C. Vettius Aquilinus Iuvencus
floruit ca. 330 p. Chr. n.
|
Evangeliorum libri IV
Praefatio
|
___________________________________________________
|
|
[Mattheus instituit virtutum tramite moresEt bene vivendi iusto dedit ordine leges.Marcus amat terras inter caelumque volareEt vehemens aquila stricto secat omnia lapsu. | |
5 | Lucas uberius describit praelia Christi,Iure sacer vitulus, quia vatum munia fatur,Iohannes fremit ore leo, similis rugientiIntonat aeternae pandens mysteria vitae.]
Praefatio
Inmortale nihil mundi compage tenetur,Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma,Non mare, non tellus, non ignea sidera caeli.Nam statuit genitor rerum inrevocabile tempus, |
5 | Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.Sed tamen innumeros homines sublimia factaEt virtutis honos in tempora longa frequentant,Accumulant quorum famam laudesque poetae.Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes, |
10 | Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis.Nec minor ipsorum discurrit gloria vatum,Quae manet aeternae similis, dum saecla volabunt,Et vertigo poli terras atque aequora circumAethera sidereum iusso moderamine volvet. |
15 | Quod si tam longam meruerunt carmina famam,Quae veterum gestis hominum mendacia nectunt,Nobis certa fides aeternae in saecula laudisInmortale decus tribuet, meritumque rependet.Nam mihi carmen erit Christi vitalia gesta, |
20 | Divinum populis falsi sine crimine donum.Nec metus, ut mundi rapiant incendia secumHoc opus, hoc etenim forsan me subtrahet igniTunc, cum flammivoma descendet nube coruscans .Iudex, altithroni genitoris gloria, Christus. |
25 | Ergo age! sanctificus adsit mihi carminis auctorSpiritus, et puro mentem riget amne canentisDulcis Iordanis, ut Christo digna loquamur. |