B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   X L I I I

_________________________________________________

XLIII
1 2 3 4 5 

gallice    1    app. 1
1 Parthicis orientalibusque ac totius propemodum orbis rebus explicitis ad initia Romanae urbis Trogus ueluti post longam peregrinationem domum reuertitur, ingrati ciuis officium existimans, si, cum omnium gentium res gestas inlustrauerit, de sola tantum patria taceat. 2 Breuiter igitur initia Romani imperii perstringit, ut nec modum propositi operis excedat nec utique originem urbis, quae est caput totius orbis, silentio praetermittat. 3 Italiae cultores primi Aborigines fuere, quorum rex Saturnus tantae iustitiae fuisse dicitur, ut neque seruierit quisquam sub illo neque quicquam priuatae rei habuerit, sed omnia communia et indiuisa omnibus fuerint, ueluti unum cunctis patrimonium esset. 4 Ob cuius exempli memoriam cautum est, ut Saturnalibus exaequato omnium iure passim in conuiuiis serui cum dominis recumbant. 5 Itaque Italia regis nomine Saturnia appellata, et mons in quo habitabat Saturnius, in quo nunc ueluti ab Ioue pulso sedibus suis Saturno Capitolium est. 6 Post hunc tertio loco regnasse Faunum ferunt, sub quo Euander ab Arcadiae urbe Pallanteo in Italiam cum mediocri turba popularium uenit, cui Faunus et agros et montem, quem ille postea Palatium appellauit, benigne adsignauit. 7 In huius radicibus templum Lycaeo, quem Graeci Pana, Romani Lupercum appellant, constituit ; ipsum dei simulacrum nudum caprina pelle amictum est, quo hahitu nunc Romae Lupercalibus decurritur. 8 Fauno uxor fuit nomine Fatua, quae adsidue diuino spiritu inpleta ueluti per furorem futura praemonehat. Vnde adhuc, qui inspirari solent fatuari dicuntur. 9 Ex filia Fauni et Hercule, qui eodem tempore extincto Geryone armenta, uictoriae praemia, per Italiam ducebat, stupro conceptus Latinus procreatur. 10 Quo tenente regnum Aeneas ab Ilio Troia a Graecis expugnata in Italiam uenit statimque bello exceptus, cum in aciem exercitum eduxisset, ad conloquium uocatus tantam admirationem sui Latino praebuit, ut et in societatem regni reciperetur et Lauinia in matrimonium ei data gener adscisceretur. 11 Post haec commune utriusque bellum aduersus Turnum, regem Rutulorum, propter fraudatas Lauiniae nuptias fuit ; in quo et Turnus et Latinus interiere. 12 Igitur cum Aeneas iure uictoriae utroque populo potiretur, urbem ex nomine uxoris Lauinium condidit. 13 Bellum deinde aduersus Mezentium, Etruscorum regem, gessit in quo, cum ipse occidisset, in locum eius Ascanius filius successit, qui Lauinio relicto Longam Albam condidit, quae CCC annis caput regni fuit.
 
gallice    2    app. 2
1 Post multos deinde huius urbis reges ad postremum Numitor et Amulius regno potiti sunt. 2 Sed Amulius cum ui aetate potiorem Numitorem oppressisset, filiam eius Ream in perpetuam uirginitatem, ne quis uindex regni uirilis sexus ex gente Numitoris oriretur, demersit, addita iniuriae specie honoris, ut non damnata, sed sacerdos electa uideretur. 3 Igitur clausa in luco Marti sacro duos pueros, incertum stupro an ex Marte conceptos, enixa est. 4 Quo cognito Amulius multiplicato metu prouentu duorum pueros exponi iubet et puellam uinculis onerat, ex quorum iniuria decessit. 5 Sed Fortuna origini Romanae prospiciens pueros lupae alendos obtulit, quae amissis catulis distenta ubera exinanire cupiens nutricem se infantibus praebuit. 6 Cum saepius ad paruulos ueluti ad catulos reuerteretur, rem Faustulus pastor animaduertit subtractosque ferae inter greges pecorum agresti uita nutriuit. 7 Martios pueros fuisse, siue quod in luco Martis enixi sunt siue quod a lupa, quae in tutela Martis est, nutriti, ueluti manifestis argumentis creditum. Nomina pueris alteri Remo, alteri Romulo fuere. 8 Adultis inter pastores de uirtute cotidiana certamina et uires et pernicitatem auxere. 9 Igitur cum latrones a rapina pecorum industrie frequenterque submouerent, Remus ab isdem latronibus captus ueluti ipse esset quod aliis prohihebat, regi offertur ; crimini datur quasi greges Numitoris infestare solitus esset. Tunc a rege Numitori in ultionem traditur. 10 Sed Numitor adulescentia iuuenis permotus et in suspitionem expositi nepotis adductus, cum eum nunc liniamentorum fides, nunc filiae similitudo, nunc aetas expositionis temporibus congruens anxium tenerent, repente Faustulus cum Romulo superuenit ; a quo origine cognita puerorum facta conspiratione et adulescentes in ultionem maternae necis et Numitor in uindictam erepti regni armantur.
 
gallice    3    app. 3
1 Occiso Amulio regnum Numitori restituitur et urbs Romana ab adulescentibus conditur. 2 Tunc et senatus centum seniorum, qui patres dicti sunt, constituitur ; tunc et uicinis conubia pastorum dedignantibus uirgines Sabinae rapiuntur, finitimisque populis armis subiectis primo Italiae, mox orbis imperium quaesitum. 3 Per ea tempora adhuc reges hastas pro diademate habebant, quas Graeci "sceptra" dixere. Nam et ab origine rerum pro diis inmortalibus ueteres hastas coluere ob cuius religionis memoriam adhuc deorum simulacris hastae adduntur. 4 Temporibus Tarquinii regis ex Asia Phocaeensium iuuentus ostio Tiberis inuecta amicitiam cum Romanis iunxit ; inde in ultimos Galliae sinus nauibus profecta Massiliam inter Ligures et feras gentes Gallorum condidit, magnasque res, siue dum armis se aduersus Gallicam feritatem tuentur siue dum ultro lacessunt a quibus fuerant antea lacessiti, gesserunt. 5 Namque Phocaeenses exiguitate ac macie terrae coacti studiosius mare quam terras exercuere : piscando mercandoque, plerumque etiam latrocinio maria, quod illis temporibus gloriae habebatur, uitam tolerabant. 6 Itaque in ultimam Oceani oram procedere ausi in sinum Gallicum ostio Rhodani amnis deuenere, 7 cuius loci amoenitate capti, reuersi domum referentes quae uiderant, plures sollicitauere. 8 Duces classis Simos et Protis fuere. Itaque regem Segobrigiorum, Nanum nomine, in cuius finibus urbem condere gestiebant, amicitiam petentes conueniunt. 9 Forte eo die rex occupatus in apparatu nuptiarum Gyptis filiae erat, quam more gentis electo inter epulas genero nuptum tradere illic parabat. 10 Itaque cum ad nuptias inuitati omnes proci essent, rogantur etiam Graeci hospites ad conuiuium. 11 Producta deinde uirgo cum iuberetur a patre aquam porrigere ei quem uirum eligeret, tunc omissis omnibus ad Graecos conuersa aquam Proti porrigit, qui factus ex hospite gener locum condendae urbi a socero accepit. 12 Condita igitur Massilia est prope ostia Rhodani amnis in remoto sinu, uelut in angulo maris. 13 Sed Ligures, incrementis urbis inuidentes, Graecos adisiduis bellis fatigabant, qui pericula propulsando in tantum enituerunt, ut uictis hostibus in captiuis agris multas colonias constituerint.
 
gallice    4    app. 4
1 Ab his igitur Galli et usum uitae cultioris deposita ac mansuefacta barbaria et agrorum cultus et urbes moenibus cingere didicerunt ; 2 tunc et legibus, non armis uiuere, tunc uitem putare, tunc oliuam serere consuerunt, adeoque magnus et hominibus et rebus inpositus est nitor, ut non Graeci in Galliam emigrasse, sed Gallia in Graeciam translata uideretur. 3 Mortuo rege Nano Segobrigiorum, a quo locus acceptus condendae urbi fuerat, cum regno filius eius Comanus successisset, adfirmante quodam regulo, quandoque Massiliam exitio finitimis populis futuram, opprimendamque in ipso ortu, ne mox ualidior ipsum obrueret. 4 Subnectit et illam fabulam : canem aliquando partu grauidam locum a pastore precario petisse, in quo pareret, quo obtento iterato petisse, ut sibi educare eodem in loco catulos liceret ; ad postremum adultis catulis fultam domestico praesidio proprietatem loci sibi uindicasse. 5 Non aliter Massilienses, qui nunc inquilini uideantur, dominos quandoque regionum futuros. 6 His incitatus rex insidias Massiliensibus struit. Itaque sollemni Floraliorum die multos fortes ac strenuos uiros hospitii iure in urbem misit, plures sirpeis latentes frondibusque supertectos induci uehiculis iubet, 7 ipse cum exercitu in proximis montibus delitescit ut, cum nocte a praemissis apertae portae forent, tempestiue ad insidias adesset urbemque somno ac uino sepultam armatis inuaderet. 8 Sed has insidias mulier quaedam regis cognata prodidit, quas adulterare cum Graeco adulescente solita in amplexu iuuenis miserata formae eius insidias aperuit periculumque declinare iubet. 9 Ille rem statim ad magistratus defert ; atque ita patefactis insidiis cuncti Ligures conprehenduntur latentesque de sirpeis protrahuntur. 10 Quibus omnibus interfectis, insidianti regi insidiae praetenduntur. Caesa cum ipso rege hostium septem milia. 11 Exinde Massilienses festis diebus portas claudere, uigilias agere, stationes in muris obseruare, peregrinos recognoscere, curas habere, ac ueluti bellum habeant, sic urbem pacis temporibus custodire. 12 Adeo illic bene instituta non temporum necessitate, sed recte faciendi consuetudine seruantur.
 
gallice    5    app. 5
1 Post haec magna illis cum Liguribus, magna cum Gallis fuere bella, quae res et urbis gloriam auxit et uirtutem Graecorum multiplicata uictoria celebrem inter finitimos reddidit. 2 Karthaginiensium quoque exercitus, cum bellum captis piscatorum nauibus ortum esset, saepe fuderunt pacemque uictis dederunt ; 3 cum Hispanis amicitiam iunxerunt, cum Romanis prope ab initio conditae urbis foedus summa fide custodierunt auxiliisque in omnibus bellis industrie socios iuuerunt. Quae res illis et uirium fiduciam auxit et pacem ab hostibus praestitit. 4 Cum igitur Massilis et fama rerum gestarum et abundantia opum et uirium gloria uirente floreret, repente finitimi populi ad nomen Massiliensium delendum uelut ad commune extinguendum incendium concurrunt. 5 Dux consensu omnium Catumarandus regulus eligitur. Qui cum magno exercitu lectissimorum uirorum urbem hostium obsideret, per quietem specie toruae mulieris, quae se deam dicebat, exterritus ultro pacem cum Massiliensibus fecit, 6 petitoque ut intrare illi urbem et deos eorum adorare liceret cum in arcem Mineruae uenisset, conspecto in porticibus simulacro deae, quam per quietem uiderat, repente exclamat illam esse, quae se nocte exterruisset, illam, quae recedere ab obsidione iussisset. 7 Gratulatusque Massiliensibus, quod animaduerteret eos ad curam deorum inmortalium pertinere, torque aureo donata dea in perpetuum amicitiam cum Massiliensibus iunxit. 8 Parta pace et securitate fundata reuertentes a Delphis Massiliensium legati, quo missi munera Apollini tulerant, audiuerunt Vrbem Romam a Gallis captam incensamque. 9 Quam rem domi nuntiatam publico funere Massilienses prosecuti sunt aurumque et argentum publicum priuatumque contulerunt ad explendum pondus Gallis, a quibus redemptam pacem cognouerant. 10 Ob quod meritum et immunitas illis decreta et locus spectaculorum in senatu datus et foedus aequo iure percussum.
      11 In postremo libro Trogus : maiores suos a Vocontiis originem ducere ; proauum suum Trogum Pompeium Sertoriano bello ciuitatem a Cn. Pompeio percepisse, 12 patruum Mithridatico bello turmas equitum sub eodem Pompeio duxisse ; patrem quoque sub C. Caesare militasse epistularumque ac legationum, simul et anuli curam habuisse.

____________


YF def. ; a parthicis inc. MO
 
      1
1 inlustrauerit tpi : -rat CD.
2 perstringit tpi : st- CD.
3 sub illo ante quisquam trans. CD || quicquam om. CD.
4 dominis tpi : -no CD.
5 habitabat tpi : -ant CD.
6 picus (-um Rue. Gal. ) ante tertio add. CD Rue. Gal. || palatium tpi : -inum CD.
10 et ante in societatem om. CD.
11 utriusque tpi See. : -ique CD Gal. -isque Rue. || fuit ante nuptias trans. t See.
 
      2
3 est om. CD.
6 saepius tpi : -pe CD || animaduertit tpi : -tens CD.
8 certamina et tpi : certamine CD.
9 ueluti i CD Rue. Gal. : et uelut tp See. || numitori post ultionem trans. CD.
10 fides nunc ante filiae om. tpi edd. || et numitor tpi : numitori CD.
 
      3
2 senatus - tunc om. t || subiectis tpi Gal. See. : subac- CD Rue. || et ante mox add. ti Gal. See.
4 ultimos . . . sinus tpi : -o . . . -u CD.
5 exercuere tpi Gal. See. : -cere CD Rue.
6 ultimam . . . oram tpi : -a . . . -a CD || sinum tpi : sign- CD.
8 nanum OPZ CD Rue. Gal. : nannum t See. nauum X senanion E senarium S senanum L ut semp.
9 gyptis tpi : gest- CD || illic om. CD.
10 proci essent CD edd. : processis- tpi.
11 producta CD Rue. : intr- tpi Gal. See. || urbi CD Rue. -is tpi Gal. See.
 
      4
1 usum tpi : usus CD || cultioris tpi : culto- CD.
2 et ante uitem add. tp See. || et ante oliuam add. p || graeci CD Rue. -iati Gal. See. : -iam p .
3 urbi CD Rue. -is tpi Gal. See. || post cum usque ad 4,7 def. CD || lac. post successisset ind. Rue. Gal.
7 ab ut rursus inc. CD || praemissis CD Gal. Rue. : -edictis tpi See. || adesset . . . inuaderet tpi : -ent . . . -ent CD.
8 solita i CD Rue. Gal. : ads- tp See.
9 patefactis tpi : pac- CD || sirpeis tpi : insidiis CD.
10 praetenduntur CD Rue. Gal. : te- tpi See. || rege hostium tpi : regem CD
11 recognoscere tpi : c- CD || curas tpi : -ae CD || pacis tpi pauc- CD.
12 illic tpi : illis CD.
 
      5
1 res et urbis tpi : rege turbis CD || auxit tpi : hausit CD ut saepe || finitimos reddidit tpi : -tissimos reddit CD.
2 bellum tpi : -lis CD || fuderunt tpi : funduntur CD.
3 illis tpi : illi CD.
5 consensu tpi : cum senatu CD || catumarandus p CD Rue. Gal. : -mandus ti See. || hostium secl. Rue. || specie toruae tpi Gal. See. : minis teruae CD minis toruae Rue.
6 illi . . . adorare om. i || illi secl. Rue. || illam . . . recedere om. CD.
7 curam tpi : perpetuam CD.
8 romam p EL CD Rue. : -anam t S Gal. See. || incensamque om. CD.
9 quam - nuntiatam om. CD || funeretpi See. : mu- CD Rue. Gal. || aurumque tpi : -m CD.
11 ait post trogus add. CD Rue. Gal. || originem ante a uocontiis transp. CD Rue. Gal. . || proauum p CD : auum ti edd., uide adn.
12 ac pi CD Rue. : et t Gal. See. || diuitiarum ante legationum add. i.