<<< saeculi indicem



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Lactantius
ca. 260 - post 326

 
 
   
   



p e r s o n a

L. Caelius Firmianus Lactantius, «Cicero christianus», circiter anno 260 in Africa est natus. christianus factus probabiliter ante Diocletiani persecutionem (ante 303). anno 303 magister artis oratoriae mandatus est Nicomediae. Augustae Treverorum magister fuit Crispo, filio Constantini, anno 317. obiit post annum 326. eius institutionum divinarum libri epitomeque sunt prima opera de universa doctrina christiana.

De quo Hieronymus: «Firmianus qui et Lactantius, Arnobii discipulus, sub Diocletiano principe accitus cum Flavio grammatico, cuius de Medicinalibus versu compositi extant libri, Nicomediae rhetoricam docuit, ac penuria discipulorum ob Graecam videlicet civitatem, ad scribendum se contulit. Habemus eius Symposium, quod adulescentulus scripsit Africae, et Odoiporicon de Africa usque Nicomediam, hexametris scriptum versibus, et alium librum qui inscribitur Grammaticus, et alium pulcherrimum de Ira Dei, et Institutionum Divinarum adversus Gentes libros septem et Epitomen eiusdem operis in libro uno akephalo; et ad Asclepiadem libros duos; De persecutione librum unum; ad Probum Epistolarum libros quattuor; ad Severum Epistolarum libros duos; ad Demetrianum auditorem suum, Epistolarum libros duos; ad eundem de Opificio Dei vel de formatione hominis librum unum. Hic extrema senectute magister Caesaris Crispi, filii Constantini, in Gallia fuit, qui postea a patre interfectus est» (Hieron., de vir. illust. 80).


 
Lactanti effigies (?)
pictura muralis, saec. IV
(Dom-Museum Trier)


o p e r a

de opificio Dei (303/304)
divinarum institutionum libri VII (304-311/326)
de ira Dei (ca. 311-314)
de mortibus persecutorum (ca. 314)
epitome (ca. 320-325)
de ave Phoenice
symposion (opus amissum)
hodoiporicon de Africa usque Nicomediam (opus amissum)
grammaticus (opus amissum)
ad Asclepiadem libri II (opus amissum)
ad Probum libri IV (opus amissum)
ad Demetrianum libri II (opus amissum)
ad Severum libri II (opus amissum)


s e c u n d a r i a

bibliographia (germanice)
Lactanti pagina
fontes

 
 
 
 
<<< saeculi indicem