vagantur, et motu suo hominum fata moderantur. Item adverso cursu contra caelum feruntur.
4.1 Quibus partibus sedeant XII signa duodecim ventorum?
Aries in aphelioten, Taurus in caeciam, Gemini in aquilonem, Cancer in septentrionem, Leo in thrasciam, Virgo in argesten, 2 Libra in zephyron, Scorpius in africum, Sagittarius in austrum et africum, Capricornus in austrum, Aquarius in eurum et notum, Pisces in eurum.
5.1 [De ventis] Venti fiunt ex aeris motu et inclinatione. Sunt autem generales quattuor: eurus, idem apheliotes, idem vulturnus, ab oriente; ab occidente zephyrus, idem corus, idem favonius; aquilo, boreas, aparctias idem «a» septentrione; notus, idem libs, et auster, et africus, a meridie.
2 Hi sunt quattuor generales; ceteri speciales his subscribuntur, ut iapyx zephyro, qui ab Iapygio, Apuliae promontorio, flat; leuconotus noto, cum serenior flat; circius aquiloni, cum vehementior Gallias perflat; item etesiae, qui statis diebus flant per aestatem.
6.1 [De orbe terrarum] Orbis terrarum, qui sub caelo est quattuor regionibus incolitur: una pars eius est in qua nos habitamus; altera huic contraria quam qui incolunt vocantur antichthones; quarum inferiores duae ex contrario harum sitae, quas qui [eo] incolunt vocantur antipodes.
2 Orbis terrarum quem nos colimus in tres partes dividitur totidemque nomina: Asia, quae est inter Tanain et Nilum, Libya, quae est inter Nilum et Gaditanum sinum, Europa, quae est inter fretum et Tanain.
3 In Asia clarissimae gentes: Indi, Seres, Persae, Medi, Parthi, Arabes, Bithyni, Phryges, Cappadoces, Cilices, Syri, Lydi. 4 In Europa clarissimae gentes: Scythae, Sarmatae, Germani, Daci, Moesi, Thraces, Macedones, Dalmatae, Pannonii, Illyrici, Graeci, Itali, Galli, Spani. 5 In Libya gentes clarissimae: Aethiopes, Mauri, Numidae, Poeni, Gaetuli, Garamantes, Nasamones, Aegyptii.
6 Clarissimi montes in orbe terrarum: Caucasus in Scythia, Emodus in India, Libanus in Syria, Olympus in Macedonia, Hymettus in Attica, Taygetus in Lacedaemonia, Cithaeron et Eleon in Boetia, Parnassos et Acroceraunia in Epiro, Maenalus in Arcadia, 7 Apenninus in Italia, Eryx in Sicilia, Alpes inter Gallias et Italiam, Pyrenaeus inter Galliam et Spaniam, Athlans in Africa, Calpe in freto Oceani.
8 Clarissima flumina in orbe terrarum: Indus, Ganges, Hydaspes in India; Araxes in Armenia; Thermodon et Phasis in Colchide; 9 Tanais in Scythia; Strymon et Hebrus in Thracia; Sperchios in Thessalia; Hermus et Pactolus auriferi, Maeander et Caystrus in Lydia; Cydnus in Cilicia; Orontes in Syria; Simois et Xanthus in Phrygia; 10 Eurotas Lacedaemone; Alpheus in Elide; Ladon in Arcadia; Achelous et Inachus in Epiro; Savus et Danubius, qui idem Ister cognominatur, in Moesia; Eridanus et Tiberinus in Italia; Timavus in Illyrico; Rhodanus in Gallia; Iberus et Baetis in Spania; 11 Bagrada in Numidia; Triton in Gaetulia; Nilus in Aegypto; Tigris et Euphrates in Parthia; Rhenus in Germania.
12 Clarissimae insulae: in mari nostro undecim, Sicilia, Sardinia, Crete, Cypros, Euboea, Lesbos, Rhodos, duae Baleares, Ebusus, Corsica, Gades; in Oceano, ad orientem Taprobane; ad occidentem Britannia; ad septentrionem Thyle; ad meridiem insulae Fortunatae; 13 praeter has in Aegaeo mari Cyclades duodecim: Delos, Gyaros, Myconos, Andros, Paros, Tenos, «Ios», Cythnos, «Siphnos», Melos, Naxos, Donusa; 14 praeter has Sporades innumerabiles, ceterum celeberrimae Aegina, Salamina, Coos, Chios, Lemnos, Samothracia; 15 in Ionio: Echinades, Strophades, Ithace, Cephalenia, Zacynthos; in Adriatico, Crateae circiter mille; in Siculo, Aeoliae VIII; in Gallico, Stoechades tres; in Syrtibus, Cercina et Menix et Girba.
7.1 [De marias ambitu] Mare quo cingimur universum vocatur Oceanum. Hoc quattuor regionibus inrumpit in terras: a septentrione vocatur Caspium, ab oriente Persicum, a meridie Arabicum, idem Rubrum et Erythraeum, ad occasum magnum mare, idem Athlanticum, quod commerciis totius generis humani peragitur. 2 Hoc intrat in fretum Gaditanum inter duos montes clarissimos Abinnam et Calpen ob impositas Herculis columpnas, dein latissime simul et longissime fusum medium terrarum orbem inundat et nomina adquirit: 3 Balearicum, quod Hispaniam adluit; Gallicum, quod Gallias tangit; Ligusticum, quod Liguribus infunditur; Tuscum, Tyrrhenum, idem inferum, quod dextrum Italiae latus circuit, Hadriaticum, idem superum, quod sinistrum Italiae latus circuit; 4 Siculum, in quo Sicilia; Creticum, in quo insula est Creta; Ionium et Aegaeum, quae Achaiam, idem Peloponnesum, ita ambiunt ut interveniente Isthmo paene insulam faciant; Myrtoum et Icarium, quae adhaerent Aegaeo mari, illud a Myrtilo, hoc ab Icaro cognominatum; 5 Ponticum, quod ingenti sinu Scythis infunditur; Hellesponticum fauce transmissum inter duas celeberrimas urbes, Seston Asiae, Abydon Europae; Tanaiticum, quo Asia alluitur; Aegyptium ab Aegypto, Libycum a Libya cognominatur; Syrticum a duabus Syrtibus reciprocis aestibus retorquetur.
8.1 [Miracula mundi] Miracula quae in terris sunt?
Apolloniae ad Amantiam milia passus quinque in monte Nymphaeo, ubi ignis est et de terra exit flamma. In silva Panis symphonia in oppidum auditur. Item sub eo monte in campo lacus sunt aquae pleni unde pix exit et bitumen; cum manibus subplodas, pix alte attollitur et quasi ab aqua bullescit.
2 Ambraciae in Epiro in pariete sunt picti Castor et Pollux et Helena manu autochthonis, et nemo neque invenire potest quis pinxerit.
3 Argis in Epiro quod Ὕπατον appellatur: ibi pons magnus columpnatus duplex, quem Alcidea aedificari imperasse fertur. Ibi picta sunt gubernacula Argonautarum qua excepta navis. Ibi Iovis templum Typhonis, unde est ad inferos descensus ad tollendas sortes; in quo loco dicunt duo qui descenderunt Iovem ipsum videre.
4 Leucade mons, unde se Sappho deiecit propter virum. In summo monte fanum est Apollinis, ubi sacra fiunt et cum homo inde desiluit, statim excipitur lintribus.
5 Sicyone in Achaia: in foro aedis Apollinis est; in ea sunt posita Agamemnonis clipeus et machaera, Ulixis chlamys et thoracium, Teucri sagittae et arcus, Adrasti arca quam deposuit, in qua quid sit ignoratur; sed et olla aerea in qua Pelias coctus dicitur; item Palamedis litterae, Marsyae autem quoque corium, remi Argonautarum cum gubernaculis bracchia, cauculus quo Minerva sortita est de Oreste [ceravit una pcomparas]; ibi palla pendet, quam si quis halitu afflaverit, tota patefit Penelopae tela. Ibi de terra oleum scaturrit.
6 Argis Inachiae Iunonis templum magnifice ornatum, quod asylum vocant.
7 Olympiae templum Iovis nobile, ubi athletae initiantur.
8 Corintho ballenae costa est magna secundum mare, quam homo complecti non potest; eodem in loco fanum est Veneris, in quo vas marmoreum Laidos.
9 Boetiae lacus sacer ubi Amphiaraus devoratus; in eo lacu est urceus fictilis fractus: pendet testa intrinsecus posita; unde autem pendeat non apparet nisi a vento moveatur.
10 Athenis, Minervae sedes nobilis cuius ad sinistram clipeus appositus quem digito tangit; in quo clipeo medio Daedali est imago ita collocata: quam si quis imaginem <e> clipeo velit tollere, perit totum opus; solvitur enim signum. Ipsa autem dea habet hastam de aeramine.
11 Ilio: lapis quadratus ubi Cassandra fuit alligata: quem si ante tangas [id est] aut fricueris, lac demittit; ex altera autem parte similiter si frices ac si sanguinem remittit. Iuxta autem mare qui locus Rhoeteon vocatur; ibi est Achillis et Patrocli tumulus et flumen Scamandros.
12 Ephesiae Dianae fanum nobilissimum maximum pulcherrimumque orbis terrarum; introitu dextra sinistra postes marmorei monolithi longi cubitis XX <...> qua super templum ascensu sunt CXL milia <...>.
13 Samio in templo Iunonis, scyphus factus est ex hedera cuius capita foras IV arietina magna cornibus mirae magnitudinis contortis.
14 Pergamo, ara marmorea magna, alta pedes XL cum maximis sculpturis; continet autem gigantomachiam.
15 Iaso, signum Dianae marmoreum pulcherrimum quod stat sub divo caelo nec cum pluit aqua tangitur.
16 Bargyliis est fanum Veneris super mare: ibi est lucerna super candelabrum posita, lucens ad mare sub divo caelo, quam neque ventus spargit nec pluvia exstinguit; sed et Herculis aedes antiqua. Ibi columna pendet cavea ferrea rotunda in qua conclusa Sibylla dicitur. Ibi iacent ossa ballenae quasi lapides quadrati.
17 Magnesia apud Sipylum columnae sunt quattuor: inter has columnas est Victoria ferrea pendens sine aliquo vinculo in aere ludens; sed quotiens ventus aut pluvia fuerit, non movet.
18 Aedis Dianae Epheso quam constituit Amazon; ibi et sepulcrum Icari stertentis quasi dormiat, mirae magnitudinis, ex orichalco et ferro.
19 Rhodi colossus: signum Solis aene; super columna marmorea cum quadriga *cupro; *columna vero habet cubitus centum*.
20 Signum Iovis Olympii eburneum, facies ex auro, quod fecit Phidias <altum> cubitis centum quinquaginta et latum cubitis sexaginta.
21 Domus illa Cyri regis aedificata lapidibus candidis et nigellis auro vinctis ubi sunt columnae diversis coloribus et innumerabiles lychnides ferreae, fenestrae ex argento et tegulae ex lapide prasino.
22 Murus intus [medio] Babyloniae, quem Memnon aedificavit lapide cocto, id est calce et sulfure, ferro intermixtus ut sunt iuncturae. Latitudo eius cubitis XXX, altus cubitis CXXX, cingitur milia passuum XXX. Hunc coepit Semiramis, filius eius perfecit.
23 Pyramides in Aegypto, quas aedificavit Agartus.
24 Oppidum: ibi est Nilus fluvius aere factus †plexilis† in cubitis CCC, cuius facies <ex> smaragdo limpido, brachia ex ebore magno, cuius aspectu et bestiae terrentur.
25 Athenis signum Iovis Olympii, Alexandriae flumen Nilum maxime colunt.
9.1 Quot fuere [vel isse] Ioves, vel ubi [in loco], dei deaeque?
Ioves fuere tres: primus in Arcadia, Aetheris filius, cui etiam Aetherius cognomen fuit; hic primum Solem procreavit. Secundus ibidem in Arcadia, qui Saturnius cognominatur, qui ex Proserpina Liberum Patrem procreavit primum victorum. Tertius Cretae, Saturni et Opis filius, optimus maximusque est appellatus.
2 Martes fuere duo: primus Ἐνόπλιος, ut Euhemerus ait, et noster Mars Leucaspis et aliter Mars Enyalius; secundus ex Iove et Iunone.
3 Soles fuere quinque: primus Iovis filius; secundus Hyperionis; tertius Nili filius cui Aegyptus est consecrata; quartus qui Rhodi natus est, cuius etiam Zmintheus est filius; quintus Colchi filius ex quo Circe et Medea et Phaethon nati sunt.
4 Volcani fuere quattuor: primus Caelo et Ope natus, secundus Nili filius, tertius Saturni et Iunonis, quartus in Sicilia Meletes filius.
5 Mercurii IV: primus Caeli et Diei filius, secundus Iovis et Croniae filius vel Proserpinae; tertius Croni filius et Maiae qui est inventor lyrae; quartus Cyllenae filius qui Aegyptiis litteras et numerum dixit.
6 Apollines quinque: primus Vulcani et Minervae, secundus ex Corybante, tertius Iovis filius ex Latona; quartus Sileni filius in Arcadia, quintus Ammonis filius in Libya natus.
7 Dianae III: prima Iovis Croni filia ex Proserpina, quae est Liberi soror, secunda Iovis et Latonae, Apollinis soror, tertia, quae videre Upis de Glauce.
8 Aesculapii tres: primus Apollo dictus Vulcani filius, secundus Lycii filius, tertius Aristaei et Alcippes filius.
9 Veneres IIII: prima Caeli et Diei filia, secunda quae ex spuma nata esse dicitur Aetheris et Oceani filia, tertia quae Vulcano nupsit, quae cum Marte se miscuit unde Cupido natus esse dicitur, quarta Cypri et Syriae filia, quam Adon habuit.
10 Minervae quinque: prima Vulcani filia, unde Athenarum est civitas, secunda Nili filia quam Aegyptii colunt, tertia Iovis filia, quae in bellicis rebus se exercuit, quarta Solis filia <quae> quadrigas iunxit, quinta Pallantis et Titanidos filia; haec patrem occidit pro suae virginitatis observatione cuius cupidus fuit, unde et Pallas dicta est.
11 Liberi quinque: primus ex Iove et Proserpina: hic agricola et inventor vini, cuius soror Ceres; secundus Liber ex Melone et Flora, cuius nomine fluvius est Granicus; tertius de Cabiro qui regnavit in Asia; quartus ex Saturnio et Semela <...> dicunt; quintus Nisi et Hesionae filius.
12 Hercules sex: primus Iovis Aetheris filius; secundus Nili filius, quem principem colunt Aegyptii; tertium conditorem loci sui Hellenes dicunt; quartus Croni filius et Cartheres, quem Carthaginienses colunt, unde Carthago dicta est; quintus Ioab filius qui cum rege Medorum pugnavit; sextus Iovis ex Alcemena qui Atlanta docuit.
10.1 [De imperiis] Imperia ab ineunte aevi memoria fuerunt septem. Primi rerum potiti sunt Assyrii, deinde Medi, postea Persae, tum Lacedaemones, dein Athenienses, post hos inde Macedones, sic deinde Romani.
11.1 Reges Assyriorum.
Ninus rex qui primus exercitu prope totam Asiam sub se redegit et clarissimam urbem nominis sui condidit Ninon.
2 Belus rex, Iovis filius, cuius posteri per Ninum Asiae regnaverunt, per Aegyptum Libyae, per Danaum Europae.
3 Samiramis, Dercetis nymphae filia, columbis educta, uxor Nini regis, cuius post mortem regnum Nini ampliavit armis; Indiam quoque parum prospera expeditione temptavit; haec urbem pulcherrimam omnium quae unquam fuerunt, Babylona constituit supra flumen Euphraten.
4 Sardanapalus, qui ob nimias delicias et luxuriam perdito regno, ne in potestatem hostium veniret cum exoletis suis venenum bibit et, igni sub lecto <subiecto>, cum regia sua conflagravit.
12.1 Reges Medorum.
Arbaces, primus rex, qui eversas Assyriorum opes luxuria Sardanapali transtulit <in Medos> eosque iustissime rexit.
2 Astyages, vir fortis et iustus, qui per insidias victus a Cyro est et dissolutum est Mediae regnum.
13.1 Reges Persarum
Cyrus, rex fortissimus, qui maiore parte Asiae subacta Europam quoque inrupisset, ni a Tomyre Scytharum regina victus oppressusque esset.
2 Cambyses, filius aeque Cyri, qui cum LXX milia hominum subegisset in Aegypto et regem eius Amasin, Aethiopiam profectus, magna parte militum per famem omissa, inritus rediit; urbem tamen ibi condidit Meroen; is quia Apin sacrum bovem interfici iusserat, ira deorum ex equo praeceps super gladium suum ruit extinctusque est.
3 Darius rex, unus ex septem Persis hinnitu equi regnum adsecutus, cum CCLXX milibus Europam transivit. Victus ab Atheniensibus ducente Miltiade apud paludemMarathoniam discessit.
4 Xerxes, Darii filius, cum recessisset pater eius, aliquantis navibus armatis militibus in Europam transivit contabulato Hellesponto et forato Atho monte nec quicquam aliud egit quam ut Athenas incideret. Mari victus a Lacedaemoniis et Atheniensibus, in Asiam rediit ibique suorum fraude interfectus est.
14.1 Duces et reges Lacedaemoniorum.
Eurysthenes et Procles gemini qui genus ab Heraclidis deducentes primi Spartae regnaverunt.
2 Lycurgus legum lator quibus Lacedaemonii principes Graeciae per annos septingentos innisi fuerunt.
3 Theopompus et Polydorus reges qui Messenium bellum XX annis gesserunt.
4 Othryades, vir bellator qui, Messenio bello quo centeni, id est quinquageni, concertaverunt, trophaeum suo sanguine scripsit.
5 Tyrtaeus qui Messenio bello ex oraculo Apollinis dux ab Atheniensibus per ludibrium missus, poemate suo ita militum animos concitavit ut tam diuturnum proelium victoria consummarent.
6 Leonidas, dux Persico bello, qui cum trecentis Lacedaemoniis apud Thermopylas totam vim Persici belli morte sua <ac> suorum obtinuit.
7 Pausanias qui Persico bello Mardonium praefectum Xerxis cum pedestribus copiis apud Asopum Boeotiae flumen debellavit; mox proditionis a rege suspectus [idem Mardonius] ideoque accusatus in asylum Minervae confugit et ibi fame confectus est.
8 Lysander dux qui dominantem toto mari classem Atticam apud Aegos potamos oppressit et victis Atheniensibus XXX tyrannos inposuit.
9 Xanthippus, vir Lacedaemoniorum fortissimus, qui bello punico primo Carthaginiensibus dux missus Regulum cepit.
10 Agesilaus cuius inventum est in hostili quam in sua terra pugnare ideoque in Asiam missus, vastata ea, cum iam Regi immineret, revocatus Athenienses apud Coroneam vicit, postea apud Corinthios flevit quod decem milia Graecorum occisa cognovisset nec voluit Corinthum delere cum posset.
15.1 Clarissimi reges et duces Atheniensium.
Cecrops rex, qui urbem condidit Athenas et ex suo nomine Cecropidas appellavit cives: idem fabulose, quia indigena fuit, ab inguinibus serpens fuisse narratur.
2 Erichthonius rex, qui mysteria Eleusinae constituit, Celeo hospite, Eumolpo sacerdote, filiabus virginibus ministris, Triptolemo frugum praefecto qui fame laborantem Graeciam circumlato frumento restituit.
3 Pandion rex, qui filias suas Procnen et Philomelam Thraciae regibus tradidit, ut barbaras sibi gentes adfinitate sociaret.
4 Theseus, Aegei filius, qui Minotaurum interfecit.
5 Demophon, Thesei filius, qui cum Graecis Ilium expugnavit.
6 Codrus rex, qui pro salute et victoria patriae, secundum oraculum Apollinis, bello Peloponnesio se devovit.
7 Pisistratus, vir fortis et sapiens, qui adversus principes populari causa tyrannidem invasit eamque iustissime administravit.
8 Harmodius et Aristogiton, homines plebei, qui Hippiam et Hipparchum, Pisistrati filios saeve dominantes, facta coniuratione oppresserunt, ideoque ut conservatoribus divini honores eis sunt constituti.
9 Miltiades dux, qui LXXX milia militum Persarum Darii regis praefectis Date et Tisapherne, in saltu Marathonio superavit.
10 Aristides Dicaeos, qui hoc agnomen moribus est consecutus: ob <id> ipsum exilio multatus est.
11 Cimon dux, qui Persico bello [et] Xerxis copias, pedestris simul atque navalis, in ipsa Asia apud Eurymedonta fluvium uno die vicit.
12 Alcibiades dux, vir genere, copia, opibus illustris, qui propter detruncatos nocte Mercurios reus factus ad Lacedaemonios tum confugit Peloponnensi bello, et, cum fecisset eos superiores, adflictorum civium misertus rediit in patriam et, dux creatus, iterum victores Athenienses fecit.
13 Thrasybulus, qui triginta magistratus Lacedaemonios tyrannidis dominatione saevientis facta coniuratione adflixit et libertatem Atheniensibus reddidit.
14 Conon dux, qui omnes Lacedaemoniorum copias apud Cnidum insulam cepit et imperium maris Athenis restituit.
15 Dion, qui octo onerariis navibus Dionysium regem Siciliae centum rostratas habentem, dum in Italiam abest, regno expulit occupatis Syracusis.
16 Iphicrates, rei militaris peritissimus, qui arma habiliore pondere et modo fecit.
17 Phocion, qui vir bonus cognominatus est, neque ulla pecunia a Philippo potuit sollicitari ut ad eum discederet; qui admonentibus amicis ut liberis suis consuleret, «si boni, inquit, erunt, hic agellus eis sufficiet, si mali, nihil».
18 Chabrias dux, qui gladiatoria arte pugnare militem docuit, Cypron et Naxon et omnes Asiaticas insulas Athenis adiunxit, et circa Chion navali bello occidi maluit quam abiectis armis enatare.
19 Demetrius Phalereus, qui vir bonus existimatus ideoque «ob insignem iustitiam» statuis CCC est honoratus, quas ei «pro libertate posuerunt in facie publica».
16.1 Reges Macedonum.
Philippus, Amyntae filius, primus Macedonum obtinuit Thraciam redegitque in suam potestatem et, cum transire in Asiam vellet, sub ipso belli apparatu in theatro a Pausania est interfectus.
2 Alexander, Philippi et Olympiadis filius, ex urbe Pella Macedoniae cum milibus XL militum in Asiam transiit et Darium regem Persarum primum apud Granicum fluvium, tum apud Issum Ciliciae, tertio apud Arbela, tribus proeliis trecenta peditum, <quinquaginta> equitum, duo milia falcatorum curruum vicit; mox regem Indorum et omnes Asiae gentes sub potestate sua redegit et nobilissimas urbes Asiae cepit, Pasargadas, Bactra, Susa, Babyloniam, ubi etiam defunctus, dubius vinolentia an veneno, cum tamen prius et Africam peragrasset usque ad Iovem Ammonem et Oceanum primus omnium navigasset.
3 Philippus, qui post Alexandrum Macedonem septimo gradu Macedoniae regnavit, invectus in Graeciam cum saeve dominaretur, a Sulpicio consule in Phocide victus est, mox a Flaminino in Macedonia Thessalidi apud Cynoscephalas, ubi dato obside filio Demetrio regni parte multatus est.
4 Perses Philippus, Philippi filius, cum maximis copiis Macedoniis [et] cum impetum in Graeciam fecisset, cum inanibus elephantorum simulacris a Marcio consule apud Ascuridem paludem victus, praecipitatis in mare thesauris, profugit; mox ab Aemilio Paulo tota Macedonia fugatus, Samothraciam confugit in asylum unde, data fide cum se Paulo commisisset, ante currum eius in triumphum productus, mox libera custodia in Albano consenuit.
5 Pseudophilippus, vir plebeius et degener, cum ex similitudine formae Philippi filium se persuasisset et Macedonas in bellum excitasset, inter initia tumultus comprehensus sub custodia missus est Romam ubi cum ex custodia aufugisset, concitata rursus Macedonia Thraciam bello recepit; n arce regni paludatus ius dixit, mox a Caecilio Metello ingenti proelio victus cum profugisset in Thraciam, a regibus deditus et in triumphum deportatus.
17.1 Reges [et duces] Romanorum.
Romulus, qui Urbem condidit; Numa Pompilius, qui sacra constituit; Tullus Hostilius, qui Albam diruit; Ancus Martius, qui leges plurimas tulit et Ostiam coloniam constituit.
2 Servius Tullius, qui primum censum egit; Priscus Tarquinius, qui insignibus magistratus adornavit; Tarquinius Superbus, qui ob nimiam superbiam regno pulsus est.
18.1 Clarissimi duces Romanorum.
Brutus, qui pro libertate publica liberos suos interfecit.
2 Valerius Publicola, qui propter eamdem libertatem adversus Tarquinios bellum exercuit, idem ius libertatis dando populum ampliavit.
3 Mallius Torquatus, qui ad confirmandam castrorum disciplinam filium suum interfecit.
4 Quinctius Cincinnatus, item Seranus, cui aranti dictatura delata est.
5 Camillus, qui Senonum gente deleta Gallorum incensam ab eis Urbem restituit.
6 Fabii duo, quorum alter una pugna Etruscos, Samnitas, Umbros Gallosque subegit, libertinos e tribubus repurgavit ideoque Maximus cognominatus, alter Fabius Hannibalem mora fregit, ex quo Cunctator est cognominatus.
7 Papirius Cursor: hic Samnites, qui Romanos sub iugum pugnando miserant, victos ignominia pari adfecit et a velocitate Cursor est appellatus.
8 Curius: cum in foco rapas torreret, offerentibus «malo, inquit, in fictilibus meis <esse> et aurum habentibus imperare».
9 Fabricius Luscinius, qui Cornelium Rufinum consularem virum senatu amovit, luxuriae et avaritiae damnatum, quod decem pondo argenti possideret.
10 Claudius Marcellus, qui Hannibalem primus in Campania proelio vicit idemque docuit in bello quomodo equites sine fuga cederent.
11 Scipiones duo, quorum alter prior Africanus, qui Hannibalem et in eo Africam debellavit, alter Scipio minor, Numantinus qui, Carthaginem et Numantiam diruendo, [et] in hac Africam, in illa Hispaniam fregit.
12 Quintus Nero, qui Hannibale in Apulia relicto venientem ab Hispania Hasdrubalem excepit copiasque eius uno die apud Metaurum flumen devicit, qui si se cum Hannibale iunxisset, dubitari non potest paria eis p. R. effecturum non fuisse.
13 Paulus, qui cum Macedoniam vicisset et Graeciam liberasset et opulentissimum triumphum reportasset, inter ipsos triumphi dies amissis duobus liberis, pro contione dixit gratias se agere fortunae quod in suam potius domum quam in rem publicam saevisset.
14 Duo Metelli, quorum alter Macedonicus, devictis Macedonibus, qui Contrebiam, inexpugnabilem Hispaniae civitatem, iussis testamenta scribere et vetitis redire nisi vicissent militibus, occupavit, alter Numidicus, victa Numidia, qui cum perniciosas rei publicae leges ferret Apuleius tribunus plebis totusque senatus in eas iurasset, maluit in exilium ire quam iurare: huius filius Pius cognominatus est, quod patrem in exilium secutus est.
15 Gaius Marius, qui in Africa Numidis, in Gallia Cimbris Teutonibusque superatis a caliga pervenit usque septimum consulatum.
16 Sulla, qui bello civili victoria perpotitus Romanum primus invasit imperium solusque deposuit.
17 Sertorius, qui proscriptus a Sulla cum in exilium profugisset, quam brevissimo tempore prope totam Hispaniam redegit in suam potestatem et ubique adversante fortuna insuperabilis fuit.
18 Lucullus, qui Asiacae provinciae spoliis maximas opes est consecutus et aedificiorum tabellarumque pictarum studiosissimus fuit.
19 Pompeius, qui Armenios sub rege Tigrane, Ponticos sub rege Mithridate, Cilicas toto mari dominantis intra quadragesimum diem vicit et magnam partem Asiae inter oceanum Caspium Rubrumque victoriis suis triumphisque peragravit.
20 Gaius Caesar, qui Gallias Germaniasque subegit et primus Romanorum navigavit Oceanum in quo Britanniam invenit et vicit.
21 Iulius Caesar Augustus, qui perpacatis omnibus provinciis exercitus toto orbe terrarum disposuit et Romanum imperium ordinavit, post cuius consecrationem perpetua Caesarum dictatura dominatur.
19.1 Romani, qui in toga fuerunt illustres.
Menenius Agrippa, qui dissidentem populum senatui conligavit atque conciliavit.
2 Appius Caecus, qui pacem Pyrrhi diremit ne populus qui suis parere noluerat sub externis regibus regeretur.
3 Tiberius Gracchus, qui Scipionem Asiaticum, quamvis inimicum haberet, non est passus a tribunis in carcerem duci, quod diceret nefas ibi esse Scipionem ubi captivi illius adhuc alligati tenerentur: hic est Gracchorum pater, qui in tribunatu, cum agrariis legibus seditiones excitarent, interfecti sunt.
4 Decimus Brutus Callaecus, qui Gracchum generum agrariis legibus rei p. statum turbantem cum Opimio consule oppressit.
5 M. Brutus, qui Pompei partes secutus mox a Caesare restitutus in mortem eius coniuravit quod affectare nomen regium videretur.
6 Livius Drusus, qui agrariis legibus promulgatis summum p. R. favorem consecutus, ne promissa perficeret, per insidias a Philippo consule domi suae interfectus est.
7 Lutatius Catulus, qui Lepidum acta Sullae rescindere volentem admoto exercitu Italia fugavit et solus omnium sine sanguine bellum civile confecit.
8 Cato Censorius, qui totiens accusatus est; quoad vixit nocentis accusare non destitit; hic est omnium rerum peritissimus et, ut Sallustio Crispo videtur, Romani generis disertissimus.
9 [Cato] Cato praetorius, qui bello civili partes Pompei secutus mori maluit quam superstes esse rei <p.> servienti.
10 Scaurus, qui vetuit filium in conspectum suum venire quia bello Cimbrico deseruerat.
11 Scipio Nasica: quia non rite inauguratus consul videretur, consulatu se abdicavit et domitis Dalmatis oblatum a senatu triumphum repudiavit statuasque quas sibi quisque in publico posuerat in censura sua sustulit; censuit in senatu tamen Carthaginem non esse delendam, propterea optimus iudicatus.
12 Cornelius Cethegus, qui fratrem suum Cethegum quod cum Catilina coniurasset, morte multandum censuit.
13 Tullius Cicero, qui in consulatu suo Catilinae coniurationem fortissime oppressit.
20.1 Qui pro populi Romani salute se optulerunt?
Horatius trigeminus, qui adversus Curiatios Albanorum [qui] de summo imperio dimicaverunt.
2 Fabii, qui trecenti cum omnes patriciae stirpis essent, bellum Veiens peculiariter sibi depoposcerunt.
3 Mucius Cordus, quia ignibus manus imposuit.
4 Horatius Cocles, qui ponte rescisso Tiberim armatus transnavit.
5 Trecenti sub Calpurnio Flamma contra Poenos, qui in Siciliensi saltu mortuo exercitu populum Romanum liberaverunt ut plane CCC Lacedaemoniorum apud Thermopylas gloriam adaequarent.
6 Duo Decii, quorum alter Latino bello, alter Samnitico diis manibus se devoverunt.
7 Folius pontifex, qui Urbe a Gallis Senonibus incensa se aliosque senes diis manibus devovit.
8 Regulus, qui tormenta Carthaginiensium maluit pati quam <ut> inutilis pax cum eis fieret aut ipse iuris iurandi fidem falleret.
9 Curtius, qui se in hiatum terrae immisit cum ex oraculo quod optimum esset in urbe Romana posceretur.
10 Spurius Postumius, qui a Pontio Telesino Samnitum duce sub iugum missus cum exercitu auctor fuit rumpendi foederis seque hostibus censuit esse dedendum.
11 Gaius Metellus pontifex, <qui> ardente templo Vestae Palladium extulit et oculos amisit.
21.1 Qui spolia opima rettulerunt?
Romulus de Acrone Ceninensium rege, Cossus Cornelius de larthe Tolumne Veientium rege; Claudius Marcellus de Virdomaro rege Gallorum.
22.1 Qui provocati ab hostibus manu contenderunt?
Mallius Torquatus, qui Gallo torquem detraxit eumque sibi circumdedit.
2 Valerius Corvinus, quia a Gallo provocatus cum pugnaret, corvus galeam eius insedit et hostem perturbavit.
3 Scipio Aemilianus: cum esset legatus sub Lucullo imperatore, apud Intercatiam, Vaccaeorum urbem, provocatorem barbarum occidit.
4 Lucius Opimius, sub Lutatio Catulo consule, in saltu Tridentino provocatorem Cimbrum interfecit.
23.1 Qui pro Romanis gentes superaverunt?
Scipio Africanus, Scipio Numantinus, Scipio Asiaticus, Mummius Achaicus, Servilius Isauricus, Brutus Callaecus, Paulus Macedonicus, Metellus Creticus, Caesar Germanicus, Caesar Dacicus.
24.1 Quot illustres Scipiones, qui magnis rebus gestis cognominati sunt?
Scipio magnus, Africanus, qui vicit Hannibalem; Scipio minor, Numantinus, qui Numantiam et Carthaginem diruit; Scipio Asiaticus, qui de Antiocho triumphavit. Scipio Nasica, qui a senatu vir optimus iudicatus; Scipio, qui occiso Pompeio partes restituit et victus se interfecit.
25.1 Secessiones plebis a patribus fuerunt quattuor: prima secessio propter impotentiam foeneratorum, cum in Montem plebs armata secessit; 2 secunda, propter impotentiam decemvirum, cum interfecta filia sua Virginius Appium et totam eius factionem in Aventino monte circumvenit effecitque ut abdicato magistratu accusati atque dampnati variis suppliciis punirentur; 3 tertia, propter matrimonia: «plebei ne patriciis nuberent», quam Canuleius concitavit in monte Ianiculo; 4 quarta secessio, in foro propter magistratus: «ut plebei consules fierent», quam Sulpicius Stolo concitavit.
26.1 Seditiones in Urbe quattuor: prima seditio Tiberi Gracchi, quem de iudiciariis et agrariis legibus statum civitatis moventem Scipio Nasica facta manu in Capitolio oppressit; 2 secunda seditio Gracchi fratris eius, quem ob similes largitiones novos motus excitantem Opimius consul cum Decimo Bruto Callaeco, socero eius, convocatis ad pilleum servis in Aventino monte oppressit; 3 tertia seditio Apulei Saturnini tribuni plebis et Glauciae consulis, quos comitia in campo caedibus perturbantes Marius in Capitolium persecutus obsedit et conficiendos fustibus saxisque curavit, 4 quarta seditio fuit Livi Drusi et Quinti Caepionis, cum ille senatum, <hic> equestrem ordinem adsereret: praecipua tamen ad motus excitandos fuit causa quod Drusus civitatem omnibus Italicis pollicebatur, sed tum a Philippo consule in domo sua interfectus.
27.1 Qui adversus patriam nefaria iniere consilia?
Coriolanus ob asperiorem annonam in exilium actus Vulscorum exercitu admoto patriam expugnare voluit, sed Veturiae matris precibus victus, tum ab exercitu suo confossus est.
2 Marcus Maelius cum frumentaria largitione <affectare> regnum videretur, iussu Quinctii Cincinnati dictatoris a magistro equitum in rostris occisus est.
3 Spurius, cum agrariis legibus factioni dominationem pararet <...>.
4 Manlius Capitolinus, cum pecunia conturbatores liberaret, suspectus regni affectati de Tarpeio saxo praecipitatus est.
5 Catilina, cum in caedem senatus, in incendium Urbis, <in> direptionem aerarii coniurasset, et in id facinus Allobrogas sollicitasset, ab Cicerone in senatu accusatus, ab Antonio in Apulia debellatus est.
28.1 Populus Romanus cum quibus gentibus bella conseruit et quibus causis?
Populus Romanus sub Romulo pugnavit cum Sabinis, prius propter virgines raptas; sub Tullo cum Albanis ...
2 Qui reges vel duces cum Romanis bella gesserunt?
Pontius Telesinus, dux Samnitum, qui ad Caudinas furculas Romanos sub iugum misit.
3 Pyrrhus, rex Epirotarum, qui pro Tarentinis bellum cum Romanis gessit vastataque Campania ad vicesimum ab Urbe lapidem pervenit; mox a Curio et Fabricio victus in patriam concessit et cum Achaiam armis sub se redegisset, Macedoniam quoque Antigono regi eripuit et, dum Argos expugnat, occisus est. Omnium Graecorum sapientissimus et militaris disciplinae peritissimus fuit.
4 Hannibal, qui novem annorum patrem in Hispaniam secutus, minor annorum quindecim imperator factus, triennio in Hispania vicit et eversione Sagunti rupto foedere per Pyrenaeum et Alpes in Italiam venit et Scipionem <ad> Liternum, Tiberium Claudium apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum, Paulum et Varronem apud Cannas, Gracchum in Lucania, Marcellum in Campania superavit.
29.1 Status populi Romani quas commutationes habuit?
Populus Romanus primum sub regibus fuit, deinde post superbiam Tarquinii et inlatum Lucretiae stuprum expulsis regibus tutelam sui consulibus tribunisque commisit; 2 deinde tribuniciis seditionibus agitatus, abdicatis omnibus magistratibus decemviros legum ferendarum et rei p. constituendae causa paravit; 3 horum quoque dominationem et libidinem detestatus, rursus ad consules rediit, donec exortis bellis civilibus inter Caesarem et Pompeium et oppressa per vim libertate sub unius Caesaris potestatem redacta sunt omnia: ex eo perpetua Caesarum dictatura dominatur.
30.1 Initium regni Mithridatis.
Cyrus rex Persarum primus imperium Medis ademit: duos filios reliquit Cambysen et Smerden; horum Cambyses defrudato fatre quod maior esset, Smerden in solio sedentem capite caelum pulsare <somniavit et> occidendum eum curavit ipse, et deinde revertens ab Aethiopia, rebus perfractis, cum in Aegyptum venisset incolasque eius loci laetantes advertisset, ratus est illos adversis suis insultare, Apin in femine vulneravit eodemque ictu occidit. 2 Interim magus quidam, Smerdes, Patibiatae frater, abutens nomine, ex formae suae similitudine filium se Cyri professus [est], regnum Persicum invaserat. Quod ubi Cambysi nuntiatum est, regredi in patriam maturans, oblitus est gladium quo Apin interfecerat vaginae reddere: quod cum conatur efficere, femen suum vulneravit et eam partem qua Apin vulneraverat; ex eodem vulnere in paucis diebus obiit. 3 De cuius morte postquam certior nuntius ad Persas venit, Potanes Phaedymam filiam suam, quacum Smerdes consuetudinem habebat, edocuit ut, cum ille sopitus esset, utrum aures tectas comis haberet periclitaretur; sciebat enim a Cyro Smerdi mago ademtas aures. Ille falsum esse Smerden confirmavit; 4 tunc septem nobilissimi Persae inter se coniuraverunt; eorum nomina haec sunt: Potanes, Hydanes, Aspathines, Saphernes, Megaboius, Gobies, Darius. Deinde, mago Smerde interfecto, constituerunt uti, excepto posthac Potane, ex illis regnaret cuius equus primus in loco quem delegissent hinnisset; 5 tunc Hiberes, agaso Darii, equum domini ad locum praedictum duxit: illo loco <equa> abscondita: tunc equus Darii magnum hinnitum dedit. Ita Darius regnum optinuit, a quo Artabanes originem ducit, quem conditorem regni Mithridatis fuisse confirmat Sallustius Crispus.
31.1 Reges Parthorum.
Seleucus, Alexandri Macedonis amicus, cuius post mortem ab Arrhidaeo fratre eius iussus Babylonem optinere finitimos sub se redegit – unde Nicator est appellatus – et tres validissimas urbes constituit, Antiochiam, Seleuciam, Laodiciam.
2 Arsaces, forma et virtute praecipuus, cuius posteri Arsacidae cognominati sunt, qui pacem cum Sulla imperatore fecit.
3 Orodes, qui foedus cum Cn. Pompeio percussit, Crassum cum legionibus apud Carrhas funesta clade delevit.
4 Pacorus, qui filium suum eiusdem nominis misit in Syriam ut Romanas provincias popularetur, atque ipse a Ventidio legato Iulii Caesaris occisus est.
32.1 Reges Cappadociae et Armeniae.
Tigranes, qui iam scriptus est, qui tertio Punico bello p. R. iuvit sub Manilio consule et Scipione Aemiliano.
2 Bellus, rex Armeniae, qui cum impetum in Graeciam fecisset et Pythii Apollinis templum incendisset, tempestate et frigore exercitum amisit.
3 Polycrates rex Cappadociae qui somniavit solem et lunam uri, qui a praefecto Darii regis occisus est.
4 Epaminondas eius filius, rex qui Thebis pugnando vicit.
5 <Reges Corinthi>.
Periandrus rex, qui Corinthi regnavit.
6 Timoleon, qui Corinthi fratrem suum regnantem interfecit, idem et Dionysium Siciliae regem expulit, neque ipse ab offerentibus regnum accepit, sed arcem quoque demolitus est. Hic cum convicia mala audiret, ait: «tota vita mea id egi ut omnes liberi essemus».
33.1 Reges Asiae et Pergami.
Eumenes Cardianus Philippi Alexandri armiger bellicosissimus sed parum prospera fortuna usus, adeo tamen terribilis ut vivente eo nemo ausus sit rex appellari.
2 Antiochus, <qui> iam scriptus est.
Eumenes alius, qui Romanos Macedonico bello iuvit cum milite suo.
Attalus qui pro Romanis saepe pugnavit; *(32.5) omnia terra et mari Romanis subiugavit*, nam testamento suo p. R. heredem fecit.
34.1 Reges Ponti et Bithyniae.
Pharnaces, rex Bithyniae, filius Mithridatis, qui bello civili quod in Pharsalia gestum est instar patris sui Syriam invasit et, adventu Caesaris, antequam in congressum eius veniret, ipso terrore nominis [sui] victus refugit in Pontum.
2 Prusias rex, amicus populi Romani, ad quem Hannibal, victo Antiocho confugit et cum a rege exposceretur per legatos veneno se liberavit.
3 Nicomedes, socius et amicus populi R., in cuius amicitia prima aetate Caesar fuit, qui moriens testamento et ipse p. R. heredem dimisit.
35.1 Reges Alexandriae.
Post mortem Alexandri Macedonis regnaverunt Alexandriae <ad> Aegyptum octo Ptolomaei nomine, multi clarissimi viri.
2 Ptolomaeus Euergetes, qui Alexandrum apud Oxydracas obiecto clipeo protexit.
3 Ptolemaeus, <eius> filius, Philadelphus, litteratissimus, qui plurimos libros Graecos scripsit.
4 Ptolemaeus Soter, qui ingenti classe Rhodios vicit.
5 Ptolemaeus Tryphon, qui seditiosos in theatro sagittis occidit, alios flammis dedit; huius filius Cyprius pro Romanis multa bella gessit adversus Garamantas et Indos.
6 Ptolemaeus, Pupillus dictus, qui Pompeium tutorem a senatu accepit donec pubesceret, et postea civili bello <a> Pothino interfectus est.
36.1 Duces et reges Carthaginiensium.
Hanno et Mago, qui primo Punico bello Cornelium consulem apud Liparas ceperunt.
2 Hamilcar, qui Boccor cognominatus est, primo Punico bello magnam partem Hispaniae sub imperium Carthaginiensium redegit relictis filiis quattuor: Hasdrubale, Hannibale, Hamilcare et Magone.
3 Hasdrubal, frater Hannibalis, qui secundo Punico bello cum ingentibus copiis ab Hispania veniens antequam se fratri coniungeret a Claudio Nerone exspoliatus est.
37.1 Reges Numidiae.
Syphax, quem Scipio Africanus victum in triumphum traxit; regno eius imposuit Masinissam.
2 Masinissa rex, qui Scipionem adversus Carthaginem et Syphacem equitatu adiuvit: ab eo inter praemia commilitii Numidiae regno donatus est [et].
3 Iugurtha, qui scriptus est.
38.1 Reges Mauritaniae.
Iuba rex, qui Curionem legatum Caesaris oppressit; mox, occiso Pompeio, Catonis et Scipionis partes firmare conatus cum se in regiam recepisset post magnificam cenam interficiendum se dedit.
2 Iuba, rex litteratissimus, qui Caesaris Augusti iussu regnavit et magnificentissimam urbem Caesaream condidit.
39.1 Qui adversus pop. R. arma sumserunt?
Tatius, rex Sabinorum, qui occupata arce Tarpeia in ipso foro cum Romulo decertavit et interventu Sabinarum pacem cum Romulo fixit.
2 Mettus Suffetius, rex Albanorum, qui contra foedus ad Fidenatibus destitutus et iussu Tulli Hostilii deligatus ad currum et in diversa actis equis laceratus est.
3 Porsenna, rex Etruscorum, qui Romanos ad Ianiculum obsedit propter Tarquinios.
4 Tiridates, qui a Corbulone consulari viro victus et restitutus est.
40.1 Civilia bella quattuor mota sunt in Urbe a Romanis. Civile bellum primum Sulpicius tribunus excitavit quod subscriptam provinciam Mithridaticam Sulla in Marium transferri noluisset; 2 secundum bellum Lepidus contra Catulum ob metum Siciliae expugnatae; 3 tertium bellum Caesar et Pompeius: belli species magis quam causa fuit negatus a senatu Caesari consulatus, ceterum utriusque aemulatio et cupiditas imperii occupandi. Nam cum secundum mores legemque maiorum dimisso exercitu venire in Urbem Caesar deberet et docere senatum de rebus a se gestis atque ita triumphum consequi, simulans se gratiam timere Pompei, negavit se missurum exercitum nisi consularibus comitiis ratio absentis sui habita fuisset; quam ob rem hostis a senatu iudicatus, statuit id bello vindicare, ac sic non consulatum modo ac triumphum, sed totum populi Romani imperium redegit in suam potestatem. 4 Quartum bellum Caesar Augustus adversus complures duces: contra Pompeium iuvenem bona paterna repetentem, mox adversus Cassium et Brutum in ultionem interempti patris, deinceps adversus Antonium et Cleopatram ultro bellum patriae inferentis.
41.1 Bellorum genera sunt quattuor: gentile quod cum externis geritur, <internum> ut Romani cum Latinis, Athenienses cum Lacedaemoniis, servile quod Romani adversus fugitivos gesserunt et contra duces eorum Spartacum, Crixum et Oenomaum, civile quod inter se certant sicut Marius et Sulla, Caesar et Pompeius, Augustus et Antonius.
42.1 Ordo belli Mariani.
Inexplebilis honoris Marii cupiditas decretam Sullae Ponticam provinciam voluit eripere per rogationem Sulpicii tribuni plebis. Sulla indignatus continuo ad exercitum perrexit et eum Urbi admovit et in patriam ingressus Capitolium occupavit; quo terrore victus, senatus Mario totique factioni eius interdixit. 2 Profecto deinde in Asiam Sulla, Marius exul cum profugisset, ac primum Minturnis in palude latuisset, tum coniectus in carcerem evasisset, interim Cinna et Octavius in Urbe invicem obessent, hac occasione data, Marius rediit et secum Cinnam adduxit, victis Octavianis partibus; septies consul creatus saevissimis caedibus totam Urbem funestavit. 3 Sulla interim, victo Mithridate, in Urbem reversus, prope totam Italiam in armis invenit sub iuvene Mario, Marii filio, sed omnes eius copias partim in Etruria ad Sacriportum, partim ad Collinam portam prostravit et reliquias adversariorum eorum qui se dederant, in villa publica trucidavit: qui diffugerant, in tabula proscripsit, iure permisso ut interficerentur.
43.1 Ordo belli inter Caesarem et Pompeium.
Caesar et Pompeius et Crassus, inita societate, imperium Romanorum possidebant: Caesar Gallicos, Crassus Syriacos in senatu dominabantur. Post Crassi mortem apud Parthos <...>.
2 <Ordo belli inter Augustum et Antonium.
<...>e Musus Barbarus Asculanus, Quintus Lutatius Catulus <...>.
44.1 [De bello Macedonico] Populus Romanus cum Macedonibus bellum ter gessit: sub Flaminino consule, regem eorum Philippum vicit, sub Paulo Persen Philippi filium, sub Metello Macedonico, Pseudophilippum. 2 Primi belli causa, quod de iniuriis Macedonum Graeci querebantur; secundi, quod foedus cum patre suo percussum ruperit Perses; tertii, quod falso nomen regum Macedonum Pseudophilippus invasit.
45.1 <Quibus> bellis populi Romani <...>?
Etrusco bello, cum Porsenna rex Ianiculum obsedit, Gallico bello, cum Galli Senones exercitu apud Aliam deleto, Urbe incensa, Capitolium obsederunt; 2 Tarentino bello, cum Pyrrhus ad vicesimum lapidem, totam Campaniam populatus, accesserat; Punico bello, cum Hannibal Cannensi exercitu fuso ad tertium lapidem castra posuit, Cimbrico bello, cum Cimbri Tridentinas Alpes occupaverant; 3 servili bello, cum Spartacus, Crixus et Oenomaus gladiatores, populata prope Italia, cum ad incendendam Urbem pergerent, in Lucania a Crasso, in Etruria a Pompeio consule opprimuntur.
46.1 [De tribus Punicis bellis] Populus Romanus cum Carthaginiensibus dimicavit. Primum Punicum bellum navalibus copiis gestum est; 2 causa motus praetendebatur duplex: altera, quod Carthaginienses Tarentinis adfuissent, altera, quod Mamertini adversus Poenos auxilium poscerent; ceterum re vera praemium fuit Siciliae et Sardiniae possessio fertilissimarum insularum. 3 Appius Claudius bellum in Siculo freto commisit, Manlius et Regulus in ipsa Africa profligaverunt, Duillius consul apud Liparas insulas, Lutatius consul apud Aegates mersis hostium classibus consummaverunt.
4 Secundum Punicum bellum longe omnium cruentissimum fuit: causa, quod Hannibal contra foedus Saguntum evertisset. 5 Prima clades huius belli apud Liternum, vulnerato patre Scipione, quem Publius Scipio nondum pubes protexit ac liberavit; secunda clades apud Trebiam, vulnerato Flacco consule; tertia apud Trasimennum, vastato Flamini exercitu; quarta apud Cannas, deletis duobus exercitibus Pauli consulis morte, Terentii fuga Varronis. 6 Postea vero quattuor duces Punici belli gloriam sibi vindicant: Fabius, [sibi] Cunctator, qui imminentem Urbis excidio Hannibalem mora fregit; Marcellus, qui primus Hannibali apud Nolam restitit et inclinatam eius aciem paene ictu cruciavit; Claudius Nero, qui venientem ab Hispania Hasdrubalem cum ingentibus copiis, priusquam se Hannibali iungeret, excepit et ingenti proelio vicit...
7 Tertium Punicum bellum maioris gloriae quam operis fuit; nam Manilio consule inchoatum excidium Carthaginis Aemilianus consummavit, una cum Tigrane, cum incensa Carthagine totius Africae urbes in perpetuum repressit, quod contra foederis pactionem Carthaginienses reparassent classes et arma finitimis intulissent.
47.1 Usque imperium Traiani qui victi sunt et per quos duces?
<Populus Romanus> per Flamininum consulem Macedonas vicit sub rege [Perse] bellantes; 2 per Scipiones Africanos Carthaginienses; per Paulum consulem, Persen; <per Asiaticum> in Syria vicit regem Antiochum; per Scipionem Aemilianum, Celtiberos et Numantiam; 3 per eumdem Scipionem, Lusitaniam et ducem Viriatum; per Decimum Brutum, Gallaeciam; per Mummium Achaicum, et Corinthum et Achaeos; 4 per Fulvium Nobiliorem, Aetolos et Ambraciam; per Marium, Numidas et Iugurtham; per eundem Marium, Cimbros et Teutones; 5 per Sullam, Ponticos et Mithridatem; per Lucullum, item < Ponticos et Mithridatem; per Pompeium> eosdem Ponticos et Mithridatem, item Cilicas piratas et Armenios cum rege Tigrane, et plurimas Asiacas gentes; sub hoc enim <duce ad Indicu>m Oceanum et Rubrum mare usque pervenit; 6 per Gaium Caesarem <Gallias Ge>rmanias, Britanniam: sub hoc duce, non tantum vidit, sed etiam navigavit Oceanum; 7 per Caesarem Augustum, Dalmatas, Pannonios, Illyricos, Aegyptios, Germanos, Cantabros, totumque orbem perpacavit, exceptis Indis, Parthis, Sarmatis, Scythis, Dacis, quod eos fortuna Traiani principis triumphis reservavit.
48.1 [De comitiis] Comitia dicuntur a comitatu [vel frequentia] quod patres et classes ad suffragia vocantur, creandorum magistratuum vel sacerdotum causa. 2 Comitiorum autem triplex ratio est: haec «curiata», haec «tributa», haec «centuriata» dicuntur, quia haec per curias et per tribus <et per centurias> explicantur. 3 Si translaticium sit et solitum de quo populus <vocatur>, curiatis transigitur; si amplius, tributis; si in summo discrimine est, tum miles ad suffragia vocatur et comitia centuriata dicuntur.
49.1 Antiquissima populi Romani distributio triplex est quam Romulus fecit in regem, in senatum, in populum; qui populus in tres tribus dividebatur, Titiensem, Lucerem, Ramnetem. 2 Secutus populi Romani distributio sub Servio Tullio rege, qui eum in tribus, classes, centurias divisit ab iteratione census, ut optimus et locupletissimus quisque in suffragiis, id est in populo Romano, plurimum valeret; 3 et tertia divisio est in patronos et clientelas, qui inferiores superiorum se fidei committebant.
50.1 [De rebus publicis] Rerum publicarum tria genera sunt, regium, optimatum, populare: aut enim sub regum sunt potestate, ut Seleucia Parthorum, aut senatus, ut Massilia Gallorum, aut se ipsi regunt, ut Athenienses solebant. 2 Est et quartum genus, quod Romani commenti sunt, ut ex his tribus unum efficerent: nam et regiam potestatem consules habent, et penes senatum consilii publici summa est, et plebs habet suffragiorum potestatem.
|